Book IV.

The Subterranean World (1678 ed.)

by Athanasius Kircher, S.J. (1602-1680)

Book IV. Pyrography, or the origins of underground fire.

 

Section I. On the Nature of Subterranean Fire and its Operations. Preface
LATIN transcription  

MUNDI

 

SUTERRANEI

 

LIBER QUARTU

 

PYROGRAPHICU,

 

DE

 

IGNI SUBTERRANEI,

 

Ventorum, Fluminum, Fontiumque origine.

 

SECTIO Si.

 

De Natura Ignis Subterranei, eius itu operationibus.

 

PRAEFATIO.

 

Quemadmodum Divinae Potentiae Altitudo in Mundo Coelesti duo constituit Luminaria Solem et Lunam, quorum illum Igneae substantiae, hanc Aqueae esse voluit, eo fine, ut Soli ardore humido Lunae effluvio temperarentur, humiditas nimia Lunae excessiva ignei Solis siccitate cohiberetur , atque hoc pacto genuina rerum omnium in Superficie Terre, generabilium principia esse possint. Quae Naturae adminicula adeo necessaria fuerunt, ut alterutro deficiente, Mundus conservari non potuerit. Quam vi vero haec tum Aqueum Mari elementum, tum Terreni Corpori molem superficialem potenter ad generatione rerum sollicitent, fieri tamen non potuit, ut ad intimum terrestrium viscerum meditullium virtute sua influxiva pertingerent, cum sphaeram habeant activitati suae determinatam et limitibus suis definitam. Hinc ne Terreni Globi producendum interior, frigori inclementia obrigesceret, et ad interiore Naturae actione in Mineralium Metallorumque generatione inutili foret, summo Divinae sapientiae consilio factum et, ut Igni una cum qua in eo constituerentur, quae essent veluti sol quidam Subterraneus Luna subterranea, quorum ope mutua, et discordi quadam reciprocae actioni concordia,omnia Naturae emina Terra queo Globo congenita, in eam rerum tum multitudinem, tum varietatem animarentur, quam tum intra intima Terrae viscera tum in externa eiusdem superficie cum admiratione intuemur. Restat itaque, ut quis it Igni subterraneus? qui operetur? Ubinam locorum subterrestrium collocatus sit ?aut modo aut quo alimento perennia istiusmodi Ignium incendia nutriantur? Ostendamus.

 

Section I. On the Nature of Subterranean Fire and its Operations.

Preface

 

Chapter I. On the necessity and essence of subterranean fire and whether it is an element.
LATIN transcription  

CAPUT I

 

De necessitate et essenti Ignis Subterranei, et utrum erum Elementum it.

 

Dari Ignem subterraneum adeo certum et ut eum nemo nisi vesanae menti Philosophus negare possit. Quisquis enim Ignivomos Montes, Sulphureos Ignes non ex Terra tantum sed et vel ex ipso Mari prorumpente. Thermarum multitudinem et varietatem ubique passim locorum obviam considerarit Si haud dubie hos Igne, hos Calore, haec ingentium Vulcaniorum Craterum aestuari , non in are non in aqua, sed in ipsis intimis Terrae penetralibus natales suos habere, asserere vel invitus cogetur. Quomodo enim fieri posset, ut ubique locorum tanta Mineralium, tanta Sulphuris, Bituminis, Naphthae copia dum ubique occurri,. ea sine Igne, sine ullo natur calenti aestu, frigidissimi illi caligini carceribus, ab omni Solari influxu remotissimis, solius ari et humidi conflictu enata concipi queat? Necessarius itaque fuit internae Telluri Oeconomiae Ignis subterraneus. Certe Plato, dum haec omnia altius constemplaretur, perennium flammarum, incredibilem aquarum tum frigidarum, plurimos que Aquae et Ignis ingente amne in Phaedro agnovit; quin et vel ipse Aristoteles, ab observatis Ignis effectibus, quos inter Admirandas olim recensuerat auditiones, Terram Si. de Mundo. c. 4 uti Aquae ita amplissimas spiritus Ignis que scaturigines constinere docuit; quae deinde lib. de Meteoris, dum Ventorum in Terrae motu causas scrutatur, replicavit.

 

Notarunt et Plinius, Vitruvius, Cicero hoc Naturae arcanum; dum enim Terrae scrutantur viscera, calori observant opifices ibi delitescentes. Siquidem maximae Mundi partes calore fultae sustinentur; lapidum conflictu et attritu ignem elici videmus, et recenti fossione Terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime hybernis fieri temporibus, quod magna vi Terrae cavernis constineatur caloris. Poetis quoque adeo persuasus et hic Ignis Subterraneus omne de Vulcano, Vesta, Cyclopibus fabulae ad illum alludere videantur.

 

Audiamus Lucretium hisce verbi canentem:

Principio Tellus habet in e corpora prima.

Unde Mare immensum, volventes flumina fontes

Assidue renovent; habet ignes, unde oriuntur:

Nam multis succensa locis ardent Sola Terrae..

Ex imis vero furit ignibus impetus Aetna.

 

Manilius in Astronomici:

Sunt autem cunctis permissi partibus ignes,

Qui gravida Habitant fabricantes fulmina nubes,

Et penetrant Terras, Aetnaeque minantur Olympo.

Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas.

 

 

Quis ergo, et quid proprie Ignis ille Subterraneus sit, pauci accipe. Ignis Subterraneus et portio Ignis Elementaris non puri, sed varia combustibilium rerum miscella constaminat, Intra Terrae cauernar seu Pyrophylacia. Deo Opt Max. ab io Mundi exordio ad Sublunaris Naturae tutelam, conservationem et omnium proventam conclusa. Dicitur primo, portio Igni Elementari non puri, sed misti, ad eorum excludendam sententiam et opinionem , qui Ignem huiusmodi specie ab Elementari Igne distinctum, incorporeum et invisibilem dicebant: id ane praeter quam quod Ecclesiae, Sanctorum Patrum sanctionibus (qui vel ipsum Infernalem Ignem, non incorporeum et spiritualem sed materialem, corporeum et eiusdem cum artificiali Igne sive Elementari misto speciei esse passim afferunt) Naturae quoque legibus, omniumque pene Philosophorum decreti repugnat; cum Ignem incorporeum, nullam potentiam, nullam ad in Corpoream substantiam agendum proportionem habere, notiu fit quam ut dici possit aut debeat. Dicitur secundo Ignem Subterraneum esse portionem Ignis Elementaris misti ad reprobandam eorum sententiam, qui Ignem illum subterraneum non corporeum, non actualem, sed virtualem seu eminentialem (cuiusmodi et in stomacho,) vide coctiva pollentem, asserebant, quod in Itinerario nostro Exstatico fue refutatum et; et postea falsitatem aperte ostendemus. Democritus ne actualem Ignem concedere videretur, dixit calorem subterraneum fieri ex calce et cinere, per antiperistasin, quo nihil ineptius dici potest. Si enim calx et cinis sunt intra Terram ab abscondita, iam iure quaeri posset, quisnam calcem et cinerem in huiusmodi consistentiam deduxerit? Cum calcem et cinerem sine Igne fieri impossibile sit. Accedit, universum Terrestrium Mundi Globum ex calce et cinere compositum esse debere, cum nullus fere in toto Orbe locus sit, ut postea ostendetur, qui non huius calori effectus prodat. Quod pariter uti enatae repugnat experienti, ita opinionem non rationibus, sed sannis muliercularum explodendam verius relinquimus. Neque antiperistaseos ope calorem illum in Subterrestribus loci feri, ratio dictat. Cum enim antiperistasis, Philosophos teste, nil aliud quam constrariorum calidi et frigidi lucta sit; lucta autem ita, quia nullum violentum perpetuum, perenni conflictu durare non potet. Si durare non poterit, utique omne pariter thermae iam dudum cessassent, Scrobes Vulcaniae, Monteque flammivomi iam dudum extincti , quod pariter experientiae reclamat ; cum uti durarunt ab exordio rerum, ita et in hunc usque diem core non cessant. Accedit, quod si per antiperistasin calore ille accenatur, iam haud dubie calor ille primo moextirerit; cum in antiperistasi actualis et simultanea constrariorum positio requiratur. Quod si ita; Quaero igitur undenam hic calor praevius sit prouctur. Certe non a figore, cum per u rigida in summo gradu antiperistasin fieri impossibile it; ageret enim simile in simile, quod et contra commune Philosophorum axioma; neque a calore in Terrae visceribus eminenter constento cum hic figori elementari a nemine sensato Philosophos opponi concedatur; neque virtualis seu potentiali tantum esse potest:cum Igni actualis tantum proprietates, vel iuxta ipsorum aversariorum opinionem,in e constineat. Quidquid itaque dixerint, quocunque se verterint, aliud quo e ex hoc limo evolvant, non inveniunt, nisi calorem formalem ab actuali Igne in visceribus Terre latente excitatum asserant.

 

Dixi Ignem Subterraneum Ignis Elementari non puri, sed varia combustibilium rerum micea incti portionem esse, ad eorum excludendam opinionem, qui omnem ignem usualem sive culinarem Elementum Ignis esse putant. Verum ut quomodo Elementum Ignis hoc loco summas, luculentius innnotescat, de eo paulo altius ordiri visum est.

Chapter I. On the necessity and essence of subterranean fire and whether it is an element.
Chapter II. What is the true nature of fire element, and where is its proper place?
LATIN transcription  

CAPUT II

 

Quodnam sit verum Ignis Elementum, et ubinam proprium ipsius locus sit.

 

Veteres Philosophi, Trismegistus, Zoroaster, Orpheus, Mundum universum quatuor Elementis, Igne, Aere, Aqua, Terra compositum statuerunt; ubi per Ignem non certum locum, sed universi Aetheris substantiam intellexerunt, quem et Ignem vivisicum appellant; Orpheus vero omnia ex Igne, Aqua, Terra, et omnia nutriente Aethere ab Opifice constituta hisce docet: 蟿峤肝 峤呂晃课 魏蠈蟽渭慰谓 峒愇 蟺蠀蟻峤赶 魏伪峤 峤曃次毕勎肯 魏伪峤 纬峥喯 魏伪峤 蟺伪谓蟿峤赶 伪峒拔肝佄肯 Occelus, Pythagorae auditor, primu omnium Ignem infra Lunam et supra Aerem tatuit: atque hoc pacto, eius placito Universum quinque Elementis Terra. Aqua, Aere, Igne et Aethere constituitur: quorum quatuor priora perpetuo corruptioni et generationi motui subiecta, Lunam veto esse quasi sepem et interstitium inter incorruptibilia corruptibiliaque docuit: 峒懳参次课坚桨蟼 纬峤跋 峒胃伪谓伪蟽委伪蟼 魏伪峤 纬蔚谓苇蟽蔚蠅蟼 魏伪峤 蟿峤次 蟽蔚位萎谓畏谓 峤佅佅屛嘉滴 Seps enim est immortalitis et generationis cursus is qui Lunae est, id est, mobilis Lunae orbita. Et paulo post ait, 蟿峤 渭峤参 峒愇 蟺蠀蟻, 魏伪峤 峒ξ 峒勎合佄课, 蟿峤 未峤 峤曃聪壪 魏伪峤 峒峤聪 渭蔚蟽蠈蟿畏蟼. Ignis quidem et Terra extreme sunt, Aqua vero et Aer medietates.

 

Hanc ententiam Empedocles et post eum Hippocrate et fecutu, Peripatu vero Magitrum uum perperam intelligens, propagavit. No cum nemine constendere volumus, sed veritatis avidi, hoc loco, dum genuinus Ignis locus nobis definiendus est, Ignis Sphaeram sub Concavo Lunae ocnstitui non posse, vel ex ipso Aristotele demontrare conabimur Verum ne inconsultius textum considerasse videar, ipsa sapientissimi Doctori verba adducere visum fuit, ut quid ex mente eius tenendum it, patefiat. Sic autem dicit Aristotele lib. Met. 14.meio igitur circa edium et gravissimum frigidissimum segregatum, Terra et Aqua circa haec autem attigua his et Aer, et quod propter consuetudinem vocamus Ignem; non et autem Ignis, excessus enim est calidi ac veluti fervor Ignis. Sed oportet intelligere dicti a nobis Aeris id, quod est circa Terram veluti humidum et calidum esse, propterea quod vapores et exhalationes habeat Terrae. Quod autem super hoc, calidum iam et siccum. Est enim vaporis natura humidum et calidum; et est vapor quidem potentia veluti aqua; exhalatio autem potentia veluti Ignis. Ex hisce aperte patet, nil aliud hoc loco docere Aristotelem, nisi quod separata exhalatione a crassioribus aquae vaporibus,s e in ultimam Elementari Mundi supremamque regionem recipiat, que uti tenuissimis et subtilissimis partibus, calidis et siccis constat, ita Ignis vicinior quoad naturam et, utpote ad inflammationem concipiendam oppido disposita. Has autem tenuiores et subtiliores Aeris partes dicit Aristoteles, vocari. Consuevisse Ignem: protestatur tamen expresse, non esse verum Ignem et evidentem reddit rationem. quia Igni et quidam excessus caloris et quidam fervor; atvero illa halituosa supremae regioni aereae substantia non et fervida, nec talem habet calori excessum. Quare cum alibi dicat Aristoteles, Ignem esse in Concavo Lunae. intelligendus et cum hac explicatione, quod vocetur per consuetudinem ni, non quod revera sit. At Sectatore Aristotelis hoc loco, ex perperam intellecto textu in coordinatione Elementorum, propriam et genuinam Ignis Spheram omnibus modi, etiam contra Magistri mentem suis suadere conantur.

 

Dum ergo Ignem sub Concavo Lunae ponit,tantum abet ut illum purum Ignem, aut verum Igni reale Elementum dicat, ut potius neque illum quem nos Ignem vulgo vocamus, ibi ponendum doceat; ait enim textu 18. Terra a Sole calefacta fieri exhalationem spirituosam, fumosam et que it ipsius terrae extentis siccae, et propter eam calorem dicit supereminere vapori; et de eadem intelligi, quod subdit immediate, sub circulari latione est calidum et siccum, quod inquit, dicimus Ignem: innominatum enim est et commune in omni fumosa disgregatione: attamen quia maxime natum est tale corpus exuri, ita necessum est uti nominibus. Vides Philosophum hoc loco nil aliud quam supremam Aeris regionem describere, quam, cum a coelorum motu et incalescat et uratur, modo 峤懴蔚尉伪蠄蠀渭伪 sive exhalationem aut summe attenuatum aerem, modo non ignem, et in potentia ignem vocat, Ignem, inquam, non revera sed qui ex consuetudine dicitur Ignis. Asseclae vero ne et se et Magistrum ex hac pyrotechnia ridiculos faciant, ibi realem Ignis Elementaris Sphaeram etiam contra Magistri mentem pro aris et focis adstruentes defendere non verecundantur.

 

Porro si Igni ex consuetudine tantum ibi esse dicatur ut ex verbi eius constat, cum hominum cogitatione aut appellatione nihil in natura constituant, certe Igne illic ubi non et constituere non poterunt. Si vero subtilissimam purissimamque Aeris portionem ibi stabulantem. Elementum Igni dixerint, iam specie ab Aere Elementum distinctum non constituent.

.

Diu sane multumque, fateor, vebra Graeci textus, utrum verum, reale et sensibile ibidem Ignis Elementum poneret, studio summo expendi; sed tantum abest, ut potius dubium et ancipitem in omnibus, nunc hoc, nunc illo modo Ignem in dicto loco consistentem mira obscuritate describentem repererim; tandem incidi in verba quibus tres Ignis species describit: quae cum veritati enucleandae, et imaginariae Sphaerae Ignis sub Concavo Lunae confutandae aptissima reperirem, hic ea ex textu sincere depromta adiungenda duxi, sic enim aie: 峒浳 蔚峒段次肯 峒愇 蟺蠀蟻蠈蟼路 峒斚勎迪佄课 纬峤跋 峒愇 蟿峥段 峒曃晃 峒谓胃蔚魏蟼, 峒 桅位峤肝 峒 桅峥断, 峒斘何毕兿勎课 伪峤愊勧慷谓 蟺峥ο 峤勎. 魏伪胃维蟺蔚蟻 峤呄勎 峒愇 蟺蠀蟻峤赶 蟿峤 位蔚蟺喂慰渭蔚蟻苇蟽蟿蔚蟻慰谓 位蔚蟺喂慰渭蔚蟻苇蟽蟿蔚蟻慰谓 纬峤跋 峒愇 蟿峤 桅峥断 峒愇 峒谓胃蔚魏蟼, 魏伪峤 蟿峥喯 桅位慰纬峤赶 Non enim inquit, una est species Ignis; aliud enim est specie carbo, et flamma, et lux, unumquodque eorum Ignis est; quemadmodum quod in Igne subtilissimum est, id est, subtilissimarum partium; subtiliorum enim partium est lux et carbonis et flammae.

 

Tres itaque Ignis species in rerum natura hic ponit, Carbonem accensum, Flammam et Lucem: ha tamen sub una ce et carbonis et flammea, quae subtilissimis partibus constat, comprehendit. Hanc quidem sententiam ex meo Platoni excerptam, quam, utpote suae de Elemento Ignis opinioni contrariam , consultis omittere quam ad, truere debebat, hic discutiendam, et an ea cum sententia illius Lunae Ignis consistere possit, explicandam duximus.

 

Dico itaque primo si tres tantum Ignis species sunt, Carbo, Flamma. Lux certe aperta in Sublunari Concavo suae exitentiae signa praeberent ; sed nulla prebent; Ergo Neque enim hic loquimur de Elemento Ignis invisibilis, potentiali et virtuali, quam et halituosam substantiam dicit aut aerem attenuatum sed de sensibili reali et actu existente. Sic ergo argumentor: Si in concavo Lunae Ignis foret, is vel Anthrax, vel Flamma, vel Lux foret, aliae enim Ignis species non dantur, ipso Philosopho fatente.

 

Sed primo non est ibi Anthrax seu Carbo. Si necessario erit accensus, extinctu enim, Ignis dici nequit cetenim ua natura gni omni. Si lucebit, lumen quoque de diffundet; si diffundet, ergo inferiora illuminabit. At nemo hucuque a condito Mundo sub Luna super Aerem Sphaeram calori succensi vidit unquam, neque lucere quicquam intuitu est. Si praeterea caro ille luceret, utique et caleret in se, et calefaceret proximum sibi Aerem, Aquam, deinde Terram. Et quia duratio caloris istiusmodi est perpetua, perpetuo quoque calefaceret proxima ibi subiecta Elementa. Aer ergo nunquam frigidus foret; at saepe intolerabili frigore ita in omnia vicina Elementa saevit, ut omnia in glaciem convertat. Carbo itaque succensus Ignis Elementum Sublunare dici o potet. Si enim daretur talis Carbo, iam de nobis actum foret, cum omnia in cinere et favilla iamdudum redegisset; quod Aristoteles olim qui Coelum Ignem esse contendebant, iisdem pene verbis obiiciebat.

 

Neque Flamma esse potest Elementum Sublunare; Si enim Flamma foret necessario arderet, si arderet necessario luceret, si luceret, una cum calore ad nos diffunderetur; ex consequenti, a tot iam seculis Flamma tam immensa, cuiusmodi Sphaera Ignis est, Sole multi millionibus partium maior, incendio suo non dicam Elementa vicina, sed et universum Telluris Globum iam dudum una cum omnibus iis inexistentibus consumpsisset. Sed quidpiam horum contigisse uti non constat, ita quoque Concavum Lunae flammeum esse a nemine hucusque observatum fuit; neque quisquam eius aut lumen, aut calorem sensit unquam: Flamma itaque ibi esse non potet.

 

Sed dice foran, Flammam hanc ob summam raritatem, utpote aethereae naturae, edacem non esse. Si aethereae naturae, ergo iam duo erunt tere superior et inferior; Si hoc, ergo vel Ignis erit, vel non. Si prius dicat, iam sibi aperte contradicit, dum Coelum seu Aethera Ignem minime dici posse adstruit; ait enim si Coelum esset Ignis, iam omnia combusta forent, si non est Ignis, habemus intentum.

 

Neque tertia species Ignis quam Lucem dicit, in concavo Lunae locum proprium habere potest; Luceret enim, et lumine suo diffuso non illuminaret; et cum supremae regioni Aeris contigua esse dicatur Sphaera Ignis, nulla Aeri obscuritas, nulla nox in esse ei posset, atque adeo semper noctu diuque in perpetua luce versaremur; quod quam absurdam sit, quis non videt? Nulla igitur aerem Lux ambit noctui, nullus infra Lunam Ignis lucet, ergo nulla ibi Ignis lux est.

 

Non succenseat mihi hic Peripatus, quod in Operibus meis lucem passim et corpus asseruerim, id enim vel ab ipso Arisotele persuasus asserui, qui hoc loco lucem Ignis corporei speciem ponit, nulla facta qualitatis mentione, sed haec 蟺伪蟻苇蟻纬蠅蟼.

 

Accedamus ad id quod primo intenderamus, et videamus, Utrum illud quod sub Concavo Lunae ponit Peripatus, vere et proprie Elementum esse possit.

 

Elementa ab Aristotele dicuntur ea in quae ultima corpus resolvitur, vel ex quibus primo inexistentibus res epsae constant, quae nemo Philosophorum negavit. Si ergo Sphericus ille Ignis sub Luna constituitur, vel is erit Elementum vel non. Si Elementum, iam haud dubi is inferiorum rerum compositionem ingredietur, et aliis associatis Elementis, Mistorum omnium constitutionem ingredietur, veluti pars principalis et caeteris activior. Descendere ergo hunc ad compositiones constituendas necesse est. Sed descensus huiusmodi Ignis neque visus est unquam, nec a quopiam vel Philosopho vel Astronomo unquam deprehensus est. Si enim descenderet, vel praeter naturam, vel natura eum urgente descenderet. Si natura ducente iam Ignem duobus contrariis motibus instructum asserere cogemur, adscensu naturali, et descensu praeter naturali; quod contra Peripatum est, qui unius simplicis Corporis unum simplicem motum esse asserit, Si descendit praeter naturam, ergo violento motu mistio nem ingreditur omnem; ergo omnis mistio non naturalis, sed praeter naturam erit; et consequenter invita natura, atque adeo nunquam perpetua, quod communi Philosophorum decreto repugnat.

 

Si vero qui hunc descensum natura fieri dixerit, is iam Ignem natura sua gravem necessario asserere cogetur; cum omne quod naturali motu veru Centrum Terrae tendit, grave it. Adscendet itaque hic ignis uti gravi, et adcendit ut levis, ergo et gravis simul et levis erit, quod implicat contradictionem.

 

Si vero dixeris. eum perpetuo natura sua adscendere, ergo ii unquam cum inferioribus commercii habebit.

 

Si denique motu Coeli Lunae eum descendere dixeris, ille motu erit vel per motum Coeli impellentis, vel iacientis, vel attrahentis, vel vectantis; hisce enim motibus, non aliis, vel a seipso, vel vel a superis, vel ab inferis omnis res moventur. At non video quomodo Coelum suo sphaerico motu Ignem recta eorum impellat; Impellens enim impulsum corpus sequi necesse foret; Coelum ergo Ignem sequetur deorsum. quo quid absurdius esse possit non video. Eadem absurda sequentur, si eum iactu aut vectatione infra detrudi dixeris.

 

Ex his omnibus tandem concludimus, Ignem illum concavum Lunae inhabitantem, cum nullo hominium it conspectus, nullo cognitu, nullo ratiocinio colligatur, nullius usus, neque ad compositionem Mundi, multo minus ad Mitionem rerum, uti demonstratum et, concurrat, salvo peritiorum iudicio, admitti minime posse.

 

Quodnam autem verum sit Ignis Elementum, iam ostendere conabimur.

 

Et Suppono quidem primo, quemadmodum alibi docuimus, DEUM. OPT. MAX. Sapientissimum Conditorem omnia e quatuor Elementis, quae in Chaotica massa virtute continebantur, Coelum, Astra, Terram creasse, ut in itinerario Extatico fuse ex Sanctis Patribus ostendimus.

 

Suppono secundo, Nullum Elementum purum in natura rerum, proprie loquendo, arie; imo omnia Elementa in figuli conluta iacere atque adeo non proprie Elementa pura, sed mista seu elementata esse: quia nullum Elementum purum per se subsistere, nec visu aut sensu ullo percepi posse, uberi ratiocinio tum in praecedentibus, tum in Secundo Itinerario Terrestri, demonstratum fuit.

 

His positis dicimus, quod etiam si nullum, purum Elementum dari possit, latet tamen aliquid in Elemeneto misto, veluti in intimo substantiae Elementaris centro, quod veri Elementi nomine triumphet, et quod Elemento det esse specie a caeteris distinctum Elementum, forma veluti anima quaedam Elementi, cuius tamen index sit Elementum illud, quod iuxta propriae formae requisitionem sensibus se oggerit. Dum enim videmus Ignem. dicimus illud Elementum, non quod revera proprie tale sit est enim Elementum materiale tantum, fumo ardente veluti amictu quodam vestitum; Elementum vero essentiale intus latet, quod per lucem indicatur, calidum videlicet illud primigenium et innatum omnibusque rebus tam Coelestibus quam Sublunarium rerum Mistis inexistens. Atque hoc esse verum illud Elementum quod ad omnium Corporum compositionem concurrit, inde deducitur, quod cum Ignis hic usualis, uti ex se et sua natura destruat est, ita tantum abest ut Compositionem rerum ingrediatur tur, ut potius Composita iam destruat; aliud itaque Elementum verum et proprium assignari gnari debet Mistionis constitutivum; non ustivum illud extrinsecum sed intrinsecum, quam lucem seu calidum innatum dicimus; hoc enim uti omnibus rebus inexistit, in lucidis tamen corporibus potissimum virtutem suam exerit. Atque in Sole primum, veluti in propria Lucis Ignisque Sphaeram sedem suam posuit sub luce purissima: in intimis vero Terrae thalamis sub luce obscura et varia rerum combustibilium miscella tincta; in suprema regione Aeris sub halituosa substantia; in reliquis vero opacis Corporibus veluti excrementitiis Elementorum facibus sopitum iacet. quod tamen arte Chymica ab iis separatum, Igneae naturae indolem protinus vel ad proximam alterius Ignis applicationem exerit lucido iam amictu vestitum.

 

Vides igitur, quid nos proprie per Elementum Ignis, quod ad Corporum constitutionem concurrit, quid per Elementum lucis ignisque cortice circundatam, quem vulgo Ignem artificialem mixtam, aut quem Aristoteles 蟺蠀蟻蠋渭伪 & 尉畏蟻峤肝 味苇慰谓, spiritus sicci accensionem, sive, quod idem est, exhalationem seu fumum accensum dicit, intelligamus. Unde patet, non incongrue Ignis Elementum ex consuetudine longa usuque introducta vocari omne flammeum, accensum et lucidum corpus, in cuius tamen Centro verum illud quod vim flammae et omni lucido corpori tribuit, Elementum continetur ex se et natura sua quasi incorruptibile, in nonnullis per lucem, in quibusdam per calore tantum, luce in Corpore suppressa, manifestum: quod neque gravium neque levium legibus subiicitur, set ex se et natura sua omnem situm indifferens est, uti in Fulmine, Fulgure, et maxime in pulvere Nitrato et Aureo patet. quorum illud natura sua sursum, hoc deorsum miro impetu vergit, pro ratione videlicet teri cui iungitur. Atque hoc pacto Aristotelis sententia, qua Ignis Elementum sub Concavo Lunae ponit, non quidem tanquam in propria sphaera contentum sed tanquam portio Ignis, quae uti in omnibus, ita etiam in Aereo illo Corpore Sublunari latet, intelligi potest et debet. Hoc enim posito, nulla circa Ignis Elementum difficultas moveri potest quae non solvatur per ea que iam adduximus.

 

COROLLARIUM I.

 

Ex dictis hucusque patet, quomodo per attritionem generetur calor in corporum durorum collisione, ut dum ferrum supra incudem tutuderis, ferrum lima poliveris, duo ligna attritione tertii in flammam succenderis: quomodo terebra, qua quidpiam perforatur, tantopere effervescat; quomodo denique lgis e silice eliciatur; quomodo in nubibus fulmen et fulgur, in corporibus vero viventium ad validum exercitium calor nascatur, et similia qua quotidiano constant experimento.

 

Dico itaque horum omnium rationem aliam non esse nisi Elementum Ignis, sive calidum illud innatum et primigenium sulphuri quiddam haud ab simile in intimo rerum naturalium Centro conclusum sopitum quidem et a terrestribus facum quisquiliis oppressum, at post collisorum corporum perfrictionem attritionemque spirituum agitatione animatum, illos quos dixi Calores suscitat; usque dum segregatis humidioris naturae corpusculis, spiritibus que sulphureis et halituosis in unum coniunctis tandem igneo flammeoque vestitu amictum prodeat. Quamvis enim omnia Corpora mixta in se huiusmodi sulphureos igneosque spiritus conclusos habeant, quemadmodum ex illorum per Spagyricam artem dissolutione patet, atque hoc pacto omnia ex attritionis motu incalescant; sunt tamen alia aliis aptiora, scilicet quae maiorem sulphuris fixi copiam, partesque spiritosas vel copiosiores, vel magis compactas obtinuerunt.

 

Hinc ferrum, utpote copiosiori adusti sulphuris copia turgens, prae caeteris metallis maxime incalescere experimur, non item plumbum, cuprum, aurichalcum argentum, aurum, utpote in quibus humido copioso resistente non tam facile ex attritione congregentur spiritus illi ignei, qui in primigenio calido latent. Cur vero erra dum lignum secat, tantopere incalescat, minime lignum; rationem damus, quod sulphurei, in ligno spiritus utpote dissolutiores exspirent, in serra vero dura compactores, et ex praedominio sulphuris constipatiores sint: hinc fit,ut ii in ferro ex attritu facilius quam in ligno accendantur. In nubibus vero nascitur fulmen et fulgur ex sulphureis corpusculis, una cum vapore in sublime attractis, que cum spiritibus igneis nitrosisque referta sint, ex vehementi nubium conflictu agitata et attrita facile in ignem coalescunt, qui maiorem ex rarefactione aeris locum requirentes,cia dum ex constipatis nubium repagulis exitum non inveniunt, violento quodam motu qua data porta ruunt, ea strage quam quotannis experimur,

 

COROLLARIUM II.

 

Hinc patet quoque, Cur hyeme tota Vegetatis Naturae Oeconomia triti facie squaleat; viror omnis ab arboribus plantisque depereat; quia videlicet Sol remotior spiritus illos igneos et halituosos, utpote frigore oppressos, dissolvere et attenuare non potest; mox tamen ac Aequinoctialem supergressuss caloris sui incrementum susceperit, ecce spiritus, qui latuerant eo usque, syngenei illis novo caloris hospite animati, ac veluti interioris indolis laetitia tripudiantes dilatatique in ramos, folia, flores, fructus luxuriant.

 

Cur vero illo motu non incalescant, aut inflammentur ratio est tum umidi, quo pollent, copiosissimi resistenta, in tum blandus ille Solaris caloris affluxus; quo spiritus ignei misti humidis ad generationem necessarii, ita attemperantur ut in ignem erumpere non valeant; atque hoc est calide illud et humidum quo, teste Philosopho, omnis perficitur generatio, omnia vigent conservanturque.

 

Atque hisce nostris principiis positis applicatisque, nullus tam exoticus effectus in natura rerum occurret, cuius rationem dare non possis.

 

COROLLARIUM III.

 

Hinc patet, quomodo flamma, quae nil aliud quam Ignis fluens est extinguatur; v.g. in candela, quae cum humido pingui et viscoso polleat, et cui cum plurimi sulphurei spiritus, fit ut accensum ellychnium statim et spiritu ignem concipientes una in flammam accendantur: atque adeo ob pinguis humidi copiam fluere incipiant; spiritibus vero se invicem sollicitantibus, et ad fluorem excitantibus, tamdiu flamma duret, quamdiu fluxus ille in radice pabuli duraverit; fluor1 vero cesset, mox ac fluxus ille a pabulo abstractus fuerit, et spiritibus sulphureis perturbatis, impeditis suffocatisque, vel per flatum vehementiorem vel affuso humido, vel pressura, neque pasci amplius, neque fluere possit. In carbone vero etiamsi flamma non sit, lux tamen est, igneo adhuc fervore aestuans; unde ad conservationem sui, auxiliares copias advocantes vicinas carbonis sicci hinc inde particulas ad ignitionem dispositas arripiunt, atque iis acceptis, praesertim si flatu iuvetur, invalescant in maximum Ignis incrementum; si vero externa adiutrix defuerit, quantum possunt,se concentrant, donec tandem ambientis frigore enervati extinctique et a luce et ab ardore cessent.

 

Sed ut tandem ad Subterranei Ignis institutum revertamur, recte in Definitione diximus, pones esse Ignis Elementaris non puri, sed varia subterrestrium combustibilium rerum miscella tincti; tingitur autem ille lgnis pro diversa fomitis natura, sulphuri puro iungatur, candicat, si bitumini, fusca flamma moeret; si bitumini una cum aerugine, viret; rubet, si minio aut similibus rubri coloris mineralibus iungatur; si arsenico, ochre, fandarachae flavet; si uliginosae materiae pingui et oleaginose applicetur, omni fere luce distituitur, fumo tantum indolem suam prodens. Quae omnia experientia docebit, si ex dictis materiis oleo commixtis in lucerna lychnum accenderis. Atque hinc est quod Ignis Elementum etiamsi in omnibus rebus idem specie sit, pro combustibilium tamen rerum natura, specie differre videatur.

 

Huiusmodi itaque Ignem Terrae visceribus ad Sublunaris Nature tutelam, rerumque omnium proventum inclusum esse Definitio asserit . Terram cavernosam esse in praecedenti Libro ample ostensum fuit, ubi et Terrenum Globum immensa intra propria viscera spatia, concameratas Speluncas, Tractus immensos, Abyssos impenetrabiles esse exposuimus. Nam ut Seneca de Agro Puteolano refert, sunt ibi specus vasti, sunt ingentes recessus et spatia, suspensis hinc inde montibus saxa, simul abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas receperunt urbes et ingentem in alto ruinam condiderunt; et ut dicebat Corn. Severus in Aetna.

 

Quancunque immensus Terrae se porrigit Orbis,

Extremique Maris curvis incingitur undis,

Non totum est solidum, desit namq; omnis hiatu.

Facta est omnis humus penitus; cavata latebris

Exiles suspensa vias agit.

 

Quibus subscribit Plinius, Aelianus, Lucretius, caeterique rerum naturalium scriptores.

 

Habitant in differentibus longe lateque patentibus Cryptis summo amicitie foedere iuncta Ignis et Aqua; quae eam moliuntur rerum varietatem quam Metalla, Mineralia, Succi, Glebae, Fontium salebrae nobis patefaciunt. Nam, ut recte Mailias,

 

Sun autem cunctis permisti partibus ignes,

Qui gricantes fulmina nuhes.

Et penetetrant terras Aetnaeque minantur Olympo,

Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas.

 

Ut proinde vel hinc admiranda Ignis subterrestris vis e potentia eluceat, dum ordinato impetu adscendens sursum et que superat, facit adscendere; crescit in multiplicata analogia fere in infinitum, corrumpit et transmutat quodcunque occurrit in sui substantiam, neque unquam dempta ex eo parte diminuitur. Siquidem in Caveris Terre conclusus sese sese agitans, ubi invenerit aditum, penetrat ad exitum ad plura centena millia passuum etiam subter Mare et invios Terrae anfractus; uti in Prolegomenis tanquam omnium oculatus inspector, docuimus. Et dum maiores iugiter acquirit vires, terras, quae occurrunt, et vel ipsa saxa montesque in suum convertit pabulum, ut nisi ambitu Oceanica et Omnipotentis Numinis iussu cohiberetur, universam Elementaris Naturae molem in inextinguibile traheret incendium. Neque mirum est, tantam Ignis vim in Terris a Natura constitutam; cum ab huiusmodi Ignibus universa Sublunaris Naturae salus dem pendeat; neque enim in iis rebus praesertim conservandis, quae, sive necessitatem sive diuturnitatem spectes, Ignis adminiculo caurere non possunt, Natura parca, angusta et in] manca, sed prorsus liberalis et magnifica esse debuit.

 

Quemadmodum enim Celum immenso ambitu, quod cuncta comprehenderet. conastituit, vastamque disposuit Elementorum molem, et Maris immensum pelagus, unde in universi Geocosmi venas indeficientem aquarum copiam distribueret: ita Divinae Providentiae, proportione servata, magnume valde in Ventre Naturae. Ignis apparatum fecisse consentaneum fuit: unde per longissimos veluti Caminos infinitum diffunderet fervorem ad necessariarum rerum usum, Telluris, Hominum, Animantiumque emolumentum. Et sicuti Aquis suos statuit terminos, quos praeterire non liceat; ita hanc Ingis naturam tam admirabili distributione ,ut tanto ordine et symmetriae proportione in abditis Subterrestris Naturae semitis attemperavit, ne ab ambientis Oceani undis longe lateque insinuatis suffocaretur, neque a praescripto sibi termino exorbitaret; secus enim motu suo liberrimo foras prorumpens omnia susque deque verteret in apertam, Terrae Hominumque ruinam; quod in illa temporis plenitudine futurum existimo, quando ruptis ferocientis Naturae fraenis, et apertis Ignium Subterraneorum cataractis, Divinae Potentiae imperio non Tellus tantum,e. Sed et Elementa calore solventur, cum totius Mundi ruina et interitu. Ut quemadmodum in universali illo Cataclysmo apertis, cataractis Celi, abyssorumque barathris, Mundum aquarum inundatione perdidit: ita et ultimis temporibus eundem Ignium inundatione sit perditurus. Quam quis neget futuram, si aestuantem in terris perpetuum Ignem adspexerit si vasta provinciarum inscendia, manifestum denique tantae simul materiae sulphurisque apparatum, quem vel uno eructat hiatu, quin non certum fateatur, id specimen esse ac evidens signum praeparationis ad praescriptam illam a Divina Sapientia conflagrationem.

Chapter II. What is the true nature of fire element, and where is its proper place? 
Chapter III. On the subterranean fire spread throughout everything, why is it perpetual in some places but not in others?
LATIN transcription  

CAPUT III.

 

De Igne Subterraneo per omnia diffuso; et Cur nonnullis locis sit perpetuus, in aliis non?

 

Quemadmodum in Corpore Humano Microcosmo Calor per omnes totius Corporis meatus diffusus, spiritibus suis omnia animat, vivificat, instaurat, agitat, una cum humorum massa coniunctus:ita et NATURAE OPIFEX non minori providentia Geocosmum constituit, Ignibus copiosissimis et uberrimis illum pro tantae Molis ratione instruens, ne alicubi abesset,quod naturalibus operationibus tantopere esset necessarium. Est Corpus Humanum, id est, Microcosmus aere ignis spiritibus, et humoribus refertum; est et Geocosmus. Sicuti enim in Corpore Humano inflicto quocunque loco vulnere, statim Sanguis erumpit, et ad minimam agitationem effervescit, sudorem ex tota porosae cutis substantia expellens: ita vix locus est in erra qui praevia fossione non abundantes praebeat aquarum latices, vel sponte, vel argillacea terre attractu suctuque, non caldos tantum, sed et tepidos, fervidos, intolerabili caloris vi aestuantes eructet. Quomodo enim Aqua sine Igne, authic sine Aqua consisteret? certe sine Igne omnia perpetuo gelu damnata in apertam Naturae perniciem iam dudum ab omni generabilium rerum propagatione cessassent; sine Aqua vero omnia iam dudum innumerorum aestuariorum subterrestrium incendiis consumpta, universam quoque Geocosmi fabricam in cineres et favillas reduxissent. Vides igitur quanta providentia hac duo Elementa, quam admiranda quadam Naturae arte ita sint coniuncta, ut unum alteri reciproco quodam commercio necessarium praeberet nutrimentum, unum alterius impetum infringeret; atque hoc pacto benigno foedere sociata intentos a Natura effectus praestarent; cuius luculenta indicia nobis esse possunt, dum videmus eme, benignam rerum altricem, omnium scilicet in visceribus suis seminaria continere, Aquam, Aerem, Ignem proportione quadam admirabili, qua subito cunctis inserviant operibus, subito praesto sint ad quamcunque rerum generationem. Hinc e Terra immensam spectamus humorum vim perenni fluxu emanare, perpetuos efflari halitus, infinitas aquarum emanationes, perennes subsistentis Ignis caminos. immensos aestuariorum promoscondos, ac manifestos in eis aeterni Ignis effectus fumum, flammam, fervores, aquarum bullientium salebras; et quae vasta divulsis Caminis successu temporum excitantur incendia, que in universo Orbe terra marique visuntur passim, certam praebent rationem de reliquis caloribus et aestibus, qui per varios Terrae Marisque tractus disseminantur, et veluti in varios Caminorum ramos deducta tantam Thermarum Mineraliumque varietatem efficiunt. Sed ut haec clarius patefierent, hic Figuram totius apponendam duximus.

 

Habes hic Figuram Ignis Subterranei Aquae misi typum, quem non ea quidem seratione in Terra habere asserimus: quis enim eum ex viventibus unquam vidit? Sed ad similitudinem quandam operantis Naturae, et quantum imaginatio nobis fieri debere suggerit;secus enim vix humano ingenio comprehendi potest, quomodo Aqua Igni iuncta tam mirificos, tam extra quam intra Terram effectus praestet, Ignis Centralis signatur litera A, Pyrophylacia ex eo derivata, litera B. Hydrophylacia litera C. Canales a Pyrophylaciis ad Pyrophylacia S Camini Pyragogi; Canales V ab Hydrophylaciis ad Hydrophylacia Hydragogi sunt, linae vero tum ad Pyrophylacium tum Hydrophylacium ducta sunt fibrae, rimae seu fissurae Terrae, per quas tum Aqua tum Ignis derivatus Geocosmum, tum ad Fontium tum Mineralium Metallorumque generationem disponit, et eo modo se habent quemadmodum Capillares venae in Corpore Humano, quibus nulla etiam minima portio caret, uti iam supra ostensum est. Disces quoque ex hoc Pyrophylacia propiorem circa Centrum locum habere, Hydrophylacia vero propiorem circa Terrae superficiem, prudenti sane Naturae consilio; Cacabi enim non infra, sed supra ignem, ut aqua calefiat, et ad usum veniat, poni debent.

 

Est autem cedi nihil aliud quam magnum quoddam in natura accidens, immensus quidam excessus Ignis, qui a Subterraneis Subterrestrium Ignium Barathris pinguem et combustibilem Terrae materiem prosecutus, vel per impetum disruptis alicubi Caminis, miras ac mortalibus formidandas flammas eiaculatur; et quamvis quamvis huiusmodi Incendia ipsa Terrarum exteriora non sint perpetua, sed extemporanea, ob hoc tamen non tollitur Ignis in subditis Pyrophylaciis quin perpetuus uniformisque subsistat, uti ex Thermis eodem semper statu permanentibus patefit.

