The Subterranean World (1678 ed.)

by Athanasius Kircher, S.J. (1602-1680)

Front Matter

Dedication to Leopold I

LATIN transcription

 

SACRATISSIMO

ET INVICTISSIMO

 

LEOPOLDO I

ROMANORUM

IMPERATORI

JUSTO, PIO, FELICI,

 

ATHANASIUS KIRCHERUS e SOC. IESU,

Salutem, Victoriam, Pacem.

 

Ajunt Monarcae Macedoni aureum pomum datum conflatum ex aureo tributo omnium partium Orbis terrae. Ego quoque cor Terrae, seu thesauros Orbis terrarum introspecturus ingredior: ut inde tributum eruam, quod literate pendam Tibi Caesari meo, qui in aliis Austriacis sanctum, pulchrum, pium, victoriosum, gloriosum LEOPOLDI nomen primus Augustissimo Imperatoris nomine coronasti, porrecto illi aureo pomo Imperii. Tu foris Orbi Tuo regendo intentus es: ego vero intra ipsam terram introrsus inspicio quid lateat: et intus mihi cano ac musis. Neque enim minorem istic, aut minus suavem Dei conditoris Musicam invenio, quam coeli concentum audierit surdus ad aeterna Pythagoras. Somniant in coelo domos Astrologi: ego illas in Terrae profundo vigil invenio, dum in illis tenebris ingens Orbis volumen seu codicem aperio, evolvo, lego, scribo, Tibique ac Orbi legendas tenebras illas exhibeo. Nempe dum alii aliud agunt in negotiosa hac Mundi vertigine actuosi, dum se abdit ac versat in Dolio suo Diogenes; ego quoque, solo qui foris conspicitur Mundi cortice non contentus, et Mundum ceu grande dolium introgressus, magni huius corporis velut anatomiam exerceo, forte aurea istic secula reperturus; certe quaesiturus lapsam, ut aiunt, seu latentem in philosophico puteo veritatem. Fama est, in Insulis Fortunatis putei cuiusdam orificio speculum quam maximum imponi, et ab eo qui in puteum descenderit, ac oculos in speculum illud intenderit, ea quae in Orbe terrarum fiunt exaudiri, urbesque videri, ac omnia, non minus quam si coram omnibus interesset. En Librum, ceu speculum, in quo videas non quid foris, verum quid intus in Mundo fiat. Lynceum Apharei Messeniorum Regis filium ferunt arbores, saxa, Terre ipsius profundos sinus oculorum acie penetrasse; a ris, argenti, aurique fodinas reperisse; omnia denique que apud Inferos fierent pervidisse. An non lynceo mihi & oculo d calamo erit opus, ut ea quae in Terra sinu abscondita latent mysteria tenebrasque pervideam, exponam vidi monstra in coelo per Iter Extaticum an in terre cavernis nullum occurret: solent monstra sisti viris principibus ut delectent; Ego quod istic rarum, aut admirabilitate memorabile comperi, Tibi sisto. CAESARE Trophonii antro reduces iubebantur sedere, ac visa per dies aliquot in eo mysteria explicare. Hoc est quod agit hic Liber meus, immo Tuus, hospes non tam ex urbe, quam ex Orbis Terrarum illum parturientis visceribus. Iam non sublimi feriam sidera vertice, sed descendam in profundam Terrae abyssum investigatione assidua; non minore operae pretio, quam in mare sese immergant urinatores quorum celeberrimus Andreas Mergus Genuensis, quidquid in mare abiiciebatur, sese mari immergens, illi praedam eripiebat. Et Theseum olim videre fabula se in mari sepelientem ac inde cum ca quam in mare Minos abiecerat gemma emergentem, quidem coronatum. Ego non nisi pro immortali, qua apud Deum est, corona, in terrae veluti maris profunda descendo; et quidquid inde fero, Coronae Tuae Caesareae fero debitum iam alias FERDINANDO III Augusto Patri Tuo munus : cuius Tuae corona es coronata, quia aeterno adamante fixum est, patris coronam esse filium sapientem. Magna Te expectant, LEOPOLDE; Tuum est ingentem huius nominis mensuram pari virtute implere; ut de LEOPOLDI nomine scripturis calamis, Tu primus occurras et illo quo nites integerrimo Austriacorum morum candore, Maioribus Tuis non minor, et heroica indole non impar Maiestatis CAESAREAE granditati, et denique prompto ad omnem impigritatem animo, pro Christiani Orbis bono pro aris focis immortaliter labores eternitati.

 

Hoc est quod Tibi ac Tuis vovet, idem qui supra, pauper & humilis servus.

.

E. Coll. Romano Kalend.

Iunii 1663

Dedication to Leopold I

 

Preface to the Reader

LATIN transcription

 

PROAEMIUM

AD

LECTOREM

 

IDEA OPERIS.

