Book IX.
The Subterranean World (1678 ed.)
by Athanasius Kircher, S.J. (1602-1680)
Book IX. On Deadly, Venomous Fruits on the Subterranean World
LATIN translation | |
LIBER NONUS
VENENOSIS SEU LETHIFERIS MUNDU SUBTERRANEI
Fructibus.
SECTIO PRIMA, DE VENENSIS, EORUMQUE NATURA,
Origine et admirandis proprietatibus.
PRAEFATIO.
Cum nullo non tempore mirum in modum quantum vis subtilium Philosophorum Medicorumque ingenia vexarit admirabilis Venenorum natura, neque hodie fuerit inventus, qui tantarum virium causas versas et genuinas detexerit, mearum partium esse ratus sum, pendentem, quantum ingenii imbecillitas permittet, litem quadantenus non tam dirimere, quam novis adductis rationibus elucidare. Ut unde indomabilis ista vis originem suam trahat, ex quibus compositionis suae principia obtineat, curioso Lectori patefiat. Sunt nonnulli, qui hoc argumentum ob occultos virium recessus impenetrabile, atque adeo conclamatum censeant; quidam, etsi causas nonnihil describant, uti tamen originem illarum non nisi ex varia primarum qualitatum combinatione deducunt, ita audiendi non sunt, quia vel ipsa experientia falsam eorum opinionem esse clare demonstrat. Aliud itaque latet sub huiusmodi mixtorum corporum involucris prorsus 蟿峤 胃蔚峥栁课, quod quid sit, unde nascatur, aut quomodo natura illud in diversis corporum classibus formet, iam exponere aggredimur. DEUS OPT MAX. Pater luminum coeptis assistat. |
Section I. Poisons and their nature, origin and admirable properties. Preface |
LATIN translation | |
CAPUT I.
Definitio Veneni.
De Venenis itaque tanquam appropriato Mundi Subterranei argumento auri, non temere neque ut inexpertes rerum solent, sed artem quae Naturae aemula est, secuti, ab eo nostrorum ratiociniorum initium ducimus, quod principem merito in omni questione locum sibi vendicat, ut invento 蟿峥 蟿峥段 伪峤愊勧慷谓 魏伪峤 峒位位蠅谓 genere et specifica differentia, tandem 蟿峤 蟿委 峒愊兿勎, id est, quod quid sit, certo et evidenti discursu inferre queamus.
Venenum itaque nihil aliud est, quam Res non naturalis, quae quomodocunque tandem corpori humano admoveatur, naturam illius malignitate sua, tota substantiae dissimilitudine corrumpit et destruit. Dixi Res non naturalis, quia non naturalis in definitione proposita genus est, et materiae rationem obtinet. Quotquot igitur ex genere venenorum differentiae assignari possunt, materiales censendae sunt. Non naturalis dicitur, quia corpori humano e diametro repugnat. Dico corpori humano, ut inde excludantur nonnulla animalia, quae venenatis rebus vescuntur, uti sturni cicuta, ciconiae rubetis et serpentibus ficedulae scammonea similibusque.
Dicitur in definitione quomodocunque corpori humano admoveatur, ur varia insidiarum tam naturalium, quam artificialium venenorum ratio nobis insinuetur. Natura siquidem venena interdum celare solet blanda et amica quadam qualitate, qua allecti homines ea imprudenter hauriunt. Sic dulcedo quaedam in aconito, arsenico et ephemero Colchico reperitur, quae suaviter intro sumpta mortem tandem accelerant: noverunt huiusmodi qualitates venefici, qui ad intoxicandos homines simili artificio in cibo potuque praeparando utuntur.
Sequitur in definitione Naturanam humanam veneni malignitate corrumpit et destruit: id est mistam et misti humani corporis formam vi quadam ei tota substantia dissimili et contraria corrumpit et destruit. Et quamvis omnis morbifica causa ex se et sua natura mala sit, quia malum effectum procreat;quia tamen veneni qualitas in summo malitiei gradu posita est, malitie nomen 魏伪委伪 蟿委蠅 峒斘肯囄 meruit; eodem fere modo, quo summum et excellentem putredinis gradum Libro de Peste, venenosum et pestilentem asseruimus. Grave est, in bello post multaegregia facinora ab hoste superari, et gravissimum omnium absque virtutis munimento post se relicto 峒蟽胃蔚谓峥 纬' 峒谓伪喂渭维蟽蟿i vinci et bellari; etsi enim unus et idem utriusque morbi exitus mors sit, in veneno tamen deterior conditio eo quod naturam non modo non respirare sed ne pugnare quidem patitur, quin malitia sua omnem illius conatum eludat et antevertat, uti in nonnullis venenis postea elucescet: qua ratione vero, quove motu naturali venenum paulatim corruptionem destructionemque inducat, postea declarabitur. |
Chapter I. Definition of poison. |
LATIN translation | |
CAPUT II.
De Terrestribu quibusdam mineralibus, e quibus omnia venena ex Subterraneis originem suam primordialiter trahere docetur.
Inscrutabilis Divinae Sapientiae Altitudo ea arte Mundum condidit, ut quemadmodum infinita quadam rerum, specierumque varietate eum instruxit ita semper quoque tanta harmonici consensus 蟽蠀纬魏蟻伪蟽委伪蟼 eum disposuit, ut, consona dissonis, bona malis, venenosa salubribus, amara dulcibus, vilibus pretiosa simul commista et indissolubili vinculo nexa, unum sine altero subsistere non posset. Si enim omnia bona et salubria forent, Mundum perire necesse esset: quemadmodum si omnes in Mundo Sapientes aut Reges forent politicum Mundum pariter interire necesse foret. Bona itaque malis sapientissimo DEI consilio ita connexa sunt ut unum alterum foveat, quod et ipse Philosophus cognovit, dum Mundum ex contrariis constare, perpetuis rerum dissidiis agitari asseveravit: hinc vicissitudines dierum et noctium; hinc tanta temporum diversicas serenitatem sequuntur pluvi, imbres aestatem hyems; siccitas humiditatem, nives, grandines excipit; hinc admirandi rerum quadruplici naturae regno inexistentium consensus dissensusque, quos Graeci sympathiam, antipathiamque vocant, cum Natura rerum in actionibus suis sine lite et amicitia conservari nequeat: quae omnia mirabili Naturae consilio, et optimo fine intenta sunt.
Cum enim universa Naturae inferioris oeconomia in perpetua generationis corruptionisque vicissitudine consistat, generationem vero corruptio corruptionem necessario putredo sequatur; putredo vero calore fermentata ne otiosa sit, semper vivum aliquid producere attentet hinc factum est, ut quod putredini inest malignum, et venenosa qualitate imbutum, id in se naturali veluti magnetismo quodam derivet: atque hoc pacto putredinosum corpus, ex quo nascitur, sua malignitate liberet, quod nisi feret, universa telluris substantia hac veneni qualitate infecta dum continuo propagatur, ingentia, et irreparabilia damna Naturae inferret. Ne vero aut plantae aut animalia venenosa iam qualitate imbuta, halitu virulento terram denuo inficerent, ea plerumque in aliorum animalium cibum destinavit, unde venenosa qualitas paulatim dissipata consumptaque in nutrimentum animalium quorundam innoxium vertitur.
Rursus cum terra basis et fundamentum sit omnium; hinc sit, ut venenum, quod in intimis telluris visceribus ex putredine ac malignarum qualitatum confluxu nascitur, partim aquae, partim acri communicetur; et ne omnia putredine hac contagiosa infestarentur elementa, mira sane sagacitate Natura ubique de certis plantis insectisque providit, quae uti ex differenti putredine originem suam trahunt, ita quoque singula ex insito iis appetitu istiusmodi venenum trahunt, et in se derivant, quod ipsis maxime congruum et 蟽蠀纬纬苇谓蔚蟽喂谓 est: intra terram quidem innumeros vermes lumbricos mures talpas extra vero serpentes omnis generis, ranas, bufones similiaque animalia venenifera constituit, quae continuo suctu terram a deleteria qualitate liberarent.
In aqueo vero elemento alia constituit virulentae qualitatis animalia, uti lepores marinos, loligines, dracones, pastinacas, pulmones marinos innumeraque similia, quae quidquid intra aquam lethiferum existeret, intra se veluti vivas bursas attractum derivarent; atque hoc pacto, ne cum tempore totum inficeretur, a superfluo toxico liberarent; quae deinde ne veluti otiosa fine suo carerent, in aliorum piscium escam alimentumque cedunt. In aere vero, uti ex putredinis virulentae exhalatione semper quoddam virulentum nidulatur, ita quoque primo de insectis quibusdam Natura providit, quae putredinoso confluxu, ex quo originem suam traxerunt, in se derivato aerem quodammodo purgarent:cuiusmodi sunt muscae, aranei vespe, omnia alatorum insectorum genera, ex aquae putredine ortum nacta, que postea in hirundinum vespertilionumque, et similium animantium alimentum cedunt.
Hinc quoque omnia vegetabilia ex insita maligne qualitatis putredine pro diversa plantarum arborumque specie, diversa animalcula generant, non alio fine, quam ut veneno ab iis attracto plantam a perniciosa qualitate liberent. Iterum, non est animal quod ex putredine in eo exorta vermes non generet, non alio fine, quam ut nociva qualitas ex putredine alicubi nata in animalcula veluti malignae qualitatis bursas quasdam vivas derivata, animalia a superfluo noxiae qualitatis humore vindicarent. Sed haec de genneticae virtutis ex putri efficacia in sequentibus fusius et in XII. Libro ex professo.
Cum itaque Telluris corpus innumerabili terrarum, mineralium, succorumque varietate scateat, hinc sequitur, quod haec per Subterraneum calorem diversimode alterata tot venenorum differentium genera, quot in natura rerum differentia mixta sunt, constituat; que quidem uti malignantis naturae sunt ita quoque ne universum inferiorem Mundum inficerent, partim in plantas venenosas, partim in serpentes aliaque innumera, veneno turgentia animali, uti postea ex inductione rerum ostendetur, degenerant.
Tria vero potissimum in Subterraneo regno reperiuntur, quae syngeneis succorum terrestrium mineraliumque partibus commixta, omnem venenorum varietatem constituunt, et sunt sulphur, Mercurius, sive argentum vivum, et sal Sulphur vehementi calorea dustum et veluti per subterraneum ignem sublimatum ubicunque terram appropriatam repererit, ibi aut Arsenicum, auripigmentum, aut sandaracham, aut risigallum, quae arsenici quaedam species sunt, et ex adusto sulphure originem habent, venenum producunt: Mercuris vero per ignem subterraneum sublimatus ubi analogicum sibi proportionatamque materiam repererit, ibi aut antimonium, aut cerussam, vel lithargyrium, vel simile quid mercurio sublimato haud absimile producit, quod pariter efficacis simum, et pene insuperabilis malitiae venenum est Iterum variorum alium vitrioli, nitri, aluminis cum sulphureis, aut mercurialibus, bituminosis, naphthaeisque liquoribus mixtura, novum pro varia compositionis combinatione venenorum seminarium constituit, utique tanto perniciosius, quanto ex Subterranei caloris vi magis, magisque fixarum fuerit.
Haec tria venenorum principia pro varia, quam in terrestribus, mineralibusque corporibus fundant, mistionis combinatione, innumerabilem suppeditant venenorum varietatem. Hinc nullum aut minerale aut metallicum, vel terrestre corpus est, quod non venenosa qualitate unum plus vel minus altero polleat: quod ita esse, is solus forsan negarit, qui admirandorum, quae ex Spagiricae artis operatione eruuntur arcanorum Naturae fuerit ignarus. Atque haec de venenis, quae in mineralium regno generantur dicta sint.
Si iam vegetabilem Oeconomiam exactius perscrutemur, luculenter reperiemus omnem venenatarum arum, arborumque sobolem, aliunde originem suam non nancisci, quam ex ipsius terrae venenatis succis; ex cuiuslibet enim terrestris, mineralisve veneni speciei fermentata putredine, vel levi naturae motu herba nascitur succo venenoso quoad proprietates consimilis, vel si putredo altiorem gradum nacta fuerit animal ex serpentum, insectorumque genere nascitur prorsus venenosae putredini quoad proprietates et vires consimile. Unde patet, omnia quae ex putri virulento nascuntur animalia, venonosa esse et tanto quidem atrociori veneno imbuta, quanto venenorum mineralium, que is putredo constituitur, vehementia fuerit maior.
Sed exemplo rem declaremus. Sunt in minerali regno, uti diximus, Arsenicum, et Mercurius sublimatus omnium terrestrium venenorum potentissimum, utpote rosiva et putrefactiva virtute pollens, qua omnia corrodit et in tabum vertit. Huius fermentata putredo producit napellum, aut aconitum; virulentiae arsenicali prorsus simile: si vero in excellentiorem putredinem sublimetur, tunc vel aspidem, vel ptyadem generat, veneni atrocitate formidabilem: neque venenum napelli differre videtur a veneno aspidis nisi quod venenum in napello humiditate nonnihil obtundatur in aspide vero, aut ptyade veluti exaltatum, uti spirito sissimum, ita efficacissimum redditur: horum enim morsu omnia mox humani corporis membra corrosa, putrefactaque in tabum, eo prorsus modo quo arsenico aut napello sumpto, resolvuntur.