 

Ratio vero, cur in nonnullis locis, non semper, in quibusdam perennis videatur Ignis effectus, haec est, quod etiamsi Ignis Subterranei substantia in suis Receptaculis perpetuo fomite ei constanter administrato subsistat, contingit tamen subinde ut materia combustibili Terrae superficiei vicina vel consumta, vel meatibus ex combustis Subterrestris materie glebis, fornicumque combustorum rimis obstructis,vel Subterranearum inundationum diffusione Caminis aqua oppletis Ignis propagatio impedita, veluti induciis quibusdam inductis, multorum annorum curriculo quiescat; donec minera meatuum successu temporis propagata novaque combustibilis materie supellectile ditata denuo foras prorumpens, antiquas Incendiorum stationes repetat; tantum enim incendia durare scias , quantum combustibilis materiae fomes durat, qui si ob dictas causas cesset, et ignem cessare necesse est, in iis potissimum Caminorum ductibus qui tura Pyrophylacio remotius distiterint.

 

Si vero dicte causae non intervenerint, certum est, cediu perpetuo durare; flamama enim (quem vaporem accensum dicimus) emicat , insequiturque, quantum potest, combustibilis materiae escam, qua deficiente, et ipsa deficit cessatque, donec novat ex iugi cum mari commercio subministrata materia perennique intus vapore ac caligine repullulet ad supremos meatuum fornices, quae non secus ceu fuligo crassissima, ac incumbente intus flatu a maiori impulsu excitatum concipiat ignem, itaque flammas iterum edat novas.

 

Hoc vero non semper uno et eodem tenore fieri potest; Natura enim in continuo motu tota est, ac maiora minoraque necessario id genus accidentia pro variis dispositionibus materiae combustibilis ac urgentis in eam flatus conditione promit, quae sunt necessariae horum accidentium causae. Et quoniam materiae non semper uno tenore et qua litate et quantitate est disposita nec ita ad incendium in una parte ac in alia apta est, propter Caminorum varias dispositiones; hic sit, ut in aliquibus locis perpetua sint incendia, quia usque ad ipsa Pyrophylacia purgatissimos habeat Caminorum meatus; in nonnullis locis nunc moriuntur, nunc post multorum annorum decursum, denuo tum ob novae materiae incrementum, tum ob Subterraneorum ventorum flatuum que vires diversas resuscitantur; qui quidem adeo huic Oeconomiae Vulcaniae sunt necessarii, ut sine illis, utpote omnium Naturae accidentium auctoribus, nihil fiat. Quomodo autem ii producantur, paucis explico.

 

Cum Oceanum in Itinerario Terrestri fundum habere diximus instar cribri innumeris foraminibus pertusum, quae quidem nihil uteu aliud sunt, quam orificia Canalium. per quos aqua dum impetu Maris sollicitata, currit consequenter e excitat; hic per Canales Pyrophylaciorum, qui fere semper Canalibuse aquarum uniti sunt, impetu summo ruens, vel in ipsa Pyrophylacia deductus, ibidem flatu suo humidissimo materiam combustibilemen non tantum excita, sed et in ferventissimas flammas continuo animat; haud secus ac faber ferrarius flatu folium et aquae aspergine, ignem in foco potenter instaurat, fervores ignis congeminat, eiusque virtute et efficacia, quod sine flatu primo non poterat, iam sui iuris et arbitrii factum ferrum in quamcunque formam figuramque tendendo aptat. Flatus autem, seu Venti Subterranei, a Mari scommotione et a quotidiana fluxus et refluxus reciprocatione (qui sunt Naturae veluti Folles quidam, quorum perpetua sufflatione tum aqua a Mari intra suos meatus transfusa ad exonerationem sollicitatur, tum Ventus ex aquarum continua commotione intra Caminos meatusque Ignivomos propagatur) excitati, Ignem perenni motu agitant; rimae vero fissuraeque Terra quas aqua secum delata varia combustibilis materiae miscella,sale, sulphure, bitumine repleverat. hic ea calore et halitibus aestuantia pro Terrenarum cryptarum natura et conditione liquefacta, ad se in novam fomitis materiam attracta convertunt; et hoc facto perpetua fit operationum Naturae continuatio; atque hoc modo tum Aquae tum Ignis admiranda Naturae industria pericyclosis peragitur. His itaque rite expositis iam ad historicas Igneorum incendiorum enarrationes calamum convertamus, ut vel sensu terrane exterminatores vel sensu discant, quod intellectu non concipiunt.

 

Optime vero ab Itali partibus ordiemur, utpote quae plura atque manifestiora continet Subterraneorum Ignium vestigia, in quibus fundantur omnes suscepti argumenti demonstrationes; quae quidem non credidissem, si propriis oculis ea omnia varia peregrinationis me occasione lustrata non examinassem.

 

Sub mediocri itaque coeli temperie Italia, cum ab Alpibus longo catenatorum Montium tractu sit extensa, duplicique hinc inde pelago clausa, utrinque ab Apennino, quo tota dirimitur, innumeris fontium scatebris, lacubus, ingentiumque amnium rivis diluitur; qui quidem omnes ab Hydrophylaciis tum Alpium, tum Apennini originem suam sumunt. Et ut videas mirum Italiae situm: Est illa, quae Mari Adriatico obtenditur pars, quae Boream ex parte respicit, propter Apennini umbram opaca,frigidior, et paucioribus pollens thermarum fontibus, crudioribus quam plurimis;ad dexteram vero, qua Meridiem magna exparte respicit, et Tyrrheno Mari ambitur ,uti aprica, aperta, et ob Soli sulphuream, quam ubique prodit, ferendis Ignibus apta conspicitur, ita et in variis adiacentibus Insulis, diversa omni tempore calorum, aestuariorum, thermarumque argumenta protulit; unde, Beroso teste, a Cumis et Vesuvio ad Istriam usque olima arsisse fertur, Palensanam proinde a Ianigenis appellatam fuisse, id est, Regionem conflagratam. Et si minutius rem exploremus, Italiam omnes ad adeo vasta incendia dispositiones habere comperiemus ;situs angustiam,quo inter duo Maria undarum illisione assidue flagellatur; Subterraneos meatus et cavernosos anfractus Ignibus et Ventis pervios, ac materiae tandem sulphureae copiam, qua tota luxuriat, arde que certis locis super omnem terram.

 

Nam in tota hac Italiae parte Meridionali ab extremis Siciliae oris usque ad Hetruriae confinia aliis in locis perpetua visuntur incendia, ut in Aetna; in aliis conflagrant per tempora, ut in Aeoliis, quas Liparas vocant, Insulis, et e regione Neapolis, ut in Aenaria sive Ischia, Prochyta, Pithacusa, nec non in Continentis terrae Montibus, Vesuvio, Misdhseno, Puteolisque et Cumis, qui sepe ardent ac certis in locis magna demonstrant aestuaria, ignibus, fumis, vaporibus, thermis, quibus scatent, anfractus, ut summo studio observavi, passim obvii, cuniculata que hiant spiracula, qua ubi flatum emittunt, mox intimi percipiuntur, non sine formidine adstantium, ceu ardetis ignis fragores, sonitusque aquarum, uti in Plegraeis Collibus, quae Vulcanium Campum, vulgo Sulphataram, circundant, videre et audire est; fidem quoque faciunt, non procul inde distans Sibylae Antrum ad Cumas, totque horridi circa Avernum hiatus recessusque ob aestum impenetrabiles. Tota ubique Campania ad superficiem antiqua eiusdem conflagrationis gerit vestigia, solo passim arido, cineris et pumicis instar, cum pulvere, quem Puteolanum vocant, et carbonibus vivo saxo conclusis.

 

Puteolis transeamus ad Latium quod sulphureis Crateribus plenum est, per Minturnas Sulmonem, hinc per Campos Romanos continuata Sulphuris minera, tum pluribus in locis, tum potissimum sese exerit in Lacu quodam inexplorabilis profunditatis Tybure quatuor milliar dissito, nec non 16 Insularum, quas Barchettas vocant, natabilium celeberrimo, e quo Albula Fluvius sulphureus originem suam nancescitur, et olim Thermarum balneis celebris fuisse videtur, de quo suo loco. Hinc Subterranei Ignis cunciculus reflectit in Montem Rotundum,olim Agrum Eretanum, et hinc in ramos deducitur, quorum una pars tendit in Thermas Stiglianas, et Lacum in media Sylva tum sulphuris foetore, tum bulcitlientis aquae in modum columne adspectus rhorridum; et tandem per Montem vicinum (in quo et Crypta serpentum) aestuariis et caminis refertum, Tolfiam et Centum Cellas usque, que omnia loca sulphure et bitumine scatent, ad Mare terminatur. Alter ramus versus Montem Roseum,inter quem et Roncilionem novi Suophurei sese exerunt crateres, qui occulta sua commercia habent cum Monte Cimino, quem Montem Verteriensem vocant, et cum pago Vico, sulphureis scatebris celebri: et sane Ciminus Mons magnam adhuc Ignis vim fovere videtur sub profundissimis antrist, plenam sulphurosissimo halitu, glebis passim aridis et pumicosis innumerisque fontibus calidis, quos inter Bullicamum ob fervorem intolerabilem est famosissimum, cuius miram constitutionem in nostra Hetruria fusius describimus. Habet hic cum alio vicino Lacu inter Viterbium et Montem Flasconem, magnam communicationem, ubi aqua ex fundo Lacus erumpens miros exercet tumultus, et , quod mirum dictu,duo simul hic Fontes spectantur, vix uno dissiti passu, quorum unus fervidissima, gelidissima alter aqua tripudiat; de quo suo loco.

 

Hinc Ignis Subterranei cuniculus in universam Hetruriam in ramos innumerabiles sese diffundens, vix ullum locum Thermis, Suphueis crateris, aquisque mineralibus immunem relinquit:siquidem Hetruria, qua Mare Tyrrhenum respicit in Iluam Insulam usque, tota ubique Tellus calentibus scatet aquis vel ferri aerisque vel sulphureis luxuriat fodinis. Quo nomine memorabiles sane sunt Lacune Volaterrana, fervidis et salientibus aquis referte, et fodinae Sulphuris optimi ad Castrum, quod Libbianam vocant, de quibus uberrime actum vide in notra Hetruria.

 

Ex altera parte versus Orientem, cuniculus Ignis longe lateque distensus potissimum sese exerit sub Monte quem Vivum appellant, ubi celeberrimas S. Cassiani et S Philippi thermas causat; et hinc sese extendit vversus balnea, quae Avenionensia vocantur, in Montem Politianum usque, ubi ad S. Albinum copiosa mineralium aquarum cum summo foetore copia scaturit, et hinc ex una tandem usque ad ipsum Apenninum aestuariis refertum se porrigit,ex altera senas vicinasque Mari adiacentes partes, et ad Liguriae usque contermina loca, Lucensemque Agrum, quae tot abundant metallis, tot sulphureis fodinis, aquarumque calidarum ac fervidarum fontibus, quot forte non habet universa Italia. Maxime tamen Subterranei Ignis spiracula sese exerunt in Apennino ad Petram Malam eique vicinis locis; ubi aer noctu scintillat, diuque ceu ex ardente subtus fornace caligat ac fumat, iniectasque calefacit aquas ac incendit stipulas. Videtur autem hic Fons venas habere continuas usque ad Porretanas aquas in Agro Bononiensi, quarum undique colles noctus scintillant, et hinc fundi videtur in Agrum Mutinensem, ubi bituminis liquor atque Ignis mirum in modum exaestuat, et hinc usque in Istriam continuat sui fomitis incendia; hos enim colles Euganeos, teste Beroso, circa Aponi Balnea artisse olim, tum Collium salebrosi tractus cineresque et pumicosa facies, tum carbones,lapidumque, qui vel ipsas aquas intercurrentes calefaciunt,fervor, sat ostendunt.

 

Quae cum ita se habeant, verum profecto nobis argumentum esse possunt universam Italiam iugi intus materia sulphuris refertam esse, cuius cuniculus uti ubi plus aut minus longe lateque ramos suos protendit, ita sub Mari quoque in adiacentes extendit Insulas, et iuxta singularem mixturae attemperationem virtutemque caloris, quem sub diverso venarum tractu habet, varios effectus parit, miranda certis temporibus incedia causat. Concludimus itaque, quod Italia incendiorum altrix, uti tota Ignibus Subterraneis referta est, qui alibi perpetuo, non nullibi per tempora ardent, ita olim tanta fuisse sulphurum incrementa, tantam ignium coacervationem, ut si non tota, saltem Beroso test magna sui pars conflagraverit; nec minus credendum, fore aliquando tempus,ut, stantibus hisce Naturae principiis, conflagratura sit iterum atque iterum usque ad finalem totius Universi interitum et consummationem.

Chapter III. On the subterranean fire spread throughout everything, why is it perpetual in some places but not in others?
Chapter IV. On the Phlegraean Fields in the Puteoli Region.
LATIN transcription  

CAPUT IV.

 

De Phlegraeo Camp in Agro Puteolano.

 

Anno 1638. Neopolim transiens, non potui praetermittere quin omnibus seculis celeberrimos Campos sulphureos quos Veteres Phlegraeos, vocant, inspicerem. Superato itaque Subterraneo Meatu, quem la Grotta vulgo vocant, quem alibi descripsimus, intra Montem Pausilippum, excavatum, non procul Puteolis, inter fauces Montium Planities longe lateque exporrecta in conspectum se dat; locus omnino horrore et formidine plenus; longam dicunt pedibus 1200, latam 1000, quam Plinius Camps Phlegraeos a flammis et ardore vocari scripsit, Cornelius autem Strabo or Vulcani appellat, locum ubi et ab Hercule superatos Gigantes quidam fabulantur. Colles ibi passim flagrare fundo spectantur in imo: nam magnos ubique cum odore sulphureo per plura foramina semper exhalant fumos, quiper omnem vicinam regionem Ventis etiam Neapolim usque deferuntur. Circundatur tota hac Planities Collibus sive Rupibus praecelsis, quorum vertex quondam praealtus, perpetuis tandem ignibus depastus, in vallem profundam subsedisse, ex ipsa loci forma colligitur. Itaque qui quondam vertex,nunc ingens in plana valle fossa est; que costae vel latera Montis olim, modo scopulorum ac rupium cacumina sunt: et hi olim quidem, Dione Cassio teste, maiori copia ignes flammasque evomebant: Montes quoque vicini continuo ardebant, et veluti e fornacibus fumos eiiciebant spissos, et aquas igneas. Nunc temporis autem ipsa Planities non secus ac colles Phlegraei flammis perpetuis exhausti foraminibus infinitis cavernosi sunt, et materia colore que sulphureo flavent ubique; solum quoque cum tangitur supra ambulantibus, quasi tympanum propter concavitates resonat crepitatque, sentiasque non sine stupore sub pedibus ferventes aquas, fumos que densos et ignitos sibilare,ac fluere hinc inde cum magno fragore tubos atque cavernas subterraneas vi exhalationum factas; quae quantae sint, experieris. Si foramen aliquod obtures vel gravi lapide, eundem mox impetum fumi eructare videbis.

 

Ingens tamen in eadem Planitie Lacuna me summa admiratione affecit; reperitur enim haec semper aquis bullientibus et nigrore suo formidinem incutientibus plena: Cacabum diceres pice et refina bullientem:quae subinde locum mutat, ac indurescentibus aquis in margine lebetis artatur vel ampliatur simul cum exhalationis impetu maiorivel minori. Mirum et illud, Voraginem illam aquas ultra humanam staturam ad 8 vel 10 pedes in altum eiicere in modum pyramidis, easque pingues ac luteas sulphurei que fere coloris, quod vel ipsi Puteolani non diffitentur ; qui perhibent, ad 16 aut etiam 24 palmos quandoque has aquas ebullientes in altum e vibrari, et hoc praesertim, cum Mare aestuat, non item quando quiescit. Luculentissimum sane indicium, hosce mirificos exaltati liquoris effectus aliunde non procedere nisi a Mari; Ventorum quippe procellis agitatum, dum per subterraneos meatus liquefacte huius materia promumcondum sollicitat, mirum non est, liquorem suis angustiis contineri nescium, ultra a natura sibi constitutos limites in altum eiaculari, tanto quidem violentius quanto maiori violentia Maris impetuosus affluxus illum extruserit; quin et diversus tunc temporis aquarum color ex varia Marine aquae cum varia mineralium succorum miscella compositus, nimirum quam ex profundioribus terra scatebris subterranei Venti Marinis aestibus agitati et inter flammas invalescentes eructant, aperte docet. Mari vero quiescente nihil horum sentitur; sed aque in Lace faucibus pingues ac nigra fuligine squalide tantum una cum effervescentia quadam spectantur.

 

Quid dicam de Montibus et Scopulis quibus Vulcanius hic Campus stipatur? Spectantur in hisce Caminorum ductibus Spiracula non pauca, quorum aliqua perpetuum Ventum formidabili cum sonitu et fragore eructant,tanto cum imet , ut si lapiem inieceris,eum mox denuo repercussum magna vi foras proiectum recipias; nonnulla fumum flammis mixtum eiaculantur: in Inferno te constitutum diceres, ubi omnia horrida, luctuosa ac formidanda rerum facie, sulphuris quoque, bituminis, naphthae aliorumque mineralium foetore non tantum exanimeris.

 

Et tametsi locus adeo horridus sit, multum tamen inde emolumenti captant ii qui sulphuri, nitro, vitriolo conficiendo operam dant. Quomodo vero ea praeparentur, dicetur in sequntibus suo loco. Figuram loci hic apponimus eor quos descripsimus Camporum.

Chapter IV. On the Phlegraean Fields in the Puteoli Region.
Chapter V. On the Cave of Charon, commonly known as the Grotta dei Cani, situated in close proximity to Lake Agnano near Naples, and its deadly properties, which lead to the suffocation of those who enter.
LATIN transcription  

CAPUT V.

 

De specu Charonio, vulgo la Grotta de Cani, sito ad Lacum Agnanum, non procul Neapoli, et de Lethaea vi propietate qua introeuntes suffocatos interimat..

 

Eodem Anno 1638 cum cuncta Naturae miracula Territorii Neapolitani, duobus praece.. Capitibus declarata, videlicet, sulphureos seu begros Vulcani Campos, et Balnea Puteolana, cum iis quae in Insula Ischia spectantur 峒魏蟻喂尾苇蟽蟿蔚蟻蠅蟼 explorassem: inter caetera celeberrima Canam occurrit, ob miras et t abditas interimendi vires nulli non nota: quam antequam describam situm Loci praemittendum censui.

 

Adiacet dictum Antrum Lacui quem Agnanum vocant, Figura rotunda, diametro 500 mille circiter pass. aqua gaudet limpida et oppido frigida, mineralibus rivis aucta. Spectatur ad ripam domus rustica, inqua eius possessor plures Canes alit ad experimenta intra Specum facienda de canibus intromittendis. Ubi itaque locum attigimus ecce confestim canis exemptus, acpertice loro alligatus in dicti Antri funestum Spiraculum ab homine perito protrusus fuit: qui mox ad Spiraculum admotus, virulentam vaporis inde exeuntis saevitiem minime sustinens, suffocari videbatur omnis motus expers: quem et subito extractum in Stagnum Agnanum demerserunt: et post nonnullam moram quasi ex alto sopore emergens etiam ambulare coepit, ac tandem cibo refectus redditus fuit domino suo. Miratus sum, fateor, valde tam insolentem Nature effectum, non destiti ad investigandam tam abstrusi effectus causam, quam hisce expono.

 

Dico itaque plurimis in locis huiusmodi Charoneas fossas tum in Germania praesertim Orbae Oppido iurisdictioni Electoris et Archiepiscopi Moguntini subiecto reperiri; ubi me intra pratum naturae loci feralis conscii conduxere ad locum molari lapide contectum, ex quo virulentus vapor exspirabat. Ego iuvenis etiam tum insita curiositate ductus veritatem rei meo damno et pueri1i imprudentia motus tentandam censui; at vixdum caput applica veram foramini,tum ecce statim virulento vapore suffocari coepi; et nisi me statim abstractum frigida offudissent, mortis periculum non effugissem.

 

Verum antequam causam exactius prodam, primo quid proprie per Charoneas Scrobes intelligatur, explicabo.

 

Charoneae Scrobes seu Fossae sunt omnia illa loca que hominibus omnibusque caeteris animalibus exitialem exhalationem exspirant, a Charontis Cymba forsan sic dicte, quod simulac eas quispiam incautius accesserit, Charontem ad eum in Acherontem traducendum paratum inveniat: dicuntur et Plutonia Spiracula: originemque trahunt ex suffocatis in occultioribus Terrae cavernis vaporibus vel mineralium succorum virulenti depravatis, aut alia deletrice qualitatis vi contaminatis: qui uti tota substantia humanae naturae adversantur, ita quoque statim cordis vitales spiritus opprimunt: qui et in fodinis metalliferis non raro occurrunt magno fossorum periculo. Verum de hisce vide tractutus sequentes de Natura et qualitate Venarum. Cuiusmodi in Hetruria complures inveniuntur, et ut plurimum in Vulcaniis Campis quas Sulphataras vulgo vocant: quorum corruptis malignisque spiritibus dicta corrumpuntur fossarum Spiracula.

 

Differentes itaque huiusmodi halituum facultates esse comprobandum restat.

 

Sunt quaedam Fossae quae ex Arsenicalibus originem sumunt, et hae statim cor petunt. Sunt quarum halitus Mercuriales, qui et nervis et pulmonibus plurimum obstant: sunt et aliae quibus halitus ex causticis salibus, qui constrictiva vi pollent, et fauces et cerebri meninges coarctantes respirationem tollunt, et suffocativi dicuntur: atque hi sola aquae frigidae affusione curantur, sine qua morerentur: et ratio est, quia frigida affusa capiti causticam et constrictivam faucium acrimoniam dissolvit, unde laxatis faucibus, spirituque resumpto, qui primo mortui censebantur, reviviscere incipiunt. Si vero originem ex ochra, sandaracha, auripigmento, et arsenico infectos halitus assumpserint, haud dubie cordis spasmos inducentes sine remedio infectos interimunt. Atque hanc ego spirituum suffocantium causam reor esse Fossae Charoneae ad Locum Agnanum: cuius situm, naturam et proprietatem in litteris suis ad me]datis, non minori eruditione quam sollerti, per varias observationes magno Nobilium, Illustrium, Praelatorum, curiosorumque hominum concursu, quam fusissime describit Illustrissimus et Reverendissimus Ioannes Caramuel Episcopus Vegevanensis totius encyclopediae consultissimus: ut proinde operae pretium me facturum censuerim, totius argumenti discursum hic apponere.

 

P. ATHANASIO KIRCHERO

 

S.P.D.

 

JOANNES CARAMUEL Episcopus.

 

Est Lacus qui vulgo de Agnano dicitur apud Cosmographos, qui Italiam descripserun, celeber. distat Neapoli quatuor millibus passuum , qua via Puteolos itur, cingitur Collibus, quos Natura exornavit arboribus: nam rari prostant Rustici qui illos colere, aut incolere velint. Lacus est amenus, et pulcher: nam amphitheatrali pompa circumvenitur. Pauci illi agricolae, quibus fortuna conditionem benigniorem negavit, ubi illuc veniunt, moribundis fiunt similes; nam omnes illi Montes vapores venenosos exhalant, quorum malitiam, seu dormiant, seu terram fatigent sentiscunt. Est ibi Crypta que a Canibus nomen sortitur in quam si Canis proiiciatur emoritur; si inde extractus submergatur in Lacum, reviviscit. Censuit Academia Indagatrix (sic dici voluit, quia dissimulatis Veterum Iuniorumque Philosophorum Placitis , latentem veritatem in Libro Naturae investigat) sua interesse rem medullitus examinare Illuc nonnulli et quidem ex praecipuis iverant, sed referebant multa que quia fidem superare visa, sine communi examine non debuerunt admitti: qui enim nec Antiquis, nec iunioribus Magistris credimus, cur deberemus assensum praebere condiscipulis: Decrevimus ergo rem aggredi communi studio, ut veritate explorata casas indagaremus. Octobris igitur vigesima sexta Anni 1664, (fuit Dominica) illuc plerique excurrimus post meridiem videlicet, ne matutinae nebulae Observationes impedirent secunda hora ante Solis occasum ibi numerabantur quadrigae decem, equi multi, et praeter famulos, qui per accidens aderant, Nobiles (nempe Doctores, Comites, Marchiones, Duces, Principes, Praelati, Episcopi) quinquaginta vel plures: nunquam, opinor, ille locus aut tanta fuit Procerum copia aut tanta Ingeniorum maiestate honoratus. Ergo, ut convenimus, communi labore et studio incepimus singula examinare:

 

OBSERVATIO I.

 

Recognovimus Locum; et est in Montis clivo, qualem depingo. Habet portam ligneam in E C, ut qui experiri volunt, aliquot nummos solvant Rustico qui qui utitur illo Monte. Est Crypta manu fea, alta quasi pedibus octo, lata sex, longa duodecim: poterit fieri maior, si curiositas postulet experientiam in loco capaciori expediri. Nudis oculis in illa nulla percipitur materie differentia; nam sicut superius, sic etiam inferius aere plena videtur A, linea, deorsum ad . Latera sunt humida, acsi pridie aqua ad illam usque lineam inundasset: a linea C D, sursum, latera omnia sunt arida terra, qua sicca, friget; qua madet, calet. Color est modicus, tantus tamen ut percipiatur statim manu, et possit etiam brevi tempore pede calceato sentiri.

 

OBSERVATIO II.

 

Perillustris D. Franciscus Andre Iuris Doctor, ingenii felicissimi Vir (cui nostra Academia debet splendorem et gloriam, et debebit posteritas Libris doctissimis) morae impatiens fuit ingressus ad G. et tametsi inclamaremus omnes, praestare ut periculum rei facerent alii: maluit singula examinare quam aliis credere: tanta doctissimum hominem praeoccupat indagandae veritatis ambitio. Sumpsit funale HIK accensum: ardebat illud per quatuor superiores digitos nempe ab H ad I, et quamdiu tota flamma erat supra lineam CD, ardebat sicut in alio quovis loco: considera Num. I. Cum pars funalis ardentis infra lineam CD ponebatur, superior (que erat supra lineam illam) ardebat, inferior (que erat ira eandem Lineam) extinguebatur : ut Num 2 videtur. Si autem illud elevabatur ita ut I supra lineam CD emergeret, iterum illud ardebat,ut prius ab H ad I. Et tandem cum totum funale ponebatur infra lineam C D, totum extinguebatur, nec resumebat flammam si erigeretur.

 

OBSERVATIO III.

 

Venit Fumus considerandus, et notavimus aliquid quod indiget meditatione. Sit pavimentum Antri A G B ut antea cum flamma ardebat supra lineam C D, ffumus in altum ferebatur,ut exhibet Num. 4. cum autem funale mergebatur infra lineam A B, fumus adscendebat ex funali recta usque ad lineam A B, non autem supra lineam CD sed inter lineam AB et C D se aure malignae immiscens festino motu ferebatur ex L per C, et descendebat ad , ac si esset aqua quae ex latice praecipitaretur.

 

OBSERVATIO IV.

 

Funale ex Num. 2. fuit examinatum nec notata in illo aliqua humectationis suspicio: erat aridum ut antea: quod ipsum confirmant dicta Nam. 2. nam si infra lineam CD esset aqua, pars funalis immersa extingueretur et elevata non statim flammam recuperaret, nam adhaerens impediret humectatio.

 

OBSERVATIO V.

 

Immisimus Spongiam in G siccam videlicet, et post longum tempus, non solum non potuimus vel guttam humoris exprimere, sed neque percipere indicium adquisitae humectationis.

 

OBSERVATIO VI.

 

Sumpsimus inspicilla: et supra lineam CD nullum humorem concipiebant; at ubi infra illam lineam submittebantur, tegebantur humiditate (pano Hispanus vocat) ac si humano halitu fuissent perfusa. Sed haec humectatio, sicut etiam ab halitu concepta, illico evanescebat. Hinc audentiores redditi experiri voluimus an stillatoria via aliquid disceremus. Accepimus igitur collocavimusque superiorem partem Alembici in fundo, nempe ore in ipso pavimento Cryptae, fi forte vapor exhalans exciperetur: ut vides Num. 5. et tamen postea extractum, interius nullum sudorem habuit: exterius autem habebat aliquem illi similem quem scyphi vitrei aqua glaciata pleni extrorsum exhibent. Tunc, quia motus videbatur ex D per C in M urgeri, posuimus os Alembici versus D: et post notabile tempus humorem habuimus interius non multum, sed sensibilem, minorem tamen quam qui in guttam transiret. Erant qui nullum saporem perciperent; erant qui acidum pronunciarent, forte hi praeiudicio aliquo deludebantur, nullum enim ego percepi; sed meo non fido gustui, est enim obtusus et tardus.

 

OBSERVATIO VII.

 

Postea Canem immisimus: qui quamdiu permissus est habere caput supra lineam CD mansit tranquillus quietusque, nec vel minimo signo auram sibi nocivam aut molestam ostendit. bi coactus est caput infra illam lineam habere, omni nisu conabatur emergere, et iterum iterumque manum impellentis fefellit: sed tandem baculo collari illigato pressus iacuit. elanguit, et in deliquium incidit: mortuum crederes. Extrahitur, et in Lacum submergitur: signa dat dubie vitae; sed non surgit: ne submersus periret in litus trahitur, aqua perfunditur : ad se redit, surgit, omnes circumspicit, et ne iterum in Cryptam trudatur, currit Neapolim.

 

OBSERVATIO VIII.

 

Materia quae Cryptam inferiorem occupat, nempe infra lineam CD, quaecunque illa sit, aqua est levior, aere gravior: ergo animalia bivia (que in aqua et aere vivunt) ibi vivere poterunt: Ratio id suadet. Ergo Ranam immisimus in G. quae statim sibi importunum vaporem sentisens, qua poterat conabatur evadere: mansit coacta, et tardius quam Canis sensibus destituitur: et obiisse putatur. Extrahitur, terra frigida obtegitur; nec enim laborem adhibere voluimus ut illam portaremus ad Laum; ad se rediit,et saliendo per herbam evasit.

 

OBSERVATIO IX.

 

Examinare an sulphur pyreum (Hisp. La polvora) infra Lineam OD succenderetur, optabat ingeniosa curiositas; sed in eo maxime stabat difficultas ut haberemus modum immittendi ignem; nam omnes flammae et carbones accensi extinguuntur si infra D ponantur. Sparsimus ergo illud militare sulphur ab A versus G, et festina manu chordam accensam applicuimus ipsi A. concepit illud ignem, et totum infra Lineam CD conflagravit; et fumus inter superficies CD et A B se extendens exsiliit ut prius Observatione III videramus.

 

Occubuerat iam sol; et quia eramus redituri Neapolim, conferentiae doctissimae finem imposuit opulenta collatio Excellentissimi D. Marchionis de Arenis iussu exhibita; in qua omnia tam profusa sunt apposita munificentia, ut post quam satisfactum fuit Dominis, faccarata pretiosa, et vina glaciata data et propinata fuerint famulis, ut haberent et ipsi de quibus in reditu possent philosophari. Rediimus Neapolim: varia audivimus, et varia diximus: Conveniemus die stata: et unusquisque ingenium acuet ut Observationes has, quas in dubium vocari non patiemur, supponens inferat consequentias quas valeat.

 

Clarissimus D. Thomas Cornelius Medicinae Doctor et Professor, Ingeniorum miraculum, iussit effodi ad M. et quia nihil notatu dignum reperit, fossam neglexit iterum effodi ad G. et quia terram effossam censuit egere examine, illam in vas vitreum immisit, ut domi suae subiiceret Chymico magisterio: si quid scitu dignum inveniat, nobis communicabit.

 

Excellentissimus D. Marchio, qui Academiam hanc a suis Avis ante centum annos erectam, nunc tandem restituit, et magnis expensis conservat (nec enim paucis multa et varia Instrumenta formantur) voluerat capere materiam illam quae infra Lineam CD subsidit, aut verius perfluit, et periclitari,an quantum esset aere communi ponderosior; sed famuli (sic ubique contingit) Organa que iusserat, non asportarunt.

 

His ergo positis, quoniam collati diversorum Ingeniorum discursus scientias promovent, ego, qui a iuventute Physicae promovendae ad laborote, qui in eodem mecum stadio curris (non enim separat locorum distantia quos similitudo studiorum coniungit) audebo consulere Primo, quaenam Consequentiae ab Observationibus his iuxta bonae Philosophiae regulas inferantur? Secundo, An alia debeat fieri Observatio, quae factas possit delucidare?

 

Chapter V. On the Cave of Charon, commonly known as the Grotta dei Cani, situated in close proximity to Lake Agnano near Naples, and its deadly properties, which lead to the suffocation of those who enter.
Chapter VI. The presence of fiery mountains on the external surface of the Earth demonstrates that the Earth is full of fires.
LATIN transcription  

CAPUT VI.

 

Montes Ignivomi i externa Telluri superficie spectabiles Terram plenam Ignibus esse, satis demonstrant. Ignibus esse, satis demonstrant.

 

Si ex ullo signo Ignis Subterranei veritatem cognoscere possumus, certe ex Montibus flammivomis aliisque Sulphreis Crateribus, quos vulcanios vocant, eam ita luculenter spectamus, ut qui eam negare voluerit,omnium opinione temerarius ne dicam vesanus et stolidus existimari debeat; cum eorum multitudo et varietas tanta sit ut nulla fere sit in Orbe Regio quae non illos exhibeat, uti aperte ostendimus in Mappa nostra universali. Et ut a notioribus incipiamus, est in Sicilia Aetna omnium tum Poetarum tum Historicorum monumentis celeberrimus, cuius arcanam constitutionem in sequentibus describam, utpote 伪峤愊勏屜蟿畏蟼 testis, et dicti Montis explorator.

 

Ab Aetna 150 mill. pass. dissitae sunt Insulae Liparitanae sive Aeoliae, aut Hephaestiae; a Graecis dictae, a Latinis Vulcaniae, et sunt septem, videlicet Stongyle, Lipara, Hiera hodie Vulcano, Hicesia vel Salona, Ericusa vel Alicur, Phoenicusa vel Phelicur, Euonymos, a Ptolomaeo dicta Istica et Didyme: quae olim teste Plinio omnes arsisse feruntur; hodie Strongylus solus ex septem, incendiis saevit, non inferioribus Aeteis aut Vesuvianis. Strabone teste, olim una cum Montibus et Mare totum arsisse dicuntur.

 

Anno 1638 cum occasione Triremium Melitensium hasce praeterveherer, descensione facta inter alias, Vulcanum et Strongylum examinandum duxi; Vulcanum et Strongylus quidem ob ignes quos continuo evomebat, omnem accessum intercludebat. Vulcanus vero induciis cum aestuariis factis, praeter fumum nil aliud monstrabat; habet tamen adiunctam Insulam, quam Vulcanellum vocant, Vulcano adnexam, quam ex reiectamentis Montis ex ultimo incendio eructatis natam ferunt. Omnes Insulae sulphure, nitro, bitumine scatent, quin et fundum Maris cavernis innumeris pertusum esse, tum Vortices, tum exeuntium Ventorum, Mare mirum in modum inflantium, frequentia indicat. Ut proinde minime ab iis dissentire queam, quia a iunt, minas et cuniculos submarinos cum Aetna, et deinde continuatis per dorsi Apennini concava ductibus cum Vesuvio correspondere: quod verissimum esse Anno 1638, quo Calabria in ultimam pene ruinam Terraemotuum saevitie redacta fuit, praesens et oculatus testis comperi. Vide quae de hisce Praesat huius Operis fusissime tradidi.

 

Est in Campania Vesuvius cuius historiam vide, si placet, Lector, in Prolegomenis huius Operis; hos enim recensitos Montes cum Anno 1638 adscendissem, cunctaque non sine manifesto vitae periculo observassem observata in iis omnem fidem superantia, tantum in me potuerunt ut vel hinc praesentis huius Operis auspicandi occasionem et originem sumpserim.

 

Habet et Hetruria ardentem in Apennino Montem in Felsina sive Bononiensi Agro alterum; non desunt praeterea inter Pistorium et Petram Malam Lacunae et Antra perpetuos noctu praefertim, flammarum globos eructantia. Notantur et in Mutinensi Agro duo famosa plena incendiis loca, dequibus in praecedentibus. Venio ad Germaniam, Galliam, Hispaniam; in quibus etiamsi Montes recensitis similes non spectentur, frequentes tamen tum Sulphurei Crateres et Lacunae fumum flammas que evomentes, tum innumerabilis ubique locorum thermarum multitudo, de quibus suo loco, Subterranei Ignis intra eorum Hyrophylacia serpentis, luculentissima praebent vestigia. In Misnia Carbonum Mons subinde fumo et igne saevit. In Lappia Montes praecelsos in Aetnae similitudinem flammas eructare Olaus narrat.

 

In Islandia quis nescit Heclam Montem incendiis omnium Geographorum relatione famosissimum, cuius ad miracula Naturae accedere videtur, quod vertex eius perpetua nive candeat, radix inextinguibilibus incendiis flagrans Voraginumque abditarum frequentia nulli ad plurima etiam stadia aditum praebeat, saxorum cinerumque eructatione omnes circumsitos Campos in sterilitatem una cum formidabili sonitu et fragore deducat; quem dum audiunt incolae, animas impiorum cum eiulatu miserabili ibidem torqueri. Superstitiosius credunt. Vide Olaum Magnum, caeterosque Geographos in Descriptione huius Insulae.

 

Et ne ultimam Septentrionis Plagam perenni frigoris glacieique inclementia damnatam sine ullo caloris remedio Natura reliquisse videatur, in Insula quam Groenlandiam vocant, Polo proxima ingentem constituit Vulcanium Montem, ad cuius radices Monasterium Ord. Praedicatorum, quod D. Thomae vocant, tophaceis lapidibus ex Montium reiectamentis constructum est;de quo plurima admiratione dignissima refert, omnium harum memorabilium rerum inspector Bartholom. Zenetus Venetus, in eas oras nescio quo casu coniectus. Verba eius sunt: Hic visitur Monasterium S. Thomae Dominicanorum, et ab eo non procul Mons Ignivomus, ex cuius pede Fons ignitus erumpit: Huius Fontis aquis per tubos derivatis, non mondo omnes cellae Monachorum instar hypocaustorum calefiunt, sed etiam cibi, imo et ipse panis coquitur; tophum seu pumicem Mons evomit, ex quo totum est structum Coenobium; tophi enim hi aqua illa perfusi, quasi adhibitio bitumine conglutinantur. Hic item horti pulcherrimi aqua ferventi rigati, in quibus flores et fructus omnis generis. Haec autem aqua ubi per hortos decurrit, cadit in vicinum Sinum seu portum, quo fit ut nunquam gelu concrescat, ideoque appellunt pisces et volucres innumeri, quibus incolae ad satietatem victitant. Sic scribit qui vidit et oram detexit Archithalassus Regis Daniae, Nicolaus Zenetus Venetus.

 

Verisimile autem est Heclam Islandie et Graenlandiae Vulcanum per occultos cuiculos correspondere, et ad frigoris glacierumque vehementiam domandam per abdita aestuaria perpetuo negotiari. Unde concluditur et ratio au in nonnullis septentrionalibus Insulis, et Norwegiae, Finmarchiae, Biarmiae, Lappiae Litoribus, parte Mare facillime congeletur, in altera nulla frigoris niviumque vi concrescat; item in nonnullis litoribus abundantissima pascua una cum arboribus et agris foecundissimis reperiantur, in alis,ut in Nova Zembla, neque gramen, neque arbores.neque quicquam nutrimento hominis proficuum obvium fiat, terra perpetuae sterilitati subiecta; quia videlicet aestuaria quibus locis subduntur,eadem calore quoque suo rerum copia beant; contra fit is in locis subter quae aestuaria non se diffundunt.

 

Asia pluribus passim Regionibus Montibus abundat Ignivomis. In Ormuzio Persici Sinus Insula, omnia plena sunt Ignibus Subterraneis, unde septem ais continuo arsisse dicitur; eructat adhuc quotidie es salinis Montibus, quibus Insula scatet, flammarum globos, quibus fere ad vastitatem redactum est totius Orientis celeberrimum Emporium. In Perside ipsa passim inveniuntur Sulphurei Crateres, qui non sine itinerantium horrore noctu diuque fumant et ardent. Cophantus in Bactrianorum Regione incendiis suis omnibus eum intuentibus formidinem incutit.

 

In Media Susis ad Turrim quam vocant Albam Ignis ex quindecim Caminis erumpit, sonitu adeo vehementi ut circumvicinis populis ibidem Inferni ostia esse persuadeat.

 

In septentrionalis Tartarieae Litoribus, Moscis referentibus, non infrequentes spectantur huiusmodi Vulcani officinae.

 

In Regnis Indostan, Mogor, Tibet, Camboia, passim huiusmodi Montes, uti et in vastissimo Sinarum Regno reperiuntur, uti P. Martinus Martinius in suo Atlante Sinico notat.

 

In Iaponia prae cateris Insulis Valcaxsinsignem oscinarum noctu diuque fumum cum sge evomentium copiam constituisse videtur; quae uti a Firando celebri Urbe omilliaribus distant,ita noctu taedarum adinstar totam illuminant Regionem, cum admiratione spectantium.

 

Sunt et Insulae Iaponiae vicine quas Septem sorores vocant, quarum una Vulcanum insignem e regione Urbis Tanaxuma exhibet.

 

Insula Philippine et universus . LaariArchipelagus ita scatet ulcaniis locis ut vixsit Insula que fi non in montibus, saltem inCrateribus scrobibusque Charonticis conceptos Vesta foetus patefaciat.

 

Mos in Iava Insula non procul ab Urbe Panacura; hic cum antea multis annis non arsisset, Anno 1586. primum disruptus violent flagrantis Sulphuris eruptione adeo saeviit ut ad decem millia hominum in subiectis agris interiisse dicantur; tribus continuis diebus ingentium saxorum eiaculatione saeviendo in dictam Urbem Panacuram, tantam fumo caliginem induxit, ut et Sole tecto diem in tenebras converteret.

 

Erat et alius in Timor Insula Mons Picus nomine, tante altitudinis ut per 300 milliaria flammeus in Mari vertex se conspiciendum praeberet; hic Anno 1638 concussis perhorrendum Terrae motum fundamentis unacum Insula absorptus, nil praeter ingentem lacum post se reliquit. Ita referunt Annales Soc. JESU.

 

Mons Gounapi in una Bandanarum Insularum Anno 1586, post continua 17 annorum incendia tandem disruptus tantam saxorum , cinerum, sulphureo-bituminosorum pumicum copiam emisit,ut Mare iis pene tectum totum rere videretur, cum omnium piscium animantiumque interitu.

 

In Sumatra ingens Vulcanus conspicitur, Balavlvanus, ab ingenti ingium copia, quam evomit, sic patria lingua dictus.

 

In Ternate Insula una ex Moluccis, Mons teste P. Maffeio in nubes assurgit excelsus et arduus, cuius inferiora densis constipantur nemoribus, superiora incendiis continuis defoedata glabrescunt. In vertice Craterem habet hiatu vasto in plures circulos, ex maioribus in minores ad instar Amphitheatri circumductum. Hic Sole Aequinoctia subeunte potissimum Borealium Ventorum afflatu fumo et flammis seviens omnia circumvicina loca cineribus obducta in vastitatem redigit.