 

Postquam in Septem Primi Tomi libris Mundi Subterranei, de admirabili centri natura, de incomprehensa Geocosmi structura et opificio, de abdita Oceani, atque aquei Elementi natura et proprietate, de Meteororum tum intra, tum extra terrae superficiem, necnon de subterraneorum ignium ventorumque genesi, de aquarum terrenum globum ambientium natura, proprietate, diversitate, et ortu: de elemento terrae ver et genuino, id est, salis, caeterarumque terrestrium glebarum natura, proprietate, diversitate et ortu, nova philosophandi methodo magno experimentorum apparatu egerimus, nil restat nisi ut reliquis huius Secundi Tomi libris ad particularem terrae fructuum partuumque, quos foecundissimus Geocosmi uterus, nullo non tempore uberrimo proventu parturit, considerationem procedamus, singulorum vires et proprietates, tantorumque effectuum proximas causas exploremus. Quod in quinque huius Tomi libris opportune fieri posse existamivimus. Cum itaque ex huiusmodi salinorum corporum vi et efficacia, omnia quae in terreno tum interiori, tum exteriori globo deprehenduntur corpora, fixam, duram, et solidam consistentiam sortiantur; hin in VIII Libro de lapidosa Geocosmi substantia opportune agendum censui in qua uti naturae potestas admiranda quadam industria et ineffabili tum in communium, tum in pretiosorum lapidum gemmarumque compositione lusit, ita quoque ea ornamentis omni admiratione dignis, non solum quoad incredibiles virtutum viriumque interiorum dotes, quibus natura ea instruixit, sed et quoad multiplicis picturae apparatum, quae in iis quaecumque Mundi ambitu continentur, vel ad artis invidiam pingendo effingendoque, pro ludibundi genii capacitate exprimere attentavit. Quando praetera artificio gyganteae magnitudinis ossa, cornua adhaec prodigiosae longitudinis in abditis suis ergastulis elaborarit; Quanta sagacitate Lignum quoque fossile sub terrae, sub mari corallinas plantas incredibili opificio ex maris rupibus eduxerit; haec omnia VIII Liber pandit. Rursus uti sapientissimus mundi Architectus, in triplici naturae regno bona malis, impuris pura, noxia salubribus, veluti Pandorae quodam vase commiscuit; ita quoque de laethiferis terrestris Mundi partibus, id est, de Venenorum origine, natura, viribus in IX Libro quam uberrime disceptare vissum fuit; ubi Lector aperte cognoscet, nil a Deo rerum conditore Opt. Max. adeo perniciosum et exitiale in Sublanari Mundo productum fuisse, quod non una in se contineat vietae remedium, mortis quam sua virulentia venena adferunt, destructivam, adeoque ipsius solius sit ex tanto malo bonum, ex nocivo innoxium, ex laethefero denique salutiferum producere.

 

Porro iis iam expositis, quae ad salinam, saxosam, deleteriamque naturae substantiam pertinent, ad metallicam artem, quam metallugiam inscribimus, progredimur. In qua qui ars naturae imitatrix possit, ostenditur, dum metallicorum corporum uberrimos partus ex Geocosmi utero, magno humanae negotiationis emolumento eruit, ubi et de metallorum ex fodinarum matricibus eductorum proportione, concoctione, separatione, necnon de virtutibus singulorum fusissime in X libro agitur.

 

Quaemadmodum vero auri et argent insatiabilic cupido mortalium mentes mirum in modum exagitat, ita quoque miris modis et astutiis nil non attentant, ut ad ultimum naturalis beatitudinis terminum, quem in auri argentique opulenta possessione constituunt, quovis modo pertingere valeant. Quamobrem librum XI sub titulo 蠂蠀渭喂慰蟿蔚蠂谓委伪蟼 disposuimus, quo utrum per Alchimiam verum et naturale aurum confici possit, disputamus; errores, imposturas, dolosque Alchimistarum nullo non tempore commissos exhibemus, artemque quam transmutatoriam vocant ad Phisiologiae stateram revocatam summo rigore examinamus quod XI liber praestat, quo et lapidis philosophici commentam vario experimentorum apparatu funditus exploditur.

 

Restat tandem XII Liber et ultimus, quem non incongruo nomine Naturae simiam appellavimus. In hoc potissimum id intendimus, ut quidquid rerum admirandarum in Geocosmo natura exhibet, id humani ingenii sagacitate, dummodo natura iure suo cesserit, produci posse, innumeris, raris, et invisis experimentorum exhibitionibus docemus et demonstramus.

 

Atque haec est Synopsis et veluti 峒谓伪魏蔚蠁伪位伪委蠅蟽喂蟼 quae omnium eorum, quae in II Mundi Subterranei Tomo, quantum ingenii nostri imbecillitas permisit, exhibemus. In quo si quidpiam laude dignum, aut bono publico proficuum repererit Lector, id non mihi mortalium minimo, sed Patri luminum a cuius infinita bonitate, misericorida, et liberalitate uti profluunt omnia ita quoque si quid in me quantum vis indignum munerum suorum charismatumque congessit, in immensam divinae bonitatis abyssum refluant, adeoque sit ipsi soli honor et gloria, cuius proprium est tenebrosus mentium recessus luce sua, ut aliquid possint illustrare.

Preface to the Reader