Quod si putredo quaedam mercuriali virulentia imbuatut, tum, calore externo e potentia in actum educta, generabit aut dracunculum virulentum, aut si putredine excellentiori subiectum imbutum fuerit, dypsadem: que tria venenorum genera eius virtutis sunt, ut intus sumpta sine remedio hominem corrosione, et inexstinguibili siti interimant.
Iterum se Arsenicum, Mercurius, et vitriolum adustum putredini commixtum fuerit, nascetur herba Haemorrhois, aut eius demnominis serpens Haemorthous, quorum unumquodque ex hisce tribus haec virtute pollet, quod qui eo infectus fuerit, omnibus venarum vasis corrosis hominem sanguinis profluvio ex omnibus totius corporis membris prorumpente interimat: huiusmodi serpentes in America nasci tante virulenti narrant, ut ab haemorrho morsus homo per os, aures, oculos, nasum, urine meatum, sedem, umbilicum, per omnes denique poros, et sanguinem, et una animam miseranda et formidabili morte effundat; quod haemorrhoin herbam quoque facere narrat Plinius.
COROLLARIUM I.
Ex his patet, omnia serpentum genera ita quoad similitudinem virium, et herbis, et mineralibus venenis respondere, ut quemadmodum et vegetabilia et sensitiva ex iis originem hauriunt, ita quoque iisdem singula viribus polleant. Sicuti vero combinatio venenosarum qualitatum in mineralibus orientium diversissima est, et specie differunt, ita et venenose herbarum, animaliumque qualitates, vires, et proprietates, prorsus specie, uti ex effectibus paulo post patebit, differunt, adeo ut nulla ex furgarex mineralis veneni mistura combinatio, qunoneiusdem combinationis herbam, aut animal producat; prout enim plus, aut minus ex terrestrium venenorum combinatione participant tanto quoque plus, vel minus nocent: unde nascitur diversa illa venenorum proprietas, quam in triplici regno minerali, vegetabili, et animali miramur.
COROLLARIUM II.
Hinc patet, quomodo is aquis venenatae correspondentis mixturae animalia nascantur. Si enim putredo terrestrium, mineraliumque venenorum per aquas diffundatur, ex ea consimilia putredini animalia nasci necesse est; que quidem tanto maiori copia proveniunt, quanto maris, ceterarumque aquarum colluvies maiorem ad generandum pronitatem obtinet. Ex putredinis vero differentis vapore subtili et tenui insecta illa venenosa, araneorum, cantharidumque variae species subitanea generatione producuntur. Quamvis in mari omnium minima venenosorum animalium, ob salis, qui putredini contrarius est, copiam progenies notetur. |
Chapter II. On certain terrestrial minerals, from which all poisons are primarily derived from the subterranean world. |
LATIN translation | |
CAPUT III.
De accidentali veneni in caeteris vegetabilium, animaliumque tam vivorum, quam mortuorum cadaveribus genesi.
Planta et animal qualecunque tandem, cum continuo alimento ad vitam conservandam indigeat, omnia vero alimenta ex Sulphure, id est, calore naturali Mercurio, id est, humido radicali, et Sale, id est fixa seu terrestri substantia, unacum spiritu aereo constent; hinc fit, ut nullum alimentum ita salubre sit, quod non aliquid ex sulphure, Mercurio, sale depravatum sibi connexum habeat, quod quidem aut a plantis attractum vel ab animalibus introsumptum, sensim calore nativo actuatum, putredinem quandam generet malignantis naturae, ex qua deinde vermiculus aut eruca nascatur in plantis et arboribus, viribus consimilis quod quidem aliud esse non potest, quam bursa quaedam animata, in qua Natura ad conservationem totius omnem pravitatem separatam, ac malignitatis latentis veluti attractivum quoddam condidit. Videntur haec in omnibus plantis etiam saluberrimis, imo et in animantibus, quae in alimentum nobis quotidianum cedunt. Quis nescit marathrum, sive feniculum et salviam alioquin saluberrimas plantas esse, quae tamen ex insita putredine vermem generant, quem qui incaute sumserint, atrocissimis symptomatis usque ad mortem torqueantur; adeo ut hinc congrue quadrari iis videatur. Corruptio optimi pessima. Imo experientia doctus, uti in sequentibus libris ostendetur, assero nullam herbam sive benignam sive malignam reperiri, quae non erucam, seu vermiculum generet pro diversitate herbarum, et proprietate et viribus differentem et tanto quidem atrociori veneno imbutam, quanto herba malignioris naturae fuerit: hinc tanta vermium, erucarum, papilionumque specie differentium in singulis plantarum arborumque radicibus foliis, seminibus floribus fructibus exortorum varietas; in pomis quoque, pyris, nucibus, gallis, glandibus, siliquis, leguminibus, singula suos producunt vermes, qui omnes uti ex putri nascuntur, ita quoque maiorem, minorem veneni gradum obtinent; exceptis tamen fructibus acidis, succisque summa acredine imbutis uti citrina et granata, similiaque, que quamdiu succo pollent incorrupto animal generare non possunt: mox tamen ac in putredinem abeunt, iam 蟽蠂慰位畏魏慰纬苇谓蔚蟽喂谓 moliri attentant, quae omnia microscopio spectata, et explorata mihi constant. Et quamvis in resinaceis arboribus, et plantis, uti pinibus, laricibus, id est in ipsa resina animal generari nequeat, eo quod balsamica quaedam virtus iis inexistens putredini contraria sit: in caeteris tamen arborum partibus noxium quoddam, et venenosum erucarum genus, Buprestin vocant, nasci constat, quod incaute sumentibus post dira symptomata excitata mortem inferat.
Si iam animalium regnum exploremus, videbimus, nullum sive quadrupedum, sive volucrium, natatiliumve genus spectes esse, quod non sibi appropriatum vermem generet. Hoc pacto equi, asini canes feles, leones, cervi, et quidquid tandem animalium est vermes generant: excrementa equorum scarabeos: apes boves; cervi Tragelaphos, alia animalia 魏伪蟿慰蟻蠂伪谓胃蠋未蔚蟼: gignunt, in intercutaneo vero recessu ricinos, cicubos, tineas, acoros, pediculos pulicesque, blatas similiaque producunt. Quamnam causam putas, quod equi, gallinae asini et sues, illi pulverum, hi luti delectentur volutabro? nisi quod certis vermibus intercutaneis infestentur: pulveris vero acrimonia verminosa substantia non minus, quam volutabro destruatur; quod et de caeteris animantibus pulveratricibus intelligas veli.
Nil dicam hic de humano corpore, cuius omnia interiora vitalis Oeconomi memora pro 峒拔次刮肯伪胃蔚峥栁 putredinis ad membra comparata vermes differentis speciei generant: quorum nonnulli putredinem, quidam todendo gangraenam, alii deleteriam qualitatem vitalibus membris inducunt; adeo quidem, ut ab hac verminosa substantia neue cor, neque hepar, neque cerebrum, neque renes, plen, vesica et pulmones, ut nihil de intestinis et stomacho dicam, immunes sint. Vidi infirmum, qui ex nimia putredinis malitia ranam vivam evomuit, Schenkius quoque in suis Observationibus, in cerebro scorpiones in intestinis serpentes natos fuisse refert. Verum cum hisce plena sint omnia Medicorum monumenta et nos ea in Scrutinio Physico-Medico de peste integro libro prosecuti simus, eo Lectorem remitto. Mirantur Medici, cur gangraena tam difficilem curam admittat, cuius causam si scirent forsan congruis remediis facile tanto malo occurrere possent. Sunt enim vermiculi arsenicali quadam vi imbuti, qui sub insensibili mole vicinas vive carnis partes rodere non cessant, et rodendo carnes in tabum malignitate sua converrunt.
Scripsit non ita pridem ustus Augustus Hauptmannur libellum de viva mortis imagie, in quoluculenter demonstrat, omnes morbos ex putredine malignante exortos, suam ex verminosa substantia originem habere, additque, fuisse in gangraena ex venerea lue exorta per smicroscopium observatos vermes fere insensibiles limacum forma, qui intra carnes gangraena infectas non secus ac vermes in caseo fodicando susque deque verterent omnia, et tam velocis generationis, ut unus eiusmodi vermiculus chartae impositus spatio, quo psalmus Miserere recitari posiet, quinquaginta alios extra corpus reiecerit: qui uri ex se, et sua natura venenosi sunt ita quoque quamcunque carnis vivae particulam contigerint, insita malignitate in tabum reducunt. Cur itaque non obstante carne viva in gangraenosis rescissa, nihilominus malum serpat, causa est quod vel unicus istiusmodi vermiculus in viva carne remanens, derepente innumeros alios similes generet, unde hi serpigine quadam malum sine modo propagant; unde acidissimis, acerrim isque liquoribus ad eos interimendos opus esse colligunt.
Si porro putredinem, quae in variorum animalium cada veribus elucet, consideremus, comperiemus, venenosa animalia, uti serpentes putrefactos ex sua propria putredine, veluti ex cinere phoenicem repullulare, aut si putredo debiliorem subierit fermentationem, in aliquam venenosam herbam transformari: Nam experientia constat, in iis locis, fossisque, in quae morticina, et variorum animalium cadavera coniiciuntur, ut plurimum omnis generis venenosas herbas uti cicutam, aconitum, napellum, hyoscyamum, asam faetidam, seu cotulam, nasci que ut ex venenosae qualitatis putredine arsenicali, mercurialique imbuta nascuntur, ita quoque consimilis qualitatis herbas producunt. Quod idem in non deleteriis herbis contingit; Siquidem ex putrefacto sive hominis, sive brutorum cadaverum spermate Satyrion, philtricam, similesque herbas nasci, quae radicibus, bulbisque, ut et floribus, ea membra exprimunt, ex quorum putredine excreverunt. Innumera hoc loco Nature mysteria pandere possem Verum cum ea aliis in locis innuamus, hic iis immorari supervacaneum duximus. Quoniam igitur nihil fere in rerum natura corporeum existit, quod a maligna qualitate prorsus immune sit; hinc nascitur infinita illa venenorum differentia, quam in sequenti capite prosequemur. |
Chapter III. On accidental genesis of poison in other plants and animals, both living and dead. |
LATIN translation | |
CAPUT IV.
De Venenorum Differentis.
Tot sunt venenorum differentiae, quot sunt primae mineralium mixtorum differentiae ita tamen, ut quaedam mineralia ex se, et sua natura solum venena proprie dicantur, et ex huiusmodi tanquam basi, et fundamento caetera omnia, quibuscum miscentur, pro combinationis ratione plus, aut minus venenositatis acquirant.
Sunt autem in Subterraneo mineralium regno, arsenicum argentum vivum, sive Mercurius, Cinnabrium, Arabice Usifur, Calx viva, Gypsum: Rubrica Sinopica, Lithargyrium, Cerussa, minium, aerugo, pyrites, antimonium, rubigo, et similiaque ex sulphure originem trahunt, sicuti iam memoratae mineralium species: hae veno mistae cum variis quadruplici salium differentia et succis liquidis bituminosisque fluoribus immensum fundant venenorume seminarium.
2. In Vegetabilium regno inter venena potentissima recensentur Napellus, Euphorbium, Cicuta, Aconitum Tithymalus, Lathyris, five caraputia, Scammonea, Colocynthis, Helleborum, Cucumis a sininus, Rhododendron. Apium risus Thapsia Haemorrhois, Stramonium, Solanum maniacum, Mandragora, Psyllium, plurima fungorum genera. Quae omnia uti ex subterrestribus mineralium succis eorumque varia miscella originem trahunt, ira quoque singula eorum, ex quibus nascuntur, proprietates sortiuntur.
3. In Animalium regno quadruplici; Quadrupedum nempe, Volatilium, Natatilium, Reptiliumque, aut insectorum, haec cum primis inter venena recensentur: In animalibus perfectis quadrupedum nullum reperio quoad totam substantiam venenosum sed quoad partem tantum: uti sunt cerebrum cattorum fel tauri, sudor nonnullorum animalium, uti cervorum, felium pili intro sumpti, cauda soricum, coagulum leporis, sanguis taurinus, morsus rabiosorum animalium: et inter insecta quadrupedia dracones stellio sive salamandra, bufo, rubeta crocodilus nonnullae lacertae, mures, et medium inter quadrupedia et volucres vespertilio.
4. Inter volucres nocturnae pleraeque aves Saturninae natur, uti noctuarum diversae species nonnihil venent habent; Insectorum vero aligerum genu omne pene venenosum est, utpote ex deleteriae materiae vapore natum, ut sunt cantharides, bruchi, papiliones, muscae, locustae, cyniphes, bombyces, et quicquid denique praeter alas compluribus pedibus instructum est.
Inter natatilia venenosa censentur; lepus marinus, natrix, pastinaca, hirudo sive sanguisuga, pulmo marinus, nonnullae loligines, anguillae e putrido paludum limo nata, quaedam ranae, seu bufo aquaticus, serpentes aquatici, torpedo, etc.