 

Maurice Insulae, teste P. Tursellino in Vita S. Xaverii, tanta Subterraneorum Ignium vi pollent, ut totae ardere videantur; unde frequentes Terraemotus tantum e cavernis et Montis ola vertice far, cinerum,saxorumque, arborum magnitudini non cedentium, eiicit ut Inferni prorsus speciem exhibere videatur. Vide citatum Auctorem.

 

In Nova Guinea observati sunt ab Hollandis, uti et in Terra Australi huiusmodi Montes magno horrore nautarum. Similes visi sunt in vasto illo Oceano Australi, vulgo Mari del Zur, sed sine nomine.

 

In Oceano Indico passim Montes deserti et scopulosi suos monstrant fumosos Vulcani caminos, quos omnes tibi Mappa Universalis exhibit.

 

Accedimus paulatim relicto Oceano Insulisque. ad Africam, in qua octo Vulcani celebres observantur; in Monomotapa duo, in Angola, Congo et Guinea quatuor, in Lybia unus, in Abassia unus:praeter innumeros Crateres et Antra Sulphurea ubique passim obvia; quorum nonnulli consumpta materia combustibili induciisque veluti constitutis saevire cessarunt, suo tempore denuo maturata Ignium materia faevituri.

 

Mare Atlanticum adeo Ignibus Subterraneis scatet ut Terra illa Platonis quam Atlantida vocat, non alia de causa nisi horum Ignium saevitia et Terraemotuum hinc consequente frequentia absorpta interiisse videatur; et in hunc usque diem Marium Tractus quidam flammis et ignibus ex Pyrophylaciis emergentibus infesti affatim ostendunt, quorum saevitiem tum osus. tum Vespuccius magno suo periculo experti sunt, ut in Historia Novi Orbis detecti legitur. Neque desunt huius rei vestigia.

 

Insulae quas Terzeras vocant,vix ob ignium vehementiam habitari possunt. Canariae Insulae, et iniis Picus Mons immensae altitudinis, ignem in hunc usque diem, uti et Insularum circumiacentium plana eructant, sulphure et bitumine referta. Vide quae in Tertio Libro plura de horribili Terraemotu quia accidit Anno 1638, in Insula S. Michaelis una ex Tereris, et de mirandis eventibus qui ex eo consecuti sunt, adduximus.

 

Insulas S. Helenae et Adscensionis olim arsisse tum combustae Montium rupes, tum cineres lithanthracumque copia satis superque demonstrant.

 

Accingimus tandem nos ad Americam, quam si dicam Regnum, non imperite dicam. In Solis Andibus, quas a concatenatione Montium Hispani Cordillera vocant, quibus Regnum Chilense subditur, 15 Vulcani, teste P. Alphonso d'Ovale indigena, qui et in Mappa illos expressit, observantur; quorum aliqui Ignium foetibus tumidi, tantas eidem Regno Anno 1645 pepererunt calamitates ad quas explicandas vix sufficiat calamus, integris passim Urbibus tum absorptis,tum eversis. Vide Annales nostrorum Patrum ad citatum annum. Hisce adiungimus Vulcanos qui ex Australi Maris Magellanici parte, vulgo Terra del Fuego, observati sunt.

 

In Peruano Regno sex quoque inaccessae altitudinis reperiuntur Vulcani; tres in Andibus praeter innumeras Vulcania scrobes.

 

In Carrapa Provincia Popayana Mons est tempore sereno potissimum fumo flammisque saeviens

 

Paraquipa Urbs 90 leucis Lima distans, Montem vicinum habet suphureum, qui continuo ignes eiaculari non cessat, magno populorum metu ne quandoque ruptus extremam Regioni perniciem adferat.

 

Ad Vallem Peruviae quae Mulahalloo dicitur, a Quito Urbe 50 leucis dissitam, Vulcanus alius se spectandum exhibet, continua Ignium flammarumque eructatione ultra citraque populis etiam remotis solitas calamitates minatur.

 

In America Septentrionali quinque observati sunt, partim in Nova Hispania, partim in Nova Granata, partim in Californiae aliisque interioris Mexicani Regni meditulliis

 

In Nicaragua triginta quinque leucis ab Urbe Leon, Moos praecelsus tanta copia flammas eiicit ut ad decem millia passuum videantur.

 

Alter non procul ab Aquapulco similis ferociae comperitur.

 

Ad Californiae continentem tres, et in Mediterraneis duo alii; de quibus vide P. Andream Perez Mexicanae Historiae Scriptorem.

 

Vidimus igitur Flammivomos Montes per quadripartitas Terraquei Globi Europae, Asiae, Africae, Americae portiones, terra marique a provida Natura constitutos: non quod in incognitis adhuc Mundi partibus plures non sint, aut esse possint, sed istos qui hisce seculis in tam frequentibus circa Orbem Terrarum Navigationibus itineribusque terra marique susceptis observati fuerunt.

 

Et ut diffusionem Ignis Subterranei per universas Terrae semitas melius intelligas, hic Figuram apponendam censui, qua mentem meam intentionemque penitius comprehendes

 

COROLLARIUM.

 

Hinc patet, universam Telluris intimae officianam innumeris Pyrophylaciis instructam esse, et eo ab AUCTORE NATURAE Aqueo Elemento iunctam esse consortio, ut Mundum potius perire necesse sit quam ut unum ab altero seiungatur. Ubicunque enim Vulcanus est, ibi subtus Pyropyhacium tam certum est quam certum camino subesse vel culinam, vel fornacem, aut cacabum,vel simile quid. Quemadmodum autem Pyrophylacia per innumerabiles Terrae rimas, fissuras, meatus, haud secus ac piris per universi Microcosmi intimas musculorum nervorumque fibras penetrant: ita et Hydrophylacias haud secus ac sanguis inhumano corpore per capillares venas, universo se communicant Telluris Globo per incomprehensos quosdam meatus undiquaque diffusos. Atque hinc tot in omnibus Mundi partibus Thermarum multitudo et varietas, de quibus suo loco et tempore. Neque semper necesse est ut Montes Caminorum solummodo officio fungantur, sed infra ipsum Mare, aeque atque in Terrestribus regionibus, Camini subsunt et Pyrophylacia, quae si quandoque incendiis corripiantur, ex inclusi Aeris vehementia susque deque vertunt omnia; uti passim in praecedentibus dictum fuit. Atque huiusmodi Pyrophylacia quoque in Europa subsunt Archipelago: quod ut ostendatur, hic Coronidis loco apponam Descriptionem P. Francisci Riccardi Soc. JESU, occasione formidabilis Terraemotus, qui accidit Anno i649 in Insula Santerinia, cui et praefatus Pater praesens omnia oculis suis vidit, et Romae totius rei eventum ore tenus mihi postmodum retulit, et et sequenti testimonio posteritati notum esse voluit, quod et tanquam instituto meo valde opportunum hic inferendum duxi.

 

Relatio P. Francisci Riccardi,

 

De Subterraneis Ignibus qui ex imo pelagi erupere Anno 1650 prope Santerinium Insulam in Archipelago.

 

Quamvis nonnulli Plinium mendacii arguant quod stupenda quaedam et praeter hominum captum referat; veruntamen quotidie ipsa duce et magistra experientia discimus in multis vera locatum fuisse: maxime cum Historiae suae libris recenset multas Insulas quae successu temporis ex imo pelagi erupere, et inter alia Theram Olympiade 135, quam et Calistam et Phiotheram dictam fuisse novimus; iam vero a Sancta Irene insigni Virgine et Martyre, quae ibi colitur, Santerinium appellatur. Nam in suis Annalibus Ecclesiasticis ad annum 726, ipse Baronius fidem fecisse Plinio videtur, cum ibi sic loquitur: Vapor ex Camino Ignis visus ebullire inter Theram et Therasiam Insulas ex profundo Maris per aliquot dies, quo paulatim condensato et dilatato igniti aestus incendio, totus fumus igneus monstrabatur. Porro vastitudine terrenae substantiae petrinos pumices ces grandes et cumulos quosdam transmisit per totam Asiam, et Lesbum et Abydum et maritima Macedonie ; ita ut tota superficies Maris his pumicis esset repleta; in medio autem tanti ignis, Insula ex terra congerie facta, Insulae quae Sacra dicitur, copulata est, nondum prius existens. Quod idem contigisse Anno 1457 didicum ex quibusdam Versibus marmori ad perpetuam memoriam insculptis, qui iuxta portam Castelli Scari eiusdem Insulae sic leguntur:

 

Magnanime Francisce, Heroum certissima proles,

Crispe vides oculis clades, quae mira dedere.

Quinquies undenos istis iungendo duobus,

septimo Kalendas Decembris, murmure vasto

Vastus Theresinus immanis saxa Camene

Cum gemitu avulsit, scopulusque a fluctibus imis

Apparet, magnum gignet memorabile monstrum.

 

Rursum alteram huic Inulam uic proximam formatam fuisse constat Anno 1570, non minori Santirenensium terrore; cum per annum duraverit Incendium, ut testantur adhuc quidam Seniores, qui illus oculis conspexere, In medio autem huius modicae Insulae, quae modo 螠喂魏蟻峤 螝伪渭蟺维畏 in hodiernum usque diem Fossa ingens et profunda conspicitur, quae inferius angusta, paulatim infundibuli instar in rotundum se explicat, ex qua tanquam ex Camino erumpebant ingentia illa saxa et scopuli, qui cineribus commixti molem illam undis proeminentem construxere.

 

Nunquam autem extingui Subterraneo illos Ignes qui e bitumine et sulphuris copia foventur interdum impetu maximo erumpunt, constat ex calidissimis aquis, quae ad littus Maris in extrema Australi parte Insulae reperiuntur, et quibus ut thermis saluberrimis utuntur Incolae, ad morbos ex frigore ortos expellendos.

 

Verum si umquam Ignes illi conclusi in Terrae visceribus vim suam exercuerunt, tum maxime quando Anno 1650, vigesimo quarto Septembris usque ad nonum Octobris, tot ingentibus et tam frequentibus terraemotibus Insulam illam concusserunt, ut Santerinenses ruinam proximam sibi metuentes diu noctuque aris supplices advolverentur. At dici nec explicari potest quantus timor omnes invaserit cum ruptis obicibus Victrices illae Flammae viam sibi facere per media Aequoris undas contenderunt, quatuor circiter milliaribus ab Insula Santerenensi versus Orientem; siquidem repente Mare intumuit ad triginta sursum cubitos, lateque per vicans Terras se extendens obvia quaeque evertit; adeo ut in ipso Candiae Portu, qui tamen 80 milliaribus distat, et triremes et naves repentino impetu confregerit. Aer vero vaporibus illis maleolentibus et sulphureis infectus et obtenebrescere et innumeras formas coepit induere; hinc lances igneas et enses flammivomos vibrari, illinc coruscantes sagittas emitti; hinc velut terribiles serpentes et dracones volitare, illinc fulmina et cieri vidisses.

 

Quanquam et videre vix concessum, adeo enim laesi fuere acribus illis et sulphureis vaporibus intuentium oculi, ut illo triduo coeci ferme omnes effecti, non modo nihil cernerent, sed tanto tamque gravi dolore correpti miseram suam sortem continuo deflerent; ubi autem oculos aperuere, viderunt omnia sua argentea et aurea, tum vasa, tum vestes, omnesque picturas fulvo colore obductas. Tantam autem pumicum multitudinem Ignea illa Vorago evomuit, ut totam pelagi superficiem contegerent, ita ut vix navigio incedere posset aliquis. Smyrnas usque et Constantinopolim delatos fuisse, litoraque omnia complevisse certissimum est. Vis autem huius Incendii primis duobus mensibus erat maxima; quandoquidem et bullire vicinum Mare instar ferventis ollae videbatur et diu noctuque ingentes flammarum globi fumique densissimi acervi emergebant.

 

Qui si aliquando adverso vento deferebantur ad viciniora loca, praeter foetorem gravissimum, interitum et avibus et animantibus imo et ipsis hominibus inferebant; ut accidit 9 Octobris et Novembris, praeter innumeram avium, ovium, boum, asinorum multitudinem qunquaginta agricolae fumo illo suffocati misere periere. Idem accidit novem nautis qui noctu navigio illac transeuntes, post tres dies inventi sunt omnes semicombusti et in Io Insula sunt sepulti.

 

Reliquis autem quatuor mensibus quamvis de vigore et ardore multum remiserit Tarta reus ille focus, vixque se attollere ex undis potuerit, nihilominus et pumices eiicere et ad novae Insulae formationem elaborare visus est; quae quamvis necdum undis promineat, observatur tamen tranquillo Mari vadum, et vix ad octo cubitos aquae illi supernatant.

 

Quod si quaeratur, num iam omnino consopiti sint Ignes illi? Respondebitur videri aliquando revivescere; siquidem animadversum est, multoties illic Mire fervescere, fumum que cum undis attollere, maxime autem hoc Anno 1656, die undecimo Ianuarii et tribus sequentibus diebus.

Chapter VI. The presence of fiery mountains on the external surface of the Earth demonstrates that the Earth is full of fires.
Chapter VII. On the perennial duration of the fire and its fuel or nourishment.
LATIN transcription  

CAPUT VII.

 

De perenni duratione Ignis, et pabulo seu fomento eiusdem.

 

MUNDI OPIFEX ET UNIVERSAE NATURAE LEGISLATOR cum Terram fundasset, simulque reliqua Sublunaris Regionis Elementa produxisset, ineffabili Sapientia dispositam Elementorum congeriem secuit, sectamque in membra redegit. Hinc Universi consulens decri, nec non Viventium, eorumque praecipue qui Terram incolunt, indemnitati, Elementorum portionem intulit Colo, et Astra exorta sunt; partem Terrae iunxit, ea concordia ut a se invicem separari non possint sine totius interitu; et Ignem quidem visceribus intimis centroque conclusit,tanquam principium quoddam activum quod omnia reliqua informaret, animaretque, Aquae, tanquam principio passivo, adeo strictis amicitiae legibus iunctum, ut etiamsi contraria videantur, unum tamen ab altero seiungi non possit,utpote quorum reciproco commercio tum ipsa, tum omnia quae ex ipsis oriuntur, conserventur. DEUS, itaque OPT. MAX Ignis Subterranei, uti omnium aliorum efficiens causa est. Quoniam igitur opus Naturae, opus Intelligentiae est ex insita ei providentia, utique rerum eidem necessariarum subsidio carere non voluit; cum qui dat esse dat et accidentia ad esse Cum itaque prima Mundi principia essent, illa certe perennes operationes, ne decursu temporis cum totius Naturae interitu deficerent, habere debuerunt; unde nascitur perennis illa operationum naturalium Elementorumque duratio et perpetuitas; que uti nulla ars aut humana industria imitari potest, ita soli Divine artis Omnipotentiae sunt propria; quorum partes tametsi perire videantur,nullum tamen secundum totale sui esse, cum legis Naturae dictamini substent, perire aut perdi potest. Hinc quoque nascitur perpetua illa Astrorum constanti semper et inviolabili quadam lege procedentium a tot myriadibus annorum indeficiens vertigo; hinc Elementorum motus in summa varietate rerum semper invariabilis. Hinc perpetua quarum tum intra tum circa Terram pericyclosis; et quemadmodum teste Sapiente,omnia Flumina intrant in Mare, ex Mari revertuntur, unde fluere ceperant; evacuat sol Mare per vapores, vapores in pluvias resoluti, Mari, unde extracti fuerant,mox restituuntur. Mirantur multi, dum Aetnam tot millibus annorum ardentem conspiciunt, nec capiunt, quomodo Mons tam diuturnis incendiis necdum consumtus sit neque Ignis extinctus.

 

Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam

Ignivomos que globos liguqifactaque volvere saxa.

 

Hi certe fi cyclicas Naturae operationes intelligerent, non tantopere mirarentur; cum nullo unquam tempore pabulum ei ad perpetuanda incedia, ut postea demonstrabimus, desit. Incendia adurunt Montes, et materia combustibilis miscellam in cineres convertunt, ex cineribus aquae mistis nascitur novum perennis Ignis pabulum, uti postea demonstrabitur; sic

 

Omnia continuo rapidos vertuntur in orbes,

Natura motus perpetuante suos.

 

Fuerunt complures ex Peripato, qui dum hunc perpetuum Ignem concipere nequirent,illum non vere et realiter praeexistere opinati sunt, sed nova semper et nova generatione ex spiritu in Montium antris agitato nasci; perperam. Spiritus namque qui emotis diffractisque contingit aquis, frigidus semper humidusque est, hincque peregrina aer qualitate afficitur, quae ignitioni maxime contraria est; validissimo quoque Boreae flatu aer tantum abest ut ignescat, ut potius hyberno tempore vel ad primum afflatum congelascat: neque tenuissima substantia, cuiusmodi aer est, atteri potest nisi a durissimis corporibus inter sese validissime collisis: fieri ergo non potest ut spiritus tenuis, frigidus et humidus s Ignem excitet in materia quantumvis apparatissima. Esse itaque in visceribus Terrae tantorum incendiorum aestuumque causam ex praecedentibus patuit; quem nos Ignem Subterraneum dicimus, cuius actione metalla digerantur, fossilia et mineralia maturentur, et si quid aliud Tellus profert rerum combustibilium hinc originem suam nanciscatur. Dico tamen spiritu ab aquis commotis excitato, Ignem Subterraneum veluti ventilabro quodam excitari,

 

Ideoque extollere flammas

Saxaque subvectare et arenae tollere nimbos.

 

Sunt porro alii ex Peripato, qui mirantur, cur Ignis Subterraneus in infimis Terrae receptaculis seu Pyrophylaciis dispositus, illinc non avolet, altioresque atque naturales regiones petat. Hisce respondemus, DEUM Mundum tanta corporum subordinatione et continuo eorundem nexu condidisse, ut fieri non possit unum ab altero distrahi sine totius Naturae ruina; ex hac enim distractione, uti unum corpus alteri sine vacui formidine, quo Naturae nil magis contrarium est, succecedere nequit, ita Aer, Aqua et Ignis adeo rigide sue iurisdictionis territoria contra communem Naturae hostem tuentur ut salva Natura a se invicem qualicunque violentia separari et avelli non posint. Nil fortuitum ubi sapientia summa cuncta composuit; nil violentum ubi posthabitis particularis Naturae legibus res suapte sponte obsequuntur.

 

Audio obmurmurantem mihi hoc locoque Peripatum hoc argumento: Ubicunque est contrarium, ibi corruptionem unis intervenire necesse est; Ignis perpetuo iungitur Terraqueo Globo suo contrario; Ergo necessario aqua extinguet ignem, vel hic consumet aquam. Ratio patet ex Philosopho: Quandocunque simul fuerint activum et passivum, necesse est ut unum semper agat, alterum semper patiatur; Ignis se habet per modum principii activi, et Terraqueus Globus per modum principii passivi; Ergo ex reciproco rerum motu transmutationem oriri necesse est. Respondeo, Si haec Elementa in summo et aequali intensionis gradu spectentur,verum id esse; si vero in disparato gradu, iuxta praedominium unius in alterum, considerentur, falsum esse. Ex prima siquidem positione sequeretur, omnia semper corruptum iri, nil generari, nil vivere, atque adeo universa haec Mundi machina iam dudum desiisset. Quapropter cum Calor Frigori, Ignis Terrae praepolleat, semper Ignis activitate sua contra Terram et dur Aquam praepollebit; et ne tot continuis incendiis totus tandem illabatur Orbis, Natura rerum provida semper de novo et novo fomite illi providit, ita ut quantum Ignis depascitur, tantum illi de novo submittit Terraqueus Globus, cui inclusus est; neque periculum est ut aliquando extinguatur, cui Natura tot caminos ad respirandum, tot itinera occultasque meatuum semitas ad novum attrahendum commeatum assignavit. Quomodo autem haec pabula et fomites perenni circulatione durent, exponendum duximus.

 

Diximus in praecedentibus totum Geocosmum sale tanquam proprio Elemento constare, ex Terra vero Mare illud undique et undique ab initio rerum in sui veluti nutrimentum attrahere; ex sale vero Terra Marique pingue illud nasci, quo omnia tum extra tum intra Terram contenta vivunt, aluntur, conservantur. Est enim hoc veluti gluten quoddam et balsamum Naturae sine quo nihil coalesceret, nulla rerum heterogenearum in unam coagularetur substantiam. Hoc itaque terrestribus glebis appropriatis iunctum modo sulphur, modo Mercurium, modo aliud Mineralis genus producit, tum ob calidum illud innatum. tum ob humidum et pingue seu unctuosum, quod Sali copiosum inesse comperitur. Dixi Terrestribus glebis appropriatis iunctum, quia cum Tellus sulphurea substantia potissimum polleat, sal una cum pingui suo illi iunctum continuo novum et novum producit sulphur: ita cum humido illo unctuoso primigenio iunctum alteri inter fibras Terrae latenti simili materiae iam disposite, hydrargyrum producit, alis vero in locis pro dispositione et sympathia Terrenarum partium iam alios et alios succos, aliaque Mineralia post longum Naturae combinantis singula et singula similium attractum, et unumquodque ad talem, non ad alium effectum producendum adaptantis laborem educit. Verum Salem horum omnium causam esse sic ostendimus:

 

Primo Salem Naturae veluti semen quoddam esse, et unum ex tribus principiis naturalibus. Secundo, continere in se et calidum et humidum, duo alia Nature principia, que ab invicem nulla Naturae vi separari possunt; adeoque hunc adeo per universi Terraquei Globi substantiam esse diffusum, ut nulla assignari posset adeo exigua,cuiuscunque tandem illa fuerit conditionis Terrestris portio, ex qua arte Spagyrica non separetur, adeoque omne corpus naturale in ultima partium suarum resolutione aliud praeter Salem non relinquat; atque hoc quidem uti ab omnibus Philosophis acceptatum est, ita ulteriori experimento non indiget. Huic tamen sali pingue seu unctuosum quiddam natura insitum esse, et prorsus inseparabile, experimento comprobandum duximus; ut plane constet, Sal uti omnibus inest, ita pingue quoque suum nullibi locorum deesse.

 

EXPERIMENTUM.

 

Elige terram incultam, nullo unquam stercoratione is beneficio affectam: hanc Sole exsicca contritam, et in pollinem redactam per invenies genuinam Terre pinguedinem,aquae (qua intra recipientem primo data opera imposita fuerat) supernatantem, Salis saporem subamariusculum referentem; patet ergo Terram plenam pinguedine, et oleagina materia refertam; unde omnia sive ex Inanimatis, sive Vegetabilibus sensitisque sint, suum hauriunt alimentum. Lumbrici proprii huius terrestris pinguedinis fili, adeo ea replentur, ut arte Spagyrica praeparati, quasi toti in oleosam pinguedinem resolvantur, multis infirmitatibus opportunam. Non est Vegetabile quoda benigna Matre non simile sibi attrahat una cum ale, ad naturae conservationem, nutrimentum; quae deinde uti in alimentum cedunt animalium, ita et his, quod a Terra attraxerant, bonum tantopere necessarium liberaliter nunc plus, nunc minus, pro conditione uniuscuiusque, communicant.

 

His ergo suppositis tanquam verissimis Nature principiis, iam id quod primo nobis institutum erat, de perenni Ignium pabulo, argumentum prosequamur. Diximus in praecedentibus, Terrenum Corpus undequaque et Sale et pingui unctouoso refertum esse, quod a Mari primum naturali suctu attractum in eam quam Mare nobis exhibet salsuginem unctuosamque substantiam convertitur; et ita se habere, Marinae aquae effectus sat ostendunt; siquidem vestes pannosque maculat,isque eluendis, praeterquam quod inidonea nescio qua uredine vitiat, ignique extinguendo ex pingui illo ei commixto, quo flammas non dicam extinguit, sed potius auget, inde prorsus inepta comperitur.

 

Diximus praeterea Terrenum Corpus non homogenea, sed quantum quantum est heterogenea materia glebisque constare , ita a Natura intra intimas et per universas Telluris semitas dispositis, ut vaporibus et exhalationibus ab Igne Subterraneo excitatis illud vel illud Minerale, quod unicuique fossili maxime consentaneum est, (ubi sulphurea glebarum dispositio, sulphur; ubi Mercurialis, Mercurius; et sic de caeteris,) ope Salis dictique pinguis unctuosi producant. Quoniam vero cum tempore huiusmodi materiae ab Igne Subterraneo correptae perennibus incendiis consumantur, aliud continuo substitui necesse fuit. Quomodo autem hoc fiat, exponamus.

 

Dictum fuit in praecedentibus, Mare ex Solis et Lunae vi influxiva concitatum, tum in perpetuo et indeficienti Fluxus et Refluxus agitatione versari, tum Ventorum tempestatumque procellis annuis, menstruis, quotidianisque motibus turbari, quorum continua sollicitatione Mare compressum per abditos fundi maeandros sulphureis, salinis, dictisque pinguis materiae, quibus pollet, spiritibus, refertos in intima Telluris penetralia diffusum, ubi materiam invenit dispositam, eam virtute sua seminali foecundat, quod Igni absumptum erat pabulum novo commeatu instaurat; atque hoc pacto perenni quadam pericyclosi combustibilis materiae fomietem a primordiis rerum usque in futura secula, ad ipsam usque Mundi consummationem continuat. Sed ut hec luculentius patefiant, id unica Montis Aetnae descriptione, cum omnium Montium Vulcaniorum eadem sit ratio, demonstrandum duximus.

Chapter VII. On the perennial duration of the fire and its fuel or nourishment.
Chapter VIII. Description of Aetna. In it, a sort of prototype of subterranean fires and their unceasing sources of sustenance, as is often said, the reasons for their perpetuity are vividly demonstrated.
LATIN transcription  

CAPUT VIII.

 

AETNAE DESCRIPTIO.

 

In qua veluti in prototypo quodam Subterraneorum Ignium, eorumque pabuli indeficientis rationes, uti dici solet, ad oculum demonstratur.

 

Cum Anno 1638 Siciliam perlustrarem, ante omnia Eatnam Montem, omnium Scriptorum monimentis celeberrimum, examinandum duxi; magnum,inquam, terrarum ardentium, atque adeo quorumcunque fere aestuum terra marique saevientium prototypon famosissimum; et vel hoc solo, unico Naturae spectaculo admirabilis Sicilia. Cum vix Auctorem sive ex Anriquis sive Neotericis reperias quem non in admirationem et stuporem huius ferocientis Naturae vis traxerit. Quoniam tamen genuinas tantorum effectuum causas a longe tantum intuiti sunt, nos paulo propius accedentes, que ultimis hisce temporibus 魏伪蟿鈥 峒懳尖 伪峤愊勏屜埼刮蔽 a me observata sunt,constitutionem prosecuturi , omnium tam exoticorum effectuum causas opportune demonstrare conabimur.

 

Est ergo Aetna Mons unicus, verticem ad 30 millia passuum iuxta axem, uti a Maurolyco et Clavio, qui eius altitudinem Geometrico ratiocinio explorarunt, in altum erigens; 60 vero, vel ut alii, 100 millium passuum radicibus circumfusis spatium occupat, pinguibus circumiacentibus arvis, vinetis, pascuis foecundus, pinetisque ac fagis altissimisque abietibus nemorosus; adsummum vero verticem instabili cinere pumiceque confragosus; per vastissimum 12 milliarium in ambitu fatiscit Craterem,qui arduo introrsum clivo sese in tartara usque angustat; visu horribile praecipitium, flammis, fumo, tum ex imo, tum ex lateribus Montis cum horrendo mugitu, tonitruis non absimili, erumpentibus adeo formidandum, ut vel ipsa imaginatio iamiam instantis ac ruinae neminem, quantumvis audacissimum et intrepidum, non primo statim occursu consternet, atque a quodam veluti Infernali barathro avertat.

 

Neque dubito quin crebra illa quae per omnem tatem hic visuntur incendia, iugibus cinerum reiectamentis hunc Montem vastissimum nonnihil auxerint; quod ex omni parte tum clivorum cadaverosa, cinerea et pumicosa rupium combustarum facies, tum ingentium Antrorum (quorum unum 30 millium hominum facile capax videre licuit) species, carbonibus pumiceis, nec non varie liquefactae materiae Mineralis quisquiliis et recrementis formidabilis, abunde ostendunt. Videas multis in locis ex dicta materia, quam sciarram vocant, ingentium torrentium semitas, ex igneo liquefacti metalli olim magnarum stragum veluti vestigia quaedam relictas. In summitate nix et cinis aeternum meditata coniugium , omnia tristi et luctuoso vultu cooperuisse videntur; utique tanto incaute adeuntibus periculosiora, quanto profunde quaedam nive et cinere tectae voragines, in intimas Montis abyssos sine fundo exporrettae frequentiores sunt; quae uti complures sine duce inconsultius accedentes abforpferunt, ita reliquis exemplum ruina sua dederunt, non temere illa loca adeunda esse , quae tam occultis machinis abditisque dolis vitae illudunt mortalium. Quemadmodum magno vite periculo expertus est P. Matthaeus Taveran uti curiosus rerum naturalium, ita et Montis huius explorator. Et ut paucis multa complectar,tota superioris Motis materia nihil aliud esse videtur quam incomposita suspensaque in se moles cinerum, pumicum, lapidumque, quos lithanthraces vocant; quaescum undiquaque tum interioribus spiritibus mineralibus, tum extra, nivibus, pluviis, grandinibus. ventisque exposita sit, et facile penetrabilis, nemini sane mirum videri debet, hanc adustam exustamque materiam,uti novo semper et novo e coelo proveniente commeatu impraegnatur, ita novos successu temporum fatus concipere, ut iterum ardeat, et sine sine flagret iterum iterumque; uti et Virgilius testatur:

 

Cetera materies quaecunque est fertilis igni

Ut semel accensa est, moritur, nec restat in illa

Quod repetat; tantum cinis et sine semine terra est:

Hic semel atque iterum patiens, ac mille perhaustis

Ignibus instaurat vires.

 

Nam cum in imis barathris nullo unquam tempore extinguatur Ignis quin semper aliquod sui vestigium mittat, vel fervorem, vel fumum, vel flammam, ut multoties in Montis examine observavi: extrinsecus tamen non nisi certis temporum intervallis plus aut minus pro coacervatae combustibilis materiae copia saevire incipit: et quo diutius cessaverit, quasi vegetata magis ad incendium materia, eo maiori sese exerit violentia,cum ipsis flammis ingentes arenarum cumulos mittit. et ut Lucretius asserit,

 

Extruditque simul mirando pondere saxa.

Chapter VIII. Description of Aetna. In it, a sort of prototype of subterranean fires and their unceasing sources of sustenance, as is often said, the reasons for their perpetuity are vividly demonstrated.
Chapter IX. Description of the crater of Etna.
LATIN transcription  

CAPUT IX.

 

Crateris Aetnaei Descriptio.

 

Crateris Montis Aetnaie amplitudino Observatoribus differntis capacitatis reperta est; sunt, qui eum 2 mill. pass. Cum 80 pass. amplum, alii 30 mill. pass. alii denique 400 mill. pas observasse se dicunt. Sed fieri non potest, ut in orificio tantis tumultibus exposito, tot ferocientis Naturae insultibus continuo agitato, non subinde modo amplior, modo strictior, pro conditione temporum reperiatur. Quod et ego summa admiratione non in ta solum, sed et in Liparitanis Montibus, quin et in Vesuvio expertus sum; siquidem vel ad minimam vehementiorem materiae combustibilis eructationem Mons concutitur, ex concussione vero semper morbidioris materiae cumuli Monti aggesti succussatione Motis concidunt, qui iam uti novo foetu gravidi sunt, ita novum ignibus pabulum dant et nutrimentum; atque adeo ex hoc partium montanarum casu Craterem ampliorem reddi necesse est: unde fit, ut Montis interiora paulatim crescendo exurgant, repleanturque Crateris diminuti vacua loca, unde strictiorem Montis Craterem reddi pariter necesse est: imo materiam intus ex casu aggestam ita subinde excrevisse Historiae referunt, ut multorum annorum decursu neque fumum neque ignem mitteret, Voragoque aliquousque impune aditum curiosioribus praeberet, donec materiae copiosae fomes et iam ad igem concipiendum maturus, denuo Montem adortus accensusque excusso iugo horrendissimis incendiis tanto saevierit potentius, quanto maius illi promptiusque fuit combustibilis materiae subsidium.

 

Hanc sortem omnes Montes Vulcanii experiuntur, qui nunc induciis factis in immensum intus concidentis materiae coacervatione crescunt, iam occultis Ignium Subterraneorum machinationibus materiae praeparate fomes accensus, quod tot annis excretum erat, horrendis incendiorum tempestatibus:discussum, usque ad imum Montis barathrum evomit, quemadmodum hodie comparet; quod spectaculum adeo formidandum est, ut horrescentibus pilis, et vertigine gyrante caput nemo tam cordatus sit, qui illud inspicere sine metu possit.

 

Vorago tam profunda est ut omnem visum fugiat, scopulis in modum Pyramidum ex lateribus exurgentibus metuenda; et cum latera recto perpendiculari Scopulorum ductu deorsum parallelo descensu vergant, iuxta Opticas tamen seges in Centro ex nimia distantia coire videantur;quod multos Observatores decepit, qui hocOptico ludibrio decepti putarunt, latera Montis interiora in conicam superficiem stringi. In fundo, mirum dictu, Mons semper ex continua eructatione materiae Mineralis, nescio quid in nova montis fabrica constituenda molitur, iuxta quam semper me observasse memini veluti lacunam quandam liquefacto metallo coruscam: latera passim per correspondentes meatus perpetuum fumum plurimis in locis evomunt, quem noctu flammam accensam deprehendimus. Vorogo nunquam sine fremitu mugitibus est, quos subinde tam horrendos edit ut vel ipsum Motem tremefaaciant. Verbo, qui admirandam DEI OPT. MAX. potentiam intueri desiderat, is huiusmodi montes adeat, et Naturae miraculorum effectibus ineffabilibus attonitus stupefactusque identidem intimo cordis affectu pronunciare cogetur: O Altitudo divitiarum et Sapientiae DEI! quam incomprehensibilia sunt iudicia tua, et quam investigabiles viae tuae, quibus Mundum constituisti! Mons adeo altus est, ut ex eo universa Sicilia comprehendatur , imo in Africam usque et Tunetum opportuno tempore visus porrigatur; si vero tempestate aliqua Mons turbetur, tunc de vita ibi versantium actum putes ita turbinibus horrendis involvuntur omnia, et nivibus et cineribus.

 

Dixi paulo ante, ex lateribus Motis copiosum fumum igne mistum pluribus in locis exhiberi; quae aestuaria si cum tempore aut cuncussatione Montis, aut aliquo alio casuo bruta fuerint, tunc imminente Montis rabie, etiam aliunde per extimam Motis superficiem exitum parare, compertum fuit;quod ubi fit, tam horrendas Montis efficit aperturas, tam formidandos Cryptarum meatus, quas in hunc usque diem aliquando fuisse cum admiratione attoniti intuemur. Vidi Cavernam ,quae 30 millium hominum exercitus facile capax esset, ut paulo ante meminimus.

 

Est et ibidem Specus caliginosissima caliginofliaa, quama Grotta della Palomba vocant, tantae profunditatis iuxta et capacitatis, ut Montis accolae in ea per viam submarinam ad Aeolias Insulas aditum dari arbitrentur. Ex hisce vero et similibus Cryptis olim flumina ignea eruplisse, proxime alveus pumicosis exustisque saxis, quas Siculi Sciarras vocant, refertus abunde docet. Qui quidem liquefacti ignis torrentes subinde ad 18 millia passuum longitudinis, latitudinis veroiam 1, mox 2, 3, aut 4 mill. pass. Spatium fluxisse, Historiae tradunt; ut proinde nemo satis mirari queat, undenam tam incredibilis liquefactae materiae ubertas originem suam habeat ubinam locorum tantae capacitatis officinas fornaces quae fusorias ad tot Mineralium Metallorumque liquefactionem reconditas habeat. Sed ut haec inaccessa DEI Opera ab omni sensu remotissima sunt; itaneque ab ullo humano intellectu fatis penetrari queunt. Solumque mirari liceat quod in Divinorum operum incomprehensa maiestate capi non potest. Si enim liquefactae materiae calculum iuxta diversorum temporum computum ineas, tantum eam in cuumulum excrescere reperies, ut 20 Aetnas mole sua longe superer. Verum ut ratiocinium nostrum dilucidius confirmemus subiungam hic breve Chronicum Incendiorum magis celebrium, quibus Mos horrendis circumcirca stragibus saeviens, nullo non tempore incendia sua exeruit

 

Chronicon Incendiorum Aetnae.

 

1. Tempore quo Ianigenae novas Colonias quaesituri Siciliam primum ingrediebantur, tantum fuisse Montis incendium, Berususi tradit, ut coloni metu vastitatis relicta Insula alias in Italia Colonias inquisituri hinc discesserint; commodam stationem minime rati, quam Naturae truculentia tot tantisque atque adeo funestis stragibus formidabilem reddidisset; ut proinde hac occasione fabula de raptu Prosiperpinae introducta videatur.

 

2. Ianigenas secuti Sicani novis incendiorum Aetnaeorum turbinibus fugati, relicta Orientali parte, Occidentalem inhabitare coacti sunt.

 

3. Tempore Argonautrarum, quam cum antiquissimus Orpheus vidisset, ita cecinit:

 

At freta Sicaniae tua iam Liybeoea tenentes

Aequora sentimus, flammasque per alta videmus

Aetnaei enceladi Nobis infesta minantem.

 

4. Tempore Expeditionis esse, qui a Sicilie Litore a Cyclopibus repulsus, Montis incendio perterritus, relicta funesta statione alio se contulit ita Virgilius I.3. Aeneid.

 

Ignarique viae Cyclopum allabimur oris,

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens

Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis:

Interdumque etiam prorumpit ad aethera nubem,

Turbine fumantem piceo et cadente favilla:

Attollique globos flammarum et sidera lambit.

Interdum scopulos, avulsaque viscera montis

Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auas

Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.

 

5. Sub Graecorum in Sicilia dominio,scilicet ab Olymp. 2. usque ad 88. teste Thucydide, qui hoc ipso tempore vivebat, tribus Montem ingentibus exarsisse incendiis, quo tempore paulo post denuo Mons saeviens vel ipsum Pythagoram in summam admirationem traxisse fertur; tum tempore Heronis, quo et Empedoclem Mondis observatorem periisse Historia tradunt.

 

6. Tempore Romanorum Consulum, quatuor Montis incendia contigisse ex variis colligitur Auctoribus, Diodoro, Polybio, aliisque.

 

7. Tempore C. Iulii Ceasaris, denuo vehementissime Aetnam saeviisse tradit Diodorus, quod et mortem Caesaris portendisse volunt; tantum enim fuisse traditur, ut Mare ad Liparas usque fervore suo vel ipsas naves combusserit omnibus piscibus exstinctis et decoctis, atque adeo intra 20 annos quater Mons exarserit.

 

8. Tempore Caligulae, 49 annis post CRISTUM, Mons adeo denuo saeviit, ut Caligua tunc temporis in Sicilia commorans, terrore impendentium malorum correptus relicta Sicilia ad tutiores stationes se contulerit; Hadrianum tamen Caesarem Mote adhuc aestuantem, pro ingenti animi sui magnitudine, ad tanta miracula vicinius consideranda, aliquousque adscendisse referunt.

 

9. Circa Martyrium S. Agathae; cuius meritis et intercessione fatum est ut Mons quantum vis ferociens, Catanam tamen attigngere non sit ausus.

 

10. Tempore Caroli Anno 812. qui et idem truculentia Montis perterritus tutiora petiisse loca fertur.

 

11. Ab Anno 1160, usque ad Annum 1169, ingentibus terraemotibus tota concussa Sicilia, Mons Aetna exaestuans ingenti vastitate omnia circumsita loca evertit, cum Ecclesiae Cathedralis Catanensis ruina, qua et abbas Iohannes cum Monachis oppressus interiit.

 

12. Anno 1284. metuendum incendium contigit sub mortem Caroli Regis Siciliae et Arragoniae.

 

13. Anno 1329, usque ad 33, horrendum in modum saeviit Mons tempore Regis Arragoniae.

 

14. Anno 1408, sub Rege Martino.

 

15. Anno 1444, usque ad a iterum iterumque.

 

16. Anno 1536, usque ad 37.

 

17. Anno 1633. usque ad 39, incendium tanto formidabilius saeviit quanto maiori tempore duravit; quod cum plurimi descripserunt, ei recitando non immoror.

 

18. Anno denique 1650 denuo saeviens ex Septentrionali et Orientali plaga, disruptis montibus tantam evomuit Ignium copiam ut fere Brontium torrentibus igneis in ultimum discrimen excidiumque deduxerit. Vide Caereram de Catenens. Antiquit. Philotheum, Musculum, aliosque.

 

CORALLARIUM I.

 

Ex hisce aperte constat, Montem consumpta materia iam ad maius iam ad minus tempus inducias egisse, donec novo auctus combustibilis materiae commeatu tandem erumpens, eas exhibuit catastrophas quas cum admiratione legimus; neque tamen tantum abest ut e tanta eructatione materiae diminutus, ut potius auctus videatur. Siquidem Catanenses cives pumices fossuri, 100 palmorum profunditate, terra aperta,plateas marmoribus stratas, variaque Antiquitatum vestigia repererunt; que aperte docent urbes priscis temporibus hic conditas. Motis reiecta mentis, cum magno Moti incremento, obrutas fuisse. Invenerunt praterea pontes complures ex pumice, qui ex solo igneorum terrentium fluxu, exeso terreno molliori constiterunt: flamma quoque,exaltata terra subinde comparet subinde disparet; quae luculenta sunt exaltati soli indicia.

 

Sed haec nota sunt. Hoc unum Philosophorum hucusque mirum in modum torsit ingenia, dum non capiunt unde novum semper et novum perpetui ignis voracitati pabulum suppeditetur, quomodo pumices, cineres et reliquae exuste materiae quisquiliae successu temporis in novam convertantur aptam ignibus materiam. Qui nodus ut solvatur.

 

Suppono primo, In cineribus copiosum latere Salem; quod vel hinc comprobatur, quod al nullo faciliori modo, quam ex ex lixivio rerum in cineres redactarum comparetur. Hoc pacto, Nitrum, Sal, Alumen in humidioribus nonnullis locis, e parietibus efflorescens, nec non ex columbarum aliorumque animalium stabulis, urina prius vegetatis, copiosissimo proventu eruitur. De quibus suo loco ex professo.

 

Suppono secundo, Ex Mari humido pingui salsugine aliarumque Mineralium rerum mistura imbuto, Solis virtute ingentem exhalationum copiam una cum dicaram rerum et insensibilibus corpusculis extra hi; que tum extrinsecus in pluvias, grandines,nives resolutae circa altissimorum Montium vertices sedes suas figunt: tum intrinsecus per subterraneos Maris meatus derivatae materiam Pyrophylaciorum novo commeatu foecundant, uti supra indignitatum fuit.

 

His suppositis dico, Ignem in Pyrophylaciis perpetuo vigentem per occultas subeuntis Maris fibras perpetuo augeri, dum materiam igne absumptam, uti sunt cineres et porosissimi pumicum lapides, sulphurea fuligine et bituminosis spiritibus replet, ad accensionem quadantenus praeparat et disponit. Cum vero grandine nivibusque tum Solis fervore tum intus latentis ignis vicini aestuliquefactis, pluviisque ingruentibus pulveres et cineres copiosissima irroratione madefiant, hinc mixtum quoddam nascitur: quod intra pumicum porosos recessus altius insinuatum. Spiritibusque sulphureis bituminosisque, qui iamdudum ibi nidulabantur. intervenientibus,tandem in novum, mox ubi maturuerit, evadit Ignis pabulum et nutrimentum. Et hoc ita sese habere, experimento comperi irrefragabili in te. Vesuvii et Strongyli exustarum igne vallium crepidinibus, in quorum plerisque parietibus cinereis, immensam salis, Aluminis, Nitrique efflorescentis, copiam, in nonnullis quoque Bituminis, Naphthae, similiumque pinguium liquorum profluvium una cum copiosissima sulphuris quantitate reperi; que aliunde originem suam non traxerant, nisi partim ex combustarum rerum cineribus, ex quibus novam salis nitrique sobolem nasci necesse est, partim ex sulphureis corpusculis seu spiritibus, qui dum e barathro oti continud exhalant, in frigidiori Montis plaga in sulphur condensantut : atque adeo ex Sale, Nitro, Alumine, Bitumine, Sulphure mixtum illud nascitur, quod intra pumicum saxorumque in calcem combustorum poros insinuatu, perenne illud Ignis pabulum. Quod hucusque inquisivimus, subministrat: hoc enim igne correptum uti nova parat incendia, ita combusto quod intra pumices latebat, pingui et sulphureo, nonnullas inducias sustinet, donec pumicum calcisque relicta pori nova, uti dictum est, combustibilis materiae foetura repleantur. Quod autem in exteriori te superficie accidit id in omnibus aliis flammivomis montibus fieri Natura eodem se modo in omnibus gerente, certum est. Imo processum Naturae, quemin exteriori Montis superficie expressimus illum eodem tenore in intimis Pyrophlaciis, is ignorare non poterit qui haec penitius penetraverit.

 

COROLLARIUM II.

 

Hinc sequitur, pabulum et fomitem Ignis Subterranei motum Maris perpetua fluxus et refluxus reciprocatione aestuantis sequi: ex huius enim concitatione illud per occultos meatus, uti iam sape inculcatum est, trusum, suum pingue et humidum, calido et sico in intimis Telluris sinibus sub sulphureis glebis nidulanti iunctum, incessabili novae generationis fotu, quod absumptum est, instaurat; in externa vero superficie per vapores a Mari attractos et dita Maris genitura foetos, novam intra porosos combustae iam materiae thalamos, per nives, grandines, pluvias pulveribus cineribusque mixtas, genituram ponit, quae suo tempore ea materia iam matura, in magna tandem incendia erumpat. Vides igitur miram indeficientemque Natare in operationibus suis pericyclosin.

 

COROLLARIUM III.

 

Ex his sequitur, Incendiorum huius Montis Causam esse ipsum Ignem, materilem Sulphur et Salem, Nitrum, Bitumen, similesque ignibus fovendis aptas materias, ab intima Terre caligine, simulque ab in

cumbente Mari perenni motu propagatas; Instrumentalem esse naturam loci cavernosam, ac molem Montis totam cuniculosam suspensamque in se, ac perpetuo sulphurea fuligine praegravatam; Efficientem denique esse flatus, qui ex penitissimis cavernis evolantes ad huiusmodi exitum, e quasi ad proprias fauces, sopitos ignes ad materiam proxime quaeque fuerit, veluti follibus quibusdam exsuscitant. Siciliam siquidem totam innumeris cavernis cuniculisque perfossam in praecedenti Libri ostensum fuit, ubi Freti Mamertini sive Siculi miros aestus, et fluxus refluxusque alterationes, nec non Scyllae et Charybdis insatiabilem voracitatis vim quam a per universam Insulam in subterraneis officinis mira ratione dispositis pendere, abunde demonstravimus. Cuius rei testimonium esse potest luculentissimum, quod insolito more tumultuante Charybdi, una seditionis spiritu concitatussaeviat et Aetna sulphureisque specubus receptis in se flatibus vehementioribus, materia combustibilis, non secus ac fabrorum follibus agitata, in ingentes flammarum globos erumpat.

 

Aliis vero Ventis Flantibus Aetna inducias quasdam ponere videtur, eo quod orificia meatuum currentibus maris fluctibus sint contraria ratione posita et a montibus vicinis impedita. Ad Euri vero Africique flatus pro constitutione canalium modo flammas interdum fumum, subinde favillas, nonnunquam vero aucto in se fomite incendiis mire sevit, formidando Ignis sulphurisque profluvio. quod ex intimis aestuariorum officinis subinde eructare solet, cum ingenti devastationis pernicie, subiectarumque villarum, agrorum, urbium, animantiumque ruina. Cuius prodromi sunt gemitus cavernarum ex interclusis spiritibus, Maris fremitus terrae tremori iunctus quibus veluti Natura exacerbata et vinculi impatiens, ruptis carcerum repagulis qua data porta ruit, ac fluminis ardentis in modum non agros modo quo ingenti volumine devolvitur, verum etiam integras absumit villas, vicina evertit oppida , ac plena horroris ubique relinquens vestigia nunc sylvas rupesque vorat; de quibus Historicorum monumenta plena sunt.

 

Concludimus itaque: Materia Ignis Subterranei non solum est sulphur, aut bitumen, aut carbones fossiles, sed et alumen sal, nitrum, antimonium, terra carbonaria et chalcanthum, et id genus metallica dicta. Sulphur enim et bitumen ignem tam impetuosum non faciunt, sicut Ignis ille, qui montes subvertit, urbes cineribus et pumicosis reiectamentis sepelit, montes saxosos ex ipsis montibus incredibili naturae violentia eructat; uti ex praecedentibus patuit; sed aliquid aliud ei adiungi debet ad hunc effectum praestandum, quod explicare aggredimur.

 

Dico itaque, universalem materiam Ignis Subterranei acrem et crassam esse debere, cuiusmodi sunt sulphurea et bituminosa materia: quibus cum magna commercii necessitudine iungitur halinitrum, quod substantia sua spiritibus tumidissimis referta, iunctum sulphuri accensumque dum exitum non reperit, eam vim in subterranea sibi obvia obstacula exercet quam paulo ante exposuimus, praesertim si antimodium crudum spiritusque Mercuriales accedant uti ex tormentorum bellicorum efficacia sat constat.

 

Porro materiae combustibilies cum non nisi in subterraneis antris reperiantur , cuiusmodi sunt diversa lapidum genera, terrestrium glebarum variae species, metallicae, caeterorumque Mineralium miscellae, praeterea sal, alumen, halinitrum, sal ammoniacum, et quicquid ibidem reperitur usqu ad ipsam aquam, montesque atque immania saxa, in ignis vertitur materiam et nutrimentum. Subinde sola materia generata ardet, et haec consumpta ignis extinguitur, mutataque statione alteram sibi vicinam invadit , ut fit in terris bituminosis; subinde materia consumpta novis conceptis seminibus renascitur , multoque post tempore accenditur; quae quidem si ex subitanea generatione in magna copia nascitur, uti in . Strongylo, Campis Phlegraeis, tum perenni igne ardebunt. Generatio vero huiusmodi materierum haec ratione fit: Mare pinguedine et unctuositate refertum dum abdita Telluris pentralia subit: Mare penguidene subit, mox montium igne extenuatorum ossa nutrit denuo novaque eorundem emedullatam substantiam pinguedine replet; et si ei in sulphureas Cryptas aditus patuerit, aqua introacta in sulphuris vertetur nutrimentum; si in bituminosas in bituminis si in venas aluminosas, in aluminis (et sic de caeteris ratiocinando) vertitur pabulum. Et hoc perditae per ignem substantiae reparantur, ea fere ratione, qua in Ilva Insula quiescentibus per aliquot lustra fodinis, ferrum renascinatur; in Agro Travertina vocant.

 

Quomodo autem dictae materiae ignem concipiant, supra dictum fuit: utique haud a Sole, stellis, non a fulmine et fulgetris, non ab alio efficiente, nisi ab ipso Igne Subterraneo aditum ad eas per abditos mea batus rupium, quas urit, faciente; vel si ab igne actuali non immediate tanguntur, certe a Marinis fluctibus Ventorum impetu per inciles submarinos in eas intrusis. Fieri quippe non potest, ut ex allisione vehementi fluctuum in locis angustis, et agitatione spirituum materiae combustibilis attritione que pirguis aeris non statim ignem concipiant.

 

Enarratio incendii Montis Aetnae (Italice proprie dicti Montisgibellii) et eorum quae insecuta sunt, 7. Martii, Anno 1669. Italice conscripta a Domino D. PETRO SQUILLACIO Cataneensi, Sacerdote: nunc veo a quodam in Latinum versa, ut sequitur.

 

Aetna (Monsgibellus) Montium gigas, naturae miraculum, cui exterius nivibus tecto anima est ex igni, vi naturae sibi inditae solet disrumpere sinum suum, interque globos fumi evomere torrentes vivi ignis, idque per ternorum lustrorum intervalla, praeveniens tamen quandoque dictum terminum, raro superans, sicut ex veterum monumentis discimus : ita suae natura debita persolvendo.

 

A Die Iovis, Martii,1669, usque ad medium diem Lunae, commovebatur terra tantis continuis succussibus, ut non minus oppidi ipsius, quam quae in vicinia aedes, speciem praeberent sellarum portatilium, quae perpetuo ceu automata progrederentur.

 

Omnis simul rabies et furor effundebatur in villam Nicolosorum, ut nullo vestigio relicto omnia sub propriis ruderibus sepelirentur. Inde incole priusquam spectarent funestam hane tragoediam, multis diebus morabantur in campis relictis suis aedibus:et cum viderent tandem terram multis inlocis dehiscere, quod revera satis est visu horribile, omnes metu obsessi, et quasi cadavera spirantia, inde fuga evasere Cataneam, cum reculis suis, qualescunque improvisa confusio arripere permittebat, relictis caeteris primo cuivis occupatori; et catervatim plangentes, implorantesque misericordiam S. Agatha, in Ecclesiam se recepere cathedralem.

 

Interea philosophabantur de origine horum tetrrae motuum tam frequentium, quisque pro modulo ingenii sui argumentabatur, tandem peritissimi statuebant, Montem tnam eorum esse caussam; prout etiam brevi compertum fuit, cum die Lunae, 11 dicti mensis Marti, sinus seorsum in tres hiatus, non multum ab invicem distantes. Primus hiatus distabat duo milliaria pone Montempilierum, quem dicunt continere ambitum semimilliaris circiter. Hichiatus evomebat plurimum ignis, multosque lapides quorum vel minimi aequabant fere pondus trium cantarum. Materia vero ignis in aerem proiecta ad duorum milliarium distantiam dividebatur in minutissimas particulas, et specie ignei imbrissaeviebat in subiectam sibi tellurem.

 

Quando dictus Mons rabidus dehiscebat,tantum inferebat fragorem et terraemotum,ut nequeam ullis verbis eius horrorem exprimere; fragorem augebat vociferatio lamentantis populi Catane ensis, cui videbatur mundus interire.

 

Haec vero tolerabilia fuissent, hic fuisset terminus malorum; sed plus ultra casus ille saeviit, comitatus, hora 23, altero et non diu post tertio furore: singuli certatim et ignem et arenam tanta copia evomebant, ut campi vivo incendio ruberent, et oppidum quasi denigratis arenis operiretur.

 

Omnis vero ille ignis abibat in duos rivos medium amplectentes ac circumlambentes Montempilierum, qui instar insulae vel rupis ex medio flammarum eminebat. Rivorum alter consumebat Malpassum, paucissimis saltem aedibus a casu immunibus; rivus ille rursus dirimebatur in duos rivulos, quorum alter pertinebat in campum rotundum, alter in S. Petri. Primariorum vero rivorum alter obruebat Villam Montispilieri, ita ut nec visus, nec memoria loci istius supersit. Dolorem id maxime auxit, quod Sanctissima Mater de Annunciatione, appellata de Montepiliero in flammis fuerit sepulta; qua imago sane miraculum fuit Sicilie, et ornamentum orbis, quod spectatum concurrebatur ex longinquis regionibus.

 

Tota massa ignis protendebatur in latitudinem sex milliarium, et circa initia duorum: altitudinis canni quatuor, plus minus, pro locorum diversitate. Ignis ipse non ab]similis erat illi (quo vitriarii in officinis suis utuntur,) inclinans potius in colorem pallidum, quam rubrum; et expositus aerif acile condensabatur et evadebat Sciara,quae cumulando lapides igneos stratum suum extollit; et supra hunc vivum ignem aggeratur et elevatur: formans supra dorso suo rupes et pyramides ex supradicta materia congelata. Et quocunque illa materia,facta lapis (arficcius) niger pervenerit et resederit ibi nullum unquam progerminat gramen: Villani vicini in Mascalucia, S. Petro. Musterblanco, Camp rotundo, et alii, timentes ne ignis tandem ipsos praeoccuparet, cum adeo velociter omnia percurreret, confugerunt Cataneam, apertis prius repositoriis necessarii victus pro cuius vis desiderio, et per octiduum continuum non desierunt homines turmatim et catervatim eo venire: donec in civitate nec minima cellula ad divertendum in ea, vacua esset relicta.

 

Reverendissimus Episcopus ex solita sua caritate et cura, iussit ad tempus praesens recipi eorum alios in Hospitali, alios in Monasteriis, alios denique in aedibus privatis, mittens eis refocillatoria.

 

Planctus, disciplinae, orationes, processiones praedicationes, ieiunia, abstinentiae, expositiones 40 horar. in nullis ecclesiis cessabant, tantumque dolorem ingerebant ut saxa lacrymarentur.

 

Neque omittendum est, quod mulieres abiecto omni luxu vestium , induebantur cilicio in modum poenitentium, moestitiamque suam testabantur tantis castigationibus, ut se quodam martyrio afficerent; et infantes exemplum matrum sequebantur.

 

Die Martis 12 dicti mensis, hora 23, exportabatur sanctissimum brachium Cataneensis Amazonis Agathae invictae, a Domino D. Nicolao Tudisco. comitantibus Reverendissimo Episcopo et senatu, in planitiem Dominici, ubi erectum erat altare e regione incendii, quod inde conspiciebatur, ut eo spectaculo et oculus animus horrore percellerentur. Ibi sermonem praedicabat P. Franciscus Ayala, Magister Novitiorum Patrum Franciscanorum, homo magne sanctitatis, ut eliceret ex oculis vi compunctionis animi imbrem lacrymarum.

 

Planities S. Dominici undique erat consita hominibus, qui ad spectaculum sanctarum reliquiarum, cum suspiriis, lamentationibus et lacrymis sanguinis feriebant pectora sua et facies, quo tempore multum arenae pluebat.

 

Porro ab hora 12 usque ad 23 diei Martis in tantum strepebant dicti ignei hiatus, ut diu auditus sensus abesset. Illud terribilius erat, quod multi fures arrepta hac occasione, discurrerent per omnes partes iam collapsas in ignem, ad furandum, occisis o hominibus in campis morantes.

 

Die Mercurii hora 12 et 13, cum res visderentur in deterius abire educebatur sanctissimum Velum S. Agathae a Reverendissimo Episcopo coronato spinis, praesentibus Senatu etiam coronato spinis, Regularibus, societatibus, et Clero, omnibus vestitis vestibus poenitentialibus; ubi ventum fuerat in planitiem Domine nostrae de Concordia, coniurabatur ignis ille Velo sanctissimo; postea Mascalciam versus ibatur, collocato sanctissimo Velo in canopeum ad id fabricatum, quod brachiis portabat Dominus D. Petrus Statella, Thesaurarius Ecclesiae Cathedralis, comitatus multis Canonicis, tribus iuratis, Domino D. Ioanne Paterno, et Castellano Capitaneo iustitie, una cum Barigildo, militibusque multis et quatuor millibus devotorum, per viam dicentium frequentissimas orationes gloriosae S. Agathe, aliorumque sanctorum; et per quaecunque loca transibatur, magnus audiebatur planctus, qui bruta ad compassionem movebat.

 

Occurrebatur sanctis reliquiis a clero et populo vicino, facie in terram prostrata,cum lacrymis vivi ignis, quae ex oculis erumpebant. Per omnes illos tractus publice vendebatur vinum solum in diverforiis,quia panis ob confusionem et fugam incolarum non reperiebatur.

 

Interea ubi ventum erat in Macalciam, conspiciebatur ibidem super excelso monte altare exstructum,ubi concionabatur P. Cyrillus Cassia e societate IESU; sermone vero finito Missam sanctissimam celebrabat Dominus Thesaurarius, et tandem coniurabatur ignis vexillo veli sanctissimi. Sed,o ingens miraculum! cum sanctum velum exponeretur, coepere fauces illae infernales intonare et horrendus terrae motus cogebatur cedere virtuti heroinae S. Agathe. cursu suo mutato per S. Ioann. de Galermo transibat: et postquam sanctissimum velum patrasset tantum miraculum, portarunt illud in Matricem Musterblanci ut et alteram partem ignis coerceret, et ut tota gens refocillaretur.

 

Die Lune, 14 dicti mensis, opportune portabatur Sanctissimum Velum in terram S. Petri et Campum rotundum, ceu quae loca incendi periculum erat, sicut etiam revera multae aedes utriusque loci combustae sunt: ubi vero sanctissime reliquiae illae in utrumque locum fuissent asportat, ignis visibiliter retroibat, ut transiens per aedes Francisci Fallicae, nihil illis damni inferret,quia erant munita gossypio invictissimae et gloriosissime S. Agathae; operabatur tandem dictum velum idem miraculum in aedibus Domini Francisci Virgilliti, et Ioannis Mariae Rapicauli, cum locus medius inter li Plachi et Mascalciam igne incenderetur, magnum periculum erat, ne dictus locus combureretur, existens satis vicinus torrenti appropinquantis ignis; et cum in dicto praedio multa ipsi esset substantia, omnes eius necessarii et consanguinei ipsum monebant, ut, cum non posset impedire destructionem adium suarum, ad minimum inde auferret sua utensilia, neque permitteret eadem perire in igne: dictus vero Rapicauli respondebat des suas satis esse munitas, quia condidisset in arbore imagunculam heroinae Agathae, quae posset coercere irremediabilem ignem; et in ea confisus viva fide securus dormitum ibat, cum subito ignis praeceps rueret cursu mutato. et loco illo intacto et illaeso relicto, circumdans eundem muris vivae Sciarae.

 

Multi Patres Iesuite, et aliorum ordinum, proiecto gossypio in ignem, testati sunt, illud non fuisse combustum, sed paululum pallidum evasisse. Si itaque gossypium tanta virtute pollet contra flammas, cum sit tantum res, quae tetigerit imaginem Agathae Sponsae DEI, quid non faceret sanctum velum, quo ipsius vivens et sacratissimum caput tectum fuit? Gaude, Gaude Catanea, quod, dum protegeris a tanta Virgine, nunquam flammae tibi nocere poterunt.

 

Rediit Insigne sanctissimum sacri Veli, postquam unum diem, unamque noctem fuisset, in aquis extra suum sacellum, die Iovis r4 dicti mensis, hora prima noctis. Dicto enim die Eurus tanta violentia saeviebat, ut non pluere, sed potius aquam effundi credidisses. Omnes autem, qui portabant sanctas reliquias, non curantes imbrem, volebant maiore cum mortificatione sacratissimum Velum in ista tempestate conducere in templum cathedrale, cum multa reverentia.

 

Die Veneris, 14 dicti mensis, celebrabatur Communio generalis:: on erat in toto numero vel unicus, cuiuscunque aetatis, dummodo ad illam rem idoneus, qui non gustasset sacrosanctum panem. Eodem diet audiebat Episcopus et senatus, rivum illum ignis, qui depascebatur S. Ioann de Galermo divisum fuisse in duos rivulos,equorum alter peteret Musterblancum, alter Cataneam; relicta dicta villa in medio,quamvis paucaes domus exurerentur: quamobrem considerato tantum periculum imminere , illi occurrebatur subito cum sanctissimo Velo ad utrumque rivulum sed signis quidem tum temporis minime totalis ter extinguebatur, cursus tamen eius coercebatur, ita ut ubi ante spatio a24 horarum fere unam milliare percurrerat, postea eodem temporis spatio per miraculum S. Agathae, gloriosae liberatricis Patri, non curres bat ultra zo passus: et ubi compertum fuerat, quod sub Montispilieri terra iam extincta detectus erat alius rivulus ignis, qui posset magno damno afficere Turrim Grisi, extemplo Sanctissimum Velum effecit, ut dictus rivulus ibi sisteretur, prout hodieque in proprio loco immobilis, pauco reliquo calore, spectatur.

 

Sed antequam secunda vice egrederentur sanctissimum Velum, venerandus Patter ob oculos ponebat senatui Cataneensi, si velum extra suam civitatem deduceretur, (sciens, omnem populum illud secuturum,) aedes omnes destructum iri. Senatus, hac re percepta, statim opportune mandavit ut Dominus Castellanus circumdaret civitatem universam equitibus armatis cum sua turma Hispanica, ut Capitaneus idem faceret cum multis militibus; Capitaneus ad evitanda aliqua incommoda, assensu Episcopi conclusit omnes, qui eo confugerant, in carceres episcopales. Baricellus cum magna multitudine hominum armatorum accurrebat, ubicunque necessitas id efflagitabat; et quidam nobiles electi ductores multorum militum, nunc huc, nunc illuc discurrebant. Tunc claudebantur omnes civitatis portae, postea aperiebantur ad custodiame quitum et nobilium a Senatu deputatorum; arcentes ingressu omnes peregrinos; et siquem ob urgentia negotia oportebat esse in civitate, huic prius arma auferebant, quam in civitatem admittenrent, ablegabant vero omnes peregrinos vagabundos, qui ipsis erant suspecti.

 

Elevabantur tria patibula, primum in area porta di Aci, secundum in area fori, et tertium in area portae decima, cum suis instrumentis in ordine. Capiebantur quidam peregrini ex variis locis et civitatibus oriundi, quia videbantur fures, et mittebantur in custodiam; sic, per DEI gratiam, omnibus incommodis praeventum fuit.

 

Patres Benedictini fabricabant altare in area sui Monasterii e regione ignis, et nudis pedibus, sine cucullis, coronati spinis eo portabant sanctissimum clavum, et dixerunt multas preces praevio sermone; unde evenit, ut ignis quidem non ulterius progrederetur, sed non placuit divine bonitati eum penitus tollere; sedignis in altitudinem solum crevit, formans antemuralia et montes adeo horribiles, ut terrorem inferrent.

 

Populus desiderio victoriae et quietis volebat mediantibus sanctis reliquiis pceni.tentia ignem penitus exstinguere: quare dicti Patres Benedictini denuo eduxerunt die Sabbati, 16 dicti Mensis, clavum sanctissimum eodem modo, quo supra, assistentibus Reverendissimo Episcopo, Senatu, Regularibus, et societatibus; et predicti Patres Benedictini corpora sua verberabant usque ad sanguinem, ali in maxillis, alii in linguis, alii in brachiis, alii in pectoribus, et ali in humeris, et sic deduxerunt clavum super moenia civitatis in conspectum huius infernalis voraginis, quae conspiciendo sanctissimum clavum cum strepitu intonabat, quando Sanctus Pastor manu tenens clavum sanctissimum, et increpa vit,et diminuit, et annihilavit hanc foetidam materiam.

 

Die Dominico s dicti mensis, humiliabatur in Matrice Ecclesia Congregatio Dominorum Nobilium in vestibus satis humilibus una cum congregatione virorum generosorum in vestibus solitis. Se magis demit Societas villae de a della Punta: illae precabantur a Deo misericordiam, haec reddebat gratias gloriosae virgini Agath, quod liberasset villam a rivulo ignis, qui illi minabatur ruinam, et dum unusquisque gratiam a summo Creatore implorabat; puer quidam furabatur aliquid de adolescentula de Gratia, cum vero furtum esset satis leve, ipse positus fuit in locum quendam publicum iuxta portam canalium, ubi stetit totum diem.

 

Post prandium educebatur super altare maius Ecclesiae cathedralis sanctissimum corpus Virginis Agathae, et omnes societates, conventus et congregationes venerunt adoratum eam, ita lacerati et mortificati ut elicerent ex maxime induratis hominibus lacrymas; inde intrabat corpus sanctissimum in suum conclave hora 23, cum planctu et lamentatione universali implorantium altissi mis vocibus divinam misericordiam.

 

DEUS testabatur se adeo succensere peccatoribus, ut omnia elementa conspirarint in ipsorum ruinam. Nam si loquamur de coelo, illud videbatur nubilum, et pluvium, gravidumque ventis terribilibus; si de aqua,mare giganteo more confligendo cum aere altitudine certabat cum stellis limites proprios transgressum: si de terra, ea tota scatebat furibus ut vix quis tutus latere posset: et si tandem de igne, ille sub iugum suum pertraxit agros, eosdem flammis suis inundando. Ita ut igne properante civitatem versus, et populo volente se in locum salvum conferre, undique via impediretur.

 

Die sabbati vesperi reducebatur sanctissimum velum, postquam operatum fuisset tanta evidentia miracula, et pernoctabat in ecclesia S. Marie Iesu: Reverendissimus Episcopus et Senatus , die Lune hora 15, 18 dicti mensis ibant in dictam ecclesiam cum societatibus, clero, et conventibus,magis mortificati quam unquam fuerant, et fuper monte non multum distante a dicta ecclesia celebrari fecit sanctum sacrificium Missae a Domino D. Innocentio Crasso, Cantore Ecclesiae cathedralis, sub cuius finem Reverendissimus Episcopus accepit velum sacratissimum, et illo exorcisabat et coniurabat Oceanum ardentem, qui non bene tolerans harum sanctarum adiurationum mugiebat tanto fragore ingeminato, ut adstantes pallescerent. Hora autem 18 eiusdem diei rediit hoc velum sanctissimum in civitatem, portatum ab eodem Reverendissimo Episcopo.

 

Ab hora 20 dicti diei, usque ad horam 24 non cessarunt societates, tam virorum, quam muli erum et conventus contestari suum spiritum demissum Ecclesiae Matri, variis inventionibus satis compunctivis. Inter alios magis submissa erat societas novitia Domine de LITERA (quae constat ex Solis Doctoribus, exclusis omnibus aliis cuiuscunque gradus) cum Patribus Augustinianis illis adiunctis ubi P. Franciscus Abbas habuit concionem affixam inter MARIAM et Agatham, quae omnibus admirationem sui induxit, et obstupescere fecit.

 

Mons suo terribili mugitu horrorem incutiebat, omni momento et sine cessatione effundendo instar diluvii arenas, et licet Verbum Incarnatum apparuerit vestitum sola iustitia, nihilominus tamen in eo scintillabat seu emicabat aliquis radius Misericordiae; siquidem totum seminarium et aliae arbores propter tantas arenas fructus ferendi incapaces erant; at die Mercurii, 20 dicti mensis ab hora 20 usque ad 18 diei Iovis, aperte cataractae celi de pluendo ubique imbrem maximum, expurgabant terram ab hoc pestifero infernali excremento.

 

Et sicut sancta Amazon Agatha gloriosa, inter alias praerogativas et privilegia, quae ab terno suo Sponso obtinuit, habuit, ut esset liberatrix Cataneensis populi, tanquam sui, et ratione nativitatis, e ratione sepulturae, ita voluit grande miraculum demonstrare, nempe cum Aetna ante fauces tres montes ex lapidibus et arenis fabricasset, duplo altiores Montepilero, unus illorum reparabat partem Occidentis.

 

Die Veneris. 22 dicti Mensis, Mons iste annihilabur, et via de novo detegebatur Malpassum versus, super Sciaram iam factam, ut disiectis per cineres reliquiis aedium, ecclesiarum, et cisternarum residuarum, omnique voracitate, et rapacitate bonorum alienorum, descenderit uno impetu ad devorandam villam Campi rotundi et s. Petri; et quia ignis setotum dabat in ruinam dictarum villarum, infirmabantur utique lingue infestae S. Ioanni de Galermo et Musterblanco, ex quibus periculum erat Cataneae.

 

Sol ab eo tempore, quo Aetna aperta est,usque in hunc diem, qui est 28 dicti mensis, tantae stragis commiseratione motus, voluit etiam se socium prebere dolori Cataneensi, ut obductus tenebris faciem absconderet, et si quando radium aliquem emisit id ideo factum, quod omnia esse in salvo sibi persuaderet, sed re tota cognita, quam adhuc animadvertebat in igne, subito se rersus abscondebat; pudebat enim pallorem suum ostendere, quo suffusus erat.

 

Et quia fama erat, Cataneam excidio esse proximam, accurrerunt subito duo Capitane armorum, alter de Randazzo, alterde Piazza, cum multis necessariis, ad opitulandum Civitati, et Civibus, et ad praeveniendum tumultibus, qui forsan orirentur; Senatus etiam Messinensis multis literis testabatur fuam commiserationem et offerebat officia sua in omnibus rebus, quas Senatus Cataneensis requireret, et multae aliae Civitates prodigae officiorum oblationis, miris modis affectum suum ostendebant.

 

Die Lunae, 25 dicti mensis, Mons ardens, post trium dierum inducias suo silentio indicatas, hora 2o rursus incepit intonare solennem Salvam, in modum bombardarum, et hoc eius fragore ita contremuere moenaa ut nulla alterius magis violenti tremoris memoria sit, et hoc spatium horarum 24. continuum durabat.

 

Aves defessae vitae, ob deplorandum successum ignis, praecipites delabebantur in terram exanimes, quarum numerus non poterat iniri.

 

Plurimi peregrini ex quibuscunque regionibus, et vicini, curiositate tanti incendii moti, pedetentim adierunt, ut id observarent, itaque obstupescebant, ut dubitarent, telluremne calcarent, an infernum.

 

Die Mercurii, 27 dicti mensis, hora 18, venit in Ecclesiam matricem societas de la Padara; in qua erant multae infantes, puellae, et mulieres, capillis passis, pedibus nudis,coronatae spinis, et clerici ferme 400. ad autenticandum votum, quod in sua terra voverant, de creandis suffraganeis S. Agathae, de annuo cereo ponderis rotulae 100 de exstruenda ecclesia sub eodem titulo, de celebrando ibidem quoque eius festo annuo, quia gratiam eis fecit, et liberavit ex continua pluvia arenarum, que destruxerant multas aedes, que non permitterent transitum, quia arenarum altitudo erat octo palmorum super tellure, et Senatus postea refocillavit omnes nautas, dando eis cibum et potum.

 

Porro dicta societas, simulac venit in Ecclesiam cathedralem, obtulit gloriosae Agatha crucem Malthensem parvam ex auro purissimo.

 

Reverendissimus Episcopus ab illo momento quo ignis primum apparuit, usque ad ultimum, quo cessavit, non desiit demonstrare zelum suum cum Monachis Monasteriorum, eosdem confortando, et animando frequentissimis visitationibus; erga pauperes suam exercuit charitatem dando eis eleemosynas, et subveniendo eis tam publice, quam privatim: vigilantiam suam in tali tempore necessariam ostendit omnibus horis mittendo quosdam suorum. ad cognoscendum cursum ignis; insuper testabatur habilitatem suam in prudenter et diligenter disponendis rebus.

 

Damnum, quod passa est civitas Cataneaex igne, nondum potest certo sciri, siquidem eius ratio nondum est inita: hoc vero asserere possum, Religiosos, Equites et Nobiles perdidisse possessiones maximi pretii.

 

Et haec sunt omnia, Lector quae occurrerunt circa incendium Aetnae; quod duravit 7 die Martii usque ad 28 eiusdem mensis. Quamobrem oro te, ne hunc meum primum fetum reponas in obscuritatem, neque maligne de eo iudices, quando ope praeli vidit lucem. Recordare enim omnem parvum fructum, quem nova arbor produxerit, qualiscunque sit, semper gustari duplici sapore, et ad cognoscendam speciem, et ad videndam formam. Vive feliciter.

Chapter IX. Description of the crater of Etna. 
Section II. On the causes, nature, forces, and varieties of air and winds that rule both on the surface of the Geocosm and in subterranean cavernous regions. Preface
LATIN transcription  

SECTIO II.

 

DE AERIS ET VENTORUM CAUSIS, NATURA, VIRIBUS ET VARIETATE,

 

Qui tim in extera Geoscomi superficie, tum in Subterraneis cavernosis regionibus dominantur.

 

PRAEFATIO.

 

Deo inventu difficilis nullo non tempore Philosophis visa fuit Ventorum causa, ut non immerito Regius Psaltes ex DEI thesauris eductos asserat, qui educis Ventos e thesauris tuis, qui ambulas supra pennas ventorum, et omnibus iis nomina ponis; et uti thesauri Divinae Sapientiae innuunt incomprehensum ab humano intellectu modum et rationem, qua oriuntur, ita supra pennas ventorum ambulatio ostendit, iterum causas eorum ade o difficiles esse, ut non nisi ipsi qui solus iis dominatur, qui solus eos saevire facit, iis fraena iniicit, iis nomina ponit, reservate videantur; adeoque hominum sit, mirari tantum id, quod non capiunt, discantque exinde ineffabilem Divinae Potentiae magnitudinem in suis creaturis adorare potius, quam eas curiosius scrutari. Quoniam tamen Divina bonitas homines sensu et intellectu instruxit, ut invil bilia perea que facta sunt cognoscerent, id est, per res sensui expositas ad earum invisibiles virtutes pertingerent, atque hinc tandem ad rerum omnium Auctorem DEUM OPT. MAX. invisibili sua virtute omnia moderantem adscenderent: Hinc orta est summa illa ingeniorum in naturalium rerum investigatione inquietudo, et obtinende veritatis desiderio aestuans mortalium animus: quo et nos flagrantes ad Ipsius Nominis gloriam ordimur argumentum de Ventorum causis, natura, proprietate, in quo si quid laude dignum praestitero, id non infantili meo ratiocinio, sed Ei qui et posse evelle dedit in acceptis referendum est.

 

Section II. On the causes, nature, forces, and varieties of air and winds that rule both on the surface of the Geocosm and in subterranean cavernous regions.
Chapter I. On the many causes, categories, and definitions of winds.
LATIN transcription  

CAPUT I.

 

De multiplici Ventorum causa, eorum divisione et definitione.

 

Fieri non potest una non potest ut una semper et eadem sit causa Ventorum productrix; siquidem diversitas Ventorum, natura,viribus, proprietatibusque differentium, procul dubio diversas causas arguat; ut proinde frivolum sit dicere, Ventorum causam aliam non esse, quam exhalationem calidam et siccam collateraliter illisam, quam Peripatus mordicus defendit. Nos pro diversitate ventorum diversas causas que tamen uni omnium opifici causae substant, hoc loco assignare conabimur; quibus cognitis, nulla dabitur adeo peregrina ventorum qualitas nullus tam exoticus effectus ventorum, cuius causam non assignes. Verum ut in materia perplexa tricisque implicata connaturalem ordinem servemus, primo de varietate ventorum deinde quoque de eorundem causis ratiocinabimur.

 

Septem invenio ventorum differentias quibus universa Telluris moles continuo agitatur. Et sunt primo eti quidem communes et perennes qui omni tempore omni loco spirant, nisi ab aliis ventis aut obstaculis variis impediantur, qualis est unicus ille Orientalis, quem generalem dicimus, et Zonae Torridae potissimum dominatur ex Ortu in Occasum ruens.

 

2. Sunt venti nonnullis locis proprii periodici, qui uti certo anni tempore,ita et in certo loco tantum aut tractu Terrae spirant; uti sunt Etesia: qui Graeciae et Aegypto tantum aestivo tempore dominantur, non ita reliquis Terrae partibus.

 

3. Venti Anniversarii, suntque vel menstrui, vel diurni, vel horarii, qui pro diversitate temporum in Oceano spirant ex variis1Mundi plagis, et in nonnullis locis semestri, quadrimestri, trimestri, bimestri, in quibusdam menstruo, hebdomadario, diurno, aut horario temporis spatio durant; de quibus postea.

 

4. Sunt Venti extemporanei, ex vehementi aeris collisione nati; uti sunt Venti ante aut post pluviam, tonitru, etc.

 

5. Sunt Venti repentini, subitanei et impetuosi, uti turbines, presteres, ecnephiae, etc. qui non nisi raro contingunt.

 

6. Sunt Venti prodigiosi, qui nonnullis in locis erumpunt, tum ex montium cavernis,tum ex intimis Terre visceribus et voraginibus, tum etiam ex fundo Maris lacuumque quorundam magno navium periculo,dum aquas vehementius concitant.

 

7. Sunt Venti Artificales, ut ii qui flabellis follibusque excitantur, aut deliciarum causa in nonnullas cryptas per abditos canales deducuntur.

 

Quemadmodum igitur hi recensiti Venti, viribus, natura, et proprietatibus suis differunt, ita differentes quoque causas sortiuntur.

 

Quidam enim Solis humidum attenuantis virtute nascuntur, uti Ventus generalis.

 

Nonnulli ex sola rarefactione et condensatione aris efficiuntur.

 

Aliqui, nivium in praecelsis montium verticibus stabulantium liquefactione

 

Alii et plerique ex vapore et exhalatione subterranea, quae duo in plerisque ventis interveniunt.

 

Alii ex Lunae nonnullarumque Stellarum ortu originem suam deducunt.

 

Alii ex varia Montium, Promontoriorum, Litorum, Insularum occursantium constitutione, per reflexionem quandam aut resultantiam, aut etiam ex vehementi Oceani currentium impetu, aut fluxu et refluxu Maris oriuntur.

 

Alii denique natales suos habent in intimis Terrae visceribus; alii in ipsa Terrae superficie; alii in media et suprema regione Aeris, quorum omnium opifex est, vel Sol Ignis Coelestis , vel subterraneus in innumera Pyrophylacia divisus, sine quorum ope nullus in Mundo Ventus dari potest. Sed iam singulos eo quo eos recensuimus ordine exponamus; quod tum commodius fiet, ubi primo enti Venti difinitionem adduxerimus.

 

DEFINITIO VENTI.

 

Dupiex hoc loco Ventus considerari potest, porprie et improprie sumptus. Prior fit ex halituosa et spiritosa fumosaque substantia; Alter ex violento et extrinseco aeris motu;et multiplici de causa nascitur, vel violenta imbrium ruptura, ut in tonitruis, vel ob imbrium casum praecedente aeris motu, velin magnis incendiis, vel denique nubium pressura; est enim huiusmodi improprie dictus Ventus, nil aliud, nisi concitati aeris motio atque adeo in genere Ventus nil aliud,quam illud, quod quovis modo aerem concitare protrudere potest. De quibus singulis ordine acturi sumus, ubi prius proprie dicti Venti definitionem attulerimus.

 

Est itaque Ventus proprie dictus, halitus vaporosus et flatulentus ex Terra Marive tum Solis extra, tum intus vi Subterranei Ignis virtute extractus, qui calore rarefactus vel frigore condensatus transversali motu subinde etiam recto motu terram mariaque exagitat in Naturae bonum institutus.

 

Dixi primo Halitum Flatulentum ad excludendam eorum opinionem, qui Ventum simplicem aeris motum putant, et ad excludendam definitionem, qui simplicem exhalationem calidam et siccam, excluso omni humido, Venti materiam esse dicunt. Dixi Flatulentum, quia in flatu eius essentia consistit, si enim halitus flatulentis spiritibus non constarent, aerem tam potenti motione ocncitare non possent. Dixi ex Terra Marive tum Solis extra, tum intus vii Subterranei Ignis extractus. Sol enim exterius humidum in vapores attenuat nubium ventorumque materiam; Ignis Subterraneus per occultas Terrae fibras halitus emittit salnitrosos, qui in externam superficiem evecti, et a Sole rarefacti, ingentium commotiunum aeris causa sunt. Ignis etaque Subterranei est, halitus vapidosque fumos subministrare, Solis est, eos extrinsecus in Ventorum attenuare materiam siquidem hi dilatati vicini efficiunt protrusionem aeris, et hinc continuata impetuosi aeris propagatur transversalis commotio. Vides itaque in hac Definitione quadruplex Causarum genus contineri: Causam efficientem, Ignem partim internum, partim externum, solarem videlicet; Materialem, halitum vaporosum et flatulentum; Formalem, transversalem halitus motum; Finalem, bonum Naturae de quo infra.

 

Atque ex huius halitus differenti constitutione, maxima quoque Ventorum multitudo et diversitas nascitur, quorum alii a Plaga dicuntur B reales, alii Meridiani sive Australes, alii denique Intermedii, adeo ut quot in Horizontis limbo gradus numeramus, tot Venti constitui possint, et tales dicuntur respectu loci Plagaeque ex qua evolvuntur. Et quamvis unus et idem halitus, aliis Borealis, Australis aliis, Ortivus Occiduusque sit, proprietatibus tamen qualitatibusque differentibus imbuitur is dum fluit, ratione locorum per quae transit ut postea ostendetur.

 

Mira Naturae pericyclosis seu Circulatio.

 

Si sensu visus ad ortus Ventorum pertingere quis posset, is haud dubie sine difficultate eorum causas deprehenderet; cum vero eorum substantia haud secus ac aeris omnem oculorum obtutum fugiat, invisibilis prorsus et 峒蠈蟻伪蟿慰蟼. Ita difficile quoque eorum causae nobis innotescunt, et non nisi per analogiam quandam ad eorum veras rationes cognoscendas nobis viam demonstrant. Et si quis ad analogi leges mentis oculum recta defixerit, is haud dubie, idem quod in Elementaris aquae motu, id et in Ventorum concitatione fieri comperiet. Quemadmodum enim ri varias a Sole, Luna atque Igne subterraneo alterationes subeunt, ita et Venti. Mare subterraneis exhalationibus fetum intumescit, variosque tumultus in extima superficie concitat. Hinc ab Ortu in Occasum ad siderum ductum cursum suum perficit; iam Currentibus innumeris agitatum, et ad varia Terrene regionis Litora et Promontoria illisum circulos affectat; modo contrariis fluctibus exacerbatum turbines et vortices agit. Pari prorsus modo halitus in aeream regionem siderum aut Ignis Subterranei virtute sublimati dum rarefacti maiorem locum requirunt, summa violentia circumdatum aerem nunc in hanc nunc in illam aeris partem magno impetu dispellunt: iam montium praecelsis illisi verticibus, retroacti contrarios Ventos efficiunt; subinde cum contrariis oppositisque halitibus colluctantes, saevos exercent conflictus,quibus immensas tempestates et vorticosos turbines, presteres, ecnephias summo navium periculo causant, atque Fluminis instar fluxu iam molli, modo rapido feruntur, modo praecipiti lapsu ima ferientes omnia conturbant modo planant, modo pectinatim carminant aerem. Quod igitur nobis sensibili apparentia exhibet in sua superficie Oceani motus, id in aeris regione insensibili quidem oculis fluxu, solo tractu tamen sonoque perceptibili agitati halitus aerisque protrusio exprimunt; ut proinde causae Oceani pertrubatrices eaedem sint cum is quae aerea regione nullibi non infestant; uti enim Oceanus aqueus, ita quoque Terrestris Globi Atmosphaera Oceanus quidam aerius est tanto vehementioribus motibus agitatus, quanto motrices causa aereaeque substantiae moles subtiliori mobiliorique constat et admotus recipiendos aptiori materia. Sol, Luna, sidera externo influxu halitus, quos Ignis Subterraneus Mari indiderat, eliciunt, dilatant, sublimant, et in ulteriora aereae regionis vasta deducunt inania, qui vaporibus in nubes coactis obviantes obsessique, dum qua data porta ruunt, eam Ventorum varietatem et inconstantiam pariunt, quantam satis mirari non possunt nauta; et ut admiranda Naturae luculentius patefiat, paulo altius rem ordiar.