5. Inter reptilia, omnia serpentum genera Aspis, ptyas, dypsas, vipera, boa, cerastes Haemorrhois, omnia vermium genera; Amphisbaena, Caecilia; et inter multipedes, scorpius, araneus, millepeda, scolopendra. Quae quidem omnia vel halitu, vel morsu, aut spiculo, aculeove, aut venenosi liquoris eiaculatione, vel spuma oris, immediato quoque contactu homines intoxicare solent.
Halitu aspides, dentibus viperae caeterique serpentes: spiculis seu aculeis scorpiones, eiaculatione veneni bufones, oris spuma canis rabiosus: nonnulli serpentes solummodo calcati veneni qualitate homines siderare comperti sunt: nonnulli quoque sola veneni per medium diffusione inficiunt, uti torpedines aspides, ptyades. Novi ego unum ex nostris, qui cum aspidem in arbore, sedentem percuteret ille solo halitu ita percutientem intoxicavit, ut sideratione quadam hominem toto triennio immobilem redderet, ex qua et nullo remedio tali veneno pari postmodum occubuit. Fuit et alius, qui serpentem cum incaute calcasset, paulo post, paralysi vel potius apoplexia interierit.
6. Inter venena quoque recensentur pestiferorum corporum lethale contagium: animalium quorum cunque tandem cadavera sive morticina , menstruae mulierum sordes, ex quibus innumera rebus mala resultant: omnia denique animalia, quae tum ex vegetabilibus, tam caeteris animalibus generantur.
Habes hic, Lector, venenosorum corporum classes sex; ex quorum malignis qualitatibus una cum alimentis quibus insunt, omnes morborum species oriuntur. Vide Tabulam sequentem, ubi omnia exhibentur. |
Chapter IV. On different types of poisons. |
LATIN translation | |
CAPUT V.
De Alimenti, Medicamenti et Veneni differentia: Item de consensus et dissensus rerum, quam Sympathiam et Antipathiam vocant, vari divisone, et an lis et amicitia rerum per qualitates primas seu elementares, an per specificas rerum virtutes perficiatur.
Venenum omnes Medici cum alimento e diametro pugnare asserunt: Medicamentum vero seu 峒位蔚尉喂蠁维蟻渭伪魏慰谓, in alimentum et venenum, veluti extrema, medio modo se habere; ab utraque plus vel minus participando: quae enim inter se summe pugnant, eodem genere participent necesse est; alioquin pugna aequalis inter accidentia esse nequit: Quare venenum, alimentum et alexipharmacum apud Medicos idem habebunt genus; nimirum ut inter res non naturales ponantur, quas ratione sui effectus causas efficientes vocant. Nam, ut supra monuimus, res on naturales dicuntur , quae non secundum naturam, nec praeter naturam simpliciter existant, sed tales evadere possint: alimenta quidem augendo et nutriendo: medicamenta corrigendo: venena vero corrumpendo ac destruendo. Et ea quidem, qua a natura conservationi destinata sunt alimenta, ut similitudinem quandam cum alito acquirant, a calore innato prius superentur necesse est, antequam in corporibus in substantiam similem converti possint. Medicamenta vero a calore primum patiuntur, et in actum deducuntur, deinde vero reipsa in corpus agunt, et ad meliorem id ipsum statum reducunt. Venenorum vero diversa est ratio: nam sive a calore comminuantur, utque frigida sunt: sive excitentur tantum, uti calida, in corpus agunt, non conservatione aut instauratione, sed totali corruptione. Quemadmodum enim alimentum eo ipso dicitur, quod alere potest; ita medicamenta sive 峒位蔚尉喂蠁维蟻渭伪魏伪, quia mederi, et venena sive 未畏位畏蟿萎蟻喂伪 , quia corrumpere ex se et sua natura apta sunt: ac proinde si quandoque prodesse et iuvare comperiuntur, hoc tamen non per se, sed per accidens faciunt: quamvis enim alimentum, et medicamentum conferunt, aut saltem malitiose non agunt, ex accidenti tamen summam malignitatem inducere possunt totius destructivam.
****TABLE****
Omnium Venorum, quae in Natura rerum considerari possunt.
Et quamvis venena proprie alimento contrarietate naturae opposita sint, Alexipharmaca tamen etiamsi inter venena quoque recenseantur ob aliarum tamen rerum mixturam ita obtunduntur ut omnem suam vim exercere non poisint; ut patet primo in antimonio, sandaracha, pyrite, quae cum terrestrium glebarum haud insalubribus substantiis mixta sint vires suas oppressa sexerere non possunt, ac proinde, uti postea docebitur, prius correcta, in medicamentorum usum cedunt. Pari ratione de Colocynthide, Scammonio, Euphorbio, Esula, similibusque dicendum est que uti crasso humore constant, ita quoque non adeo efficacia sunt, ut in puris venenis adeoque in usum medicum prius correcta assumi possunt. Dico amplius, nullum esse venenum adeo potens, et purum, correctum prius in usum medicialem assumi non possit: uti de viperis, bufonibus, scorpionibus, caeterisque serpentibus, quantumvis virulentis constat: viperina siquidem caro theriacae constituit hypostasin: bufones in efficax assumuntur contra pestem antidotum, uti Libro de peste ostendimus: nullum quoque venenum est. Quod non in antidotum adhiberi queat in eadem veneni specie, qua quis infectus est.
Mirum tamen est, venenum unum alteri esse ve eum: Verbi gratia, venenum bufonis hominem interimit araneus vero veneno suo contra occidit bufonem; Tarantula Apuliae venenum, uti in Magnetica Arte ostendimus detrita supra vulnus inflictum in modum emplastri venenum proprium extinguit et sic de caeteris; quorum omnium rationes postea dare conabimur Vidi ego pharmacopeum Erfurt in Thuringia, qui omnis generis serpentes vivos in usum medicum destinatos sibi compararat, et cum eos conchae impositos incautius tractaret, ab uno eorum morsu inflicto, statim memlbro leso intumuit deinde ex serpentis veneno, totius corporis veluti sideratione quadam perculsus, tremuit: et cum medicis advocatis nullum non antidotorum genus illi praebitum fuisset sine ullo profectu, tandem inter caeteros peritior physicus infirmum rogavit: quinam ex istiusmodi serpentibus eum momordisset dixit, aspidem: hanc itaque coctam et carnem praeparatam ei comedendam dedere vix dum sumpserat, cum ecce statim melius sentire cepit, et continuato illo cibo per diem integrum, tandem perfecte convaluit. Sunt qui virulentissimae viperae carne, vinoque viperato pasti, non tantum quidpiam noxii experti non sint, quin, quod admiratione dignum est, expulso, omni vitioso humore, ex lepra irremediabili alioquin in perfectum sanitatis statum reducti sint, unde ad vitae prolongationem, carnem viperinam plurimum valere, adeo notum est, ut de eo dicere amplius pigeat. Lector videat quae de Spelunca serpentum libro tertio Artis Magneticae, mira sane produximus Sed ut ad propositum nobis scopum revertamur. Dico itaque, nullum esse elementum, quantumvis salubre, quod non putredinem, cum tempore generet, nullam vero putredinem esse, quae non in vermem quendam animetur, qui uti virulentia sua non caret. Ita quoque veneni omnis expertem non esse, vermes ex faecibus vini ac frumento corrupto intolerabilis faetoris nati, sat superque demonstrant.
Notandum itaque, omnem motum effectumque e contrariorum dissidio atque repugnantia nasci: Natura enim dum Mundi huius universitatem assiduae mutationi subiecit, simul eam necessario variis dissidiorum generibus, quasi seminibus aspersit, atque quatuor rerum primordia, Aquam, et Ignem, Terram, et Aerem contraria instituit, et unicuique quod ex iis ortum processit, aliud quidpiam opposuit dissidii lege. Ita morbis ex intemperie contrariis, ex temperie vires; morbis ex materia, contrarias materiae facultates, in aliqua specie; et instrumentariis fecundas medicamentorum vires, ex permistione materiae temperamentique viribus ortas opposuit: imo quod miraibilius est materiam in una atque eadem re simplici subinde hanc qualitatum contrarietatem complicasse complura demonstrant. Hoc pacto pars serosa lactis et butyrosa ventrem subducit, caseosa cohibet et stringit. Iterum, Galeno teste trifolii decoctum morrasibus aranae, aut viperae pro fomento adhibitum, statim dolores sedat, virusque attrahit: idem vero parti sanae admotum dolores similes iis quos virus facit, excitat. Flores chamaemeli olfactu prosunt capitis dolori; sonlia contra eidem applicata summe nocent. Lapathi folia laxant, semen assumptum constipat. Aloe intro sumptum haemorrhoidum venas aperit, quas idem foris in emplastri morem applicatum sanguinem sistendo claudit. Ova liquida, et sorbilia differentem effectum praestant, quam eadem tosta; cuius quidem rei ratio haec est, quod in herbis una pars maiorem humiditatis digestionem habeat quam altera: unde pars plantae consequenter alium effectum praestat in corpore humano, alium flores in eadem planta purioris substantiae, magisque digesti; quarum quidem virtutum differentium artifex calor est, qui pro diversitate gradus alium effectum producit in radice, alium in caule, alium in flore alium denique in fructibus et seminibus, uti videre est in pomo citrio, cuius medulla intima adstringentis naturae, nescio quem mineralem succum exprimit, unde rosiva quadam vi, et frigiditate stomacho nocet; cortex vero calore suo naturali eidem plurimum confert imo uti characterismo suo naturali cor exprimit , ita quoque eidem mirifice prodest.
Quemadmodum igitur res quaedam sunt a tota substantia nobis familiares et amicae, et quasi naturae nostrae conservatrices ut sunt alimenta naturae nostrae congrua, ita quaedam a tota substantia nobis sunt infestae et inimicae, ut venena: quorum qualitates ideo alii occultas, nos vel formae, vel totius substantiae proprietates dicimus: Alimentum enim nos alit ideo quia nobis tota substantia simile est, haec autem similitudo nec temperamentum est, nec materiarum, sed vel formarum duntaxat, vel horum certe omnium, quam totius substantiae similitudinem appellamus: etsi enim vinum panis, olus, quoad materiam, alimenta nobis multum dissimilia sint, quoad formam tamen multum nobis familiaria fiunt et amica, similiaque, eo quod spiritum quendam vitae, calorisque in se contineant benignum, spiritibus vitalibus oppido proportionatum, cuius appulsu spiritus, calorque noster fovetur sustentaturque, tandemque una cum alimento, cui inest, in aliti substantiam naturae similitudine convertitur, quod elementaribus primis, seu manifestis qualitatibus adscribi non potest: ergo effectus ille nutritionis necessario in spiritu seu coelesti illo calore formae congenio constituerur. Unde nihil nos alere potet, nisi et hoc ipsum alatur, sitque vel fuerit aliquando vita praeditum; quod mineralibus non convenit: unde pleraque nis vegetabilibus coniungantur sine nocumento sumi non possunt, cum inanimata sint, nec substent nutritioni.
Huic itaque alimentorum substantiae diametro opponuntur ea quae deleteria, venenataque tota substantia sunt, eo quod totum quod in nobis benignum et familiare est, virulenta et maligna sua vi dum omnes humores in sui similitudinem vertere nituntur, penitus corrumpunt, et destruunt; medium locum tenent medicamenta purgantia, quae nobis partim similia, partim dissimilia sunt, quae etsi in alimentum nobis non cedant nostram tamen naturam non destruunt, sed media quadam via tendunt, uti in sequentibus declarabitur. Sed iam singula hucusque dicta de Sympathia et Antipathia effectus per Quaestiones examinemus.
QUAESTIO,
De Sympathia et Antipathia venenorum; et quid proprie illae qualitates, quas occultas et specificas, et totius substantiae familitudine profectas vocat? et utrum humano ingenio comprehendi valeant.
Naturae clavis una est, quam is solusq ui in materiis dissimillimis unitatem complectitur, reperisse censeri debet etsi nemo eam possideat, nisi formas rerum, stimulosque motuum naturalium, qui ex lite, amicitia, seu discordi rerum consensu immediate resultant, quosque corporum unio, fuga necessario consequitur, perfecte norit: Latent enim sub hisce totius Naturae thesaurus et arcana Divinae Sapientiae sacramenta, quorum scienti imbutus Salomon tantum gloriabatur ut eam Regnis, et sceptris longe anteponendam duxerit. Priusquam itaque ad ipsarum rerum investigationem perveniamus, quaenam, quales, aut quotuplices mirificarum huiusmodi Naturae operationum sint causae, prius examinare visum fuit.
Consensus itaque, sive dissensus rerum, quorum illum 蟽蠀渭蟺维胃蔚喂伪谓, hunc 峒谓蟿喂蟺维胃蔚喂伪谓 Graeci vocant, non unicus, uti quidam censuerunt, existit sed tot, quot differentia in rerum Natura entia reperiuntur, cum nullum in triplici Naturae regno mixtum, sive id minerale sive vegetabile, sive animale existat, quod non cum altero quodam hasce odii amorisque leges exerceat, quae quidem diversissimas operationum suarum causas soriuntur, atque vel ad hasce , vel ad istas, aliasve Naturae classes revocantur. In nonnullis concurrunt omnes, in nonnullis aliquae in quibusdam una solum modo effetum prodigiosum causat.