 

Sidera, Sol, Luna, stellae reciprocum Maris aestum, uti in praecedenti Sectione amplissime ostensum fuit, efficiunt. Aestus Maris sive Fluxus et Refluxus impetu per abditos et occultos Oceanei fundi meatus, ingens et immensa aquarum moles in intima Terrae viscera protrusa, Ignem Subterraneum Ventorum impetu suscitat et nova eum beat nutrimenti vectura. Ignis subterraneus otiari nescius Aestuum reciprocatione veluti follibus quibusdam succensus aestuansque per alias aliasque occultorum meatuum metallicis mineralibusque succis refertorum fibras dum transit, ingentem secum halituum copiam vehit; qui partim per Terrestres montium meatus, partim per Oceani fundum in extimam superficiem protrusi dilatatique flatibus suis rursum aerem, Oceanum, mariaque sollicitant; Mare sollicitatum denuo per fundi Oceanei orificia insinuatum novam Igni subterraneo annonam, qua et alatur et conservetur, conducit: et hoc pacto Mari concitando novam suppeditat materiem.

 

Vides igitur Nature circulationis modum et rationem, vides quomodo Aqua ignem, Ignis aquam alternis mutuisque veluti officiis decertantes se mutuo alant, foveant,et unanimi quodam consensu in Geocosmi conservationem conspirent. Si enim Ignis subterraneus nullos emitteret halitus, Ventorum materiem; Mare veluti torpidum paene motus expers facile in putredinem cum Geocosmiruina abiret, et consequenter Ventorum subsidio destitutum, neque Igni subterrestri necessario nutrimento succurrere posset: Unde igne extincto universam Naturam perire necesse foret. Ne itaque Natura tanto detrimento affecta labesceret, hinc per providam Naturam supremi Opificis ministram DEUS OPT. MAX. utrumque Elementum in perpetuo motu ad fines admirandos, quos infra indicabimus, esse voluit. Quod enim Spiritus vitales et animales agunt in fi corporis oeconomia, hoc Cosmica oeconomia facit etoru spirituosa natura; et quemadmodum iis evanescentibus Homo vivere non potest ita et Ventis sublatis Geocosmum perire necesse foret.

 

Quemadmodum vero hisce causis aliae et alie iunguntur ita quoque inexplicabilis Ventorum diversitas et summa varietas ex iis nascitur, quae non nisi per plures partialium causarum concursus explicari possunt; qui tamen semper ad principales revocari possunt; quae omnia, ne quicquam omisisse videamur, iam exponere ordimur.

 

Chapter I. On the many causes, categories, and definitions of winds.
Chapter II. On the General Wind, and how and why it arises.
LATIN transcription  

CAPUT II.

 

De Vento Generali, et quomodo, quave de causa nascatur.

 

Ventum generalem dicimus eum qui perpetuo motu ex Ortu in Occasum Solis et Lunae cursum comitando, procedit; qui ut facile intelligatur, notare te velim ea quae supra de Generali Oceani ex Ortu in Occasum motu declaravimus; hic enim non nisi in vastissimis Maribus Indico, et illo quod Pacificum vocant, Zonae Torridae subiectis perceptibilis est, et uti Oceani Mariumque motus Ventorum flatibus individua quadam societate iunctus est, ita unum sine altero esse non potest. Nunc vero quomodo Ventus ille efficiatur, exponendum est.

 

Et primo quidem suppono, hunc Generalem Ventum Euro-Zephyreum sive ab Ortui in Occasum, tunc perpetuo immutabilem futurum, totus Globus Terrestris Oceano superfusus esset; hoc enim pacto nullum montium, Insularum, litorumque obviorum impedimentum inveniret; que quidem unicacausa, cur Motas ille generalis ut plurimum allisione ad eos facta, interrumpatur, alisque volatus sii leges servet, donec in dictis vastissimis arium spatiis libertatem pristinam nactus et constanti tenore solem secutus, sese circa Geocosmum propaget.

 

Suppono secundo, solem sine praeviis siccis halitibus, quos paulo ante ab Igne subterraneo Oceano communicari diximus, aut humidis, quos ipsum Mare attenuatum suppeditat aeri, nihil in Ventorum productione posse. Quibus suppositis

 

Dico Ventum generalem ab Ortu in Occasum hoc pacto generari: Cum sol sub Zona Torrida Oceanum radiis suis perpendicula, iam in hac iam in illa parte pro Solis in hoc vel illo dodecamorio constituti ratione perpetuo feriat fit ut ex Solis incumsbentis aestu vehementi Mare attenuatum, ingentem vaporum copiam halitibus mixtam in aerem educat; qui quidem vapores halitusque rarefacti in anteriori Solis semita consistentem acrem cum summo impetu dum protrudunt, ex ea protrusione aer agitatus versus eam partem,versus quam Sol fertur diffusus eum Ventum ex Ortu in Occasum, quem nos generalem dicimus, efficit.

 

Obiiciet forsan hoc loco nonnemo, Hanc a Sole halituum eductionem in omnem Oceani circumferentiam fieri, ac proinde halitus quoque in omnem partem diffusos undequaque Ventum causare. Respondeo, verum esse in omnem partem diffundi halitus: sed cum utrinque ab Austro et Borea aerem crassiorem et vaporosum obvium offendant, fit ut aestuans hic halituosus aer subtilioris substantiae a crassiori circumsistente retrusus retroactus]que intra regiam Solis semitam utrinque pressus coarctatusque continuo ex Ortu in Occasum dispellatur, Sole intra eandem semitam incedente semper novos et novos calore suo halituosos spiritus eliciente. Rursus, cum sol incubitu suo perpetuo ex Mari ingentem aquae copiam resolvat, atque ad, eo nonnullam in illo Maris tractu vacuitatem inducat: ad vacuitatem hanc replendam Naturae quadam necessitate Ortivae quae consequuntur aquarum undae, in Occiduas cum impetu ruentes, et maritimam Solis semitam vehementius concitant, et in eadem halituosum stabulantem aerem in anteriora versus Occasum premunt protruduntque; unde mirifico quodam attractu repulsuque undarum halituumque nascitur perpetuus ille Ventus Euro-Zephyreus, quem nos Generalem dicimus; et cum semper eodem modo sol operetur, et hunc perpetuum esse, ipsa Nature ratio dictat. Sed haec omnia ita se habere, experimento comprobemus.

 

Qui ex Aquapulco Novae Hispaniae Portu in Insulas Philippinas navigant, illos prius recto itinere versus Aequatorem procedere oportet, quem ubi assecuti fuerint, vel ultro vel citra, tunc expansis velis navim Ventorum arbitrio relinquentes, qui ibidem sub Zona Torrida tum Austrina tum Borea perpetuo Orientales sunt, intra septimestre spatium feliciter et, quod mirum est, immutatis velis Insulas de las Boccas, ab America Orientali 3000 milliariorum spatio fere dissitas, attingunt: Quod non fieret si Ventus in vastissimo Oceano et in immensum undique exporrecto variationi et instabilitati obnoxius foret. Quod vero in Oceano iuxta primum Infularum occurrentium, quarum in Archipelago S. Lazari non est numerus, adspectum Ventus generalis generis alias leges induat, causa est tum allisio aquarum undas retroagentium, tum novae differentesque halituum terrestrium: qui ex illo fecundo Insularum seminario a Sole eliciuntur, commotiones; tum etiam variae aestuum Currentiumque rationes, quibus uti Ventus generalis perturbatur,ita et hi praevalescentes, eos Ventorum turbines efficiunt, quos magno navium hominumque periculo imo iactura quicunque Archipelagum navigant Indicum, experiuntur. Ex hisce vero Insularum Angiportibus erutis et patentissimis Indici Oceani regionibus restitutis mox Ventus generalis denuo invalescens naves usque ad Promontorium Bone spei aut si:quam . Setene vocant, deportat.

 

CONSECTARIUM

 

Atque ex hisce patet, facior ex India Orientali in Brasiliam aut Paraquaviam sit navigatio, quam contra. Hinc enim cum contrario Vento perpetuo colluctandum est nautis, illinc Maris Ventorumque Orientalium motu delati brevissimo temporis spatio terminum suum in Occiduis partibus consequuntur. Qui vero ex Insulis Philippinis Americae Orientalis regiones petunt, iis semitam Solis sub Zona Torrida servare aut repetere ex perpetua Maris reluctatione impossibile est: sed ut in portum quo solverant Acupulcum restituantur eos ad Zonam Temperatam, ad Americae septentrionalis Litora navim dirigere oportet, ut hine Borealibus adiuti flatibus, tandem desideratum terminum consequantur. Ex quo patet mirabile Naturae consilium, quo Mare Pacificum sub Zona Torrida uno et eodem semper Ventorum flatu in Occasum concitari voluit usque ad Insulas Archipelagi, ubi Oceani hucusque continuatus Ventus, tum ad obvias Insulas ingentibus Montibus refertas, tum ad continentis Chinae vastissimas regiones illisus halitibusque novis ibidem excitatis ex Occasu in Ortum retroactus ad Americae septentrionalis Litora,veluti in circulum,magno ultro citroque commeantium commodo, agitatur.

 

CONSECTARIUM II.

 

Ex hoc quoque patet, Ventum hunc generalem non in omnibus Zonae Torridae subiectis regionibus semper uno et eodem tempore et loco vigere, sed sub iis potissimum signorum quae sol pertransit parallelis; unde Nautae, quo popius se Solis semitis accommodaverint, eo faciliori breviorique navigatione terminum se consequi constanter asseverant; difficiliori vero, si utrinque a semita Solis plus quo recesserint, ob novas Ventorum, quos experiuntur, leges Euro-Zephyreo Vento contrarias. Quemadmodum enim Fluvius intra alveum constrictus rapidius fluit, quam in longe lateque exporrectam planitiem diffusus: ita sub semita Solis aeris sese motus habet, qui nil aliud quam aerius quidam rapidusque Fluvius est,qui a Borealibus Australibusque nubi busutrinque veluti in alveo quodam constrictus, Solis virtute perpetuo ex Ortu in Occasum rapitur; Austro-boreis flatibus, ne extra alveum suum exorbitet, utrinque invigilantibus impedientibusque. Non vero putes velim, Ventum hunc sub uno et eodem parallelo indivisibili spatio ferri: nequaquam; sed habet suam latitudinem in nonnullis locis maiorem; sub Tropicis 7 gradum ad Austrum et Boream habere compertum fuit. Atque hoc pacto generatur conservaturque perpetuo Ventus generalis. Sed ut hoc luculentius cognoscat Lector, hic experimentum apponam, ex quo modum et rationem exactius discas,

 

EXPERIMENTUM,

 

Causas generalis venti exponens.

 

Coca quaepiam duorum palmorum diametro frigida repleatur usque ad summum; hoc peracto, accipe globum ferreum, cuius diameter quartam palmi partem habeat; hunc globum , ubi igne fortissimo incanduerit, forcipe acceptum supra aquae in Concha contentae superficiem diametrali motu traducito, ita ut semper exiguo ab aqua spatio distet: et reperies in aquae superficie cavitatem quandam, per quam aqua ad motum candentis globi rapitur continuo usque ad Conchae limbum, ubi reflexa utrinque in circulos abit ad latera conchae in oppositam partem retroacta. Ventum quoque ex huius aquae rarefactione et ferri candentis motu nasci, tunc comperies, si plumam e regione ferrei globi posueris: illa quippe minime ad latera deflectet. Sed semper constanti motu candentis globi processum sequetur; quod quidem adeo clare causas huius memorati Venti exponit, ut res oculis exponere videatur.

 

Quaeres primo, An praeter generalem ventum in Mari Pacifico alii quoque venti dominentur?Respondeo, quod utique extra semitam Solis innumeri venti dominentur in isthoc Oceano, sed hos esse particulares, qui halitibus e fundo Maris vi Ignis Subterranei, aut Solis educti, aerem nullo non tempore turbant; sed uti Oceanus iste patentissimus est, ita diffusi halitus alitu cum tempore veluti flaccescentes una cum vento deficiunt. Nosti pulverem tormentarium in patentibus campis accensum in halitum non eo impetu resolvi quo in locorum angustiis, hisce enim constrictus omnia ingenti impetu et fragore disiicit; quod et de ventis in huiusmodi Oceano dici potest ; secus fit in Maribus, que variis Insulis discriminata, ingentibus Continentium terrarum obstaculis cohibentur; in his siquidem venti varie reflexi, atque novis identidem halitibus aucti, ingentes procellas et furiosissimos ventorum turbines concitant, uti in Archipelago Indico Oceanoque Iaponiam inter et Chinam interiecto, Naute memorant.

 

Quaeres secundo, An in ipsa Solis semita venti exortigeneralem ventum impedire queant? Respondeo , quod non in patenti Oceano,quia omnis halitus, omnis ventorum materia,tum aris tum Maris motu ita absorbetur, ut nullo ei impedimento esse possit;imo si quandoque validior insurrexerit Ventus, is tamen obvius veto generali, ei mox veluti digniori cedens ad latera deflectit, et vel Austrinis vel Boreis Aeoli sociis iungitur. Dixi in patenti Oceano, quia mox ac Continentium terrarum litoribus, aut vastis Insularum districtibus appropiaverint, tum ecce ruptis Aeoli carceribus contrarias Ventorum leges sentiunt, quibus ventus generalis non tantum interturbatur, sed et veluti ad contrariantium hostium insultus, nonnihil se subducere cogitur, donec libertati suae restituatur.

 

CONSECTARIUM III.

 

Quod Ventus nascatur subinde ex attractu aeris circumpositi.

 

Ex praecedentibus patet, ventum quoque subinde oriri posse non ex halitibus vaporibusque, sed solo aeris vacuum supplentis motu productum; quemadmodum fit in magnis incendiis, quae ut plurimum ventus consequitur. Quomodo vero hic ventus creetur, exponam. Certum est, ex vehementis incendii aestu aerem circum situm summe attenuari; qui cum ob constipatum circumcirca aerem dilatare se ad latera non possit, hinc una cum igne sursum raptus, una secum circum situm aerem rapit; qui ne vacuum remaneat, in abeuntis rarefacti aeris locum se substituit: atque ex hac agitatione nascitur Ventus ille quem in magnis incendiis experimur. Atque hoc ita se habere sequenti docemus experimento.

 

EXPERIMENTUM.

 

Quod Ventum ex sola aeris commotione productum exhibet.

 

In Conclavis cuiuspiam foco, fenestris omnibus occlusis, ignis exstruatur, et experiere per rimas portae fissurasque mox validum ventum intrare, vi quasi abdita intus attractum; cuius quidem alia causa non est, quam quod aer in cubiculo existens una cum igne foras extra caminum rapiatur, raptus vero cum necessario alio qui abeuntis locum suppleat, aere indigeat; hinc fit, ut laborantis Nature misertus extrinsecus aer, etiam per tenuissimas fissuras, rimas ac foramina magno impetu se insinuet, ad impediendum id quod tantopere Natura abhorret, Vacui terriculamentum. Atque hinc quoque colligitur, cur mane tempore crepusculi up plurimum sua viusculus ventus ante Solis ortum sentiatur; quia videlicet sol exoriens suo calore et lumine aerem attenuat, hic attenuatus sursum latus secum vicinum rapit aerem, et per consensum ad eandem partem confluunt occiduae aeris partes non attenuate,et sic commotio illa matutina excitatur.

Chapter II. On the General Wind, and how and why it arises.
Chapter III. On the Periodic or Annual Winds, which the Greeks call Etesians, and their causes.
LATIN transcription  

CAPUT III.

 

De Ventis Periodicis seu Anniversariis, quos Etesias Graeci vocant et de causis eorum.

 

Aristotelici mire se una cum eorum Magistro torquent, in reddenda ratione eorum Ventorum quos Etesias vocant, qui sub Caniculae exortum Greciam calore aestuantem flatibus suis frigidiusculis quam benignissime afficiebant, et a Borea evoluti noctu quidem silere, interdiu vero spirare comperiebantur, quibus cessantibus succedebant Ornithii sive Chelidonii ab Austro hominibus animalibusque perniciosi.

 

Et quod ad Etesias attinet; causam horum aiunt esse resolutionem nivium in Hyperboreis Suppolaris regionis montibus, quae uti a Solis radiis verberatae atque in exhalationes resolute interdiu Ventorum suppeditabant materiam, ita noctu dicta nivium resolutio cum Sole quibusdam veluti induciis constitutis, ventos pariter silere cogebat.

 

Atque haec est de Etesiarum origine Peripati opinio. Quam falsam esse, quatuor argumentis ostendo. Si enim ex Suppolaribus montibus nivibus coopertis et in exhalationes virtute Solis resolutis, ventus ille Etesius, qui Greciam Diebus Canicularibus ferit, nascatur; certe non est ratio, cur non eodem tempore et Moscoviam , Poloniam, Germaniam, Hungariam, Galliam, Hispaniam, Angliam iisdem flatibus pervadat. Sed in nulla harum Regionum continuati 40 dierum Etese illi quos Graecia sentit, ad Sirii exortum, percipiuntur. Ergo ratio suppolarium montium nivibus desumi non potest: siquidem non video, cur Greci potius quam recensitis Regionibus ventus istiusmodi dicto tempore dominetur: cum Moscovia, Polonia Germania, Anglia, uti Polo viciniora sunt, ita eum plus sentire deberent quam Graecia aut Aegyptus, Regiones ab eodem remotiores. Quemadmodum igitur hic ventus Graecie particularis est, ita causam quoque huius non universalem, sed particularem esse necesse est, nona Polaribus derivatam Montibus,sed aliunde desumptam, quam postea assignabimus.

 

Alterum argumentum, quod Peripati opinionem evanidam reddit, est ingens illa Suppolarium horum Montium a Graecia distantia et intercapedo 45 circiter gradibus comprehensa, qui in 60 ducti, dant 2700 milliaria Italica , aut per 15 multiplicata dant 675 milliaria Astronomica; unam autem atque eandem exhalationem per tantum sese spatium tot aliis Montium catenis impeditum, per tot tamque innumeros intermedios vapores exhalationesque, quae passim ex fluminibus, lacubus, montibus, planitiebusque campestribus eodem tempore educuntur, continuo propagari, credat qui volet; Ego nullam exhalationem ad 100 leucas continuari inferius probabo. Quis autem Peripato dixit, sub Polo montes esse;cum an illa Plaga Suppolaris vere Continens sit, an Insula aut undiquaque Mari tecta, in hunc usque diem incognitum sit.

 

Tertium argumentum quo Etesias a Polo derivari probat, in hoc consistit, quod Etesiae sileant, interdiu spirent, huiusque causam esse ait, quod interdiu nives Arctoae a Sole identidem resolutae in exhalationes, quibus refertae sunt, resolvantur, unde Ventus diurnus; noctu vero cessante resolutione nivium, Ventus quoque cesset. Qui hoc argumentum rite excusserit, non id solummodo falsum, sed et contra Sphaericae doctrine principia comperiet. Quis enim nescit, a Solis in Arietem ingressu usque ad Libram perpetuum in Suppolari Plaga diem esse: Cum itaque sol nunquam per semestre spatium Suppolarem Plagam, aut si montes remotiores Hyperboreos aut Riphaeos assumas, quinquemestri aut quadrimestri spatio nunquam sua praesentia et illuminatione destituat; certe perperam inde concludit, Etesias ob Solis nives in dicta Plaga non resolventis absentiam noctu silere, interdiu vero ob eiusdem praesentiam flare: quam[hac Naturae principiis congrua sint videant aequi rerum naturalium censores.

 

Quartum contra exhalationum naturam est: Dicunt enim Peripatetici, sub nivibus latere alitas calidos et siccos, qui aestu Solis eliciti illos causent ventos quos Etesias vocant. Certe halitus istos siccos et calidos tantopere, sub immensis nivium Borealium cumulis, tanta humiditatis undiquaque circumdantis mole humida et frigida, e diametro ipsis contraria, impune conservari nemo mihi unquam persuadebit. Neque enim agnosco aliam exhalationis speciem, quae ex omni mixto separatur, et spiritibus sunt tenuissimi vaporosa substantia vestiti, quam ego Ventorum materiam dico. Non ignoro subinde et in nivibus latere halituosam quandam substantiam, quam tamen non simplicem illam exhalationem calidam et siccam dixerim, sed spiritus salinos et nitrosos aluminososque, qui educti virtute Solis, aut a Subterraneo Igne evoluti, eam Ventorum quam miramur Borealium vehementiam efficiant: hi enim vaporosa sua substantia, in qua una mixti latent calidi et sicci halitus, apta fiunt Ventorum materia.

 

Quaeritur igitur, Unde Etesiae illi origine suam nanciscantur? Dico e Montium, qui Graeciae, Macedonia , Thraciae, Bosniae obtenduntur, constitutione; estque ingens illa Carpathiorum Montium Catena, ex Occidente longo Terrarum tractu in Ortum, ad acinum usque Mare extensa, ubi ex Boreali Litore Montibus Chersonesi Tauricae, qui eam praecelsis et inaccessis verticibus nivosis, non secus ac Apenninus Italiam, bisecant, et hinc Coracis atque Hippicis Caucaseisque iugis coniuncta in Ortum longo ordine exporrecta, Poloniam, Lituaniam, Moscoviam, Russiam atque Tartariam, Regiones planas et lacubus paludibusque offusas a Vistula ad Volgam ingens Flumen usque disterminat. Hos itaque Montes praecelsos et perenni nive coopertos una cum dicat paludosae planitiei vastitate, Etesiarum flatus in Graecia vicinisque aliis recensitis Regionibus una com interiecto Ponto Euxino, Lacu Maeotidis, causare, hoc pacto ostendo.

 

Primo itaque constat, teste Herberseinio et Marino Cromero, dictarum Regionum Historicis, circa Iulium et Augustum, eo tempore quo in Polonia, Moscovia, Russia caeterisque Regionibus trans Carpathum, Tauricos Montes, Pelagus que Euxinum constitutis, incipiunt venti Australes, eodemque tempore Constantinopoli et per totam Graeciam. Anatoliam, Egyptum, Ventos Boreales, quos Aristoteles Etesias vocat, suos flatus inchoare. Si itaque a Polaribus Montibus Etesii in Graecia aliisque memoratis Regionibus orirentur, certe illos prae aliis sentire deberent intermediae recensitae Regiones Sarmaticae; quod tamen tantum abest ut fiat, ut potius experientia docente, eodem tempore oppositi Venti iis, testimonio dictorum Historicorum, aspirent. Quod itaque transmontanis populis eo tempore Australes, quo cismontanis Graecis Boreales spirent venti, id haud dubie alteri cas nonest adscribendum nisi Montium huiusmodi naturali constitutioni. Sed mysterium evolvamus.

 

Constat, primo, unanimi Geographorum relatione, Montes paulo ante indigitatos, utii nsuperabilis altitudinis sunt, ita nive perenni tectos, ignibus quoque subterraneis foetos esse, innumerabilis multitudo thermarum, minerarum continuo fumantium aestuaria abunde demonstrant; quae ne longior sim, referre supervacaneum duxi.

 

Secundo: Transmontanas Regiones omnes continuas a Vistula Flumine, ad Volgam Flumen ingens usque, quod Tartariam Magnam a Moscovia et Tartaria Precopensi separat, planitie, lacubus, Fluminibus paludibusque offusa porrigi.

 

Tertio: Pontum Euxinum: impetuosum et inscrutabilis profunditatis, tum ex Lacus Maeotidis Fluminumque Borysthenis, Danubii, aliorumque in eum exoneratione,tum ex Ventis subterraneis, quibus subinde intumescit, perpetuis aestibus tempestatibusque agitari.

 

Quarto: Experientia constat, dictos Montesnivium multitudine regidissimos ultro citroque habitantibus frigidam aurae constitutionem causare; planas quoque trans Montes Regiones tota hyeme ita nivibus glacieque constrictas esse, ut non nisi traharum ope negotiantibus per avia et devia in diversas Regiones aditus detur.

 

Hisce itaque positis, sit ut simul ac Sol Aequatroem subierit, tum nivium Alpestrium moles, tum transmontana planities glacie constricta paulatim dissolvatur; Sole deinde quotidie altius et altius adscendente, et nives glaciesque dissolutae (quae dissolutio toto bimestri videlicet Aprili et Maio absolvitur) inundationibus omnia implere solent: unde aestu Solis ingens vaporum copia eruitur , quae mox Montium concavis insinuata in pluvias resolvitur. Post aquas Sol ardentius circa medium Iuni, vapores subtiliores halitibus metallicis mixtos educit; qui angustiis locorum contineri nescii,violenta eruptione urgentibus oppositis Borealis frigoris Vaporibus, versus Graeciam, Anatoliam, Aegyptum in Austrum magno impetu feruntur. Quum vero ingens collecta sit balitue substantie copia hincfit utquamdiu illa non consumpta fuerit, tamdiu Venti durent, qui interdiu circa meridiem potissimum rarefactione dilatati dictos ventos quotidie concitant, noctu vero condensati frigore se contrahunt, flatusque suspendunt.

 

Atque hanc ego putem causam esse illorum ventorum, qui bimestri fere spatio Thraciam, Greciam, Anatoliam, Aegyptum dum pervadunt saluberrimum aerem Regioni cum magno hominum animantiumque emolumento, conciliant: frigidi sunt, tum ex frigore resolutae nivis et glaciei, tum ex frigidissimo Ponto Euxino, qui postquam ingentium Fluminum niveas et glaciales undas excepit , auram inde frigidam in Anatoliam, Graeciamque transfundit.

 

Quicunque has rationes rite intellexerit, is omnium fere et ventorum, qui a Montanis dependent sitibus, causam assignabit; cur hic Boreales, illic vero Australes, hic Occidui, illic Ortivi concitentur.

 

CONSECTARIUM

 

Omnes Ventos esse differentes respectu diversorum locorum unde spirant.

 

Ex dictis patet, cum venti ex certa ontium constitutione nascantur pro diversitate Regio Montes respicientium diversos oriri ventos; unde Boreas dum hic Romae spirat,nemo dicet, eundem per totam Italiam, Germaniam aut Franciam spirare. Certe experientia constat, spirante Borea in Lombardia in Germania Transalpina Austram spirare, et contra. Item spirante in Maris Tyrrheni Litoribus Zephyro, in opposito Litore Galliae Eurum spirare ex Nautarum observatione didicimus. Unde constanter infero, ventum in una excitatum Regione et ab halitibus unius loci extra Provinciam non vagari, nisi obstent ingentium Montium Catene, quorum halitus flatulentus uti copiosissimus est, ita in remotiores quoque partes fertur ob altitudinem nullis impedimentis intermediis obnoxiam; Quod in Etesiis Graeciae interiecto Mari Euxino ex Tauricis Montibus contingit. Sicuti igitur singula Flumina suas rigant Regiones, ita et Flatus. Iterum, sicuti dum ubilo hic utimur coelo, alibi utuntur sereno: ita quo die venti hic spirant Boreales, alibi Australes, Occidui aut Ortivi spirabunt; neque puto etos ex nivosis Alpium iugis ortos Romam usque pertingere, cum vicini Apennini iuga sufficientem vetorum materiam nobis suppeditare possint. Hinc experientia docet invariabilis, Montem Ianuarium nivibus aggravatum, qui Romae Boream causat, ultra Montem constitutis tu, Sabinis vero Occiduum uno et eodem tempore Ortivum, Vestinis vero Occiduum uno et eodem tempore pro halituum flatulentorum diffusione parere; uti multorum annorum observatione a me compertum fuit.

Chapter III. On the Periodic or Annual Winds, which the Greeks call Etesians, and their causes.
Chapter IV. On the Periodic Winds observed by Spanish, Dutch, Portuguese, and English sailors in the ocean.
LATIN transcription  

CAPUT IV.

 

De Anniversariis Ventis in Oceano a Nautis Hispanis, Batavis, Lusitanis et Anglis observatis.

 

In frequenti navigatione circa Geocosmum ab Archinautis peracta mira quadam periodicorm ventoram proprietas observata fuit, qua nonnulli certo et constituto a natura tempore incipiunt, et per semestre durant; quidam quadrimestri, aut bimestri, alii menstruo aut hebdomadario alii diruno spatio aut horario durant. Quaeritur abdita huius rei et a nemine hucusque penetrata ratio. Nos pro ingenii nostri modulo eam assignare conabimur, mox ubi primo Observationes dictorum Nautarum adduxerimus.

 

Observationes Maritimae circa Ventos.

 

1. In Oceano Africam inter et Indiam venti Orientales versus Occidentem a Ianuario usque ad Iunii initium incipiunt; quibus quiescentibus circa Augustum et septembrem venti Occidentales foedis procellis a Borea saevientibus associati succedunt,unde Ceilano opportuna in Iavam et Maluccas, Orientem versus navigatio conceditur ob motionem Occidentalem, quae tunc incipit, Orientali contrariam (quando vero de Ventis Orientali et Occidentali, Austro et Borea loquimur, non semper id intelligi volumus de cardinalibus, sed de collateralibus etiam unicuique Cardinali competentibus,uti sunt Euro-Auster, et Zephyro-Boreas, vel Boreo-Eurus aut Noto-Zepyru). Circa Litora vero Asiae et Indi Cisgatanae venti non easdem formant leges quas in medio Oceano; nam toto Iunio, Iulio, Augusto, tot procellis tempestatibus, Ventorum que Borealium vehementia aestuant, ut omnem Negotiatoribus in has partes aditum intercludant: in Transgatano tamen Indiae Latere ad Coromandeliam et Narsingam, quod mirum est, eodem prorsus tempore nullae prorsus sentiuntur tempestates.

 

2. In Guzarate five Indiae Cisgatanae Litore, a Martio usque ad septembrem spirant venti Septemtrionales, et a Septembri usque ad Martium, Australes.

 

3. Batavi ex Iava plerumque Mense Ianuario et Februario Europam petituri solvunt; qui postquam vento Orientali ad 18 Australis Latitudinis gradum pervenerint, tunc incipit ater aut Euro-Auster, quo continuo cursu usque ad Insulam S. Helenae feruntur.

 

4. Ad Bandam Insulam omnino varius est ventorum status; Occidentales dominantur in Martio, ad finem Aprilis venti variabiles et malacia; In Maio Orientales exsurgunt venti vehementes et pluviis feti.

 

5. Ad Promontorium, quod Punto Gallo vocant in Insula Ceilano, die 14 Martii primus Ventus Occidentalis collateralis; deinde Zephyro-auster, in principio Aprilis, constans et continuus durat usque ad primum Octobris; quo cessante sequitur Euro-boreas, usque ad Martium continuus: ita tamen ut subinde serius aut citius decem vel pluribus etiam diebus incipiant.

 

6 In Insula Madagascar, a decima quinta ad ultimum Maii Boreas et Zephyroboras; at in Februario et Martio Oriente et Austro Venti spirant; Mense vero Martio et Aprili ad Promontorium Bonae Spei Boreas et eius Collateralis ad Eurum spirat Ventus: adeo ut insolitum sit si Auster aut eius collateralis Euro-auster spirent.

 

7. Post vigesimam Aprilis in Mari de Bengala, Ventus Auster vehemens est, ante quem diem nunc Zephyro-auster, nunc Zephyro-boreas spirant impetuosi.

 

8. A Malaca ad Macaum Portum sinarum Mensibus Iulio, Octobri, Novembri, Decembri Venti Australes dominantur, Austro-Zephyrus, subinde quoque Euro-Aster; In Iunio vero saeviunt Zephyri circa Malacam et in Litore Chinensi. Ex Iava vero petituris Portum Macaum spirant Venti Occidentales Mense Maio. Iterum a Macao Iaponiam petituris dominantur iidem Venti Occidetales, Mense Iunio et Iulio, qui tamen frequenter a Borea et Euro-borea interdiu interpellantur; noctu err Euro-auster sese exerit. A Iaponia vero Chinam contra petituris praesto sunt ad Litora Chinae et Eurus, et Euro-boras, Mense videlicet Februario et Martio; quia sol vapores calore suo in Borealem Plagam cogens, cum ibi aerem crassiorem reperiant,cedere nescium, hinc ea via qua compulsi sunt, reverberantur.

 

9. Qui Manila solvunt, petituri Portum Acupulco Novae Hispaniae, utuntur Vento Occidentali Mensibus Iunio, Iulio, Augusto, non per Zonam Torridam (ubi, quemadmodumsupra dictum fuit, Orientalem Ventum generalem perpetuo contrarium habent) sed ad Litora Americae septentrionalis; qui tamen Venti Occidentales Orientalibus debiliores sunt: quia hi iuvantur a Generali, illi ab hoc diminuuntur, uti supra dictum fuit.

 

10. In Mari Chinensi Venti Iulio, Augusto et Octobri admodum varii sunt et inconstantes. Ex Austro siquidem nunc in Boream, et hinc i Zephyrum, aut e Borea derepente in Austrum convertitur ; unde eas procellas subinde movent quibus maiores Nauta nullibi expertisunt, uti postea dicetur.

 

11. In Litoribus Peru et Chile fere perpetuo Auster cum collaterali Austro-Zephyro. Incipirautem a 46 Altit. Austral. gradu, atque ultra Panamam perflat, Urbem Isthmo Americano adiacentem; unde ex Chile in Novam Hispaniam facilis est transitus, difficilis ex Panama in Austrum. Mirum autem est, hunc Ventum non nisiad Litora Peruet Chile percipi, non item in remorioribus a Litore intra Oceanum Pacificum spatiis.

 

12. Ad Litora Terre Magellanicae, sive del fuego, circa Fretum de Maire, continuo as, spirant Venti Occidetales, tanto cum impetu ut ut vel ipsae arbores in Ortum vi Venti contortae videantur. Si tamen Litora Terre Australis intra Fretum de aire tenueris hata bebis semper usum spirantem.

 

13. In Litoribus Malabaricis Indiae, Iulio, Augusto, Borea et Zephyro-boreas spirant; a Septembri vero ad Aprilem usque ius spirant ex Terra Venti Orientales ab hora 12 noctis usque ad 12 diei; neque tamen ultra decem milliaria intra Mare sentiuntur. A duodecima vero diei usque ad 12 noctis Ventus marinus spirat ex Occidente in Orientem, priori prorsus contrarius. Qui uti debiles sunt, ita quoque non tam facile sentiuntur, qui fere semper a Borealibus ventis absorbentur. Idem contingit in Litore Americae Novae Hispaniae: ubi de die venti Marini, noctu Terrestres dominantur: quod et in Regno Congi usu venit.

 

Atque hae sunt praecipuae Observationes factae a supracitatis Archinautis. Iam nihil aliud restat nisi ut singulorum rationes assignemus.

 

Ratio et causa dictorum Ventorum.

 

Suppono itaque primo, Solis intra Tropicos motum, quo nunc Boreo Polo, modo Austrino appropiat, remotam causam esse eorum qui in externa Geocosmi superficie nascuntur, nec non vaporum exhalationumque. Et Sole quidem in Australibus Signis constituto, in Boreali Hemisphaerio pluviae, nives, gelu dominantur ex elongatione nimia Solis, nubes spissiores, crudosque atque indigestos vapores dissolvere non potentis; unde ex frigore introducto serre, pluviae et imbres praevalent,.montes nivibus teguntur, campestria gelu glacieque una cum fluminibus lacubusque constringuntur; pori et omnia spiracula Terrae humiditate nimia maceratae clauduntur;ex Terrae vero constrictione aestuaria subterranea dum per fibras sibi solitas exspirare nequeunt summo caloris incremento intenduntur. Sole vero ex Austro redeunte postquam Aequatorem subiit, statim Terra calore Solis animata aperitur, atque ex nivium in Montibus resolutione ingentes tum extra tum intra Terram inundationes efficiuntur, tanto maiores quanto vertici nostro se viciniorem stiterit; ita quidem ut Sole ad certum gradum Zodiaci promoto, praecis halituosa Terrae substantia eodem signo graduique supposita tunc primum moveatur, mota in ventos paulatim anniversarios disponatur. Aestuaria quoque Ignis subterranei iam laxiora diverticula dum nanciscuntur, summo impetu per aperta montium spiracula, ere sale, nitro, alumine, vitriolo, bitumine foetae fibras venasque, halitus dictis rebus foecundos in externam Telluris faciem protrudunt qui radios Solis ferventiores simulac offenderint, mox etiam spirituosa illa halituum substantia intumescens et sese dilatans, dum vaporibus a Sole extractis iungitur, in Ventos illos anniversarios, quos paulo ante descripsimus, animatur; qui quidem pro ratione multitudinis halituos et flatulentae materiae in uno loco plus minusque durant. Pyrophylacia autem subterranea tum humoris exterioris in profunda viscera penetrantis copia, tum veto ex subterraneis aquarum catadupis suscitato animata, ingentes halitus fumos que spiritibus turgidos emittunt, tamdiu quam vaporosi halitus durant.

 

Atque inde patet, cur in Litore Indico Guzaratae a Martio usque ad Septembrem continuo venti Boreales spirent; quia magna illa Montium Caucaseorum Catena, per totam Asiam Maiorem se extendens, ex nivium resolutione et montium aperturis ingentem vaporum ex aestuariis subterraneis subministratorum copiam exspirat , qui Solis aestivi radiis rarefaci in Austrum sese diffundunt. Et quoniam tanta est halituosae molis vastatis, ut ea dimidio anni spatio consumi non possit, hinc ventos quoque eosdem semestri spatio durare, certa tamen diei hora, necesse est; qua videlicet materia radiis tumefacta Solaribus sese cum summo impetu diffundit. Cur vero cessantibus hisce Borealibus ventis, Australes post ea succenturiati spirare incipiant, causa est, quod ingens hiuismodi moles vaporum in Austrum adpulsa, ibidem Austrini coeli firgore coacta nonnihil subsistat, donec Sol Aequatorum subiens eam dissolvat, atque dissolutam rarefactamque in Boreales partes transfundat, unde venti Australes; idemque prorsus in Australi Hemisphaerio tunc accidit quod in Boreali accidere recensuimus.

 

CONSECTARIUM.

 

Ex dictis patet, ubicunque ingentes Montium catenae reperiuntur, ibidem ex Solis accessu ingentem vaporum molem, vi Ignis Subterranei extrudi, qui externa Soli in certo Zodiaci gradu anniversario constituti virtute rarefacti dilatatique Ventos illo causant, qui in eam partem diffunduntur, quam Montes, loas que evaporationis e diametro respiciunt. Hoc pacto, si Montes situm habuerint ad Mare aut Regionem intermediam Borealem , inde Ventos ex spirabunt Boreales, si situm Austrinum, Australes, aut si situm Ortivum aut Occiduum , tales quoque Ventos producent. Si varius et dissipatus fit Montium situs, uti in Insulis Philippinis, varios quoque Ventos, turbulentos, procellosos, sibi invicem contrarios et in turbines agitatos efficient; qui Iaponiam inter Chinamque, Malacam et Thinchinam subinde tantae comperiuntur violentia, ut naves ingentes iam funditus evertant, modo Maris veluti in Montem accumulati vehementia in aera sublatas in obvias cautes non secus ac pilam lusoriam illidant; de quibus Itineraria Indiae ea narrant que cum formidine et consternatione animi legi vix possunt. Cuius quidem rei ratio alia esse non potest, nisi Subterranei ignis vis, quae non solum per Vulcanios montium caminos, quorum ibidem ingens, uti ex Mappa patet, copia est, sed et per ipsum Maris fundum, copiosam sulphureae nitrosae que substantiae molem evolvendo Maris fluctus veluti in cumulos elevat, qui deinde remissi depressique eas luctas turbines que causant, quos are descripsi; quibus si exteriorum vaporum dissoluta moles accedat, tum utique tanto violentiores motus et Aeris et Maris concitabuntur, quanto illa dissoluta, maiori impetu inter angustias Montium ruerit.

 

Cur vero nulla Ventorum stabilitas in Insulis Moluccis, Celebes, ad Bandam aliasque existat, causa est Insularum montibus refertarum, varia evoprationum ad dictas Insulas reflexio ut supra docuimus.

 

Sed haec fusius per Quaestiones enodemus.

Chapter IV. On the Periodic Winds observed by Spanish, Dutch, Portuguese, and English sailors in the ocean.
Chapter V. On the causes of various winds.
LATIN transcription  

CAPUT V.

 

Causae diversorum Ventorum explicantur.

 

Quaeres itaque primo, Cur in Oceano Africam inter et Indam a Ianuario usque ad initium Iunii Orientales Venti dominentur; reliquis vero mensibus succedant Venti Occidentales? Respondeo, hoc fieri parti ob Ventum generalem eo modo quem supra exposuimus, qui sine obvio impedimento Mari Indico longe lateque exporrecto, Zonae Torridae subiecto dominatur ;partim ob halitus ex fundo Maris vi Ignis Subterrestris eductos, qui Vento generali obvii, ab eodem versus Occasum dispelluntur; et inde constat, quod Goa solventes Promontorium Bonae spei petituri, non omni Oceani loco Ventum hunc reperiant, sed ad 12 grad. Latit. Australis hic primum exortus, ad 28 lat. gradum comitatur illos,quod a Promontorio Bonae spei in Brasiliam usque contingit. Unde patet, Ventum hunc tantum constantem esse in iis Oceani semitis per quas sol transeundo movet trahitque secum tum aerem, tum vapores obvios. Et hoc quidem nullam difficultatem habet; Illud non parum torquet multorum ingenium, Cur semestris spatii Ventos Orientalis, oppositi Venti Occidentales excipiant? Dico itaque, quod motu Solis ingens illa obvia vaporum congeries, intra Montestum Insulae Madgascar vocant, tum intra Africae vastissima Montium Lune concava convoluta, ibidem opportuno loco subsistat, donec Sol aestiva signa pertranseat; qua statione,uti virtute Solis Aestuaria subterranea in Africa concitantur, ita quoque ingens halituum copia diffusas stabulantes iam a multo tempore ibidem compulsos vapores resuscitat; qui vigore concepto, summo impetu versus eam partem ex qua dispulsi fuerant, id est, versus Orientem reverberantur, durantque quamdiu halituosa durat substantia, quamdiu Sol loco evaporationis dominatus fuerit. Cur vero Venti nunc ad Austrum, modo ad Boream ruant, et ex Orientalibus fiant modo Austrini, modo Euroaustri, nunc alias affectent plagas, nemo hucusquesolvit. Ego dico casam huius rei esse Currentes Maris, iuxta quos exhalatio ibidem exorta fertur; sed ut res concipi possit, totam oculari demonstratione explicandam duxi.

 

Quidnam sint Currentes, quasque semitas Oceano caeterisque Maribus teneant, in praecedentibus fuse docuimus, et Mappa illo exhibens sat docet. Cum itaque Currentes Maris Indici potissimum diversissimi vel a reflexione Litorum, vel fundi Maris inaequalitate, aut alia aliqua causa producantur, fit ut si quae vaporatio halituosa ex fundo Maris vi subterrestris Vulcani exspirata, unum ex hisce Currentibus offenderit, illa eandem quam Maris motus semitam tendat, a vehementi aquarum fluxu veluti attracta.

 

Sit Mare Indicum BACDE; CF Aequator; Currentes vero CF, DK, EL, AI, BG. exfurgat iam aeexhalatio halituosa in C vel in D, vel in E, vel in B, vel in A. Dico exhalationem necessario sequi sem tam quam tendit Currens Maris: aer enim Mari contiguus concitatur versus eam partem, versus quam maiorem suscipit impressionem; sed maiorem impressionem suscipere non potest, quam ab impetu torrentis marini, quo defertur et veluti attrahitur: Ergo. Quandocunque vero in eodem tractu halituosa evaporatio educitur, certum est, eam hunc impetum evadere non posse; virtute itaque Solis rarefacta dilatataque aliam semitam non tendet, quam Currentis. Sicuti itaque Currens rapit contiguum sibi aerem, ita aer exhalationem, unde ea Ventorum nascitur diversitas quam multi mirantur. Contingit vero subinde ut Currens Maris altero superveniente Currente intercidatur; ita Currens E L interturbat Currentem D K. tunc dico, Currentem potiorem praevaliturum, et consequenter aerem et exhalationem in eodem tractu ortam iuxta semitam Currentis una attractum iri.

 

Cur quoque Ventus Orientalis in huiusmodi patenti Oceano ita diversus sit, aliam non invenio causam, nisi vaporum repentinam genesin, nunc in hoc, iam in alio loco invalescentem, qua Ventus generalis uti impeditur, ita necessario quoque ex intercisione recens nati Venti, nunc huc nunc illuc difflatus, dum diverticula quaerit, diversos Ventos efficit.

 

Has rationes quicunque tenuerit, nullus Ventus tam erit extravagans, cuius rationem causamque reddere non possit sagax observator.

 

Sed totum hoc negotium experimento comprobemus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Fiat Concha E, seu quodlibet Vas, cui iuxta quatuor Mundi partes epistomia ABCD inserantur; Concha vero E, aqua repleatur; deinde habeas candelam accensam praeparatam. Si itaque epistomium Orientale aperueris, aqua magno impetu exonerata una Ventum, qui in eam partem, versum quem aqua ruit, excitabit; quem si experiri velis, applica candelam immediate supra fluxum aquae eo in loco ubi in arcum se aqua fluens decircinat, et videbis uu ad nullam partem nisi ad illam ad quam aquae fluxus fertur, a rectitudine sua inclinari ex Occasu videlicet in a. Clauso deinde epistomio, si A epistomium aperueris, applicata candela flammam videbis ex Austro in Boream inclinatam dri. Si postea ponerentur tot epistomia, quot in pyxide nautica rhombi sunt, semper flamma candelae inclinatione sua eum exprimet ventum, quem fluxus aquae ad quemcunque rhombum tandem secum vehit. Quod idem experieris, si plumam fluxui aquae semper in oppositam partem, quae semper in oppositam partem feretur vi venti quem aquae fluxus secum adducit. Ex quo quidem pulchro sane experimento luculenter patet, fluxus aquarum ventum sequi, et vento una exhalationem commistam.

 

CONSECTARIUM.

 

Hinc patet, cur, iuxta quintam Observationem, ad Promontorium Ceilani Insulae, quod Punto Gallo vocant, 14 Martii primas ventus Occidentalis spiret, deinde Zephyro-auster, qui postea ad principium Aprilis continuo usque ad priumujm diem Octobris duret. Quia videlicet Sol mox ac Montes Insulae opportune lradiis suis verberaverit, simul etiam aesuaria subtus movet, qui dum ingentem copiam halituum flatulentorum eiiciunt, hi rarefacti versus eam partem versus quam evaporatio procedit, id est, ex Zephyro austrina Plaga in Euroboream protrusi Ventum semestrem iuxta semestrem materiae durationem efficiunt; qui tamen non ultra decem milliearia intra Mare durat, unde Terrestris Ventus esse coniicitur, ex altera enim ei opposita Insulae parte Orientalis Ventus denuo spirare incipit. Cur vero primo Occidentalis paulo post in Zephyro-austrum collateralem commutetur, causa est impetus. quo prima evaporatio fertur: qua deinde aliis exortis evaporationibus intercisa fluxum mutet in colateralem Plagam Zephyro-austrinam; quibus sinitis sol interim opportuno loco alia subtus in Oceano aestuaria movet, unde halituosa exspirata materia Currentis Euro-borei fluxum sequitur.

 

CORALLARIUM

 

Hinc patet, anniversarios ventos diversorum Marium aliunde originem suam non habere, nisi primo a diverso Montium situ, qui ut diversum ad solem respectum dicunt, ita iuxta illum adspectum quoque diversimode afficiuntur a Sole. Et quoniam vix Mons alicuius famae et nominis, vix Promontorium celebre est quod non ingentes intra se concavitates, speluncas vastissimas una cum Hydrophylaciis contineat. ut in praecedentibus dictum fuit, certe intra eorum viscera magnam vaporum halituum-que congeriem latitare, nemo sane nisi Naturae ignarus inficiabitur. Externa vero superficies Montium cum summa partium inaequalitate constet, iam enim in una partes spissa sylvarum coma vestiuntur, ex altera glabri non nisi ossibus constant; in alia parste cyclica cavitate arcuantur, in alia gibbosa dorsi superficie incurvantur; non desunt coqui ingentibus in apicis planitie lacubusiniabundent, alii contra Igneis exaestuant crateribus: Quae cum ita sint, iam videamus, quomdo halitus vaporesque qui in iis stabulantur, a Sole concitentur.

 

Experientia constat, Montes non semper eodem modo a Sole illuminari, sed singulis diebus a mane usque ad vesperum diversimode, et pro certo quidem, quem in Zodiaco obtinet, situ locoque; aliam enim vim iis imprimit Sol in Capricorno, aliam in Equinoctiali, aliam in Cancro caeterisque signis constitutus; aliam iterum mane ad ortum Solis, aliam in meridie, aliam ad vesperum influit, in quocunque tandem Dodecamorrio fuerit constitutus, pro diversitate radio rerum reflexorum, quorum opera totum ventorum negotium expeditur. Tertio, sunt Montes in aliqua parte porosiores quam in alia; in nonnullis partibus Specubus abundant, qui ventorum matrices non immerito dici possunt; in quibusdam locis sulphure nitro,alumine, sale, caeterisque mineralibus succis turgent, qui omnes in vapores alitus resoluti ingentium aeris commotionum origo sunt. Cum itaque Sol diversas Montium partes diversis temporibus, diversisque sub Zonis illuminet; hinc fit, ut sol in diverso Zodiaci gradu constitutus, dum opportune Montium partes radiis suis ferit, mox etiam intus latentem vaporum massam, per poros calore suo iam apertos eliciat;qua dilatata rarefactaque, dum ultra posticam Montis partem sese exerere non valet,in oppositam Monti Plagam aerem obvium diffundit, atque adeo pro situ Montis nunc Boreum, nunc Austrinum, nunc Ortivum, nunc Occiduum ventum aliosque collaterales producit. Quoniam vero vapor aut exhalatio Montem exire non potest,nisi alius in locum abeuntis succedat,hinc semper novus intrinsecus ex subterraneis aestuariis, aut extrinsecus per Montium rimas fissurasque attractus ar abeuntis defectum supplet, duratque tamdiu, quamdiu interdiu Sol Montem opportune adspexerit; Sole vero vel adscendente, vel descendente, uti prior adspectus destruitur, ita alia vaporum penaria aperit, ex quibus novi vapores halituosi eliciti, novos Anniversarios Ventos efficiunt. Et quod de una Montim catena dictum est, de omnibus totius Mundi Montium catenis intelligendum est. Sed haec omnia fusius per Propositiones exponenda sunt.

 

PROPOSITIO I.

 

Quomodo Ventus fiat ex rarefactione aut condensatione Aquarum subterranearum.

 

Terrae viscera plena aquis esse, supra variis in locis ostensum fuit; unde nonnunquam Ventus impetuosissimus ex rarefactione aquae in visceribus Terrae constitute generatur. Cum enim nulla a nisi in vase suo consistere possit; in Terre vero visceribus innumeri hinc inde lebetes hydrophylactici constituti sint recipiendis aquis a Natura destinati; fit quoque ut per occultum Aestuarii subterranei caminum ingens itus emittatur, qui uti lebetem aestu suo vehementissimo undique circundat, ita aquam summe calefacit, qua calore attenuata in halitum, hic cum aere rarefactus maiorem requirens locum, qua data porta ruens, ingenti impetu per strictos Montsi canales, poros, rimas, fissurasque in aerem extrinsecum evolvitur, unde vehementissimus Ventus nascitur, duratque tamdiu, quamdiu aqua in lebete fuerit,qua deficiente, deficere et Ventum necesse est. Et ne Vacui horror in evacuato lebete interveniat, semper novam et novam aquam attractu naturali, aliunde advocat. Sed hoc sequenti Experimeto comprobemus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Notus passim est Aeolipilarum in concitandis ventis effectus. Et quamvis hanc Machinam de Aerophylaciis descripsimus, hic tamen eam repetendam duxi, hoc praesertim loco multum opportuno ad ventorum genesin declarandam. Fiat itaque Aeolia pila cuiuscunque magnitudinis et capacitatis, quanto enim grandior fuerit, tanto maiorem effectum producet, ex aere compacta, in cuius colli extremo relinquatur foramen ita exiguum, ut acus subtilitatem exprimat. Hanc ad medietatem ag purissima et limpidissima replebis, hac industria: Impone pilam accensi carbonibus, ut quam intensissime calefiat, quo facto, mox eam in frigi iniicies, ita ut tota una cum collo cooperiatur aquis; et quoniam calidus intus et exaestuans aer circumstantis aquae frigore condensatus ad minorem locum se contrahit Vacui metu, necessario aliud corpus in abeuntis aeris locum advocat; cumque aliud non reperiat, nisi aquam, hanc intra pilam summo impetu attrahit; atque hac Naturae industria per subtilissimum foramen aqua intro attracta pilama aliquousque replet. Hoc peracto, pilo haec succensis denuo imponatur carbonibus. ollisque ope, uti prius, colefiat, et aqua intus rarefacta, cum non nisi per angustissimum forame exitus detur, per id ingenti strepitu et flatu volvitur.

 

Habeo ego in Museo meo tres huiusmodi Aeoliusi quae foco imposita vehementissimo suo vento per rotam veru sex carnium libris gravatum vertere possent.

 

Atque ex hoc Experimento aperte patet,quomodo in Montium concavis aquarum receptaculis, vi Ignis Subterranei, ingens subinde Ventus ex sola rarefactione aeris nascitur; quod in iis potissimum Montibus qui ignibus et aestuariis scatent, accidere solet.

 

PROPOSITIO II.

 

Quomodo Ventus anniversarius ex Subterraneis Catadupic nascatur.

 

Ostensum in praecedentibus fuit, Montes ut plurimum Cavernis et profundissimis meatibus, et undiquaque innumeris canalibus pertusos esse: qui quidem uti nivibus perennibus tecti sunt, ita quoque ingentem Ventorum materiam suggerunt duplici modo. Prior est, quandocunque nives horum Montium ex Solis approximatione incipiunt liquefieri sit ut liquefacta aqua partim in subiectas camporum planities diffusa agros variae miscellae humiditate imbuat et et maceret,macerata in vapores a Sole attenuata copiosum fundet Ventorum seminarium. Alter modus hic est: Cum Montes, uti paulo ante ditum fuit, cavero sint, hinc fit, ut liquefactae ii or per Montium rimas altius insinuatus, in intima Montium penetralia per obvios interni Montis scopulos praecipitatus aerem intus existentem, ruentium aquarum, quae et ipsae copiosum secum aerem devehunt, impetuosa allisione vehementissime concitet; unde aer novo semper alterius tum aeris tum aquae incremento concitatus dum exitum quaerit, per abditos strictosque Montis canales tandem magno impetu foras in vehementes Ventos erumpit; qui subinde tanto impetu egeruntur, ut maximas etiam obvias arbores prosternant;quemadmodum in nostra Hetruria de Aeolia in Agro Volaterrano Specu demonstravimus. Vide quoque quae mira in Tertio Libro de Aeolio Monte Caesiorum recensuimus. Verum ut luculentius ratio Subterranei Venti pateat, eam Experimentis nonnullis comprobabimus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Construatur ex lateribus concavum Receptaculum eius formae quam hic vides. In cuius fundo erigatur lapis I marmoreus, in politissimam superficiem redactus; ex A vero canalis ducatur cochleatus A L, qui in A apertus sit et infra in L: Receptaculum vero ita clausam sit ut praeterquam in F, alium exitum non inveniat. His itaque praeparatis, vel ex fonte vel flumine quodam derivata, summo impetu per K intra Canalem A L fe exonerabit, per quem, magna aeris constipati comitante copia, in superficiem lapidis I cum met et strepit delabetur; ex aquae vero ruentis vehementia, esse intra Receptaculum conclusus mirum in modum agitaitur: angustiis itaque constrictus, dumexitum quaerit, tandem cum per orificium Felapsus, summe impetuosum ventum efficiet, qui et organa hydraulica animet, et fabris ferrariis loco follium esse possit. Vide l. IX Musurgiae, ubi, a folio 308 usque ad 311, fuse de Aeoliis Cameris egimus.

 

Simili prorsus, ut ad institutum revertamur, ratione fit in Montium concavitatibus, intra quas nivium liquefactarum aut pluvialis paulatim penetrans catadupis ingentem aeris concitationem efficit; aer concitatus dum effugium quaerit, tandem per abditum Montis canalem in concitatos ventorum turbines elabitur: qui quidem ventus si perpetuus fuerit, is utique non ex nivium resolutione, sed ex alicuius Subterranei fluminis catarracta originem suam habebit, cuius lapsus et praecipitatio ut perpetua est, ita quoque intra Montis viscera agitatum aerem in perpetuum ventum foras protrudere necesse est. Si vero ventus aestivis tantum temporibus per huiusmodi Montium spiracula saeviat, id signum luculentissimum est, eos non aliunde quam ex nivium liquefactarum subterraneis catadupic procedere; hi enim venti tam diu durabunt, quam diu nivium durabit liquefactio, qua finita et hosce cessare necesse est, sublata siquidem causa tollitur effectus. Iterum, si ventus ex nonnullis Montibus non nisi aestivis diebus, tribus aut quatuor horis ante et post meridiem saeviat, nunquam vero extra haec tempora, non nocte, non vere, auctumno, hyeme, id certe in catarractas subterraneas coniici non potest, sed in alias causas referendum est quas lib. 3. cap. ult. de Aeoliis Montis Coesii miraculis exposuimus, ad que Lectorem remitto.

 

Itaque Subterraneas Catadupas ingetes ventorum turbines per Montis spiracula egerere ratio dictat. Cum enim aqua cum impetu ruens plena sit aere, eiusque secum in omnibus catadupis ingentem copiam devehat (uti ex spuma instar nivis candida patet, quae quidem nihil aliud est quam bullularum innumerabilium aere inflatarum multitudo, ex quarum constipatione aqua veluti candido quodam colore imbuitur), certe ingentes inde Subterraneos ventos nasci necesse est, quae deinde violenta eruptione et aerem protrudunt extrinsecum, atque ex eius protrusione ventos vehementissimos efficiunt. Atque huiusmodi ventos eorum numero adscribimusqui non ex halitibus aut vaporibus, sed ex simplici concitati aris protusione nascuntur.

 

PROPOSITIO III.

 

Quomodo Ventus nascatur ex halitatibus et vaporibus in Cavernis Terrae, vi Ignis Subterranei excitatis.

 

Cum Terram innumeris Cavernis, Specubus, Antris, iuxta superius recensita, refertam esse constet, quorum nonnulla aquis, quaedam aere, alia etiam igne referta sint; et praeterea pleraque Mineralibus et Metallicis succis aliisque varie miscellae glebis scateant; certe illa, calore Aestuariorum in illa sese per suos Caminos insinuante, in flatulentam spirituosamque salium, nitri, aluminis, vitrioli, bituminis materiam, quae in iis continetur, resoluta maximos haud dubie halitus, rapidas que exspirationes causabunt; quae ab identidem superveniente calore pressa dilatataeque, per abditos meatus fibrasque Montium in ventos vehmentes tandem erumpentes, Terram Mariaque eo exagitant impetu quem sepe magno suo periculo mortales experti sunt. Quomodo autem ventus ille fiat, sequens docebit Experimentum.

 

EXPERIMENTUM.

 

Praepara A B Vas ex laminis ferreis in forma tabe concinnatum, in cuius fundo B nitrum cum sale ammoniaco, et parte antimonii crudi, omnia aequali portione et in pollinem reducta macerataq; aqua salina ponantur: hoc peracto, Vase igni superimposito, materia intus posita vel ad primum ignis odorem ebulliens, atque in vaporem et exhalationem resoluta ventum strepitosum, qui quibuslibet rebus prosternendis aptus sit, emittet; et nisi Vas fortiter suis alligetur vinculis, id totum intra aerem summa admiratione rapi videas, ventus qui inde efflatur adeo vehmens est, ut appositam orificio manum aut quidlibet aliud, summo impetu repellat. Neque ventum tantum magno strepitu et fragore emittit, sed et fumum adeo densum, ut in nebula te constitutum putes.

 

Huiusmodi Experimentum olim hic Romae in Foro Panthei a Pharmacopoeo Chymiae non imperito factum memini; qui dicta species ad earum naturalem vim ostendendam in mortarium posuerat; quibus carbone succensis mox ingenti cum fragore et vento tam densus fumus exiit, ut cum totum forum fumosa caligine obtexisset, vix unus alterum videre potuerit, hominibus ad insolitum spectaculum attonitis.

 

Habemus Experimentum, iam illud applicemus.

 

Ubicunque igitur Subterranei Ignis halitus Cryptas simili materia refertas penetrarit, non est dubium quin illa in vaporem resoluta, si exitum non inveniat, susque deque vertat omnia; ut fit in Terrae motu. Si vero per apertos montium siphones fibrasque liberam exeundi potestatem obtinuerit, eam forinsecus impetuosa sua agitatione efficiat ventorum vehementium, quae et arbores funditus evertat, domus turresque summa hominum animaliumque ruina prosternat. Sed de hisce in sequentibus pluribus.

 

PROPOSITIO IV.

 

Quomodo Ventus quem Turbinem sive Typhonem vocant, terra marique causetur.

 

Ventus quem Turbinem sive Typhonem ab immanitate vocant, in Mari potissimum magno Nautarum periculo subinde dominatur; qui uti Mare immensis fluctuum coacervationibus involutum rapida circa Horizontem vertigine rotat, assiduisque incrementis impetu formidabili sevisque procellis in circulum agitat, ita, decumanis fluctibus insurgentibus ac inter sese veluti arietantibus collisisque, saeviens halitus omnem salutis spem navigantibus adimit. Oriuntur autem potissimum huiusmodi Venti in iis Maribus ubi vasta Flumina in Mare se exonerant, vel ubi impetuosus Oceanis fluxus in vastas Continentium terrarum plagas illisus, in circulum abire cogitur: vel ubi duo Oceani oppositi per fretorum fauces irruunt. Sed dicta paucis enucleemus.

 

In Mari Mediterraneo is reperitur quem vulgo Golfo in Lione vocant, e regione Ostii per quod Rhodanus rapido fluxu in Mare evolvitur; in hoc maxime turbinis Typhonii violentia, magno nautarum metu statis temporibus sevit; hoc autem pacto generatur: Quoniam enim Australi flante vento, tota concitari Maris moles in concavum dicti Sinus tractum vergit; Rhodani vero Fluctus Boreali vento sociati ex opposita parte magno impetu ruunt; tum ecce derepente magnus undarum conflictus nascitur, dum hae illis cedere nesciae in vehementes turbines agitantur; quibus intercepta u intermedia violenter pressa, dum nullum effugium reperit, in altum Columnae instar aut Motis elevata, navigantibus inevitabile portendit naufragium: siquidem huiusmodi turbinibus intricata navis, nulla arte ferocientis Elementi inclementiam eludere potest.

 

Sit dictus i vulgo di Lione A B C, Rhodani Ostium B, Mare Australi Vento agitatum DEFG. Dico Mare D E concitatam versus Concavitate Sinas ABC obviare Fluctibus B; qui Fluctibus G D E dum resistere nequeunt, versus C dispelluntur; sed et hi a fluctibus Maris ad Litus reflexis versus I pulsi, dum Tumorem Maris D E effugere nequeunt, in KMNO protrusi in circulum agitantur; qui ubi in L pervenerint ibia succenturiatis identidem novis Fluctibus pressi, dum nulla ex parte effugium datur, in altum horribili visu spectaculo elevantur;donec cessantibus Ventis et Mari deplanato naturali restituantur. Vides igitur ex hac Figura apodictice exhibitam veram turbinum dictum Maris Sinum infestantium causam et ationem.

 

Referunt Itineraria Nautica in Oceano Iaponiam inter et Chinam auctumnali potissimum tempore huiusmodi tempestates ex Turbinibus frequentibus exoriri, tant ocum impetu et rabie, quantam qui oculis non subiecerint, animo concipere non possunt; adeoque periculosa huius Maris navigatio est, ut beatum felixque censeatur iter, si ex tribus navibus una cursum tenuerit. Ratio huius rei est primo Ventus gernalis ex Ortu ruens, quo Mare versus Continentis Chinae Litora protruditur; cuius Fluxus eodem tempore ab Australi Vento superveniente intercisus iuxta Litora in Boream dispellitu;r sed et huius fluxus eodem tempore a Boreali Vento interpellatus, dum effugere nescit, in se retortus eos quos diximus turbines efficit.

 

Fretum Magellanicum prae caeteris Turbinibus typhonibusque infestissimum esse, relatione multorum constat; neque mirum id:alicui videri debet, cum datis oppositis Ventis et loci dispositione turbinem excitari necesse sit. Flante itaque Vento Orientali sive Generali in Oceano Africam inter et Americam interiecto, flante quoque eodem tempore Vento Occidentali ex Mari Pacifico, fit ut hi duo angustissimum Fretum ingressi, id mire exagitent; dum oppositi Venti oppositos fluctus movent, cum alter alteri cedere nesciat, quam in circulos et cumulos Montium instar exaltari necesse est; quod et ex congtrario fluxu et et refluxu in hoc Mari contingere supra docuimus. Cur vero Nautae ante typhonem Mare tranquillissimum et veluti dolabra levigatum, paulo tamen post fluctibus horrendis exasperatum comperiant, causa est, quod ex oppositione Ventorum Mare remote paulatim in circulares agitationes disponatur; et consequenter aqua unde quaque aequaliter pressa in intermedio spatio necessario planum redditur; uti experientia docet in quolibet stagno, aut quolibet Vivario: cuius aquas si baculo in circulum agitaveris, semper invenies in medio illas sine ulla undarum aspritie leves; sed si continuaveris motum, aque mox in helicem contortae ingentem perturbationem subibunt.

 

Mirum tamen est quod Geographi de Ardabil Persiae Civitate recitant; siquidem iuxta eam Mense Iunio et Iulio, quotidiefe in meridie Turbo nascitur, qui durat una circiter hora, quo ingens continuo pulvis hominibus animantibusque invisus excitatur. Ratio haud dubie in Ventum anniversarium dictis Mensibus spirantem, dispositione loci concurrente, coniicienda est; hic enim ex Plaga circa meridiem erumpens versus aliam, in hac dum obstaculum reperit in seipsum contorquetur, et rapto secum pulvere circumagitur. Hoc pacto, uti seape saepius expertus sum, in Amphitheatro Romano Typhon dominatur; Ventus enim muris circulariter dispositis illisus, sese iuxta illos dum continuat, tandem in vertiginem actus, concitato omnia complet pulvere.

 

PROPOSITIO V.

 

An et quomodo Ventus nascatur per medium Maris erumpens.

 

Cum infra Maris fundum ingentia (uti in praecedenti Sectione dictum fuit) Pyrophylacia contineantur, fieri non potest quin illa ingentem halituum fumosorum copiam a se dimittant, qui per Maris fundum erumpentes, aquarumque molem impune transeuntes, mox ubi Maris superficiem exiverint, intumescentes seque dilatantes, qua data porta ruunt, iisque quos supra descripsimus modis saeviunt.

 

Sed dicet forsan hoc loco nonnemo, halitus humidum pervadere non posse quin subito ac illud attigerint soffocentur. Cuius obiectionis falsitatem ut confutemus sciendum est, Spiritus istiusmodi salinitrostros sulphureos que, quos a se Aestuaria subterranea emittunt, minime a aqua aboleri, sed impermixtibiliter aquas penetrare; quod experimentum non tantum in Terraemotibus, sed et in quibuslibet aquis docuit. Memini me Anno 1638, quo Calabria inauditis Terraemotibus concutiebatur, Mare haud secus ac cum pluit, et cum singulae guttae singulas in Mari bullas generant, aut dum ignis suppositus cacabo,aquam in bullas fervore suo excitat, plenum bullis que fervidum observasse, qui haud dubie Spiritus halituosi ex fundo Maris per medium aquae sine noxa transeuntis luculentum signum erat. Rursus statis temporibus aqua per Subterraneos Ventos alitus que in superficie tam insolito tumore exaltatur, ut ab una ripa stantibus omnem oppositae ripae conspectum auferat, uti de Macra Flumine Plinius narrat. Mirum est inter caetera, quod de Lacu Lemano Accolae narrant, eum videlicet subinde tranquillo etiam tempore coeloque sereno ita intumescere ut durante haec effervescentis lacus ebullitione, nulla navis ei se tuto sine manifesto naufragii periculo committere possit. Vocant autem huius perioeci Lacus intumescentiam Gallice la vandaise de Geneve: cuius quidem rei causa alia esse non potest quam Subterranei et venti et halituosi Spiritus, quos Hydrophylacia vicinarum Alpium per occultos meatus , qui infundo Lacus suum exitum habent, emittunt, qui summo impetu aquas obvias sollicitantes inflant et tumefaciunt eo quo diximus modo, quod sequenti Experimento.

 

EXPERIMENTUM I.

 

Conchae A B fundo inseratur Canalis orificio aperto C. alterum vero extremum Canalis C D extrinsecus Conchae applicetur, cuius orificium D nonnihil supra aquam emineat:hoc pacto insuffla Canalem per orificium D, et statim aqua quam Concha continet, in superficie protinus agitata bullas et tumores vehementes efficiet, qui non nisi a flatu per fundum vasis transeunte aquamque conturbante causantur. Sed haec uti nota sunt ita ulteriori expositione non indigent. Alterum maiorem difficultatem habet; videlicet spiritum nitrosum per fundum Maris expulsum sine ulla mixtione cum aqua facta, totum et integrum in superficiem aquae evadere. Verum ne quicquam sine nostrarum rationum stabilimento transire patiamur, sequens appono Experimentum: ex quo luculenter disces, quomodo vapor fumusque incommixtibiliter liquorem transeat.

 

EXPERIMENTUM II.

 

Accipe Phialam, qualem praesens Figura refert, aqua aliquousque aliove liquore repletam, v.g usque ad BC collo Phialae inde fistulam, quali Tabaci potatores uti solent, ita ut per aquam traducta fundum attingat Phialae: deinde orificium X obtura diligenter, ne aut aer intra contentus elabi per ipsum, nec extra circumfusus illabi possit. His factis, impone fistulae hianti orificio tabci sicci folia, aut sulphur, vel simile quid, quibus qccensis, simulque applicato ori Phialae siphunculo E, exsuge aerem intra Phialam stabulantem videbisque, mirum dictu, accensae materiae fumum halitumque per orificium fistula D, maxima copia in formam nubeculae, et per medium liquorem impermixtibiliter transire, exitumque per orificium fistulae E reperire; utique fumi acrimonia et siccitate humidum superante. Haud secus fieri existimandum est in Mari, per cuius fundum ex Pyrophylacio magna sulphureo-nitrosorum spirituum sublevata copia, aquam sine mixtionis cum aqua periculo transiens, mox ubi in superficiem Maris emerserit, illa in flatus Ventos resoluta magno impetu et aerem et Mare agitabit, eo modo quo diximus.

 

PROPOSITIO VI.

 

Quomodo Ventus ex pressura Nubium oriatur.

 

Contingit sepe ad imminentem aliquam tempestatem derepente vehementem Ventum concitari, quod maxime imbrium casum, aut post tonitruum explosionem accidit. Quaeritur causa huius Venti. Respondeo, id fieri vel es Nubium aquis praegravatarum descensu, quo subditus illis aer vehementer premitur, unde aer pressus, si nullum a lateribus alterius cuiusdam urgentis sive Nubis,five vaporosi halitus obstaculum reperiat, circulariter in omnem plagam sese diffundit. Si vero resistentem ab aliqua plaga habuerit condensatum vaporem aesser ab incumbente Nube pressus dum retrocedere non potest, in anteriorem partem cum impetu ruit; et hic Ventus, etsi terra marique sit frequentissimus, non diu tamen, sed pro incumbentis Nubis prementisque descensu durat, quo cessante et Ventus cessat. Sed rem ad coullum ostendamus.

 

Sit Nubes imbrifera A, Maris vel Terrae superficies D, intermedium spatium B C, Aer: Dico Nubem A, gravitate aquarum, mox ubi descensum molitur, aerem B C premere hunc pressum si nullum obstaculum ponatur in B et C, illuc sese vehementi impetu exoneraturum, et tanto quidem violentius, quanto aerem infra positum velociori descensu violentiorique presseriti. Si vero ex alterutra parte obstacula invenerit d est, aerem vaporibus halitibusque condensatum, tunc vel ex D vel C exitum reperiet; atque adeo Nubes A, rationem habeat follis, qui aerem intra se et Terrae Marisque superficiem descensu suo veluti per Canalem magno impetu expellit. Unde patet, cur subinde derepente tam behementes et impetuosi Venti nascantur; Quia si aer undique x undique ab ambientibus crassis vaporibus circumdetur, ac insuper a superincumbentis Nubis descensu subitaneo prematur, certe cum ei effugium non detur, qua data porta, ingenti impetu veluti per angustum quendam canalem i rruet.

 

Sit Nubes premens L, P aer press. M N circumstantes vapores dinsi, O porta, per quam aer pressus erumpit. Sed haec adeo conceptu facilia sunt ut ampliori expositione non indigeant.

 

Ex hisce quoque patet, cur post tonitru Ventus percipiatur: quia ex rupta Nube, uti subditus illi aer maxime concitatur, ita ventum quoque nasci necesse est. Patet quoque cur vallibus montiumque fissuris tam vehemens Ventus ut plurimum saeviat; quia ventus in patenti campo excitatus, etiam quantumvis lenis, mox ubi huiusmodi gurgustia ingressus fuerit, ibidem quoque veluti clausus constrictusque mirum in modum invalescit. Expertus ego sum non sine periculo in altissimo Sorani Agri Monte, ad cuius verticis planitiem aditus non datur nisi per praeruptum scopulis angiportum, in quo tanta ventorum saevities est, ut nemo erectus sine periculo progredi possit; sed ne a vento rapiatur, reptando ad exitum pervenire cogitur quisquis adscensum Montis tentaverit. Narrabat itineris comes,non ita longo tempore integrum porcorum gregem hoc loco ventorum turbinibus involutum, abreptum, et in vicini Montis scopulos illisum periisse.

 

Innumera hoc loco adducere possem Aeoliae potentiae miracula ubique regionum obvia, sed ea tantum quae egomet expertus sum, recensuisse sufficiat.

 

PROPOSITIO VII.

 

Quomodo Ventus, quem Graeci Ecnephiam et Presterem vocant, et quibus de causis nascatur.

 

Ecnephias dicitur subitaneus et impetuosissimus ventus, qui dum ex aliqua Nube prorumpit, susque deque vertit omnia, et frequentes comperiuntur in Oceano Brasiliam inter et Africam interiecto ad Promontorium quoque Bonae Spei ad Terram de Natal; Item ad Guineam sub Aequatore, quos Lusitani Travados subinde manca voce vocant: suntque dictis locis anniversarii Verum antequam ad abdite causae scrutinium procedamus prius quomodo illi nascantur exponendum est: ut visis prodigiosis eiectis ad eorum causam facilius pertingamus.

 

Lusitani antequam Oceani sufficienti notitia instructi, cum variis circa Promontorium Bone spei et Africae Promontoria, novis Regionibus detegendis operam darent, huius repentini venti truculentiami non semel magno navium hominumque interitu experti sunt. Cum enim patefacta per Vascum Gamam India, Rex Lusitaniae novam classem, quae tredecim ingentibus onerariis constabat, Anno 1500, sub directione Capitanei et Praetoris ad novas explorandas regiones, ablegasset, haec prima omnium ex Europaeis in Brasiliam, ingenti Lusitanorum gaudio delata fuit; ubi cum nonnullo tempore constitissent, tandem versus Promontorium Bone spei mense Maio solventes, saevissimam tempestatem incurrerunt, quamgraphicd sane noster Maffeius describit. A Brasilia ad Bonae Spei Promontorium immani tractu Leucas numerant fere 1200. Oceani saevientis Ventorumque furentium ea praecipue regna sunt. In id spatium audacius quam felicius ingressis mense Maio Lusitanis flammeus Cometes, horribili specie, in decimum usque diem continenter apparuit; iamque variante saepius coelo pelagoque, atrae sordideque Nubes ad septentrionem conglobate omnem in sem quasi reciprocando collegerant. Mare languidum erat, insidiosa tranquillitas; nautae locorum tempestatumque ignari ad auram undique captandam totos velorum expanderant sinus; cum ex iis quas dixi Nubibus universo repente impetu sese effundens quilo transversas quatuor naves, quarum ad contrahendum minus apte fuerant armamenta disposita, inspectantibus caeteris,momento ita evertit obruitque ut e tanto hominum numero nemo prorsus evaserit;saluti reliquis fuere vel demisse raptim antennae, vel, ubi id non licuit, vela ipsa vento disrupta. Deinde Borea pertinaciter flante pelagus identidem intumescere, fluctus modo ad astra ferri, modo ad tartara pene ima subsidere, solem ipsum interdiu piceo,noctu igneo colore terrebar; viginti ipsos dies tempestas atrocissima tenuit Haec Maffeius.

 

Utrum haec tempestas vere ad Ecnephiam possit, incertum est; cum Auctor doceat, eam ex maligno comete multorum dierum influxu processisse. Ecnephiae autem effectus uti subitaneus est, ita quoque nonnisi exiguo tempore durat. Ego Cometen fuisse minime mihi persuadere possum, sed continuum exhalatio submarinarum effluvium, quod in media aeris regione evectum condensatumque tandem eam quam Masseius refert, tempestatem causasse verisimilius existimem.

 

Quid itaque proprie Ecnephias sit, dicendum restat.

 

Contingit subinde ut coelo serenissimo, et tranquillo mari, in celo compareat Nubecula minima, quem Oculum Bovis a figura vocant, quae intra breve tempus ingens sui incrementum sumens tales tempestates excitat, quas sine formidine legere vix possumus. Tale Naturae portentum non infrequenter comperitur iuxta Promontoruium Bonae Spei, quod Mos Praecelsus longe lateque in Mare exporrectum constituit; huius Montis vertex non aliorum montium more in acumen attenuatur, sed planitiem obtinet insignem, quam ob formam figuram que Belgae den Tafelberg, id est, mensam mappa stratam vocant. In huius itaque Montis planitie, in aere primo, uti oculatus testis P. Martinus Martinius oretenus mihi retulit, minima Nebecula spectandam se exhibet, quae mox totam operit montis latitudinem; quod ubi nautae compererint, tum mox veluti inevitabilis tempestatis prodromum, collectis velis a Litore recedentes, alto tanquam tutiori loco se committunt, minime periculo ferale illud instructae mensae esse convivium carere arbitrantes, quod nullo nontempore illud incautius accedentibus manifesto exitio fuit. Ex Montis siquidem vertice evestigio tam validus Ventus emittitur, ut nulla tam bene compacta ac valida navis sit quae eius impetum tolerare possit; unde Mare in cumulos Montium instar elevatum tantos fluctus procellas que excitat, ut Mare cum navibus haud secus ac cum pluma vento agitata iocari videatur; unde ex incredibili Maris commotione et excandescentia iis vel dissoluta navium compage, submersione, vel in scopulos obvios, cum horrenda hominum ruina, illisione facta pereundum est. Atque huiusmodi Ecnephias non solum in hoc Promontorio sedet in multis aliis locis statis temporibus evenire, supra dictum fuit; videlicet ad Terram de atal; in ora maritima Guineae; ad Promontorium Quardafui ad Loandam, aliisque passim Indici Maris tractibus; qui si cum fulgetris explodantur, tum etiam Presteres dicuntur, uti plerumque fit.

 

Vidimus horrendos Presteris et Ecnephiae effectus, iam casam inquiremus.

 

Dico itaque, totam Africam Motes Lunae Meridionalem, quam Monomotapam, Angolam, Mozambicum, Melindam, Sophalam vocant, Ignibus Subterraneis scatere;quod verum esse in praecedentibus de Vulcaniis Montibus et Insulis com bustis Maris Africani satis declaratum fuit; praterea totam dictam Monomotapae Regione consequenter cavernosam atque abyssis, antris, speluncisque inexplorabilis profunditatis refertam esse, annuae Soc. nostrae literae testantur ; iterum, auri tam uberem ut inter Montium crepidines non infrequenter auri solidi frusta ovi gallinacei magnitudine se reperisse indigenae asseverent, adeoque metallicis succis spiritibusque mineralibus foetam esse. Ex praecedentibus su vero patuit, ubicunque Ignes subterranei dominantur, ibi et caminos et spiracula, sine quibus Ignis vivere non posset, reperiri, quorum alia infra Mare longe lateque exporrecta in fundo Maris, alia in altissimis Montibus exitum suum reperiunt, in quibus tum salia omnis generis,tum caetera mineralia, accedente Solis naturali dispositione in aurum caeteraque metalla digeruntur et concoquuntur.

 

His positis dico, certo Soli in Zodiaco situ huiusmodi Pyrophylacia concitari, sive id fiat ex Oceani Orientalis Occidentalisve aestus reciprocatione, qua litoribus a natura insertos aquaeductus premit; sive ob solarium radiorum, in dictae porosae spongiosaeque regionis solum verberatorum efficaciam; sive denique ob Lunarium Montium nivosas inundationes, quibus tota Meridionalis Africa obnoxia est, id contingat perinde est; certe singulas recensitas causas magnum Pyrophylaciis incrementum adferre ostensum fuit. Presteres vero et Ecnephias proximam hinc originem trahere iam demonstrandum duximus. Cum itaque Promontorium Bonae Spei, ubi huiusmodi impetuosi et flammei Venti ut plurimum prae caeteris regionibus saeviunt, in altissimum Montem saxoso vertice conspicuum, elevatum, undique et undique praeruptis scopulis rupibusque constet, vero haud absimile videtur, Pyrophylacia per varias cryptas abditosque meatus, tum in hoc Mote alicubi, tum in aperto Mari se exonerare; exonerare autem se non possunt, nisi per vapores et exhalationes, quae cum fale ammoniaco, nitro,sulphure, antimonio, similibusque contumacibus mineralibus foetae sint, illae mox una cum violatilibus auri spiritibus, quibus pollent, per orificia meatuum Montis in sublime elati, ubi frigidam Aeris regionem attigerint,ibidem condensatae nubeculam illam quam Oculum Bovis appellant, efficiunt. Verum cum vapores huiusmodi halitusque continua successione augeantur, fit ut totam paulatim Montis planitiem 蟿蔚魏蟻伪蟿蔚峥栂兾肝蔽 cooperiant; vaporum vero halituum que spirituosa et tumida substantia hinc inde agitata facile in ignem exardescit. Quod ubi accidit, tum ecce spiritus carcerum impatientes praeviis fulgetris, fragoreque formidabili, nec non incredibili cum impetu deorsum ruentes quidquid offenderint, prosternunt. Quod vero deorsum: potius quam sursum ferantur, causa sunt auri spritus una cum nitrosa atque Salis ammoniaci antimoniique substantia iis mista, quibus in natura rerum potentius efficaciusque esse potest. Sed rem Experimento comprobemus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Sunt in rerum natura quaedam Minerales substantiae, quarum unita vis tanta est, ut omnes horrendae tempestates et procella,.urbium montiumque subversiones iis adscribi merito possint; quod summo stupores et admiratione comperies, si ex auro calcinato Aqua regia, sale ammoniaco et oleo tartari praecipitati compsitionem facias, haec enim vel ad primum ignis odore succensa, praevio ingenti fragore, quicquid obvium fuerit prosternit, nec non cum summo eorum qui eam incautius administrant, vitae periculo.

 

Vidi huiusmodi pulverem apici cultri impositum succensumque, tantum strepitum edidisse, quam vix sensus sustinere posset, omnibus praesentibus ad soni vehementiam veluti obsurdescentibus.

 

Effectus vero huius pulveris prorsus ordi nario pulveri pyrio contrarius est; uti enim hic: hic succensus sursum impetu fertur; ita ille deorsum. Nam si quis huiusmodi pulveris fulminantis etiam vel minimam quantitatem tabulae sive ferreae, sive ligneae impositam accenderit, vel in momento cum formidando strepitu, tabulam cuiuscunque illa crassitiei fuerit, perforatam reperiet; cuius unica causa est Sal ammoniacum. Sicuti enim Salnitrum et Sulphur occulta inimicitiae dissidia exercent, adeo ut neque simul consistere possint: ita et Sal ammoniacum cum tartaro suas habet contrarietates. Quando igitur Sal ammoniacum oleo tartari suo contrario iungitur, mox in ferocia bella exsurgunt, et Aurum quidem iam Aqua Regia dissolutum deorsum vergit, tartari vero oleum verberat spiritum Nitri purificatum, qui hoc agitatus conflictu affectato amicitiae foedere ut Sulphuri Auri inimico iungitur. Veruntamen cum Sulphur Auri sit summe purificatum et ncomparabiliter Sulphure vulgari subtilius; hinc stupendas facit istiusmodi operationes, dum via omnia penetrat, dissipat, terebrat, subvertit; et Salnitrum quidem Sulphureis Auri spiritibus inimicum, dum ab iis tumefactum angustiis loci contineri nequit, una cum spiritibus validissimis incredibili violentia omnia perrumpit cum ingenti strepitu et fragore; quibus iuncti contrarii Sal ammoniacus et tartarus praecipitatus tanto ferociores pugnas ineunt quanto inter se violentioribus odiis dissident.

 

Quandocunque itaque violentae hae materiae exhalationes vaporesque in aerem tolluntur, fit ut eae tandem accensa tales Presteres et Ecnephias causent, quos descripsimus In omni quippe impetuoso. turbulento et violento Vento, quo et arbores exstirpantur, domus prosternuntur, equites hominesque per aerem abripiuntur, huiusmodi materias per exhalationes vaporesque e Terrae visceribus eductas misceri, adeo certum est, quam certum est, omnes exoticos intra Terrae viscera effectu, quos Terrae motus, Montium subversiones, ruinae Urbium, novae Lacuum geneses consequuntur, huiusmodi materiarum commistione causari.