Verum ne in negotio pene infinito absorbeamur, omnia ad certas quasdam classes reducamus; Quarum prima primas, secundas, et tertias qualitates respicit: secund, resultat ex subtilium, et insensibilium vaporum emissione; Tertia, ex naturali similitudine, et dissimilitudine contrarios odii, et amoris actus exercet: Quarta, ex diversa climatum constitutione; Quinta ex vehementi virtutis imaginatricis motu , quo phantastica vis miros subinde effectus tum in utero muliebri tum extra illum in variis obiectis producit. Sexta, ex motu harmonico, quo admirandi quidam motus nascuntur. Septima, ex pororum in corporibus constitutione, qua unum virtutis profluvium ab alio quopiam emissum melius, quam aliud recipit. Octava, ex metu vacui; quo subinde miri in natura rerum effectus nascuntur. Nona, ex vehementia passionum. Decima, ex peculiari coelestium corporum influxu. Undecima, ex actinobolismo, seu corradiatione corporum, quam proprie magneticam dicimus, iuxta quam 蠂蟻峥喯兾刮 蟿峥段 峒谓伪位慰纬喂峥段 quandam omnium reliquarum iampropo sitarum rerum rationes per magnetismum veluti in omnibus existentem consideramus cum attractionem et repulsionem, sive litem et amicitiam, consonum dissonum in omni sympathiae et antipathiae negotio occurrere necesse sit: Sed iam singula fusius deducamu.
Prima classis respicit qualitates primas, calidum, humidum, frigidum, siccum; et secundas, duritiem, mollitiem, asperitatem, laevitatem et similes. Tertio attractionem, repulsionem, etc.
Cum itaque inter humores quatuor elementares, nunullae lites et amicitie comperiantur, merito quaeri potest, quomodo, aut qua ratione, aut qua de causa hee peragantur. Quidam existimant, omnem humorem vi elementari trahi: perperam:habent enim aliud quidpiam adiunctum quod miros subinde huiusmodi tractionis effectus producat: alias enim sequeretur, omnes huiusmodi prodigiosos effectus quatuor simplicibus et manifestis qualitatibus adscribi posse, quod experienti repugnat. Non nego tamen hoc loco communem Medicorum regulam, qua contraria contrariis curanda praecipitur: Ita morbis calidis frigida, frigidis calida, siccis humida humidis sicca plerumque adhibentur: sed haec lippis et tonsoribus uti nota sunt, ita de iis longius disserendo non nisi tempus perdam. Quia tamen subinde calor quidam in animalibus reperitur, qui plus possit, quam vel igneus elementaris calor, ut dum struthio intra unum diem ferrum digerit, quod ab igne nisi longo tempore consumi non potest: Quaeritur huius rei ratio? Dico id non solo calore fieri, cum calor stomachi in animalibus valde temperatus sit, sed esse in illa volucre calori stomachi quidpiam adiunctum, cuius virtute ex stimuletur, idque ex genere salis esse, sive id nitri, sive alum inis sive vitrioli, quibus huiusmodi animalia plurimum pollent, qui sal calore excitatus idem praestet in stomacho struthionis, quod dicti sales, praesertim vitrioli, extra stomachum in qualibet ferrea lamina praestant, Spiritus enim vitrioli ei affusus intra paucas horas id rodit, et exedit, experimento vulgo noto Calor enim naturalis, quo stomachus a natura imbuitur, in salinam volucris materiam agens, spiritum salinum in ea latentem, veluti sublimat, ad eam efficaciam, ut hunc effectum praestare queat, id est, ferrum consumere. Materiam vero hanc avibus in esse excrementa earum luculenter demonstrant, quae cum tempore tota in salinitrum efflorescunt. Atque hinc colligimus, cur omnes volucres, etiam aquis assuetae, calidiorem stomachum habeant, quam caetera animalia quadrupedia, quia videlicet efficacioribus salium spiritibus pollent, quibus non solum ossa, et quaevis dura, sed et ferrum, ereos nummos, ut gallin, anates, et similia digerant, et concoquant. Sed de hisce in sequentibus pluribus.
Secundum Sympathiae et Antipathiae fundamentum consistit in subtili quodam vapore, et prorsus insensibili, qui emittitur a nonnullis rebus in obiecta praesentia; atque hoc pacto omnia fascinorum genera proveniunt: hoc pacto amantes mutuo se inficiunt, emissis ex oculis spiritibus quibusdam subtilibus, qui ex sanguine, atra et flava bile corrupto elevati, per philtricum oculi organum in rem amatam diffusi, saeva symptomata excitant, modo amoris, iam insania, paulo post indignationis, aut timoris, derepente gaudii; que omnia a spiritibus in alieno subiecto varie contaminatis et pro varia affectionum pugna impulsis dissipatisque oriuntur. Sed vide quae de hisce pluribus egimus in Arte Magnetica l. 3, fol. 576, ult edit et lib. X Musurgiae, de fascino amoris.
Ad hanc classem revocantur mulierum menstruatarum fascini, quo et pueros inficiunt, specula maculant, vina vel halitu solo corrumpunt, canes ubi lamberint, horrenda scabie cum pilorum decidentia interimunt; virus insolens et omnibus vitandum ceu venenum basilisci cuius veneno in omnibus correspondet, quod ex huiusmodi nasci posse Cardanus, Fernelius, Andoynus, existimant.
Praeterea nonnulli serpentes virulentissimi huc merito revocari posse videntur, qui solo subtili huiusmodi toxico referti, vel distantes iniciunt: uti Aspides, Ptyades, et iuxtal Plinium. Basilisci faciunt; unde aspides solo flatu siderant: ptyades corrumpunt, et putrefaciunt omnia: Basilisci, si vera sunt quae narrantur, solo visu interimunt; quod utique non nisi virulenti spiritus efficacia fit, unde vero corruptio, et putrefactio haec originaliter exurgant, infra docebitur, ubi de specificis et differentibus qualitatibus serpentum, mirisque effectibus, quos vel morsu, vel attactu, vel halitu inferunt, disseretur.
Tertium consensus, dissensus fundamentum ut plurimum in similitudine, et dissimilitudine rerum consistit; hanc autem similitudinem, et dissimilitudinem rerum non in temperamento, sed in ipsa substantia, a cuius forma procedunt, latere censendum est: neque enim ulla alia attractionis, et repulsionis lex statui potest.
Quaeritur itaque, quomodo hi attractus et repulsus in rebus fiant? Dico id melius nos explicare non posse, quam per magnetismum tum in omnibus rebus tum potissimum in medicinalibus rebus elucescentem. Dum ergo medicamenta intro sumpta, uti Reubarbarum, Scammonium, Sena, similiaque, humores improbos trahere dicuntur, non id facere censeri debent vi quadam communi, et elementari: calida enim in calidum, humida in humidum, in siccum sicca uti homogenea sunt et in purgantibus supra recitatis ad bilem analoga ita in se invicem agere non possunt virtute elementari. Quare si Reubarbarum, et caetera bilem trahunt id virtute quadam abdita, quae in similitudine consistit, et a forma substantiali profluit, exinsita utrique familiaritate praestat. Quomodo vero haec operatio fiat, aperio.
Medicamentum simul ac corpori ingestum fuerit, primo id, quod maxime omnium sibi Naturae similitudine affine est. Appetit, et mox virtute sua diffusa amicam qualitatem inquirit, inquisitam movet et attenuat, motam trahit, tractam, sibique unitam unacum caeteris faecibus per secessum educit, spiritibus vitalibus in communis hostis expulsionem veluti conspirantibus. Hoc itaque pacto solo similitudinis proprietate in medicamentis purgantibus attractio completur et perficitur, quae quidem elementari qualitate quomodo fiat, concipi non potest. Cum enim universum Catharticorum genus calidum sit certe similitudine pituitam, utpote medicamenti qualitatibus contrariam, trahere non posset: sola itaque substantiae similitudo causa est, cur Reubarbarum bilem, scialappa pituitam, veratrum melancholiam trahat: Unde et cholagoga, hydragoga, melagoga a Medicis vocantur.
Vides igitur, quomodo Agaricum, quamvis natura sua calidum medicamentum, pituitam tamen trahat: quia videlicet qualitate sua bili analoga eam primo movet haec deinde totum phlegmaticum humorem intus sumptum vehementer instimulat, attenuando dissolvit, unde bilis humori phlegmatico iam summe attenuato, uti consimili sibi humori in agarico latenti insito appeticu iungi desiderat, ita quoque hic ab agarico attractus, copiosi phlegmatis iam dissoluti fluorem una secum per faeces, secessumque transmandat: Latet enim in humore phlegmatico corrupto quidpiam, quod humoris agarici similitudine naturae respondet unde ad eius praesentiam statim, sicuti ad praesentiam magnetis, ferrum derepente agiratur ad unionem. Hoc pacto omnia alexipharmaca humores humani corporis movere censenda sunt.
Medicamentum itaque simul ac in stomachum assumptum, et a calore naturali excitatum fuerit statim in actum prorumpens, ad agendum impellitur, solutisque quasi vinculis evolans se promit, diffundendoque se, vires profert novas. Vapor vero ea ipsa facultate medicamenti praeditus illinc prosiliens per caecos occultosque meatus in omnes corporis recessus quaqua versum effusus ad humorem quidem Naturae inimicum, amicum vero sibi ubi pertigerit, eum acrimonia sua incidit attenuatque, qua actione uti sibi similem reddere nititur: ita quoque potenter naturam stimulat, atque ad exonerandum percellit Hinc fit, ut medicamentum, quod in stomacho, intestinisque stabulatur, insita vi et inita iam pugna, ex una parte consimilem sibi humorem naturali appetitu alliciat, natura vero ex altera parte inimici hospitis contubernio offensa stimulataque, eum, qua data porta, non per consuetos tantum meatus, sed per occultos corporis ductus, fibrasque ipsas, quibus corpus pervium est, in intestina derivatum, exturbat. Sed dehisce vide lib. 3, p. 7. Artis Magneticae, ubi omnia quam fusissime tractata reperies.
Quarto: Fundatur consensus dissensusque rerum subinde in differenti climatum constitutione: quemadmodum enim non omnis fert omnia tellus, ita quoque sub Zona Torrida, caeterisque Indiarum; atque Americae regionibus diversa producunt Animalia; nostratia illinc translata fere speciem mutant. Oves gibbosam corporis formam acquirunt, caeterasque metamorphoses, quas alibi recitavimus; quae fere illinc ad nos deferuntur, pleraque climatis insolentia diu vivere non possunt: nonnulla quoque mox ubi Cancri Tropicum subierint, veluti peregrina coeli plaga offensa moriuntur. Patiuntur et in America Indigenae certos moros iis regionibus proprios, quibus exteri nunquam infestantur: filii tamen exterorum, si ibidem nati fuerint slatim iis infestari solent: qua quidem alia de causa non proveniunt, nisi a diverso temperamento, quod celum differens diversa victus ratio alimentorumque differentia in illis producit; unde et de medicamentis iis convenientibus, quae in Europaeis regionibus non reperiuntur. Divinae bonitatis immensitas providit, quibus malis suis mederi solen.
Ita sagax natura ubique locorum indemnitati hominum consulens, ubi morbus, ibi eidem appropriatum medicamentum deesse noluit: atque, quod mirari satis non possum, vel venena ipsa ex salubribus substantiis produxerit: ita cicuta ex corrupto, et vitiato petroselino thora ex antora ex ruta rutam sylvestrem virulentae substantiae, ex olusatro papaver corniculatum pessimae qualitatis et sic de caeteris aliis, originem suam ex una eademque re, sola salubris corruptione interveniente, sortiuntur: adeoque optimi corruptio, vulgari diverbio pessima convincitur. Hoc pacto triticum inconvenienti terreno consitum in siliginem, aut avenam; olera nonnulla in rapa, experientia ductrice degenerant; qua idem cognovimus cinnamomi plantam in Europa consiram in laurum, piper in hederam, Caryophyllum in castaneae quid simile degenerasse, utique non alia de causa, nisi ob maius, minusve Solis robur, cuius defectu totalem substantiae formam in alieno solo plantat mutant, non nisi obscuris quibusdam prioris substantiae relictis vestigiis: rursus, cypressi plantula in Septentrionis Regionibus, frigido solo consitae in Savinam; Tithymalus planta in Sicilia in arborem degenerat. Si itaque tantam in vicinis regionibus mutationem subeant; quanto maiorem in torrido subiecta coelo obtinebunt? Verum de hisce ex professo alibi.
Quinto. Phantastica, sive imaginatrix facultas prodigiosas prorsus Sympathiae, et Antipathiae legel fundat. Miramur, cur nonnulli homines naturale odium concipiant contra flores, fructus animalia; sudent ad praesentiam etiam absconditae felis; rosae odore in lipothymiam cadant; liliorum fragrantia pene exanimentur: idem de similibus antipathicis affectibus iudicium sit: de quibus liber integer conscribi posset, quae tamen originem aliunde non traxerunt nisi ex matre quae similibus rebus tempore gravidationis offensa, variisque imaginationis stimulis agitata, odium in fetum transtulit. Ad hanc classem quoque revocantur illa signa, quae fetui imprimuntur a matribus, quorum non est numerus, atque ex vehementi rei, quam appetunt, desiderio. Quam picam Latini, 魏委蟿蟿蠅谓 Graeci vocant, nascitur: dum mulier gravida rei habendae cupiditate anxia ubi se fricat, ibi spiritus animalis, phantastica vi excitatus, accurrens id effingit, quod imaginatione conceperat, hinc monstrosorum fetuum origines hinc pleraeque affectiones inclinationesque exoticae, quas in nonnullis hominibus comperimus, exfurgunt. Sed de his Lector consulat l.3. Artis Magneticae, de Magnetisimo imaginationis, ubi genuinas huiusmodi abditarum rerum rationes deteximus.
Sexto. Sonas quoque mira quaedam in natura rerum efficit; ut dum chorda tensa aliam aequitensam intactam movet sed et fistularum sonus aliam quamcunque rem sibi proportionatam, ut statuas in Ecclesia candelabra similiaque ad prodigium usque movet. Sed cum de hisce in Musurgia nostra ex professo variis in locis egerimus, eo Lectorem remitto ubi omnia sonorum miracula per genuinas causas enodata reperiet.
Septimo Certorum corporum quoad poros constitutio facit ut similia in ignem coniecta calorem non recipiant, quod homines causa ignari summe admirantur, de quibus in praecedentibus. Ubi enim per poros angustos igni nullus aditus conceditur, ibi rem frigidam manere necesse est, cum ignis non in superficie, sed in intima substantia receptus calorem efficiat; unde quamvis calor in extrinseca superficie nonnihil agat, frigus tamen intus latens virtute sua, mox si quidpiam exterius caloris productum fuerit, e vestigio tanquam sibi contrarium destruit, uti de Adamante fieri referunt.
Octavo. Corporum naturalium corradiationes, miras fundare in natura rerum consensus, dissensus que leges, is solus nescire potest, qui Artis Magneticae fuerit ignarus. Cum enim omnia corpora naturalia a Sapientissimo Mundi Architecto huiusmodi actinobolismo dotata sint certe per illum mira aguntur. Sunt enim huiusmodi radiis veluti manus quaedam, quibus res cum immediatione suppositi agere semper non possint: se invicem distantes vel amico aut inimi coconcursu corripiant. Sunt autem huiusmodi actinobolismi, sive corradiationes nihil, aliud, quam subtiles, et insensibiles quidam vapores, quesi res se inveicem, si amicae sint, foveant, si inimicae, destruant. Hinc emanant omnes illae plantarum amicitiae et inimicitiae, quarum catalogum vide in citata Arte Magnetica.
Mirum, quod in domestico nostro horto non ita pridem observavi Balaustria plantata fuerat inter duos rhododendros sive oleandri arbores; quoniam itaque hoc genus fruticis mirum in modum perniciosum est, virulento quippe succo turgens; contigit cum tempore ut balaustia veluti phthisi quadam correpta tota deficeret, atque ariditate consumpta, omnibus exoticum effectum mirantibus. Ego hostilis plantae nequitiam subolfaciens suasi; ut oleandros exciderent, utpote quae virulento suo vapore tenellam balaustiam fascinaverint: iis excisis statim, velrsuti remotis causis, balaustia ex infima stirpe denuo copioso germinum fetu repullulare cepit. Idem in Satyrio vitici applantato comperi; vitex enim seu agnus castus satyrium, tanquam ad plantae sibi inimicae occursum, cum tempore penitus destruxisse visus sest: Cuius quidem rei ratio alia non est, nisia, quod vitex vi sua ignea genneticum humorum in satyrio latentem totius substantiae similitudine sibi contrarium sensim exsicecando destruat.
Ad hanc corradiationem, sive actinobolimum omnia sive animalia, sive plantae revocantur: quorum unum alterum si amicae fuerint, hoc circulari consimilium virtutum 峒蟺慰峥め骏慰喂伪委, sive effluvio recreat, fovetque; inimicae vero , unum alterum dissimilium virium effluvio dissipat consumitque. Estque hic magnetismus omnibus rebus naturalibus in triplici Naturae regno peculiaris, ut postea videbimus. |
Chapter V. On the difference between food, medicine, and poison: Likewise on the harmony and discord of things, which they call sympathy and antipathy, with various distinctions, and whether the enmity and friendship of things are accomplished through primary or elemental qualities, or through the specific virtues of things. |
LATIN translation | |
CAPUT VI.
De Venenorum consensu, dissensuque, eorumque origine, et causis.
Ut Lector videret, quot modis specificae rerum virtutes, quas plerumque occultas qualitates imperite vocant, considerari queant, eas in praeced. Capitulo proposuimus, et quaenam illa virtutum admirandarum, quibus imbuuntur, cuna sint; quibus instructi nil restat nisut propositum nobis de venenis, eorumque causis argumentum prosequamur. Cum itaque venenum hoc loco nihil aliud sit quam vis quaedam in aliquo corpore posita, cordi singulariter noxia, et vitae animantium tota substantia dissimilis, contraria et directe corruptiva; merito quispiam dubitare posset. Quam ec i sit, aut in quo consistat, et de qua tanta inter Auctores lis est, et controversia. Sunt, qui ea per excessum duntaxat, primarum qualitatum agere putent, ita ut alia per frigus vehemens et intensum, cor constringendo stupefaciendo, ac calorem radicalem extinguendo; alia per siccitatem vitalem consumendo humorem; alia per nimiam humiditatem putrefaciendo, viasque obstruendo hominem interimant intemperie quadam sive 未蠀蟽魏蟻伪蟽委峋, primarum qualitatum propria. Verum valde in hoc hallucinantur. Si enim in solo excessu primarum qualitatum consistat veneni actio non erit ratio, cur aqua pura, piper aut vinum sublimatum similiaque inter venena, et deleteria accenseri non queant: cum aqua frigidissima sit piper calidissimum; sed haec venena dici non possunt: ergo praeter calorem, et frigus, humiditatem siccitatemque, alia qualitate opus est, qua vehementia illa, que in intoxicatis spectantur, symptomata efficiantur, quae qualitas optimo iure, Aristotele teste, proportione quadam elemento stellarum respondet; nos itaque ut genuinam omnium eorum, quae pura venena vocantur, rationem assignemus, a mineralibus telam inceptam ordiemur.
DISQUISITIO I.
Qua natura, proprietas, origo, causae effectuum, syptomatumque exoticorum explorantur.
Suppono primo; Latere in subterraneis visceribus 蠅伪谓蟽蟺蔚峥の嘉蔽 quandam rerum, ex qua innumera innumerabilium specierum mixta oriantur, uti toto hoc Opere passim ostensum fuit, quae tamen praecipue a sale, sulphure, murcuriali elemento, ex his immediate com mistis infinita quadam combinatione exsurgunt. Salium quippe diversissimae species uti et nitri, aluminis, vitriolique, infinitas pene combinationes moliuntur mixtorum tam salubrium, quam insalubrium, ita ut diversissimarum rerum formae non aliunde, quam ex tali, ac concurrentium materiarum combinatione emanent: quae quidem combinata mixtorum composita talem induunt formam, qualem ipsis talis, et talis combinatio assignarit.
Suppono Secundo Ignem Subterraneum verum Naturae Archaum 蠅伪谓喂苇蟻纬慰谓 calore suo intimas Geocosmi fibras penetrante mixta, in totuplices differentes formas transmutare, quotuplices sunt diversi remissionis, ac intensionis in eo gradus, uti in praecedentibus experimentali ratiocinio fatis demonstravimus, ex quibus nova nascuntur combinationum seminario; quae quidem non ex primis qualitatibus immediate resultant, sed ex formis ipsis tali, et tali combinationis legec onstituti.
Hisce itaque suppositis, iam ad eas quae puri veneni originem dant, combinationes scrutandas progrediamur. Estque primo quadruplex Salium genus, deinde Sulphur, Argentum vivum, Sublimatum. Succi mercuriales, Naphthaei fluores, ac Semimetalla, Cadmie, Marchasitae, Antimonium, e quorum varia permutatione infinita venenorum genera nascuntur.
Sulphur primo quatuor species generat, solo intensiori aut remissiori ignis gradu natas; et sunt, Arsenicum, Auripigmentum, Sandaracha, et Risigallum, quae quidem adeo sibi virtute similia sunt, ut pro uno merito sumi queant: ex Arsenico siquidem Auripigmentum provenit, non substantia, sed colore solummodo diversum: ex hoc sandaracha nascitur, itidemque colore ab auripigmento tantum differens, ita ut pro una et eadem re sumi queant, quod et Arabes clare docent, quod enim nos auripigmentum, illia 爻丿賱 vocant: ex hoc denique risigallum oritur, mali ovi, malus corvus: haec enim omnia venena pura et efficacissima esse omnes Metallurgi et Chymici testantur, uti videre est apud Matthiolum, Falopium, Agricolam et Cardanum, et nos in praecedentibus de imperfectis huiusmodi metallis fuse egimus. Qua vero ratione, venenosa sua qualitate symptomata excitet, et quaenam sit Arsenici, eiusque specierum compositio, ex qua tanta mala proveniant, modo explicandum est.
Arsenicum natura sulphureum, atque ex sulphure vatia ignis modificatione nascitur, tripici potissimum irtute pollet, tantopere hominibus cunctis caeterisque animantibus nociva. Prima est vi adustio, quam ex quorundam salium ignea vi pollentium eique insitorum sublimatione interno calore facta obtinet, qua aestu ingenti et intolerabili universas corporis partes torquet et adurit. Secunda vis caustica, sive corrosiva est, qua id, quod aestu iam dilatatum attenuatumque fuerat, et carnes, et ossa, nervos denique ipsos resolvendo corrodit, non secus ac aque fortes et quas regias, stygiasque vocant, metalla rodunt, consumuntque; quae uti ex sale communi ammoniaco et vitriolo ut plurimum componuntur, ita in metallis corrodendis, calcinandisque magnam potentiam habet Arsenicum, quod iisdem salibus turget, ignisque vehementioris alteratione iam depravatum, idem in humani corporis oeconomia praestat. Tertia qualitas est putrefactiva, quae uti umbra Solem, ita corrosivam facultatem continuo sequitur; hacenim omne id, quod intus corrosum est, septica quadam vi in tabum resolvit. Quas quidem dictas facultates deleterias necessario insolita illa symptomata, quibus intoxicati agitantur, consequuntur, videlicet anxietas, languor, et stupor cordis ob spirituum oppressionem, dolor intolerabilis ex adustiva et caustica vi exortus, animi deliquium ob spirituum vitalium consumptionem; tandem obnubilatio mentis ob fumorum ex putrefactione humorum in cerebrum elevationem, et tandem mors inevitabilis hisce omnibus succedit.
Atque haec sunt ex mineralibus praecipua, et primitiva venena, ex quibus caetera omnia mineralia venenosa, uti Antimonium, eadmia, magnesiae, similiaquae, quae omnia nescio quid arsenicale sapiunt, originem trahunt; quamvis illa uti ex differentibus glebis mineralibus commista, ita quoque magis, minusque, naturae contrarientur.
Alterum veneum primitivum Argetum vivim est, de cuius natura supra Sectione de Imperfectis metallis uberrime actum est. Argentum vivum quamdiu non resolutum in naturali sua fluiditate permanseri, aliquem in medicina usum obtinere potest, si proportionata dosi exhibitum fuerit; est enim contra venenum magnum medicamentum: item iliaco morbo oppressis, ob pondus nimium, quo materiam illi obstructricem urget, extundit, exhiberi solet. Dum haec scribo, iliaco morbo laboranti, id magno cum fructu porrectum fuit ita ut tota Mercurii quantitas rerebratis faecibus per secessum elapsa et in globulos dispersa, tota sine ullo defectu colligeretur. Si vero magno excessu sumptum fuerit specifico quodam frigore coagulando sanguinem et spiritus sine remedio interimit. Matthiolus narrat novisse se pharma copoeum, qui de nocte febri invasus, dum intolerabili siti cruciaretur, in cellam aquae haustu sitim sedaturus concessisset et ex vasculo argenti vivi, errore stolido, non parum loco aquae potasset, paucis post horis congelatum interiisse; quod frigus certe minime primae qualitatis, sed talis formae, quea totius similitudine substantiae mercurialis proveniat effectum fuisse hinc patet, quod non videam, quomodo nive aquae potus non idem praestare potuisset. Effectus itaque huiusmodi exotici ex nulla alia causa provenire dicendi sunt, quam ex sale, nitro, aut vitriolo, mercurio interne concentratis, quae non frigore sed calore coagulant, cum spiritibus consumptis, et calore naturali extincto, sanguinem coagulari, cum totius corporis frigida constitutione, necesse sit, quodetiam ex nitro, vitriolo et sale constat: quae pari modo non frigore, sed calore spiritibus in nive, et aqua inexistentibus consumptis, aquam in glaciem necessario convertunt, experimento hic Roma aestivo tempore nihil frequentius est.