 

Quaeritur iam, Cur Mare ad Ecnephiarum eruptionem tam turbulentum reddatur? Respondeo duplici de causa id fieri, vel per ecnephiam impetuosum Mari irruentem, qui id sibi vicinum in momento violentissime concitabit. Secundo ob fluctus contrarios ex alto Maris recessu ruentes, qui fluctibus ab Ecnephia iam concitatis obvii, ingenti conamine colluctantur, unde fluctuum contumacia Mare iam in Montes exaltatur, iam in turbines agitatur, iam ad laterales fluctus varie illisum, eam quam descripsimus perturbationem efficit.

 

Contingit vero Oceanum in nonnullis locis etiam quieto et tranquillo tempore coeloque ridente in ingentes cumulos effervescere, cuius rei alia causa non est quam quod dictae Exhalationes vaporesque per occultos meatus fundo Maris insertos, uti summa violentia protruduntur, ita reluctanti Aqueo Elemento obvii illud in altum tollunt, atque hoc pacto tumidissimum turbulentissimum que reddunt; qui quidem halitus dicta miscella referti subinde, uti supra experimento didicimus impermistibili aquae substantia penetrantes, atque extra superficiem Maris elapsi, nimiaque agitatione uccenf,totum una, praesertim si bituminosi sint,are accendunt; quod Americum Vesputium primo observasse, et post eum Archinautas caeteros in pluribus Oceani tractibus expertos Historiae narrant. Contingit etiam nonnunquam, Canales Oceani hydragogos ab huiusmodi Vaporibus exhalationibus infestari, unde Aquaae retrocedere coactae totam derepente sibi suprapositam Oceani molem vehementer commovent. Unde certissima Regula deduci potest, quod quandocunque coelo tranquillo huiusmoci tempestates nasuntur, illas vel ab enarratis exhalationibus, vel Ventis subterraneis causari. Habes itaque causam Ecnephiae hoc loco expositam.

 

PROPOSITIO VIII.

 

Quomodo Exyrius Ventus nascatur.

 

Ventus quem Graeci Exhydriam vocant, dupliciter considerari potest; vel prout nascitur ex resoluta in humorem ingenti nubium mole, que in Terram non guttatim sed totali aquarum effusione omnia inundatione sua infestat, et Germanice Wolckenbruch, id est ruptura nubium dicitur; vel ex imo aquarum frofundo nascitur: de quo hoc loco dicendum restat.

 

Diuturna experientia eorum qui vastisimos Oceani recessus sulcarunt, observatum fuit, ex Mari quietissimo tempore et malacia quasi scopis purgato, exurgere certum aliquem vapore, qui instar tubae aut manicae, quem proinde Lusitani la Manca vocant, in summam altitudinem paulatim elevetur, qui deinde adeo dilatetur ut totum et celum et mare densa caligine cooperiat, quam horridissimi et incredibilis violentiae Venti consequuntur; quibus Oceanus tanta rabie incandescit, ut nemo facile formidabilem Fluctuum vehementiam animo nisi qui eam experti fuerint, concipere queat; nullam navim, quandoque in huiusmodi exhydriam inciderit, evasisse memorant Nauticae relationes, primis illis temporibus quibus Nauarchi ferocientis Naturae vim ignorabant: modo experientia doctiores, dicti Venti rabiem mox ubi adscendentem vaporem viderint, mira dexteritate eludere solent.

 

Si causam huius Venti quaeras, scias eandem prorsus esse cum ea, que Ecnephiam efficit; hac sola differentia, quod Ecnephias exhalationibus vaporibusque per Terrestres meatus eductis, Exhydrais vero per siphones fundo Maris insertos, per quos dicti halitus per medium Maris educuntur, efficiantur; hi enim in sublime elevati, succedentibus semper novis et novis halitibus flatulentis, tandem dilatati agitatique ob spiritosam substantiae mobilitatem contineri nescii, qua data porta ruentes, Mare iis procellis quass descripsimus infestant.

 

PROPOSITIO IX.

 

Quid sit Ecnephias et Turbo, quem subinde in Mediterraneis iter agentes experiuntur, et quomodo efficiatur.

 

In Faucibus sinus Arabici, uti etiam in Arabi, Aethiopie, Lybiae aliisaue Asiae desertis, Ecnephias cum Turbine frequentissimus est, primo oculis se spectandam praebet densa et atra nubes, flammeis spiritibus instar succensi camini, horrendum visu, feta; quae densa sua caligine tenebras inducit diei; sequitur hanc protinus Ventus procellosus, non diu tamen durans, quo arenae Litoris tum Maris Rubri, tum recensitorum Desertorum sabulosi campi concitati tempestates movent multo maritimis periculosiores. Accidit quippe, ut integra saepenumero Mercatorum societas, quam Caravanam vocant, ad sex millia hominum, qui dicta Deserta peragrant, sabulosa tempestate obruta sepultaque sine ullo humano remedio una cum camelis pereat.

 

Quaritur causa tam rari eventus ; certe nullam aliam praeter eam quam dixi, esse puto: videlicet halitus nitroso-sulphureos, mixtos Sale ammoniaco, quod in istiusmodi, potissimum Ammonio Lybiae Deserto, unde et nomen habet, magno proventu colligitur; hi enim succensi pro ea qua pollent vehementi naturae ferocia dilatati, et levioris substantiae fabulosum solum ferientes, id funditus concitant: unde arene in astra sublatae fabulososque montes deinde congesta,quicquid offenderint, inevitabili fato obruunt sepeliuntque.

 

Ex quo patet, cur in nonnullis locis Arabiae, Lybiae, subinde vermium Serpentum, ranarum, similiumque animalculorum pluvia observata sit. Nam hec una cum arena, aut etiam ex quovis loco ubi copiosa propagine propullulantes stabulantur, Ventorum violentia abrepta, nunc in has modo in illas regiones pro ratione Venti delata, vel etiam ex spermaticis dictorum animalium corpusculis sublatis, in humido et calido aere repentina genesi exclusa, eam quam diximus prodigiosam pluviam causant. Atque hoc pacto nullum pluviarum genus tam exoticum ab Historicis recitetur, quarum rationem non assignes, de quibus in sequentibus fusius.

Chapter V. On the causes of various winds.
Chapter VI. On the transverse motion of the winds and its cause.
LATIN transcription  

CAPUT VI.

 

De Transversali Ventorum motu, eiusque causa.

 

Dici vix potest quantum Meteorologi in vera et genuina huius motus reddenda ratione sese torqueant, unde quidam abstractissimis principiis distenti, neglecta Naturae potestate, ad extrinsecas et liberas causas confugientes, motum Ventorum Angelicis virtutibus adscribunt; quod etsi subinde verum sit, non tamen Philosophum decere putem, dum rerum naturalium causae verae, reales genuinae dentur, ad superiores potestates DEI Angelorumque potentiam et virtutes confugere: hoc enim modo, circa occultas et abditas rerum casas, somni sublata philosophandi lege, et idiotae et mulierculae nullo negotio philosophari possent.

 

Non ignoro Magos Strigese daemonum opera nonnumquam DEI permissu saevissimas tempestates excitare, sed sine ullo tamen causarum naturalium praeiudicio; cum eas per se immediate non efficiant sed mediantibus causis naturalibus; utpote quibus uti totius Naturae Oeconomia perspectissima est, ita quoque nil iis facilius quam applicando activa passivis, talem effectum producere qualem naturales similium rerum causae intrinsece et ex se et sua natura efficere solent.

 

Sunt nonnulli qui dum se ab huius perplexitate motus extrahere non possunt, eum non aliunde quam ab anima Terrae, haud secus ac in animantibus a pulmonibus expirationis inspirationisque facultas, procedere existimant; sed hi uti ridicule philosophantur, ita quoque minime confutatione dignos putem. Quidam a coelorum raptu Ventos in transversum moveiri existimant; sed et hoc gratis fingitur. Cum enim raptus eorum opinione ex Ortu in Occasum fiat, omnes Ventos pariter ab Ortu proruere necesse foret, quod experientiae repugnat. Neque audiendis sunt qui 位慰尉慰未慰渭委蟽蠅谓 ventorum a motivae potentiae aequilibrio desumunt; cum falso fundamento nixi putent, exhalationis (quam substantialiter Terram esse asserunt) leviorem portionem calore exaltatam, mox ac frigus mediae regionis aeris attigerit. Terrestri naturae sue restituta, dum descendit, gravitate sua inferiorem crassioris aeris molem verberare; et cum nec in imum. ne in altum redeundi potestas detur, medium, id est, obliquum motum sectari.

 

Complures diversorum opiniones videat cui libebit, apud Bonaventuram, qui in vasto volumine nil fere aliud agit quam ut transversi huius ventorum ot at tones et causas discutiat. Nos in nullius iuraturi verba Magistri, nostram hic apponemus opinionem, quam experimentorum freti fiducia, transversi motus, quem nos formalem Ventorum causam dicimus, genuinam ratione assignaturam nil dubitamus

 

Dictum fuit in praecedentibus, Ventum nil alius esse, quam halitum flatulentum calore vel ignis subterranei virtute expulsum, vel Solis aestu in sublime exaltatum. Quo posito, Dico motum huius halitus multis modis in transversum peragi posse; primo quidem fuga contrarii: secundo pressura: terio coactione vaporosi aeris circum sistentis. Fugo contrarii hoc pacto contingit: Cum enim levissime substantia halitus natura sua calido siccus, a mixto sua elicitus summo impetu in altum evolet, fit ut in media aeris regione grigus suae naturae contrarium offendens, dum simul consistere non possunt, neque deorsum levitate sua impeditus, abitum tentare valeat, inde repulsus fugae suae consulens, media ruat via in transversum actus. Atque haec est prima motus obliqui ratio. Altera, quae per pressuram fit, hoc pacto contingit: Nemini non constat, vapores a terra marique exaltatos, ubi mediam aeris regionem attigerint, ibi frigore condensatos in nubes verti, quae gravitate sensim descendentes, uti halituum flatulentorum adsensui ulteriori obicem ponunt, ita quoque descensu suo eos valide premunt. Hi infra nova semper nova halituum assurgentium accessione multiplicati, desuper vero a superveniente nube pressi, obliquo modo, qua patet via, et hoc pacto motus Ventorum transversus peragitur. Tertius modus fit per vaporosi aeris circumsistentes coactionem, hoc modo: Assurgentibus halitibus accidit ut plurimum eos undique et undique, tum supra nubibus, tum e lateribus crassioris aeris vaporosa substantia circumdari; dum itaque hisce gurgustiis inclusi, cum magnam ex nova semper halituum assurgentium multiplicatione violentiam patiantur, fuga sibi consulentes, eam viam capiunt quam Natura illis faciliorem offert;unde ruptis obstaculis impetu vehementi elapsi motu transverso in eam plagam quam obstaculum ruptum respicit, feruntur. Addo hisce quartam 位慰尉慰未慰渭委伪蟼 rationem, videlicet fissuras et rimas montium, ex quibus exhalatio uti erumpit lateraliter, ita quoque lateralem fluxum, quem ordita fuit ab initio continuat; atque hoc modo quoscunque alios sibi obvios halitus spiritusque offenderit, toto impetu in eam partem trahere, totum aerem commovere; qui uti mira mobilitate praestat, ita ad quamcunque partem incitatur, et halitus sequitur sortem: atque sic vere et proprie Spiritus ille vires acquirit eundo, Torrentis seu Fluminis instar, novorum augmento halituum invalescens tam diu durat quamdiu halitu osae materiae exspiratio fluxusque duraverit.

 

Habes hic, Lectorum: transversi Ventorum motus rationem ita combinatam, ut nulla alia concipi possit que non cum dictis coincidat. Quibus quidem ostensis, nihil superest nisi ut et Ventorum naturam, proprietatem, viresque pari progressu demonstremus.

Chapter VI. On the transverse motion of the winds and its cause.
Chapter VII. The origin of tremors, undulations, varying degrees of force of the wind, and relaxation of its impulse, as well as their identification through sound.
LATIN transcription  

CAPUT VII.

 

Uunde proveniat Tremor, Undulatio, et diversi gradus intensionis et remissionis impetus Ventorum, et quomodo ea per sonum cognosci possit.

 

Ventum non secus ac Flumen, per aeream regionem ferri, hoc loco nobis demonstrandum incumbit. Quemadmodum enim Flumen iam plenum, modo minutum, nune inter montium angiportus strictum velocitatem quandam affectate, modo placita fluctuum conglomeratione planioribus locis restitutum defertur; subinde inter obvia saxa veluti carminatum mirum in modum crispatur: nonnunquam ex catadupis praecipitatum vehementi fragore formidinem incutit, interdum per latices calculosque fluentes aquae leni mumure perstrepunt, atque adeo meros huiusmodi Flumina effectus producunt:pari prorsus pacto fit in Vento, quem si sensu attingere valeremus, eosdem prorsus effectus in hisce, quos in Fluviis perciperemus. Verum ne quicquam eorum quae ad Venti naturam pertinent omisisse videamur, rem experimento enucleabimus

 

EXPERIMENTUM.

 

Si quis coram ex animalium intestinis extensam Vento in praeparato paulo ante loco exposuerit observabit is cordam mox sonare non oo illo extense chorde debito,sed prorsus diverso, modo enim tertiam, iam quintam, nunc decimam quintam aut aut vigesimam fecundam subinde tertiam, quartam aut sextam servare;cuius rei causam cum nemo fuerit qui reddere potuerit, nostrarum esse partium rati sumus genuinam huius rei causam hic aperire.

 

Suppono itaque primo, Ventum non semper aequabili impetu in cordam ferri sed radiis veluti quibusdam nunc hanc, nunc illam chordae partem, nunc tardiori nunc velociori impetu ferire, atque hunc inequalem scilicet Venti impetum, causam tam diversorum sonorum esse, ita ostendo.

 

Sit Chorda AF Ventus GC, qui si totam chordam AF, uno et indiviso impetu comprehendat, certum est chordam illam proprium illum qui extensioni eius competit sonum edere.

 

Si vero radius C solus eam tangat, hoc est, bifariam dividat, futurum est ut reliquae partes CA et CF ad totam diapason sonent, quemadmodum in divisone Monochordi demonstravimus. Serviet enim Venti radis loco plectri, quod ubi C tetigerit, tremor totius chordae in partibus C R. duplo velocius sonabit; unde necessario chorda unius octavae intervallo altius intonabit. Si vero radius Venti G B inter A et F premat mediam B, pars chordae B A necessario ad B, duodecimam sonabit, ob dictas rationes in divisione Monochordi assignatas. Si iterum totum spatium A D presserit Ventus, sonabit DF necessario disdiapason, id est, decimam quintam, et sic de caeteris: radius itaque Venti pro alia et alia incidentia in chordam, in ea alios sonos sonos producet. Unde quanto Ventosus radius maiorem chorde partem reliquerit intactam , tanto o producet sonum producet acutiorem, quanto vero minorem, tanto graviorem. Quod igitur in una chorda Ventus facit, in innumeris aliis aequisonis faciet; atque haec est genuina causa tanta diversitatis sonorum, quae in hoc instrumento percipiuntur. Nascitur subinde tremulus quidam sonus, mirifice aures afficiens, qui certe aliunde originem suam non habet nisi ab undulatione Venti; qui non semper recto impetu, sed in morem fluctuum chordae allabitur, et sic consequenter eodem motu chordam incitat quo illiditur.

 

COROLLARIUM

 

Ex his quoque patet, unam et eandem chordam infinitos diversos sonos edere posse. Nam Ventus etiamsi fortius chordam in uno loco premat, in aliis locis debilius eam premens, novas et novas parturiet sonorum differentias. Nam si v.g. In C presserit fortiter, in B debiliter, certum est C A non omnino diapason, sed aliquod intermedium affectare.

 

Ex hoc experimento luculentissime patent omnes Ventorum differentiae, quae in motu eorum impulsuque spectantur, ita ut qui Ventorum fluxum undulatione que oculis attingere non potest, eum in hoc experimento auribus percipiat. Vide si placet, quae de hoc fuse tractavimus in Secundo tomo Musurgiae fol 354.

Chapter VII. The origin of tremors, undulations, varying degrees of force of the wind, and relaxation of its impulse, as well as their identification through sound.
Chapter VIII. On the nature and properties of winds.
LATIN transcription  

CAPUT VIII.

 

De Natura et proprietate Ventorum.

 

PROPOSITIO I.

 

Cur et unde nunulli Venti frigidi, quidam calidi, alii sicci humidique sint.

 

Valde hallucinantur ii qui etos septentrionales omnes frigidos, Australes calidos, omnes Orientales siccos Occiduos vero humidos autumant; cum Ventorum qualitates non a Plagis Mundi, sed a medio, per quod transeunt, sumendae sint; sive enim, Mons quispiam nivibus coopertus ad Septentrionem, sive ad Austrum, aut ad Orientem Occidentemque situm suum obtineat, semper verum erit, ventum ex quacunque parte Montis spiraverit, ob medium nivosum quod pertransit frigidum existere: ita semper illum extum esse necesse est qui paludes terras que stagnantibus aquis perfusas transit: semper calidum et siccum illum qui per arenosa deserta et sabulosa loca aestu Solis adusta spirat, quemadmodum Graeci, Cretenses, Cyprii comperiunt, Vento Lybico Australi aut simili ex opposita Africae ora adspirante. Et experientia constat: Ventus enim Borealis, qui nobis hic Romae siccitatem frigiditatemque adducit, is idem in Belgio caeterisque oris maritimis pluvias et nubes adducit. Rursus, Ventus Borealis, qui nobis sicco frigidae qualitatis est, Tuneti in Africa calido humide qualitatis esse perhibetur. Contra Australis nobis calido路humidus, in Africae Litore frigido siccus est. Et causa in promptu est; Cum enim Borealis nobis ex nivosis Apennini Motibus adspiret, ea nos qualitate qua medium, per quod transit, est imbutum afficiet, id est frigore. Et quoniam Auster ex Mari et paludosis tractibus adspirat, is ea nor pariter qualitate afficiet, qua medium, per quod transit, est imbutum, id est humido calido. Tuneti vero in Africa, cum Mare Mediterraneum ipsis sit Septentrionale, non frigido siccum, sed humido calidum Ventum cuiusmodi medium est, adducet. Contra, ex Austro, tum ob Montes Numidiae, tum ob interiecta Deserta sabulosa, Ventus nunc frigido siccus, nunc calido siccus adspirabit. Innumera hic adducere possem ad hanc veritatem demonstrandam exempla; sed quia in praecedetis ea insinuavimus, iis amplius inhaerere noluimus.

 

Vides itaque non e locorum eandem esse Ventorum naturam, eamque non nisi a medio, vel a naturali constitutione circumiectorum Montium, Vallium. Planitierum, Marium, Lacuum, Paludumque pendere.

 

Et ratione comprobatur, Quia Venti natura et effectus a duobus pendet: ex ipsomet spiritu, quo Ventus consistit, ex eo loco per quem transit. Sed spiritus, qui ex Terra nobis Orientali exspirant, et Ventum causant Orientalem is idem ex Plaga Occidentali habitantibus causabit Occidentalem, nisi alius obstiterit; ex Borea Borealem, et ex Austro Australem; cum tamen Ventus unus et idem iisdemque qualitatibus imbutus sit. Cum itaque Australes Venti non ubique locorum et terrarum ex locis calido humidis proflentur, neque semper a Septentrione frigida et sicca loca comperiantur, quae huius-modi frigido-siccos etos producant, evidenter constat, non eandem semper esse Ventorum naturam

 

Ut itaque aliquid certi de ventorum natura constitui posset, tum vel maxime unius Regionis natura et constitutio observanda foret, v.g. halitus e parte spiret, et per quod medium transeat ; haec enim duo maxime ventorum naturam constituunt, variantque. Quemadmodum enim uniuscuiusque Regionis solum et Terrae qualitas multum ab aliis differt: ita exhalationes inde exeuntes diversos quoque ventos constituunt. Hinc divertas ventorum sumenda est iuxta Horizotium constitutionem. Sunt quippe nonnulla loca quae raro ventos admittunt, uti Aegyptus: Si tamen invaluerint, tales sunt quales supra cum de Ecnephiis tractavimus descripsimus, impetuosi et violenti. Sunt alia loca qua perpetuo sine pluvia vento dominantur, uti in Territorio Avenionensi, in quo vix pluviam comperias, coelo semper sereno, ventos vero perennes, tota humiditate in eos conversa; cuius quidem rei ratio alia esse non videtur nisi mons ventosus vulgo Mont-ventou, qui Carpentoracto adiacet, quem ferunt, per occultos interiorum viscerum meatus perpetuos efflare ventos, quibus vapores ex agro Avenionensi vi Solis extracti protinus inflatus omni humiditate exuti convertantur. Aiunt ante 50 circiter annos frequentibus pluviis hunc tractum fuisse irrigatum; sed postquam ingentem Lacum ultra Rhodanum 15 circiter millia passuum Avenione dissitum exsiccassent indigenae, simul etiam coelum humiditate, qua beneficio Lacus fruebantur, exutum deinde pluviam negasse. Sunt praeterea non nulla loca quae perpetuis obnoxia diluviis: cuiusmodi sunt que magnis Montibus coronantur. Nubes enim intra eorum coacte gurgustia sistuntur et congregantur, donec humidiore flante Syropheonice aut Lybico Vento in aquas solvantur.

 

PROPOSITIO II.

 

Unde salubritas aut insalubritas Ventorum proveniat.

 

Medicorum iudicio omnis Ventus qui ex aeris commotione non fit, sed ex halitibus et vaporibus, humanis corporibus non nocivus tantum sed et exitialis est. Quod ut probetur, paulo altius materiam ordiemur.

 

In praecedentis ostensum fuit, Ventos plurimum ex aitis quoad substantiam et proprietatem constare: hi quippe halitus spirituosi et vapidi non propria duntaxat virtute diffunduntur, sed et propellunt quoscunque occursantes alios halitus cuiuscunque generis; unde exoticos differentes que Ventorum effectus produci necesse est, prout diversa loca variis terrestris substantiae quisquiliis imbuta transeunt: hoc enim pacto uti diversas assumunt copias,ita diversos instruunt exercitus, quibus humana corpora infestare non cessant. Alii enim humiditate nimia immodice distendunt laxata corpora; alii gelu constringunt,corporumque poros superflua vaporum intus conceptorum fuligine, quam exspirant, obstruunt: unde coactis in interiores corporum sinus humoribus, catharros omnis generis, pleuritides, et apoplectica symptomata causant. Non desunt, qui subtilitate et siccitate sua intimam humani corporis economiam penetrantes necessaria humiditate destructa spiritus tum animales tum vitales exsiccent; siquidem halius illi salnistrosi, spirituosa sua substantia non solum abditos viscerum meatus penetrant, sed et inter membranarum musculorum abditos ductus insinuati, et sensim serpentes, non minores effectus quam quos in Ecnephiis, Presteribus, aliisque impetuosis Ventis. producunt; hos enim mox sequitur lassitudo, omnium membrorum torpor, et molestissima sensatio, 峥ノ肝嘉蔽晃 omnis generis exotica, capitis cum molesta tussi gravedo, aliaque symptomata, quae longum foret enarrare, et passim iis qui etos ventos memoratos praesertim poris apertis et sive aestu nimio, sive nimia exercitatione corpore relaxato exceperint, contingit. Sed rem experimento comprobemus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Fiat Canalis longus in formam tubae, quem ita dispones ut latius orificium per murum extra conclave alicubi firmetur, reliquo canali intra cubiculum seu conclave aliquod porrecto: hoc pacto, inserantur dicto canali quaecunque rerum species laxe et tenuiter insertae, ut sunt odoriferi flores, lilia, violae, thymus, ocymum similiaque. Fiet itaque ut simulac ventus quispiam dictum Canalis extrinsecum orificium intraverit, cubiculum interius eo odore quem res inserta refert, Venti vehiculo imbuatur. Si vero dicto Canali herbas deleteria qualitate praeditas, uti hyoscyamum, mandragoram, solanum, scammonium, indideris, tunc venti vehiculo totum Cubiculum nocivis vaporibus impleri videbis, et aliis quidem somnum, aliis acutissimos capitis dolores, quibusdam cardialgias, similiaque symptomata ex noxia et perniciosa qualitate accidere comperies. Haud secus saepenumero contingere tibi persuadeas Vento fieri; hic enim per loca salubribus rebus referta transiens, tali qua locus, unde proflat, imbuetur, si insalubria, insalubribus, etc. Sed rem novo experimento demonstremus.

 

Referunt Historiae nauticae, eo tempore quo cinnamomum maxime floret in Ceilano, Insulam tantam odoris fragrantiam spargere ut ea ad 100 miliaria intra altum Mare non sine sanitatis debilitatae instauratione Venti deferentis beneficio percipiatur. Quo idem in Moluccis contingit, in quibus Ventus odorem caryophyllorum ad complura milliaria praesertim tranquillo tempore spargit.

 

Contra ad Promontorium quod Serra di Lione vocant, omnes fere itinerantes exoticis morbis infestari, experientia longa docuit: siquidem iis aquae verminosa substantia replentur, corpora eorum tumore insolito implentur, dentes perduntur , malignis febribus agitantur, et pro complexione cuiusvis variis infestantur symptomatis. Cuius quidem rei ratio alia non est, nisi Montes vicini, qui Arsenicis, Antimoniacis, Mercurialibus que spiritibus prorsus perniciosis referti sunt ita ii vento in naves delati ea navigantibus quae descripsimus symptomata adferre, non est mirum. Et experientia docet Aeolia pila, cui si aquas dictis lethiferis rebus maceratas indideris, carbonibusque accensis super imposueris, reperies exitialem aquarum vaporem eosdem in illo loco inclusis hominibus effectus quos descripsimus, non sine vitae periculo eorum qui huiusmodi vaporem hauserint, causaturum. Sicuti enim Aeolia pila se habet ad carbones succensos, ita Minera subterranea ad Ignem subterraneum; et sicuti Vapor exitialis Pilae ad homines in aliquo conclavi degentes, ita apor venenosus Minerae ad eos qui vicini fuerint origini halitus adeo perniciosi, se habet.

 

Quomodo vero Pestis, quibus de causis generetur, contagione in longinquas regiones delata, cum in nostro Scrutinio Physico-medico uberrime pertractaverimus, ad illud Lectorem remittimus; ubi mira quaedam ad hanc materiam spectantia reperiet.

 

PROPOSITIO III.

 

De utilitate Ventorum et mirabili magnetismo qui Ventorum beneficio in genesi rerum accidit; dum unumquodque id ex halitibus, varia seminalium rerum miscella refertis, quod sibi maxime conveniens fuerit a Ventis delatum attrabit.

 

Naturam operationes pes pericyclosi peragere in praecedentibus ostensum fuit. Nunc novam pericyclosin ordiemur,qua ventorum beneficio singula Mixtorum corpora ex halitibus tum subterraneis tum elementaribus, varia seminalium rerum miscella refertis, id quod maxime eorum sustentationi congruum et necessarium fuerit nutrimentum a Ventis collatum attrahant. Quomodo autem id contingat, DEO adspirante docebimus.

 

Notum est, Solem radiis suis in Geocosmum dimissis, mox atque humidum resolubile offenderit, illud calore attenuatum in attrahere; uti vero nullum fere Mixtum est quod non a Sole attenuetur (exceptis iis metallicis mineralibusque corporibus que iam soliditatis sue consistentiam nacta sunt, quae efficaciori igne ad resolutionem suam indigent): ita nullum quoque est quod a Solaribus radiis in suas elementares partes non resolvatur. Ita ut sicuti sese habet Ignis subterraneus ad abditas Mineralis miscellae cryptas, et Ignis artificialis ad Alembicum, in quo Mixta corpora per halitus separantur: ita Sol sese habeat ad omnia Geocosmi resolubilia corpora. Cuiusmodi sunt primo quidem omnia Humida, uti mare, flumina, lacus, stagna, fossae,.fontes, loca mineralibus spiritibus foeta; secundo Plantae, arbores fruticesque; tertio seminalium rerum miscellae; quarto Animalia omnis generis. Ex his omnibus halitus quosdam seu spritus a Sole elici (qui deinde miro quodam magnetismo denuo attrahuntur ab hisce rebus quae cum seminali miscella in halitibus delitescente proportionem quandam sive consensum quam Graeci 蟽蠀渭蟺维胃蔚喂伪谓 dicunt, habent) hoc loco curiose tractandum duxi.

 

Et primo quidem quod ad humidam atram attinet, fieri non potest ut illa Solis aesuantibus radiis percussa non mox in vapores attollatur; qui quidem nihil aliud sunt, quam infinita corpusculorum aqueorum multitudo, qui calore Solis uti summe attenuantur subtilianturque, ita ob levitatem summam in aeream regionem effert. Quoniam vero Aqueum Elementum panspermia quadam refertum alibi ostendimus, fieri non potest quin cum aqueis corpusculis non etiam corpuscula heterogenea sive spermatica ab omni sensu remota simul elevantur. Rursum plantas, arbores, halitus emittere naturae uni cuique proprios mox ac Solis radiis verberantur, adeo notum est, ut de eo quispiam dubitare non possit; et sat testantur odores, qui nihil aliud quam effluvia quaedam corpusculorum sunt, quorum unumquodque ea qua totum qualitate imbutum est. Praeterea Sol mineralem Telluris superficiem verberans salinos, nitrosos, sulphureos caeterorumque mineralium halituoso spiritus educit. Quod et de animalibus omnis generis pari modo fieri intelligas velim.

 

Haec itaque Panspermia rerum eo quo diximus modo per vapores in aerem elevata, beneficio ventorum vehiculo in universas Mundi Plagas delata novam fundat Seminariorum oeconomiam.

 

Cum enim res omnes duplici constent materia, quarum prior fixa et consistens altera tenuis et volatilis est; hinc fit ut fixa,lenta, sentaque humi haereat; altera vero teunis et volatilis natur, adeo in altum evolans ut semel a subiecto suo abstracta nunquam amplius cum fixo coniungi possit, nisi Ventorum beneficio et ministerio circumlata tandem in locum inciderit ubi fixum sibi congruum et proportionatum repererit :quod ubi contingit, tum illico veluti ferrum a magnete, et a naphtha flamma arripitur,atque adeo fixo redditur id, quod ab eo calore Solis separatum fuerat.

 

Hinc est admirabilis illa palingenesia pericyclica, qua singula suis unde dissolvuntur Mixtis per attractum quendam magneticum restituuntur; Mineris spiritu salini, nitrosi, sulphurei, aluminosi, bituminosi, qui inde Subterranei Caloris vi evolaverant, reciproco Ventorum comercio in montium rimas fibrasque admoti naturali quodam attractu singuli singulis sibi appropriatis fixis restituuntur. Cum enim hi Spirito halitus ubique locorum evaporant, fit ut semper laborantibus fixis, qui sine volatilibus spiritibus in esse suo conservari non possunt, ex communi halituum penario, Ventorum ministerio, provideatur. Plantarum seminales foeturae una cum spermate Ventorum vi abreptae ubique locorum ad speciei propagationem disseminantur.

 

Quod et videre est in veterum Romanorum monumetis, Aquaeductibus, Amphitheatris, Moenibus, Fanis, caeterisque semirutis aedificiis, in quorum summitatibus omnia plantarum fruticumque genera nascuntur: quomodo autem eo pertigerint, aut quis eas iis in locis plantaverit, solus is nescire poterit, qui Ventorum naturam et proprietate mignorat. Habet ventus abscondita sua vehicula, quibus insensibilia plantarum semina eo deducit, que calcis caementique salinis nitrosisque spiritibus, quibus pollent, iuncta, pluviis deinde roreque fermentata tandem id plante genus producunt ex quo emanarunt. Quod uti in aridissimis siccissimisque murorum parietibus verum esse experientia docet: ita multo magis id in omnibus iis locis ad quae vehiculo venti delata fuerint huiusmodi rerum seminaria, fieri credendum est. Siquidem spiritus illi Mixtorum. qui calore resoluti, incitantur motu, ventis circumferuntur, halituo si diversarum specierum spiritus sunt, quibus simul permixti sunt spiritus ex vegetabili, animali et minerali oeconomia prodeuntes; dum ergo concitantur motu, diversaque loca pertranseunt, si istiusmodi ad proportionatas matrices appulerint, una quaeque matrix seu unumquodque corpus materiale et fixum ex praeterlabentibus spiritibus sugit et quasi imbibit partem sibi magis proportionatam, alia sibi veluti incongrua relicta.

 

Haud secus ac in assumptis variis ciborum generibus, digestione que in Stomacho peracta, Cor quod sibi convenit, attrahit; Hepar quod suum; Cerebrum, Splen, Pulmo, Renes, caeteraque membra singula illis congrua attrahunt. Unde secretioris Medicine Iatro-Mystae asserunt, membra animalium simul ac in cibum assumpta et calore Stomachi digesta fuerint, mox singula ad singula sibi symbolizantia membra confluere: cerebra ad cerebrum, ad corda cor, hepar ad hepar, pulmo ad pulmones, etc. ut ex abdita Naturae similitudine et proportione ei membro quod figura exprimunt,prodesse queant. Atque hinc nata est arcanior illa Characteristica naturalium rerum scientia, qua per occultos rerum characterismos Medici sagaces Sanativam vim plantarum unicuique humani corporis membro, quod plantae caeteraque corpora mixta figura sua referunt, propriam dignoscere docent. De qua uti in Arte Magnetica, Musurgia et in Oedipi Secundo Tomo, tractatu de Heiroglyphica Veterum Aegyptorium Medicina, uberrime tractavimus: ita hoc loco longiores esse nolumus. Sed rem alia similitudine declarare operae pretium duciums.

 

Si quis innumeris rerum speciebus in pulverem redactis confusisque, totam pulveream massam mensae explicaret, dico quod sicuti ferreus pulvis totus et integer ex tanta confusarum rerum congerie sola magnetis validi applicatione, attractu separari potest: ita quoque in metallicis pulveribus confusis, Mercurius sive argentum vivum amalgamatione, uti Chymistae vocant, prius in pulverem redactum, sola ignis vi, totum et integrum in retorta a caeteris separari potest. Siquis iam nosset, magnetem auri tractivum, is eadem ratione auream scobem a reliqua chaotica massa facili negorio separare posset, et sic de caeteris. Verum de hoc secreto forsan insequentibus Libris nonnulla invisa adhuc et inaudita aperiemus, ut curioso rerum arcanarum exploratori negotium ulterius promovendi ansam praebeamus.

 

Quod igitur (ut ad propositam nobis materiam revertamur) dico de confusa pulverum congerie, idem de diversorum coorporum spiritibus, qui permixti per aerem diffunduntur,intelligendum esse scias; hi quippe sunt vera et foecunda semina, et veluti animae quaedam quae dant esse rebus omnibus. Nemo siquidem negare poterit permixtos aere innumerabilium rerum spiritus, qui et exspirrant a Terra et in dissolutione rerum a se invicem separantur; loquor enim de spiritibus illis seminis, qui ex rosis, violis, vino, aliisque innumeris arte Spagyica extrahuntur. Quod igitur Ars potest, multo id excellentius Natura efficit, in resolutione dictarum rerum per calorem Solis facta: hi siquidem Spiritus a Vento disseminati, dum ad motum aeris corporibus impingunt, mox fixa, quae terrae inhaerent, unumquodque maxime sibi sueque naturae congruum attrahit spiritum, illumque, ut ex illo iterum in pristinum coalescat compositum, retinet: ac proinde huiusmodi fixa corpora nil aliud quam quidam magnetes sunt ad spiritus illos confusos separandos a Natura deputati. Rursum dico, a natura iam perfecta viventis elborari semen, quod semen est veluti magnes illius Naturae; ubi enim semen completum et perfectum fuerit, vivente separatur, quod separatum statim incipit magnetiso sibi indito adiungere sibi partes proportionatas, tam ex crassis in terra haerentibus, quam ex spirituosis per aera volantibus, et hac ratione augetur et perficitur, radicibus sese semper ad novas terras, ut ex iis novas fixas partes querant, extendentibus; pluviis vero et ventis novos afflantibus spiritus, quibus tandem compositum ultimam suam perfectionem nanciscitur.

 

Hoc pacto fodinas auri, argenti, ferri,lapidum, postquam exhaustae fuerint, denuo crescere, tum in hoc, tum in Itinere nostro Hetrusco ample docuimus. Ut vel ex hisce ineffabilis DEO OPT. MAX. elucescat Providentia, dum res ita concrescunt,atque tam studiose sibi invicem famulantur, ut tametsi una ad alteram contingenter omnino se habere videatur, una tamen sine altera nec esse nec consistere possit; nisi enim venti spiritus istos spermatica miscella foetos dissiparent, rerum genesis utique non ubique perpetuaretur: novit enim summus ille NATURAE ARCHITECTUS ita artem suam occultare, ut artificium divinissimum omni arte carere, omnia casu fortuito contigisse videantur.

 

COROLLARIUM.

 

Hinc patet causa finalis ventorum et ingens emolumentum, quod secum adferunt hi enim humiditate ver coactas in pluvias resolvunt, sine quibus natura rerum omnino sterilesceret; ne tamen immodica humiditate Telluri officerent statim siccioris naturae venti se sistunt, qui Tellurem nimia madentem humiditate exsiccent. Ab hisce omnis agrorum felicitas arborumque foecunditas pendet; cum seminales vires omnibus abunde affluant; horum ope lacus, mariaque ne putrescunt continuo motu exagitantur: itinera quovis vento circa Terraqueum Globum peraguntur: ut proinde nullibi desit quod naturae rerum conservandae tantopere necessarium est. Quid enim mirabilius est quam ventorum ministerio tam exiguo tempore adeo immensa Oceani Mariumque spatia peragrare? novos Orbes detegere? ingentibus divitiarum thesauris humanum genus beare? et quod caput est omnium, Sacrosancti Euangelii lucem per universas Mundi semitas, atque in incognitos Terrarum remotissimarum tractus, cum incredibili animarum lucro transportare?

 

Sed obiicies forsan, Bonum esse non posse quod tot calamitatibus Mundum replet;

At ventos praeter innumera detrimenta quae hominibus adferunt, halitus quoque exitiales quandoque ex Terrae visceribus putrida rumque rerum cadaverosis quisquiliis exspirantes deferre in ultimam hominum animaliumque ruinam; dum pestem flatibus suis contagiosis disseminant. Ergo.

 

Respondeo, Verum esse; Veruntamen hisce Naturae malis idem agi quod in corporibus humoribus perniciosis praegravatis, medicamentis purgantibus, quibus corpora quadantenus purgantur, ut humoribus exuti virulentis pristinam sanitatem maiori foenore consequantur. Pari pacto etiamsi venti quandoque exitiosi exsurgant, aerem inficiant, virulentis qualitatibus et plantas et animalia imbuant, habent tamen hoc ipsis adiunctum bo, ut exitiali halitu evomito morbosam terram pristinae salubritati restituant. Ne vero diuturniori molestia Terram infestent, magno sane Naturae consilio factum est, ut mox alii exsurgentes salubrioris naturae venti, veluti scopis quibusdam malignas in aere factas impressiones expurgent; et quidquid halitus perniciosi periculi attulerant hi benignitate sua abstergant adeoque nil in natura rerum adeo perniciosum sit, equo Natura non insigne quoddam bonum educere laboret. Accedit quoque subinde ut benignus DEUSS ad perversitatem humani generis castigandam talia Naturae mala,iusto suo iudicio, ad bonum animarum permittat ; dum hisce calamitatum turbinibus pressi, ad bonorum omnium DEUS, a quo exciderant, per poenitentiam vitaeque emendationem revertantur.

Chapter VIII. On the nature and properties of winds.
Chapter IX. On the production of artificial winds contributes to the recreation and benefit of humans. So as not to appear to have omitted anything curious in this work, we have decided to discuss the production of artificial winds in this section.
LATIN transcription  

CAPUT IX.

 

De Artificialium Ventorum, qui tum ad recreationem, tum ad emolumentum hominibus conferunt, productione.

 

Ne quicquam curiosarum rerum in shoc Opere omisisse videremur, de Artificalium quoque ventorum productione hoc loco agendum duximus.

 

Homo naturae simia mirabiles ventorum effectus observans, dum iis pro libitu impe1rare non posset, simile quid, quod necessitatibus suis serviret, privato ingenio, ad exemplar Naturae, machinatus est. Cum enim videret ventos per stricta loca et occlusos parietes, aut interpositos montes, valles, aut obviis rebus impactos, ingentes vires acquirere statim in fluminibus, lacubus, maribus, animum ad navigiorum structuram applicuerunt, et ea velis instruxerunt, in quorum expansione veluti reti quodam ventus captus, dum effugere non posset, una secum et vela et navigia propelleret. In Terra vero Molae Ventorum vi agitate ad frumentum molendum fabricatae sunt, ut qui fluminum cursu destituerentur, ad necessaria vite adminicula procuranda, ea ventorum beneficio consequerentur. Opifices vero ad ignes maiori vigore animandos,dum experirentur, ventum minima pressura mirum in modum invalescere, folles invenerunt, quorum adscensu aer attractus inclususque, descensu vero pressus summo impetu elaberetur; quo quidem uti nil communius est, ita de eo plura dicere supervacaneum esse duxi. Non dicam quoque de Hydraulicis artificiis et sclopis ventosis, quae partim in Arte Magnetica, partim in Musurgia uberrime demonstravimus, de quibus quos. que vide P. Gasparem Schottum olim meum in re literaria socium, in sua Pneumatica Magia ingeniose tractantem.

 

Sileo artificiosam Anemoscopiorum fabricam, quam libro 20 Artis Magneticae tradidimus. Addam hoc loco tantum in sequentibus, quomodo Conclave aliquod Aeolium apparari possit, quodaestivis mensibus perpetuos ventos cuiusvis temperamenti subministret, tum ad delicias Principum, tum ad refrigerandos liquores fructusque constitutum.

 

Fiat Receptaculum lateritium A B C D, magnitudinis passim in cubiculis exstruendis usitata, infra cuius pavimentum CGHD fiant duo receptacula diaphragmate LM discriminata; in quorum priori CDLM fiat Siphon Q, cuius cruris Os X apertum sit; alterius et longioris rus pariter apertum per diaphragma LM, cui bene coagmentatum sit, ducatur in Receptaculum LMNO, in quo alius Siphon R cuius longius crus fundo NO insertus foras porrigatur, ad exonerandam aquam destinatus. In Receptaculo vero CDLM forinsecus deducatur Canalis praeamplus epistomio instructus, quo aperto aqua vehementi impetu praecipitetur intra,va P, cuius fundus V apertus sit. Praeterea per diaphragma CD, qui est fundus pavimenti GHCD, ducantur infra eum locum qui signatur literis G, Siphones plumbei retro parietes AECG, FBHD, EFGH, quorum orificia inferiora vergant intra Receptaculum CDLM, superior. in locis qui signantur numeris 12345678, muro inserantur, ita ut orificia intra cameram vergant; et habebis Cubiculum Aeolium praeparatum.