Mercurius itaque crudus, uti naturali humiditate oppressus, venenum diffundere non potest, ita quoque tantopere (nisi in magna quantitate sumptus) nocere non potest: sed ubi sublimatus fuerit, et calore in salem exaltatus, tum denique veneni sui fraena laxat tanto impetu, tot, tantisque symptomatis sociatus, furit, ut id nulli in rerum natura veneno cedere velle videatur, praesertim si sublimatio vitriolo, aceto, saleque ammoniaco instituatur. Intro enim si fuerit sumptum, lingua illico et fauces non aliter exasperantur, quam si quis immaturorum sorborum succum hausisset: in ventriculum vero descendens, ei pertinaciter adheret, malignitatis suae vires mox exerens, corrosione et exulceratione susque deque vertitomnia, cum totius corporis ardore inexplicabili, sitique inextinguibili, quibus succedunt incredibilis angustia, linguae tumor, lipothymia, urinae suppressio, anhelitus difficultas, ventriculi, intestinorumque tormenta, donec tandem erosis, perforatisque ventriculo et intestinis, una simul animam cum summo foetore exhalare cogant; que quidem omnia hucusque dicta symptomata hic Romae in quodam, qui unam tertiam solummodo drachmae partem mercurii sublimati incautius sumpserat dictis symptomatis agitato tandemque extincto, non sine horrore observavi.
Quaeritur causa horum symptomatum? Dico illa provenire ex sale Mercurii sublimati, quod humiditate exutum vi caloris ad summam siccitatem redigitur: Salia vero ei commixta, uti quicquid in Mercurio malignorum spirituum latet, sibi incorporant, ita quoque siccitate excessiva fauces constringunt et strangulant humoreque consumpto, intolerabili consequenter siti torquent. Accedit salinorum spirituum adustiva et summa rosivae virtutis vehementia, qua ubi molliorem substantiam repererint, eam illico rodunt, nervos dissolvunt, spiritibusque vitalibus tandem consumptis mortem adducunt: Si quis viderit, fomitem scintilla ignis correptum, quam cito totam massam pervadat consumatque, is de huius veneni adustiva vi non incongruum conceptum formabit. Testatur de se Matthiolus, se quodam tempore ad examinandam Mercurii sublimati vim, solum ultima linguae extremitate dum gustaret, adeo protinus linguam intumuisse ut extremis antidotis subitaneis opus fuerit. Expertae fuerunt subinde, teste Matthiolo, summo suo malo huiusmodi venenum stultae quaedam mulierculae, quae ut colore candido imbuerentur, sublimato use: loco decoris acquisiti dentes mox evomuerint fetore hirco putri diori oluerint, ex oculorum nitore in caliginem ceciderint, lenem, laevem mollemque carnem mox in vetularum rugosam faciem transmutarint, imo tetano quasi correptae stultam vanitatem non nisi immatura morte redemerint. Vidimus iam deleterios Mercurii sublimati effecta, quorum quidem causa alia non est nisi salium virulentia, quam corpori suo complicatam habet.
Tertium venenum est Stibium sive Antimonium, quod uti partim e Arsenico, partim ex Mercurio constitutum est, ita quoque et simitius agat: eo quod variarum rerum miscella nonnihil obtundatur; eosdem tamen dictorum mineralium effectus praestat: nam violentia, inimica vi eius adeo concitatur ventriculus, ut non absque manifesto periculo, quicquid in eo est aut ad illum affluit, exturbare conetur: nam specifica quadam deleteria vi agit, qua Erasto, Smeto, Matthiolo testibus, naturam hydrargyri qua sublimati, qua praecipitati vires participat prorsus maleficas, et nocivas, tanto nobis inimicitiores, quanto in maiori quantitate sumptum fuerit: unde orificio stomachi inimicissimum.
Prorsus contrarium, in venas raptum et per corpus distributum, artes reliquas mirum in modum lacessit, veilicat spiritusque labefactat, et bonos que. Ac malignos succos indiscreta malitia exturbat. Et tametsi eectum suum medicinalem in nonnullis valida purgatione sortiatur, paucos tamen esse puto, qui utentes hoc medicamento ad primam senectutem pervenerint. Sed dices, correctum innoxie sumi: Dico, cum vis purgatrix proprie in varia perniciosorum salium mercurialibus spiritibus saturatorum miscella consistat, vel illis per correctionem extinctis adhuc operabitur, vel non si prius iam eodem semper manente veneno eundem semper effectum consequi necesse est si posterius, iam non plus aget, quam quilibet alius farinaceus pulvis. Patet itaque deleteriae qualitatis in antimonio latentis ratio.
Quarto. Ad venenatorum classem quoque revocantur Mysios, Soryos, Chalcitis seu marcha sitae species, que quoniam ex vitriolo, caererorumque salium adustorum multiplici specie, nec non ex sulphure, originem suam sumunt, uti fuse in Septimo Libro ostendimus ita quoque arsenicis spiritibus referta sine manifesto vitae periculo intro sumi non possunt; cum prim itivorum mineralium venenorum, sulphuris, mercurii, antimonii, arsenici similiumque spiritibus depravata tot differentes veneni species, quot diversa mineralia, que ex dictis nascuntur, constituant.
Quinto. Ex calce viva, et gypso, nova constituitur venenorum species, quae uti tum per se tum reliquis iam memoratis mixta sunt, ita diversas quoque venenorum species exhibent, quamvis omnes caustica quadam, adustiva facultate polleant. Atque haec sunt, quae de venenorum mineralium causis et origine praemittenda duximus.
DISQUISITIO II.
De Venenis plantarum, eorundemque causis, et unde originem suam traxerint.
Suppono primo ex Botanicorum documento, plantas deleteria quadam proprietate polle, eas praesertim, que pura venena dicuntur plerumque ex eorum numero esse, quae sponte nascentes dicuntur, sive, quod idem est, ex putri originem suam trahunt Experientia siquidem uti in Septimo Libro et alibi ostendimus, doctis constat. Terram virginem in loco praecelso, ad quem semina rerum difficulter pervenire possunt, expositam et aqua pura fontana irrigatam, cum tempore plantas patrieae communes generare, uti varias graminis species. Experimentum huius rei quoque fecisse narrat Porta lib. 2. Phytogn, c. I, his verbis.
EXPERIMENTUM.
Quo ostenditur, herbas omnis generis ex terra sine praevio semine nasci.
Ipse enim semper consonum veritati existimavi, quod e terra tam nonnulla animalia nascerentur, eo quod inest in terra humidum in universum calor, ut sint Iovis omnia plena. Ob id absque praeexistente seminio, fine ull a hominum opera, ut diversi terrarum tractus, succo, Sole, situ aliisque constitutionibus diversi sunt, ita quoque diversas plantas, diversiique insignitas qualitatibus produxerunt: eiusmodi enim solet esse corporis habitus, cuiusmodi humores, quibus nutrimur, talesque succi gignuntur, qualia sunt alimenta, quibus vescimur. Id mihi animum submovit istiusmodi experimentum, quod cum e profundissimis aedium fundamentis egestam humum convasassem, ut omnis obiecti seminis suspicio tolleretur, atque sub dio exposuissem editissimis locis, ne aliunde ventus semina asportasset, non multis post elapsis diebus, e variis terrae qualitatibus in dicta terra varia herbarum genera exorta sunt. Sed Neapolitano solo coeloque familiaria: nam alia argilla, alia pulvis Neapolitanus, alia contritus lapillus, vel tophus produxit. Sic unaquaeque terra pro sua qualitate eiusdem qualitatis herbam produxit; Tophacea enim terra trifolium Neapolitanum, caeterae nuncurticas, rubosque, nunc mercuriales similiaque protulerunt. Ita Portu, quae ita experimento a me factccongruunt ut nil amplius ad reiveritate demonstrandam iungi posse videatur. Idem enim in plantis, quodin animalibus, potissimum insectis, accidit, pro dispositione materiae iam herbam, iam insectum aliquod nasci, uti supra ostendimus. Sed iam ad rhombum.
Quaeritur itaque, cur et quomodo ex terrestrium putredinum miscella tanta venenatarum herbarum varietas nascatur? Quod ut enodetur: Sciendum est primo uti supra dictum, ex Sulphure, Mercurio, et Sale omnia mixtorum genera primordialiter constitui: Quomodo vero plantae sponte nascentes ex iis oriri, quomodo insecta possint, quomodo denique plantae, et arbores, quae ex semine naturali, ut et animalia originem suam deducant, ditis tribus constituantur, dicendum restat. Ne vero quispiam putet, ex materiali Sulphure, Sale, et Mercurio omnia constitui; Dicimus haec tria rerum principia secundum analogiam quandam intelligenda esse latet quippe in intimis Naturae recessibus quidpiam ignem et maxime activum, sive id calorem naturalem sive quid illi correspondens Naturae conservativum dicas, quod Sulphur dicimus: quoniam vero ignea illa visrebus inexistens sine humido, utpote pabulo suo consistere non potest, in omnibus quoque mixtis illud, sive id humidum radicale, sive alio nomine indigites, conditur, quod secretiores Philosophi nomine Mercurii indigitant. Rursus quoniam calido, humidum sive sulphureo mercuriale subsistere sine fixatione non potest, hinc istud quod rebus omnibus subsistentiam dat, Salem, utpote, quod Terrestris elementi rationem referat dixerunt. Quoniam vero compositum sulphureo mercurio salinum necdum operationes suas naturales recte perficere potest, hinc addiderunt iis spiritum quendam omnes mixtorum substantias permeantem, quod nos aeris nomine indigitamus. His itaque expositis, iam ad 未畏位畏蟿畏蟻喂蠋未畏 蠁蠀蟿维 , id est venenatarum originem progrediamur.
Experientia docet, ex supra adductis mineralibus in subterraneis pyrophylaciis fumos quosdam, sive exhalationes per intimas terrae fibras usque in extimam terrae superficiem perpetuo exspirare: hinc fit, ut si hae salubribus glebis iunctae fuerint, herbas producant salubres et bonas: si vero putrido solo malignis impressionibus vitiato connexae fuerint illae cum tempore fermentate putredinem fundabunt, venenosis herbis generandis aptam: unde pro diversitate putredinis aliis caliis venenosis halitibus affectae differentis quoque virtutis deleterias herbas producent.
Si putredo terrestris arsenicali virulentia per halitus subterraneos fuerit subacta tunc ex fermentata iam materia nascetur vel Napellus, vel coniti quae herbae sunt quoad proprietates, viribus arsenici prorsus similes, unde eae intro sumptae herbae statim ea suscitant symptomata, quae patiuntur illi, qui arsenicum, auripigmentum, aut sandaracham hauserunt. Ad haec revocantur omnes herbae caustica vi pollentes, uti Lathyris seu Cataputia, Euphorbiumm, Scammonea, similiaque. Si vero dicta disposita materia mercuriali halitu constiterit, tunc vel doronicum, vel etiam haemorrhoon herbam cuius, quemadmodum et Mercurius sublimatus, tanta efficacia est, ut intra paucas horas, omnibus venarum exesis ductibus, sanguinis ex omnibus corporis membris proruentis profluvio hominem perire necesse sit. Si vero Arsenico mercuriali putredo disposita herbam genuerit, illa hausta, omnia illa symptomata, arsenico mercurialibus mixtis propria suscitabit: talia sunt nonnullorum fungorum species, tantae efficaci, ut solo odore incautius olfacientes, teste Plinio, interimant.
Si vero terra melanteria turgens vitrioli corrupti halitu affecta fuerit tum vel hyoscyamum, vel veratrum nasci necesse est, eiusdem cum dictae mineralis glebae proprietatis; sumptum sive veratrum, sive hyoscyamus praeter vomitus appetitum, ingentes fumorum globos in cerebrum eiaculatur, quibus homo primo mente captus in furias agitur, tandem lethargo correptus miserabili morte vitam claudit que quidem pro maiori, aut minori putredinis quantitate, nunc maioris, nunc minoris efficaciae herbas producit. Hinc originem suam trahunt Stramonium , omnia solatrorum genera, mandragora, asa fetida, sive cotula, aliaeque innumerae deleteriae qualitatis herbae; quae omnia mihi experientia innotuerunt.
Si enim terram putridam ex eo loco, ubimulta morticina computruerunt, acceperis, eamque mineralibus succis venenosis irrigaveris, illa in vase Soli exposita cum tempore, vel cicutam, vel hyoscyamum, aut solatrum, aut asam fetidam, pro mineralium, quibus imbuuntur, conditione succorum producent: hae vero deinde proprio se semine propagant.
Sed quid longius evagandum, cum haec vel ipsa Sacra pagina comprobentur Genes. I. Cum DEUS post terrae ab aquis secretionem dixit: Producat erra herbam virentem, quae ferat semen iuxta genus suum, etc. Ex quo luculenter patet. Terrae omnia vegetabilium rerum semina primo indita fuisse, quae deinde ex terra pullulascentia unumquodque iuxta speciem suam herbam produxit, semini, ex quo educta fuit , congruam: sed et haec postmodum per semen unicuique naturale species plantarum in hunc usque diem propagarunt. Terra itaque Divino perculsa imperio, ex munifico omnipotentiae suae omnis boni promocondo, per universas Mundi semitas, pro situ coeli, ac diversa climatum constitutione innumerabilem herbarum varietatem protulit: Tunc universa Septentrionis iuga Taxum, Tutiam et Celustum: ub Torrida Zona odorata aromata; Arabia balsamum, thus, myrrham; Sycomorum, casiam , colocasiam Aegyptus; Rhodus Apalathum: Babylonia palmam; cedrum Libanus; Creta cupressum, Absynthium Pontus; India piper, cinnamomum, caryophyllum: America Santalum, Guaiacum, aliasque peregrinas plantas arboresque produxit: et sic tandem universa Geocosmi superficies, infinita quadam herbarum fruticum, arborumque multitudine, virium diversitate incredibili effloruit: quae omnia, uti exale mercurio et sulphure constant ita haec quoque cum terrestribus glebis mixta, pro combinatione concurrentis materiae, nunc salubres, modo insalubres, partim Solis artim Subterranei ignis ope, plantas eduxit.
Patet itaque deleteriae qualitates plantas, non alio, quam ex pingui quadam, et mucilaginosa materia, varia mineralium succoum miscella impraegnata , originem suam traxisse: et ad sensum patet, cum more dictorum succorum venenosae plantae omnes insigni quadam acrimonia imbutae sint, ignea queuadam facultate, qua omnia rodant, corrumpant, destruant; et ex iis, quae ex calcaria, gypsea, tophaceaque materia nascuntur, omnia acrimonia pollent, quamvis caeteris minus noxia. Sed de hisce alibi uberiu.
DISQUISITIO III.
Unde Serpentes, insecta, caeteraque imperfecta animalia venenosa originem trahant?
Quemadmodum igitur, uti in praecedentibus dictum est, plantae ex terra originem suam habent. (Terra siquidem, Anaxilao, mater est plantarum omnium, et Ignisve Solaris, sive Vulcanius, pater earum est) ita quoque id de animalibus pariter intelligas velim: Cum omnia illa animalia, ut innumerae serpentum, eorumque vermium, quae insecta vocantur, tam terrestrium, quam volatilium, natatiliumque species, originem suam non habeant aliunde, quam ex varia a mira Naturae industria disposita terrestris materiae putredine quae deinde non secus ac plantae proprio turgentia semine, ore caeterarum animantium se propagant: eque id sacro Textui repugnat, cum dicit: Producat Terra animam viventem in genere suo, iumenta, reptilia, bestias, etc, et tandem etiam hominem: adeo ut primordialis animalium etiam perfectorum productio sine ullo praevio semine, solo Divinae potentiae iussu ex Terra, tanquam e subiecta materia, processerit: quod et ex Veteribus, Anaxilaus Euripides discipulus, etsi non fine sensu Sacrae paginae contrario asseruit: Nam cum Caelum, inquit, Terra in sua se loca recepissent. Terram arbores, volucres, feras et mortalium genus omne, non ut ipse putat imperio Creatoris, sed cusi excusisse: dum Terra putris, molis, et Sole densata in suam superficiem tumores produxit, singulos suas putredines continentes nocte circumsistente, aere irrorante, Sole consolidante, tandem putredinem ad summum per duxit, maturato scilicet partus tempore, confractis vinculis omnium animantium genera exclusit. Sed et haec quotidiana experientia docet, cum tot vermium species derepente nasci videmus. 峤蟽蟿蟻伪魏慰未苇蟻渭伪, quod Ostraceum animantium genus est, proiectis in mare fictilibus, ex putrescente spumoso limo generantur; purpurae ex putredine limosa in insignem nitorem exaltata; in cenosa materia ostrea, ungues, et pectines; conchae in arenosa: testacea denique ex limo, pro limi differentia gignuntur diversa. Anguillae ex pelle, qua quotannis exuuntur putrefacta, vel etiam ex ipsius pellis ad saxa detritae ramentis sine semine nascuntur. Cuius veritatem experieris si pellem anguillae minutim concisam limoso stagno inieceris: nam intra menstruum spatium novam anguillarum pullaginem reperies. Miro et id experimento nobis innotuit, locum convallibus undique septum, quem fons nullus rigat, nullus alluit lacus, nil denique praeter coelestem imbrem admittit, illico variis piscium generibus repleri: Cuius rei testimonium ego oculatus inspector dare possum, in campo quem Eminentissimus Cardinalis Ursinus prope mare in stagnum converterat, statim ac effossi campi concavum hybernis imbribus repletum fuit simul etiam intra paucos menses id omni piscium genere repletum reperimus cum tamen nullus adhuc in eum piscis illatus fuisset. Rursus ranae, quae suos in paludibus caeterisque fossis natales habent, ex putrido limo generantur, nec ex limo solum sed et per se nascuntur, conspersis tantum imbre locorum palustrium pulverulentis arenis, unde et temporariae dicuntur, de quarum artificiali productione in sequentibus.
Non dicam hic de murium ex putri generatione: nil de insectis, aquaticis, aeterisque volucribus insectis, terrestribusque vermibus, scorpionibus, etc quae omnia uti ex putri terrae, aquarumque mucilagine nascuntur, ita quoque veneni non sunt expertia.
Quemadmodum igitur plantae et serpentes ex terra immediate generantur, ita quoque non est planta, quae ex sua putredine peculiare quoddam insectum non producat neque: neque ullum animal perfectum, quod non vel immediate corporis sui putredine, vel mediantibus exrementis nonnulla animalcula procreet; et aperte in homine patet, in quo nullum membrum sive internum, sive externum, quod vermibus non scatere, observatum sit, praesertim in malignioris qualitatis infirmitatibus, de quibus vide Schenkium, Valleriolam, Gesnerum, Aldrovandum caeterosque, et nos id in Scrutinio physico-medico de Peste, multiplici experimentorum demonstratione ratiocinantes.
Sed ad propositum nobis scopum revertamur. Cum itaque venenata animalia, uti Serpentes, ex terrae putredine nascantur ut plurimum, quae deinde per coitum quoque speciem propagent, venenum vero nonnullorum serpentum adeo exitiale sit, ut quidam morsu, quemadmodum serpentes dipsades nonnulli solo halitu ut aspides chelidoniae: aliqui sputi evibratione uti ptyades, hominem sine salutis remedio iterimant; Metito quaeri potest, quibus de causis tantum exitium exsurgat? Respondeo, illud ex huiusmodi putredine originem ducere, quae ex venenosis nonnullorum mineralium, quae supra adduximus, faculatibus emanat; ex horum enim combinatione cum certis glebis terrestribus calcariis, gypseis, sulphureis, terraeque mucosa materia subacta, putredo quaedam resultat, ex cuius fermentatione Solis, aut Vulcanii caloris vi vermis excluditur, qui tandem serpentem generet, ea veneni proprietate pollentem, qua pollet ex mineralibus deleteriis combinata putredo, qua tot differentes specie serpentes procreat, quot differentes habet combinationum species: Unde consurgit admirabilis illa veneni ad venenum sibi simile sympathia, vel ad sibi dissimile antipathia. Uti enim serpens non ni si ex eo unde originem traxit, aut ex animalculis simili veneno imbutis vivit ita quoque illud unice appetit, illud magnetice trahit, tum in nutrimentum, tum sui conservationem, ex iis enim constant, quibus aluntur; si vero putredo ex alia, et alia rerum combinatione diversum, et diametro differens temperamentum nactum fuerit tum quoque ad prius venenum in serpentibus prorsus antipathicum exsurgit, uti in dipsade et aspide chersaea, qui se invicem ex venenorum contrarietate dirisque dissidiis conficiunt, non secus ac certi minerales succi et metallica quaedam corpora se invicem consumunt uti suo loco docebitur: non mannifestis qualitatibus, sed specificis proprietatibus vel a tota substantia, vel a forma, vel denique a similitudine, aut dissimilitudine variorum accidentium deducti.
DISQUISITIO IV.
De antipathia venenorum, et causis eorum Item Quomodo omnia venenosorum animalium venena remedio esse ppossint veneno, quod fuderunt, omnia denique vevena sibi similia venena trahere, iisque nutriri.
Primo venenum alteri veneno inimicum, et totius substantiae dissimilitudine contrarium esse, bufo et araneus sat docent; quod nisi oculis propriis vidissem vix ut crederem, induci potuissem. Cum enim nescio apud quem auctorem de horum animalium antipathia legissem, rem experimento tentandam duxi, unde rubetae fossae inclusae araneum ex baculo pendentem cum admovissem, araneus conspecto hoste, protinus per filum descendens, puncturaque inflicta, eam non stupefecit duntaxat, sed et penitus exanimavit, victoriaque quasi de hoste reportata, per filum in locum unde se demiserat, se restituit.
Quaeritur huius causa? Dico, causam esse diversitatem veneni utriusque animalis; cum enim venenum bufonis, vel rubetae prorsus terrestre sit, ex corrupta putredine et virulento terrae muco ortum, aranei vero venenum sit aereum, subtile ac spiritu turgidum, ex aere sive murorum, lignorumque putridorum poris rimisque natales suos habeant: hinc fit, ut aranea spiritibus deleteriis, et mineralium succis plena haud dissimile gignat venenum, quod mox ubi rubete corpori immiserit, id pro ea, qua pollet, subtilitate totum rubetae venenum sui iuris iam factum, in suum venenum convertat, atque adeo rubetam alieno tota dissimilitudine substantiae veneno infectam prosternat. Cum iterum venenum bufonis humido frigidum quoad sensum sit, non ex primis qualitatibus ortum (nullum enim venenum rigidam formaliter, sed omnia calida esse secundum specificam quandam proprietatem a forma promanantem, existimo: alias enim calidissima frigidissimum, et frigidissima calidissimum contra experientiam expugnare possent; quod pariter de sicco et humido intelligi velim) Araneae vero venenum cum pariter totius substantiae dissimilitudine siccum, et calidum sit, utpote ex minerali deleteriae qualitatis vapore, calci murorum, lignorumque fissura inexistente exortum: non est mirum, ex huius ignea quadam vi pollentis veneni efficacia, bufonis venenum prorsus contrarium consumi, destruique.
Variis id experimentis comprobare possem, si ea aliis locis non reservassem. Si quis acetum, quod radicatum vocant, in aqua lithargyrii praecipitarit, videbit quomodo aqua lithargyriia ceto contrarii, statim proprietatem veneni in lithargyrio latentem non duntaxat destruat, sed prorsus in lacteum colorem omni consumpto veneno convertat: simili prorsus modo in antipathia venenorum fieri censeas. Aspides inter et serpentes Argolicos tantum odium intercedit, ut Nicander hosce data opera ex Argo in Aegyptum ad aspides extinguendas translatos referat.
Quod et in vegetabilibus cum admiratione videre est: si enim napellum circa Taxi venenosae arboris radices plantes, Taxum napelli virulentia, vel intra unam septimanam veluti tabo quodam confectam reperies. Quod enim intervenena, sive id in animalibus, sive vegetabilibus confidererur, potentius et actuosius est, id, reliquum debilius ut plurimum confici.
Atque hinc nascitur naturale illud rubetae aranei odium siquidem rubeta su sibi imbecillitatis conscia, adeo horret araneam, ut eo tempore, quo arane prodeunt id est tempore sicco, et Sole meridiano (nein lethiferum sibi hostem incidat) nisi ruta instructa, comparere non audeat.
Quod vero bufo bufoni, serpens serpenti eiusdem speciei non contrarietur, id fit, quod venena eiusdem sunt naturae, quibus tantum abest, ut sibi noceant, ut potius sese mutuo veneno omnibus eiusdem speciei communi foveant, et conservent. Sicuti enim stirpes, et plantae ex terra id, quod earum naturae maxime consentaneum est, attrahere solent:ita singula quoque animalia ad alimentum natur eorum conservandae maxime congruum naturali quodam appetitu feruntur. Cum itaque Natura venenatis animalibus venenum, veluti dotem quandam particularem, tum ad e tum ad se contra contraria, hostesque defendendum, indiderit, videtur iis veneni attractio, veluti alimentum quoddam prorsus naturale utpote sine quo vivere non possunt; ex iis enim nutriuntur, ex quibus sunt. Hinc serpentes, bufones, scorpiones, naturali quodam appetitu quicquid in terra veneno sum putridum , noxiumque est exsugentes, in nutrimentum, non secus ac homo alimentum, in aliti substantiam convertunt, quod hoc experimento comperies. Si enim viperam, v, g, veneno spoliatam in terram venenosa qualitate imbutam dimiseris , eam, quae omni prius carebat veneno totam ex novo attracto veneno virulentam reperies. Hinc quoque viperae, ceterique virulenti serpentes dum nobis quod obest, auferunt, ab ipsis vero quod prodest, attractum, non sine admirabili DEI OPT MAX, providentia in se denuo derivant; adeoque ubi mors per venenum timebatur, ibi vita per medicamentum tantopere intoxicatis profuturum obtineatur.