 

Usus hic aestivo tempore aperiatur epistomium Siphonis SP muro inserti, quo aqua forinsecus derivata intra Receptaculum CDLM, praecipitabitur, ibidemque stabulantem aerem per orificia Siphonum intra idem Receptaculum aperta expellet; qui dispulsus per orificia 1234, etc. Siphonum, retro parietes Cubiculi insertorum, magno impetu egressus; Cubiculum atque in eo commorantes gratissimo refrigerio afficiet; durabitque ventus, quamdiu durabit aquae praecipitatio per Canalem SP facta. Quoniam vero Receptaculum CDLM temporis successu impletur , hinc Siphonem XQY ordinavimus, quem Diabeten inflexum Hero vocat, quo aqua in Receptaculum LMNO et hinc redundans per Siphonem inflexum R foras exoneratur. Atque hoc pacto, cum quantum aquae per Canalem SP, praecipitatur, tantum Siphon XQY exoneret; et quoniam esse intra aquam et Receptaculi textum semper in motu et turbulentus est; hic per orifica Siphonum 12345, etc. pulsus, continuo Cubiculo ventosum aerem et frigidum suppeditabit.

 

Sed haec de Ventorum natura, proprietate et usu sufficiant.

 

Chapter IX. On the production of artificial winds contributes to the recreation and benefit of humans. So as not to appear to have omitted anything curious in this work, we have decided to discuss the production of artificial winds in this section. 
Chapter X. All meteorological phenomena originate from the subterranean world, and all phenomena of the same kind are generated in a consistent manner on the external surface and in the region.
LATIN transcription  

CAPUT X.

 

Nullum esse Meteoron quod genesin suam non ex Subterraneo mundo sortiatur, quodque in eo omnis in eo generis meteora, non secus ac in externa superficie et area regione producantur.

 

Ignem Subterraneum omnium Meteorologicarum impressionum causam esse, supra innuimus; quonam vero modo ista producat, qua arte efficiat; propriis aedibus intimisque penetralibus fabre faciat illa, moxque absoluta excludat? an vero veluti sedulus Oeconomus et Naturae prorex singula sua territoria ipse visitet, et negotia disponat? An voluntario motu illa praeparet; Sole altum tenente dominium, ad reddendam de villicatione rationem evocatus? Singulis modis recensitis suas eum disponere negotiationes, ex paulo post dicendis patebit. Nam proximam ante omnia afficit materiam, eamque vel superat, vel varia mistionis genera molitur, pro quorum modo nova educitur forma, novo composito ius dictura; deinde vicaria proprii caloris opera omnem Mistorum oeconomiam promovet atque fomentat; nonnunquam fit ut ob sequentem materiam copiosumque commeatum nactus subterraneus ille pyrodynasta longis itineribus novas fundet stationes coloniasque deducat. Invitus nunquam properat, nec volens evocatur; sed naturae instinctu astrorum lumen non tam veneratur quam amici caloris contubernio fruiturus Terrae fines transgreditur, regi lucis homagium praestiturus subterrestribus reditibus fideliter administrandis. Sed relicta verborum analogia iam propius institutum nostrum urgeamus.

 

Ignis itaque Subterraneus impiger robustusque viribus ita simplici generationi incumbit, ut interim uberem Mistorum propaginem non detrectet. Duos in operum molitione asseclas adhibet, Vaporem et Exhalationem quorum ille veluti potentia aqua, haec potentia ignis, quae sunt vere mistorum corporum omni seminarium, quorum opera omnia quae in sublimi fiunt, generationes promoventur et perficiuntur. Ne vero beneficiis suis in aeream regionem diffusis, proprium regnum iis privasse dici possit, primo de Meteororum impressionibus, quae Mundo Subterraneo fiunt, agam; deinde eorum que eius beneficio in externa superficie aereaque regione innotescunt, causas rationes, per paragraphos ordine exponam.

 

搂. I.

 

Omnes Meteorologicae Impressiones quae in sublimi extra Terram, hac eaedem in Mundo Subterraneo accidunt.

 

In Praecedentibus abunde ostendimus, Geocosmum innumeris praeter receptacula, quae Pyrophylacia, Hydrophylacia Aerophylacia dicimus, etiam cryptis, antris, spatiisque in immensum exporrectis refertum; meatibus denique, cuniculis, sophonibus, remis fissuris que pertusum esse, in quibus perenni legum constitutione dominantur Vapor et Exhalatio, quorum ille ab aquis, haec ab igne originem trahit. Et de fluminibus quidem, aquaeductibus, immensis lacubus et Maribus subterraneis in praecedenti Libro ample diximus,.et in sequentibus dicetur; quare ad alia explicanda progrediamur.

 

Pluviae Subterraneae

 

Et primo quidem pluvias subterraneas dari, solus is nescire poterit qui distillatorii Alembici constitutionem ignorarit. Cum enim vapor ingens ex reconditoriis hydrophylacticis continuo vi interni caloris ini abditas montium cryptas eductus fuerit, hic frigidioribus locis condensatus fornicibusque impactus, in aquam resolutus, guttatim pio instar decidit; atque adeo hinc occasionem nactus Aristoteles fontium originem non aliunde quam ex resolutione vaporum intra cryptas subterraneas facta, produci asseruit, quam tamen nos in Sectione de Origine fontium, non universalem sed partialem causam demonstramus. De pluviis itaque subterraneis nulla est controversia Utrum vero nix et grando in subterraneis antris generentur, pariter nemini dubium esse debet. Si enim vapor in cryptas frigidas nitrosis spiritibus refertas inciderit, spumosa vaporis substantia antequam in aquam vertatur, ambientis aeris frigore in niveos floccos contrahitur; si vero in guttosam aquae substantiam resolutus fuerit, vehementi superveniente frigido vento, tum etiam in grandinem glaciem que eam condensari necesse est. Vidi ego in Monte Sorano cryptam veluti glacie incrustatam, ingentibus in fornice hinc inde stiriis dependentibus, equibus vicini Montis accolae pocula aestivo tempore conficiunt, aque vinoque, quae iis infunduntur, refrigerandis aptissima, extremo rigore in summas bibentium delicias commutato

 

VENTI SUBTERRANEI

 

Accedo ad Ventos Subterraneos, quos non solum in concavis Terrae districtibus dominari, sed impetu incredibili saevire, adeo certum est quam certae sunt Montium Aeoliorum, quae ubique passim locorum observantur, furiose et vehementes Ventorum efflationes. Vide quae Libro 3, Cap. De Monte Aeolio Caesiorum, et in Itinerario nostro Hetrusco, de Ventosa spelunca in Agro Volaterrano recensuimus. Retulit non ita pridem nobilis iuxta ac doctissimus Vir Petrus Guisonius Gallus, Legum et Medicinae Doctor, Novioduno, vulgo Nions, adiacere Montem Crypta Aeolia celeberrimum ex qua perennes exspirent Venti tanto impetu, ut feroci huius impatientes accolae, cum aliquoties lateritio lapidum opere os speluncae obstruxissent, violentiae tamen Venti adeo robusta obstacula opponere nunquam potuerint, quin mox reiectis prostratisque repagulis pristinam sibi libertatem per congeminat re vindicarit. Vide quae citaro loco de similibus Montibus retulimus.

 

Quaeritur huiusmodi Subterrestrium Ventorum causa. Dico itaque, multiplicem esse posse horum Ventorum originem: primo spritus salnitrosi vi ignis rarefacti, qui dum angustia locorum meatuumque pressi, dum cavernas vastiores iam maiori libertate praediti subeunt, inclusus speluncis aer, irruentium spirituum violentia vehementissime exagitatus, dum non nisi per angustissimos meatus exitum reperit, inde sese una cum spiritu,ea quam descripsimus cum rabie evolvit. Atque haec est prima causa Venti Subterranei. Secunda Ventorum causa sunt catadupae fluminum subterraneorum, quae ubi per scopulosa praeruptaque loca sese praecipitaverint, mox intra catarractae cavernosum tractum ingentem suo eum efficiunt, qui deinde permeatus abditos, et deinde per montium spiracula evolutus, tales quas diximus strages edit. Tertia causa ventorum esse potest, liquefactarum in montibus nivium, quarum resolutae aquae concava montium penetrantes lapsu suo ingentes ventos subinde intra viscera montium causant; quae quidem non differt ab ea que fit a catadupis subterraneis fluminum, nisi quod hae perennes, illae certis tantum anni temporibus saeviunt. Sunt et aliae causae ventorum subterraneorum, quas quia citato loco explicuimus, hic iis non immorabimur; sufficiat interim ventos Subterraneos paucis hisce adductis rationibus demonstrasse.

 

搂.&苍产蝉辫;滨滨

 

Terraemotus proprius Subterrestrium incendiorum effectus.

 

Terraemotum non tam meteorologicam quam subterraneam impressionem esse, ipsa ratio dictat; cum terraemotus non extra sed intra terram solitas sibi catastrophas exerceat; quo in rerum natura nihil terribilius formidabiliusque, nil funestius humano generi accidere potest, maximum DEI flagellum, quo DEUS OPT. MAX. homines sibi perduelles et Mandatorum suorum contemptores unice castigare solet. Quas non urbes hisce subversas, quas regiones non devastatas, montes non eversos legimus? Plinius in sui temporis Vesuviano incendio tales fuisse rem res terre scribit, qui Terram non dicam movere, sed susque deque vertere viderentur. Scipio Mazzella alliique narrant, tantas fuisse terrae commotiones Puteolis Anno 1594, ut Mare ad 200 passus se retroagere magna intuentium admiratione et consternatione observatum sit. Terraemotus qui Vesuvianum incendium praecessit Anno 1631, tantus fuisse dicitur ut rupto Maris fundo pisces partim e Mari proiectos, partim recedente Mari in litore relictos una cum navibus offenderint: quos horrendi sequebantur mugitus, fumus, cinerea pluvia, ingentium saxorum eructationes, torrentes ignei, novorum fontium bituminisque scaturigines; que omnia incredibilem et vehementissimam ferocientis Naturae vim et potentiam ostendunt. Sed horum omnium rationes, iam ordo postulat ut assignemus.

 

Notum est, quanta tormenta bellica et subterranei cuniculi pyrio onusti pulvere vi polleant, certe nil tam solidum, nil tam bene fundatum est, quod non vel in itu oculi proiiciant prosternantque; et si causam quidem tantae virtutis impulsivae examinemus, nil aliud quam pulverem ex nitro, sulphure carbonibus compositum tantarum stragum originem reperies: pulvis enim ex carbonibus accensus nitrum rarefacit, hoc rarefactum, dum cum sulphure sibi inimico consistere non potest, neque angustiis locorum capi, vehementi sua eruptione obstaculis omnibus ruptis, eas quas descripsimus strages edit. Si itaque artificialis pulvis, tanto pollet robore, quanto maiori pollere combustibilis materiae copiam et multitudinem, sulphuris, inquam, nitri, aluminis, salis ammoniaci, bituminis, ceterorumque spirituum mineralium metallicorum, auri, cupri,ferri, arsenici, Mercurii, quibus intima Terrae meditullia refertuaa sunt, pollere existimabimus Terrae itaque motus hinc formidabiles emanare quis nescit? Fiunt autem, uti in praecedentibus patuit, in Cryptis Subterraneis, eo qui sequitur modo.

 

Ignis subterraneus caloris sui violentia apertis alicubi ruptisque montium claustris,ubi sibi in longe lateque patentem cavernam viam struxerit, tum ecce aer intus mox vehementi motu concitatur, et quia combustibilis materie copia instruitur, ex subitanea incensione materiae ingentium exhalationum copiam excitat, cui uti nullibi elabendi datur locus, ita horrido commisso praelio tales fiunt commotiones quales Nature potentia maiores tolerare non potest. Exitu itaque ex omni parte intercluso, nunc intimos montium parietes concutiunt, nunc molliorem terrestrium fibrarum ductus terebrando, dum irrito labore nituntur, ex nimio laborantis Naturae impulsu terraemotu inde causari necesse est. Tandem ingenti sci, iurati Naturae hostis, formidine minisque adacti subversis superimpendentium rupium terrestriumque molium obstaculis, idem faciunt quod in artificiali cuniculorum ductu pulvis pyrius id est, omnia perfringunt, urbes et castella subvertunt, voragines horrenda efficiunt, Lacus novos producunt, et similia que nobis Historiocorum monumenta recensent, praestant.

 

Refert Aegidius Neopolitanus in sua de Montis Vesuviani incendiis Diatriba (quem Petrus Castellus Medicus, ultimo Operis sui de Vesuvio folio, allegat) suo tempore horrendum in Basilicata Neapolitani Regni Provincia, casum contigisse: Ex formidabili quippe terraemotu ibidem exorto, integrum montem vinearum cultura nobilem ex loco suo in alium, tribus inde millibus passuum intervallo dissitum, sine ullo in intermediantibus locis sui vestigio relicto translatum fuisse; aitque in hunc usque diem diuturnam inter dicti Montis possessores in Neapolitano Dicasterio, quam Vicariam vulgo vocant, litem pendere, Utrum reditus solutionesque pecuniariae, quas Regius fiscus exigere solet ex priori,ubi prius Mons steterat, an ex posteriori, in quem coniectus fuerat, loco petende sint? Et mirum sane est, casum, verus sit, omnibus seculis inauditum non a pluribus Historicis descriptum fuisse. Quicquid fit, Montes e Terraemotuum violentia non solum subverti, set et de novo, vel in medio Mari, derepente naci, in praecedentibus Libris demonstratum fuit.

 

Ex quibus,ni fallor, luculenter patet, quomodo inter subterrestres cavernas terraemotus nascantur, et quomodo per varios ramosos cuniculos, nunc huc nunc illuc exhalationes accensae discurrentes dum exitum quaerunt, nec inveniunt, terram potenter concutiant; donec tandem ruptis montium fundamentis, vel impetu facto, superimpositam molem alio vibrent, vel si ponderosior sit, in desertam stationem subsidere cogant. Quod vero absorptis urbibus, aut montibus, ut plurimum in absorpti locum lacus emergat, hoc modo contingit: quod infra absorpta moles terrestris in Hydrophylacium quoddam incidat, qua cum simul consistere non possint, aqua terrena substantia uti levior ita per hiatus expressa in absorptae urbis aut montis stationem succedit; et experientia docet. Si enim intra concham aquis plenam proportionatum lapidem immiseris, ille fundum petens aquam explulsam necessario extra concham exuberare facit.

 

TONITRU SUBTERRANEUM.

 

Ex tanto exhalationum subterranearum cum aere conflictu, ex vehementissima coporum colisione sonu oriri necesse est. Hine quotquot ignivomos montes accolunt, antequam saevire incipiant, multis diebus veluti ingentes mugitus et sonitus tonitribus aut explosioni bellicorum tormentorum haud absimiles se percepisse testantur, secuturae mox funestae tragoediae veluti prodromos quosdam. Ego sane dum Anno 1638 inauditis terraemotibus, qui Calabriam pene in vastitatem reducebant, interessem, memini semper me ante imminentem terraemotum, qui saepe saepius interdiu noctuque reiterabatur, horrendum murmur et incredibiles fragores ad instar multorum sonitus tympanorum percepisse. Et quodam die, dum Strongylum plus solito ignearum molium eructatione furere notassem, obtusum quoque nescio quod murmur ex Monte 60 millibus passuum dissito, audivi, quod identidem versus nos crescere videbatur, ad quos ubi pervenit, tam horrenda intra terram tonitrua edidit, ut vix sensus iis tolerandis sufficeret; cui iungebatur tam formidabilis terrae concussatio ut nemo pedibus amplius consistere valeret, omnibus sociis ferocientis Naturae vi prostratis: tandemque induciis constitutis cum surgentes Oppidum S. Euphemiae (a quo nonnisi tribus milliaribus aberamus) ingenti nebula tectum intueremur, ea sensim evanescente, urbem nullo amplius vestigio relicto absorptam , lacu, quo prius carebat,in eius loco exorto, ea animi consternatione quam vix verbis describere queam, reperimus.

 

CONSECTARIUM I.

 

De Tonitruis Subterraneis.

 

Ex quibus infallibili consequentia conclusi, Calabriam per occultos cuniculos tum Aetnae tum Strongylo caeterisque Vulcaniis Insulis correspondere, et huiusmodi sonos mugitusque subterraneos tum ex varia spirituum tumultuantium illisione, tum reciproca halituum effervescentium colluctatione oriri, quae uti eandem cum aereis tonitribus rationem sortiuntur , ita tonitrua subterranea iure merito dici et possunt et debent.

 

CONSECTARIUM II.

 

De Fulmine et Fulgetro Subterraneo.

 

Ex hisce quoque patet, Exhalationes cum in Cryptis subterraneis sulphure, nitro, carbonibus similibusque comubstibilis materiae fomitibus confertis accendantur, horrenda quoque fulmina, et multo aereis truculentiora frequentioraque fabricari; exhalationes quippe aereae omnem fulminum procreandorum materiam non aliunde abent quam a subterraneis halitibus extra Terram una cum vapore in sublime elatis, ibidemque in fulmen elaboratis: ibi cunque enim eaedem causae concurrunt,ibi eosdem effectus produci necesse est. Eandem ob causam neque subterraneis antris fulgura et coruscationes deesse, ipse solus norit, qui causas singulorum recte perceperit. Fulmina itaque in Subterraneis teerritoriis tanta abundantia nasci, ut ea gurgustia illa incapacia subinde foras quoque protrudant; et nonnulli Montes id luculenter docent, qui coelo tranquillo serenoque ita subinde iis saeviunt ut vix quisquam ab iis immunis esse queat. Talis est Mons Tola in Mauricis Insulis, uti videre est apud Horatium Tersellinum, in Vita S. Francisci Xaverii, e cuius hiatibus certis temporibus cum magna hominum animantiumque ruina ignes evibrantur. Et testantur id quotquot de Montium Vulcaniorum Incendiis scripserunt, uti Petrus Bembus aliique de Monte Vesuvio atque Aetna, quem subterraneis incendiis agitatum fulmina atro fumo inerta longe lateque eiaculatum scite describunt. Quae omnia fusius , quam par erat, hic describenda duxi, ut ostenderem Regiones subterraneas non tantum Meteoricis impressionibus foecundas, sed et unicam causam esse eorum quae in sublimi generantur Meteorum.

 

EXPERIMENTUM

 

Quo dicta demonstramus.

 

Si quis Vas aqua fervida prius repletum ita clauserit, ut omnis aeri exitus intercludatur illudque aeri frigido hyberno tempore exposuerit, fiet ut in eo aqua rarefata necessario ex ambiente aere frigido condensata in minorem locum sese contrabat et quoniam aliud in abeuntis locum corpus substitui nequit, nimio imminentis vacui metu vas horrendo cum fragore et sonitu n minutissimas partes cosrigetur. Quod idem contingit in tormentis bellicis quae ex nimia contentione accensae exhalationis crebro cum valido sono disrumpuntur. Curo ego fieri globulos parvulos ex vitro conflators magnitudine cerasorum, quos prius ad medietatem usque aqua nitrosa impleo; hi ardentibus superimpositi carbonibus, ex vapore intus aquae rarefactae dum exitum querunt, nec inveniunt, ruptis obstaculis violentissima eruptione tantum excitant fragorem, ut sclopi exonerati bombos si non superare saltem aequare videantur, omnibus praesentibus actam insolitum sonum attonitis et veluti consternatis: hoc festivo sonorum Magnates in meo Museo excipere soleo.

 

Eodem igitur modo Terraemotum cum fonitu ex clausorum spirituum tumultu fieri,ita certum est, ut de eo controversia moveri non queat.

 

Quae autem Aristoteles tradit de tempore Terraemotuum, de Insulis in medio Maris ab iis immunibus, de quadragenaria duratione dierum, ut experientiae reclamant, ita universim fides iis habenda non est; non enim in maritimis tantum locis, Insulisque Continenti vicinis, sed et in Insulis remotissimis, quin et in Mediterraneis magnarum Continentium regionibus tarraemotus quovis anni tempore contingere experientia ita invaluit, ut de eo nullus amplius dubitandi locus relinquatur.

 

Fiunt itaque Terraemotus potissimum iis in locis sub quibus Pyrophylaciorum saeviunt aestuaria, five ea fuerint infra posita maritimis oris, sive Infulis remotissimis, five mediterraneis tractibus; et locis denique omnibus infra quae Subterranei cuniculi positi, qui subinde ad 200 milliaria sese extendunt, longe lateque ramatim extenduntur: quod summa diligentia a me in Calabria observatum fuit paulo superius citato Anno, in qua a Sicilia usque ad Bellevederium, tractu ducentorum millium passuum et ultra, terraemotus per cuniculos subterrestres ingentes civitatum oppidorumque strages ediderant. Cuniculi, quemadmodum ex sonitu colligere licuit, originem suam sortiebantur ex Monte Strongylo, qui deinde per submarinos hiatus promontorio Vaticano, et hinc infra Tropeam, Monteleonem, Lopicium, S. Euphemiam extendebantur, et hinc reflexo ductu Nicastrum, Amanteam, Consentiam, et hinc Paulam, et tandem Belvederium impetebant, ubi sive obstructis meatibus, sive deficientibus spiritibus, truculentiae suae finem fecere; habuisse tamen nonnullam quoque cum Monte Vesuvio collusionem tunc patuit, quando illum post meum Neapolim adventum curiosius examinavi; de quo Vide Epistola ad Lectorem Operi praefixam. Ex quo veluti ex clarissimo signo collegi, illas potissimum urbes terraemotibus esse obnoxias, quae uni ex dictis cuniculis superinstiterint; reliqua vero vicina oppida tremorem quidem terrae sentire, at non nisi ex terrestrium partium consensu uti in ingenti terraemotu in Agro Sorano 2 Iulii Anno 1654 exorto contigit, quo vel ipsam Romam fere triduo distantem ex consensu contremuisse sensimus. Collegi quoque, illa loca minime iis obnoxia esse quae aut Hydrophylaciis superimposita fuerint, aut plurima humiditate ex multitudine lacuum, stagnorum, paludumque abundarint; uti Hetruria; que etsi combustibili materia abundet sulphureis glebis tota Terra incrustata sit, non tamen adeo frequentes ibi nasci terraemotus, uti in Regionibus siccis, eo quod multitudines humidi exhalationes subterraneae, si quandoque accenduntur , attracta , ex metu Vacui,vicina humiditate, extinguantur supprimanturque; quod nisi esset, iam dudum de Hetruria conclamatum crederem.

 

ENARRATIO

 

Horrendi Terrae motus, quem passa est urbs Ragusa, aliaque Dalmatiae et Albaniae oppida, ex Italico sermone in latinum versa a C.S.

 

Illyrici urbs Ragusa, ad oram sinus Hadriae sita, enata est ex cineribus antiquae Epidauri. Eadem, si fides Michaeli Salonitano et antiquissimis quibus scriptoribus, ab a.265. ad 267. condita in peninsula australi, situs sui amoenitate conspicua. Ditio ab Oriente in Occidentem porrigitur spacio centum et viginti milliarium : latitudinem terminant duodecim. Ad Orientem vicina est Albaniae; Occidentem versus cum Bosna coniungitur; qua septentrionem spectat, Ducatum Herzeguinensem contingit; qua vero ad Austrum vergit, Hadriatico alluitur mari. Praeter dictam urbem in ea sunt oppida Stagni, Ragusaeque veteris. Sunt et quinque insuale fertiles et incolis cultae. Amoenum praebent spectaculum sinus quidam maris, quos urbes coronant magnificis palatiis et hortis. Portus securissimi tempestatum maris, singuli classium maximarum capaces sunt. Tota regio ut plurimum petrosa. Stragnum multis gaudet salinis. Aer et tempestates satis moderatae Magna copia mercium eo advehitur ex Oriente, cum sit egregium emporium. Eatis dem urbs Ragusa, non magni quidem ambitus, tota tamen quasi castrum est et sollicite munita omnis generis munitionibuse. Suum singulis mensibus habet Ducem; habet et senatores seu Viros Consulares accu Nobiles, ad numerum 200, ex quibus colliguntur diversi senatus et magistratus. Cives sunt ferme 6000, et dum quisque suis inm tentus erat negotiis,ecce die Mercurii,. April.anno 1667. inter horam 13 et 14.protinus exurgebat ex tellure horrendus et terribilis Terrae motus, qui in momento evertebat palatium Ducis, Ducemque ipsum ruina opprimebat. Idem casus communis, fuit omnium palatiorum, ecclesiarum, monasteriorum, et aedium dicte civitatis; dumeque omnia sursum deorsum ferebantur, plurimi interempti; accedebat damnum ex faxis molis ingentis, que devolvebantur ex montibus, adeo ut civitas universa in rudera sit versa. Eodem tempore vento vehementissimo exorto, malum malo cuta mulabatur. Flammae enim domesticae, quae fuerant usui civium destinata, proserpebant per materiem lignorum domuum collapsarum, et per rudera erumpebant: Malum, quod non sine maximo dolore complurium dierum spatio spectabant pauci illi, quos casus ille reliquos et superstites esse siverat; deneque hi excedebant numerum 600 circiter, 25 Nobilibus exceptis.

 

Non sine lacrymis spectasses populum hunc, maximam partem mutilum, quasi sensibus destitutum, ambulantem per plateas minus turbatas, cum rosario circa collum, implorantemque divinam misericordiam et remissionem peccatorum suorum. Imo et Castellum aperiri visum, rursumque bis claudi; et undae maris quater refluere, ut omnes fontes huius loci arescerent, ne gutta quidem aque ad potum relicta. Munitiones qua continentem spectant integrae mansere; at qua Mare, una cum telonio et hospitali aliquatenus damno brevi tamen resarciendo, affecte. Non defuere complures, qui affectu compassionis moti concurrebant ad vocem quorundam dolentium sepultorum sub ruderibus, et misericordiam pulsi annitebantur amoliri ligna saxaque quibus miseri erant obruti, quos adhuc spirantes servabant, licet tres, quatuor, quinqueve dies, hanc calamitatem sustinuissent, unde erepti dicebant se vitam sibi protraxisse solo potu propriae urinae. Porro in Inis sula meridiana, sancta Cruce, Abbatia S. Iacobi et Philippi, aliisque in locis extra civitatem, ad ambitum duarum circiter horarum itineris pedestris, deturbabantur quaedam aedes et palatia non sine multorum incolarum strage. Hic Terraemotus continuos octo dies duravit, quanquam minoribus usque indies succussibus.

 

Dominus Georgius Croock destinatus Residens nomine Illustr. Ordinum Hollandiae, ad Portam Ottomannicam, et Dominus Iacobus van Dam Consul Smyrnensis, Ragusam venerant quatuor ante terraemotum diebus, inde iter suum prosecuturi terracum toto comitatu suo, 34 hominum, ex quorum numero occubuere Dominus Residens cum uxore et filia , virgo quaedam nobilis, ancilla cameraria, duo alii domestici duo Equites S. Iohannis. et nobilis quidam Germanus : reliquis non sine miraculo conservatis, et quibusdam vulneratis.

 

Eodem tempore dictus terraemotus, damno affecit Castellum novum, eiusque burgos in Albania, ditionis Turcicae regione, cum multorum interitu incolarum. Idem casus concussit Dulcinium, et Antivarum, et in Dalmatia Perastum et Cattarum interemptis 300 circiter sine magno tamen damno Castelli. Non parum etiam hoc infortunium sensit Budua parva, cum nonnisi castrum sit relictum.

 

His monitis DEUS peccatores terrere voluit, ut desinerent offendere suam Divinam Maiestatem; et ut quilibet se commendaret gratiae Divinae, et studeret precibus, eleemosynis, aliisque charitatis operibus cum summa humilitate placare iram eius, considerando, quod momento temporis pessum eant vita bona, totaeque civitates

 

ENARRAIO

 

Damnorum multorum, quae ex terraemotu fecere Provinciae Dalmatiae et Albaniae.

 

Anno 1667. 6. die currentis mensis Aprilis, accidit terraemotus horrendus terribilis in civitate Cattara, cum summo damno menium huius loci. Corruerunt multae aedes, publica palatia, ecclesiae, et speciatim cathedralis. Perierunt quoque multi cives et milites.

 

Idem terraemotus maiore violentia destruxit Buduam et Perastam. In priore nonnisi castellum reliquum; in posteriore plurimae aedes stratae una cum ecclesia ad scopulum S. Zerli, et Monasterio Dominicanorum seu Fratrum praedicatorum.

 

In Castello novo fama est, quinque, sexve duntaxat aedes residuas esse, numerum vero peremptorum nesciri: castrum tamen superius non multum damni sensisse

 

Ragusae concidere omnes civitatis domus, palatia, ecclesia, nulla exempta. Occisa feruntur quinque, sexve hominum millia superstitibus saltem quingentis vel sexcentis, inque eorum numero 25 seu 30 nobilibus.

 

Residens Holladiae inde abiturus Constantinopolin ruina oppressus interiit, cum uxore, liberis, aliisque fui comitatus hominibus, et pluribus advenis, qui ultimo die Martii abierant tandem huc venerant vecti Navi Veronensi, cui nomen Virgini Domine de salute.

 

Initio huius accidentis horrendi visum est aperiri Castellum, et postea claudi; aqua in portu aliquoties evanescere, ex montibus delabi saxa maxima, fontes exsiccari.

 

Lacrymae eliciebantur spectantibus paucos illos reliquos mutilos, cum rosariis circum cervices in campis querere salutem.

 

Nemo potis erat distinguere vias seu plateas ab aedibus. Omnia enim abierant in cumulum saxorum.

 

Brevibus dicam, ex statu Ragusano nihil remansit praeter unicum Sabionellum etiam ex parte laesum.

 

Paucorum reliquorum quidam, iique prae caeteris divites, ad S. Crucem, cum omnibus bonis, que potuerant furori eripere,naves conscendebant, locum habitationis quaesituri, ut aiebant, Anconae reliqui in campo sub tuguriis manebant, ut vitarent novum periculum.

 

Maximum damnum ignis domesticum causatus est, cuius flammae pascebantur et .alebantur lignis aedium in eas delapsarum:nemo vero ad exstinguendas eas eo accurrere audebat, ne obrueretur ruina terraemotus.

Chapter X. All meteorological phenomena originate from the subterranean world, and all phenomena of the same kind are generated in a consistent manner on the external surface and in the region.
Chapter XI. All meteorological phenomena that arise in the atmosphere are shown to derive their origin from subterranean fires.
LATIN transcription  

CAPUT XI.

 

In quo omnes Meteorologieae impressiones quae in sublimi nascuntur, originem suam ab Ignibus Subterraneis trahere demonstrantur.

 

Non dicam hic de fontibus, fluminibus lacubus medicatis. variorumque saporum aquis, nil de mineralibus, fossilibus, metallicisque corporibus, cum ea tanquam genuinam sobolem ex Suterraneis recessibus originem nancisci, cunctis notum sit. Sed de Aqueis Aereis, Igneisque Impressionibus hoc loco acturus, eas omnem naturae suae existentiam ab Igneis Subterranei Mundi halitubus habere per Paragraphos demonstrabo.

 

搂.&苍产蝉辫;滨.

 

Ex Aqueis Impressionibus fiunt nubes, et ex his pluviae, grando, nix, glacies, pruina, ros, nabula, similiaque.

 

Uti Subterraneae Caverne vi ignis Vulcanii perpetuo et perenni exhalationum motu agitantur, Terra quoque tota spongiosa, innumeris halitibus, tam in planis, quam montibus, fundoque Maris perfossa sit; fieri non potest ut ille continuo exspirantes, et umido sive Maris sive lacuum fluminumque, sive terrae humido maceratae commixtaeque, in formam vaporum non exaltentur exaltatae ubi mediam aeris regionem attigerint, frigore condensatae in nubes non convertantur, quae tamen humore gravidae et ab halitibus ad altiorem regionem vi suae naturae adspirantibus separatae resolutaque in luam convertantur, suque origini, unde emanarant, postliminio restituantur. Sivero nubes nitrosis salinisque corpusculis fete spumosam indolem induerint, tum mox etiam frigidiori accedente Vento, in niveam floccescunt substantiam; si vero nubes iam in guttas resoluta fuerit, ille frigoris circumstantis vehementia ex nitri virtute in ipso lapsu praeoccupate in grandinem conglaciantur, atque hoc pacto grando fit.

 

Sed dices forsan, Solem in hisce Naturae partubus minime otiosum, sed causam praecipuam esse. Respondeo, Verum esse. Solem, Lunam, Stellas plurimum ad haec cooperari. Sol enim exhalationes vapidas, salenitrosas, sulphureas, aluminosas bituminosasque, quas Ignis subterraneus emisit, aestu suo mox attenuat, et in sublime iam attenuatas educit; unde ea ingenita virtute denuo in id convertuntur ex quo exstiterunt. Vapor vero subtilior dum ex Terrae visceribus exspirat, suis tamen salnitrosis corpusculis constans nocturno tempore, frigore ex absentia Solis causato condensatus, in Terram gravitate sua rediens ros evadit, aptum omnium vegetabilium nutrimentum; hic vero nitrosa vi pollentibus appropriatisque arboribus insidens; miro quodam magnetismo reciprocoque attractu in manna decoquitur, hoc pacto.

 

Cum nonnullarum arborum folia aluminosam quandam, sive mavis nitrosam pinguaem que substantiam in intimis suis recessibus contineant, fit ut hac fervidis Solis radiis percussa, nitrosa vis e centro ad circumferentiam ducatur; nocte vero illa cadente rore veluti macerat, dum nitrosa roris corpuscula subdulciusculis foliorum calycibus iunguntur, mox ad proximum Solis aestum omni reiectitio humore excluso in niveam substantiam efflorescunt, quod manna dicimus.

 

Rursus si Vapor impuris quisquiliis fuerit permistus, is crudus adhuc et immaturus et fuliginosus proxime ad ortum Solis tepido aere rarefactus, ob sulphureo-bituminosae materiae adustae et crudae intermixta corpuscula, in nebulam non hominibus tantum sed et vegetabilibus , caustica sua vi, perniciosissimam evadit; quae si aestu Solis superveniente in sublime evolarit, pluvias, si vero gravitate corpusculorum, humido consumto, descenderit. coelo quoque a molesta illa fuligine immuni, serenitatem adducet.

 

Sed obiicies, Totum hunc partum potius ad Mare huiusmodi spiritibus turgidum, quam ad subterrestres halitus vapidos et flatulentos referri posse. Respondeo, Mare quicquid spirituosum halituosumque habet, id totum sive ex suctu Terrae, sive ex halitibus Subterraneis, quibus Mare perpeuo imbuitur, possidere; atque eta per inciles hydragogos Terrae id quod attractum eique communicatum fuerat, partim restituere, partim in sublime vi Solis elatum, Aeri in nubes, pluvias, nives, grandines ulterius elaborandum transmittere; atque adeo quicquid exhalationum Ignis Subterraneus immediate expirat, id totum mediant Mari, ab Igne coelesti, Sole inquam, attractum sublimatumque in dictos partus destinatur, atque per immensos Marium Terrarumque tractus virtute Ventorum diffunditur. Sunt enim hi duo Pyrodynastae, Phoebus, inquam, et Vulcanus, sive, quod idem est, Ignis Coelestis et Subterrestris in operationibus suis ita inviolabili amicitiae foedere iuncti, ut unus sines altero operari non possit, Quae uti pluribus hoc Opere locis indigitavimus, ita iis longius non immorabimur.

 

搂. II.

 

De aereis sive Igneis Impressionibus subterraneis, et primo de Fulmine.

 

Igneae impressiones sunt Fulmen, Fulgetrum, Coruscationes, Caumata, Ignes fatui, Castor et Pollux, Cometae aerii, similiaquede quibus Meteorologi agunt; quas quidem omnes ex Subterraneis originem trahere ostendimus.

 

Cum Subterrestris Mundus perpetuo halitus variae mineralium corpusculorum miscellae iunctos confoederatosque undiquaque emittat, fit ut illi subtilitate sua omne humidum penetrantes, a Sole una cum vaporibus mixti in sublime educantur, ubi frigoris impatientes in Fulmina elaborantur; quod fit, si nubibus densioribus inclusi, halitusque ex spiritu cuiusdam sulphuris arsenici et spiritu auri foeti, cum inimica sive nitrosi haitus substantia conflictari incipiunt, tum enim vehementi catastrophe sive ex tumul tu spirituum contrariorum, sive ex angustiis nubium, quibus includuntur exorta, accendutur singula, primoque conflictu disruptis maximo impetu intolerabilis carceris repagulis, obliquo tramite aereaque volutatione feruntur in praeceps horribile funestumque spectaculum praebituri mortalibus; unde sulphureo halitu a nitente, terrestri vero nistrosae indolis gravitate deorsum vergente, nascitur illa Fulminis perturbata descensio.

 

Quod vero omne metallum obvium vi sua penetrativa liquefaciat, sola dura mollibus in offensis prosternat consumatque, hoc fit propter radium igneum et sulphureum auri spiritum incredibilis efficaciae, et ob virtutem summe penetrativam. Vidistine unquam Artifices vitrum ad lapadem conflantes; flammam, inquam, flatur in summam et longitudinem et subtilitatem traductam? Quod si videris, cum admiratione comperies illud, quod sine flatu flamma efficere non poterat, conflatoria flamma effici, id est, vitrum et omne metallum vel ni momento, simul ac flamma ea attigerit, liquefieri; quae ita apposite fulmineae flammae effectibus adaptantur, ut nihil in natura rerum sit quod melius Fluminis naturam exprimat.

 

Mirantur multi cur Fulmen ensem inoffenso vagina, vinum inoffenso dolio, consumat hoc inde fieri optime comperies, si flammae conflatoriae corium aut tenuem ligneam tabellam interposueris; videbis enim flammam, mirum dictu, virtute sua penetrativa mox iis inoffensis pertransire, atque ex opposita parte in metallica et vitrea corpora solum modo agere.

 

Si vero in cochleari aquam aut vinum exceptum radio igneo opposueris, videbis cum admiratione vix spatio dum quis Pater noster recitat, totum liquorem consumi vaporarique.

 

Hisce effectibus melius ad causarum proximarum notitiam pervenimus, quam mille speculationibus Metaphysicis, quae nihil ad rem faciunt. Quod si flamma conflatoria tantam vim habeat, quanto maiorem habere putabimus Flammam Fulmineam, praesertim cum ea mineralibus spiritibus omnium subtilissimis et penetrantissimis foeta sit.

 

Cur vero (ne quicquam rerum ad intimam huius materie notitiam necessarium omittam) flamma flatu agitata tantas vires obtineat, huius casam hanc esse putes: Quod spiritus ignei flatu agitati, cum a suo, cui inhaerent, subiecto sese expedire non possint, summo impetu in ultimum flammae apicem coniungantur , ubi pressi condensatique, et et ad minutissimum spatium redacti, dum flamma prohibente ulterius evadere nequeant, ibi nova semper et nova spirituum accumulatione aucti incredibili aestu ferveant, mirum non est, eos tam insolitos effectus combustionis liquefactionis que causare.

 

EXPERIMENTUM

 

Lampadi oleo repletae ellychnium crassum ex suphure liquefacto una cum oleo Salis ammoniaci nitri que maceratum imponito, quo accenso, per vitreum aut cuiuscunque alterius materia siphonem flammam diffia: huius flamma apex tante efficaciae est, ut nullum tam contumax metallum sit, quod non liquefaciat; igneis enim huiusmodi ex sulphure et antimonio nitroque spiritubus, nihil in rerum natura efficacius reperiri potest. Sed de hisce in Libro VII de Mineralibus, amplior dabitur dicendi materia.

 

搂. III

 

De reliquis Igneis Impresssionibus Subterraneis.

 

Impressiones quas Meteorologi Stellas cadentes vocant, duobus modis fiunt. Primo Halitus Sulphurei in sublimia aeris exaltati, si nullum obstaculum repererint, quantum possunt, regionem eorum naturae maxime consentaneam appetentes adscendunt; qui uti natura sua facile inflammabiles sunt, ita vel ad proximam dispositionem accenduntur; et siquidem spiritus istiusmodi halituosi in longum extensi sunt, tunc fascia illa fumea mox ubi obsistens sibi aeris superioris frigus attigerit, extremus eius halitust ex nimia lucta et attritione accensus apex, raptim serpendo totam illam vaporosi sulphuris materiam usque ad finem successiva quadam accensione inflammat, et sic illa ex alto vel in imum, vel in obliquam Mundi partem pro fumeae fasciae dispositione ruere videtur.

 

Exemplo nobis esse potest fumus ex extincta candela assurgens, cui si aliam candelam accensam applicueris, tunc statim fumus ille accensus recurrit ad principium suum, unde exhalat, et una candelam iam extinctam reaccendit. Experimentum uti notissimum ita certissimum; et fumus quidem candelae exhalans nil aliud quam sulphureos exprimit halitus in aeris regione in longum extensos, per quos flamma succissive propagatur, et sic habebis Stellam cadentem. Quod pariter in pulvere pyrio lineatim supra pavimentum disposito disperso que patet, cui si ex uno extremo ignem admoveas, videbis pulverem successive concipere flammam, ita ut flamma discurrere videatur, quamvis ibi retro non sit motus localis, sed successiva ignis in successivis partibus subiecti nova productio.

 

Secundo modo fieri potest ea prorsus ratione qua ignes missiles quos pyrobolos vocamus, qui accensi rarefactique ignei corporis violentia, summo impetu in altum sub lucidae lineae specie, quantum possunt, adscendunt, ubi deficiente impetu denuo descendunt, donec, consumpto tandem igneo vapore, evanescant.

 

Meteora vero quae Graeci 峒谓伪蠁蠉蟽喂伪, id est, accensiones vocant hoc modo accidunt: Exhalationes sulphureae in nubibus disgregatis collectae, ubi accensae fuerint, nunc has nunc illas carpunt prioribus extinctis; unde coruscationes illae nascuntur quas sub forma praeliantium, causae rei ignari, magna admiratione, veluti ostentum quoddam malorum omnium significativum , intuentur; cum e eodem prorsus modo contingant ac in pulvere pyrio disperso et disgregato, cuius portiones hinc inde dispersae, ab invicem ita segregata ut tamen semper per intromediorum granorum interpositionem continuentur; una enim accensa statim ad alteram accurrit hac ad alias et alias successive, donec omnes igne correpto tandem cessent. Quicunque huius rei periculum noctu fecerit, is 峒谓伪蠁蠉蟽喂伪 perfecte illuminatione attenuatim interrupta exhibebit.

 

Ignem fatuum, et qui in remis et temone navium deprehenditur, pariter nihil aliud quam exhalationem subterraneam esse dicimus, sulphure et bitumine mixtam, quae extra Mare evoluta ligneis corporibus adhaerens, tandem vel motu Maris, vel agitatione Maris accenditur. Verum cum de hisce alibi fusius ratiocinati fuerimus, hic longiores esse noluimus. Restant Comete, Trabes, de quibus Lector consulat Itinerarium nostrum Ecstaticum ubi veram eorum rationem et genesin exposuimus.

 

Ex hisce fusius forsan, quam par erat, deductis luculenter patet, nullum esse tam exoticum in natura rerum effectum, qui non originem suam ex Mundo Subterraneo obtineat.

Chapter XI. All meteorological phenomena that arise in the atmosphere are shown to derive their origin from subterranean fires.