Hoc pacto Bufo Sole exsiccatus, pestiferis applicatus bubonibus, dum id, quod pestiferum est ad se attrahit, hominem simul pestifera lue liberat, de quibus vide nostrum de Peste Tractatum. Sic Scorpionis venenum punctura corpori inditum, ipsius Scorpionis attriti applicatione hominem proprii veneni attractione liberat. Sic Pastinacae venenum, pastinacae caudae attritae applicatione, eruitur. Verum cum de hisce in praecedentibus fusius actum sit, iis non immorabimur; sufficiat Lectori haec Regula, quod omne, cuiuscunque tandem animalis venenum morsu inditum, sit proprii medicina veneni. Vide libe. 3. Artis Magneticae, ubi complura huius farinae exempla de Magnetismo venenorum, uti et de Tarantularum veneno, adducta reperies.
CONSECTARIUM I.
Hinc patet, cuiuscunque tandem generis serpentes congeneris sibi veneni alimentum attrahere, unde non solum putrilaginosam ex terra mucilaginem exsugunt, sed et ex ipsis venenatis herbis animalibusque, quae instinctu quodam naturae sibi congrua norunt in alimentum summa calliditate venantur. Ita vipera ex herbis cicutam, ex animalibus mures, iacertos, vermes omnis generis avide insectatur uti ex earum exenteratione patet; et si quandoque moriantur ineam vertuntur putredinem quae deinde innumeros alios eiusdem speciei serpentes mirabili quadam pericyclosi reproducat. Sed de hisce sequentibus fusius.
CONSECTARIUM II.
Ex hisce quoque colligitur, omnia fere mortiferorum serpentum venena non nisi veneficae facultatis intensone, aut remissione differre, uti ex Symptomatis singulorum clare patet. Haec autem intensio aut remissio non alio modo exsurgit, nisi vel ex locisv irulentis evaporationibus obnoxiis: evaporationes vero nox noxiae non oriuntur, nisi ex supramemoratorum mineralium fumis, noxiisque halitibus mucilagini terrestri mixtis et halitus quidem subterraneus ignis intra terram exaltat, extra vero Solis aestus conceptam ex dicta miscella putredinem digerit, et fermentat; calor tandem fermentatam putredinem in serpentem animat, tanto utique perniciosiorem, quanto putredinis miscella fuerit calore Solis magis adusta. Unde in locis Zonae Torridae subiectis, aut eidem vicinis uti in India, Arabia, Africa, America, uti regiones fumis mineralibus magis obnoxiae sunt, ita quoque serpentes multis parasangis virulentiores, et prodigiosioribus proprietatibus imbuti reperiuntur, quam in partibus Septentrioni suppositis. Unde in Italia paucae Aspides, nullae fere dipsades, ptyades, sepes, haemorrhoi: multo minus in Germania caeterisque partibus ulteriori Septentrioni subiectis comperiuntur. Cuius quidem rei ratio alia non est, nisi Zonae temperamentum, quod necessario sequuntur serpentes, qui sub ea nascuntur: quo enim ardentius est coelum, eo venefica animalia maioris, ob adustioneme, efficaciae sunt, adeoque serpentes virulentissimi sub Zona Torrida, ad serpentes viperasque Italiae sese habent, sicuti sese viperae Italiae ad viperas et serpentes Germania, quorum virus uti multo debilius est eo quo pollent Italica viper, ita quoque in theriacae confectionem assumi non possunt.
CONSECTARIUM III.
Hinc dico, omnes Aspidam genus non incongrue ad viperas revocari posse, adeo quidem, ut si viperae Italicae sub Zona Torrida ponerentur, illae partim in dipsades, partim ain ptyades, sepes, haemorrhoos, et contra, degeneraturae essent, non secus ac de plantarum transformatione, quas plantatas in alias species ex sola climatis mutatione degenerasse supra diximus: tantum in transmutatione generum specierumque potest diversus coeli adsectus diversa climatum dispositio, tantum denique materia putrecdinis in venenatis animalibus a Sole diversimode adusta. Eam ob causam in nullo Orbis loco, omnium Historicorum testimonio, maior virulentorum serpentum, draconumque copia, quam in Aegpto deinde in Africae, Libyaeque arenosis desertis reperitur, ita ut, quemadmodum mihi Abissini retulerunt, populi sabulosis desertis vicini, quotannis facto ex multis hominum millibus exercitu, ad incredibilem serpentum propullulantium multitudinem, qua igne, qua armis extirpandam, in prelium ire cogantur; quod nisi fieret, Regionem brevi hominibus viduatum iri. Neque id mirum est, cum vel unica roris guttula , uti est apud Rhamnusium congruae materiae mista serpentem producat. Accedit, quod sabulosa illa deserta multum nitri, et salis ammoniaci producant, quod a Solis aestu sublimatum, adustumque, ubi nocturno frigore materiae cogruae inciderit, virulentissimam putredine efficiat, ex qua de inde serpens enatus, vel pro materiae differenti dispositione nunc aspidem, iam cerasten, modo pryacem, aut dipsadem, sepemve producat. Rursus, cum subinde in huiusmodi desertis integri exercitus, quas Caravanas vocant, inopia aquae siti pereant ex hominum iumentorumque cadaveribus putrefactis nova fundantur serpentum seminaria.
CONSECTARIUM IV.
Ex his quoque luculenter patet, quod et supra innuimus, cur virulentorum serpentum venena natura sua calida, nullum frigidum sit. Cum enim plerumque in aestuosissimis defertis, ex nitri, salis ammoniaci, similibusque succis intra arenam concretis, adustisque, una putredini validissime commixtis, serpentes huiusmodi nascantur, certe illi eius, ex qua nascuntur, putredinis proprietatem in se non solum derivabunt, sed et venenosarum herbarum pastu, veneficam qualitatem intendent; unde summam illam indictis colubris virulentiam oriri necesse est. Quemadmodum enim Sulphur igne subterraneo vehementer adustum generat arsenicum, sandaracham aut realgaris risigallum, venena vehementissima, ita ex horum efflorescentia sales nascuntur eiusdem, imo vehementioris veneni, qua putredini mixta deinde serpentes, quos diximus, generant. Caliditas vero dictorum venenorum minime eadem censeri debet cum caliditate elementorum, sed alterius qualitatis a primis, et manifestis qualitatibus specie differentis, (quae item de humido et sicco intelligi velim:) quod ita probo.
Omnia, quae Cathartica vocantur, diaphoretica cum deleteriae qualitatis sint, et caustica, humoresque in corpore stabulantes attenuent et incidant, calida, et sicca esse necesse est, non ratione primarum qualitatum, sed a formarum a quibus emanant, proprietatibus: unde quae multum, uti supra dictum fuit, igne elaborata sunt venena calida sunt, dummodo non diffluant. Si vero diffluant, vel ex bitumine, naphtha, similibusque terrae succis originem habent. Sicca vero omnia in naturam ignis transeunt, uti aromata, metalla et lapides sulphur, arsenicum, et caerera supra memorata; quae si in oleum solvantur, illa primo adstringentem recipiunt saporem, deinde se exhibent et odore, et gustu fervida: unde intus sumpta, tota in halitum solventur, caputque perturbabunt: itaque virulenta sunt Calidissimae animalis partes fel, et coagulum: plantarum semina, radices; mineralia quaecunque ex terreo sicco fiunt, ut auripigmentum, calx, gvpsum. Rursus inter vegetabilia calidissima censentur colocynthis, agaricus niger, helleborus niger, lac lathyridis, et tithy malorum species, chamaelia, et thapsia, similiaque purgantia uti ex causticis effectibus eorum patet, quae si corrumpantur, in acre venenum evadunt.
Sed dices hoc loco: id venenum formaliter est frigidum, quod frigus formale inducit; hoc praestat hydrargyrum, et multa ex plantarum familia; ergo venenum est formaliter frigidum. Coagulat enim suo frigore sanguinem, uti supra de Seplasiario hydrargyri potu extincto, narravimus: offendit etiam nervos cerebrum siderationes, tremores, paralysin inducit, qui non nisi frigoris effectus sunt; quae de venenis narcoticis sive stupefactivis , cicuta, mandragora, hyoscyamo, opio, solano, spuma argenti pariter intelligenda sunt, qui effectus manifesti frigoris, et quidem intensi indicium prabent.
Sed contra, Dico generaliter loquendo, nullum venenum frigidum formaliter concedi, neque dum singula inspicimus, ullum recensitorum frigidum, aut ratione deducta ex principii, aut ex sensibus probari posse. Quod itaque venenum hydrargyri, ceteraque sanguinem sistant, coagulentque, id ea de causa fit, quod vis eius totum penetret sanguinem: quod opus caloris non frigoris est; quia frigus, teste Philosopho, opera Naturae non ingreditur, cum inter passivas tantum qualitates recenseatur. Omne itaques veneura quod congelat, et stupidum redditt, hominem, calidum est. Et ratio patet, cum enim venena huiusmodi intro sumpta caliditate sua naturali illico calorem naturalem, spiritusque vitales in sanguine latentes invadant et destruant; Luculenter patet calore, spiritibusque consumptis. Sanguinem coagulari hominisque frigidam constitutionem remanere ex consequenti; qui quidem non veneni frigidi, sed sanguinis, spiritibus a virulento calore privati, effectus: amarus autem sapor non frigidi, sed calidi effectus est, Philosopho teste, qui omnes aquas vehementer a Sole decoctas , adustasque, humido subtili per attenuationem alterato, et salis fixi sedimento remanente, amarescere dicit. Iterum cicuta hyoscyamus, helleborus sumpta in furorem agunt; qui si frigidorum effectus esset, ratio non foret quo minus frigidae herbae, portulaca, cucumeres, citrulli, similiaque, eundem effectum praestarent quod tamen experientiae repugnat. Ex calido itaque dictis inexistente specifico, mira huiusmodi symptomata prodire certum est. Accedit, quod odor vehemens, dicam melius, putor storque exoticus non frigidi, sed calidi ex putredine effectus esse convincatur: cum odor succusque malignus, putorque non nisi ex calore excitetur, uti ex omnibus combustis apparet: aqua autem, glacies, cucumeres, portulaca, utpote formaliter frigida, nisi putredine corrupta fuerint, non olent.
Sed redeo ad Argentum vivum, quo Adversarii gloriantur, veluti omnium trigidorum intensissimo; at nos tantum abest, ut hoc concedamus ut potius omnium venenorum calidissimum dicamus. Quod ita probatur Tanto quidpiam intensius calidum est, quanto in tenuiorem substantiam magis resolubile est. Sed Argentum vivum in tenuiorem substantiam, quam ullum aliud mixtum resolubile est; Ergo. Maior patet quia lenitas, et attenuatio rerum a calore, uti condensatio a frigore Philosopho teste, procedit Minor probatur: Argentum enim vivum totum quantum, nullo sui sedimento relicto , ignis ope in vaporem abit subtilissimum, et frigore ambiente in primam substantiam nulla substantiae sui iactura revertitur. Ergo vehementissimo calore pollet, et quidem specifico. Si enim aceto, et sale ammoniaco in salem sublime tut, tum enimvero nova causticae facultatis acquisitione ita furit saevitque, ut nulli in rerum naturas veneno cedat; Causticam vero vim non frigoris sed caloris effectum esse, quis non videt.
Sed dices id in naturali sua consistentia actu frigidum esse tactus experimento. Respondeo: id frigidum esse tactu, negari non posse, sed eo modo quo piper etiam aestivo tempore frigidum est quantumvis ex se et sua natura calidissimum sit.
Iterum dices, Argentum vivum humidum, et frigidum est actu: Ergo frigus ei inesse, negare non possumus. Respondeo: illud non esse formaliter humidum aqueum sed ex pinguedinis sulphureae a natura ei insita fluxibilitate promanare; unde nulli rei adhaeret, neque ut humidum elementare defluit, sed partes partibus ita connectit, ut quam vis separata nulla tamen vel minima particula perdatur, sed in globulo protinus convoluta, conservationi suae unice studeat Omnis autem pingudo non frigidarum sed calidarum, inflammabiliumque rerum numero adscribitur. Hinc patet, omnia venena, qua ex dictis participant, sive ex vegetabilium sive animalium familias sint, vel calido sicca vel humido-calida esse, non elementari qualitate sed specifica quadam virtute talia. Calido-sicca, cuiusmodi nonnulla venena sunt, ab ignis adustione veneni robur acquirunt; humido calida vero ab ignea quadam vi, qua pingue, et bituminosum imbuitur Frigidum vero et humidum elementare, uti ex elementari contrarietate oriuntur, ita in venenis efficaciam operandi habere non possunt, neque symptomatum in intoxicatis effectum praestare; quamvis tamen non negem, ex elementaribus qualitatibus subinde remote per secundas tertias qualitates sub certa combinatione coalitas, specificam qualitatem ex combinatione mixti suboriri, et consequenter occulta quadam vi vel sympathiam vel antipathiam fundare posse virulentum effectum. |
Chapter VI. On the alignment and discordance of veins, their origins, and underlying causes. |
LATIN translation | |
SECTIO II.
DE VENENIS SENSITIVAE |
Section II. Poisons in sensitive and vegetative nature. |
LATIN translation | |
CAPUT I.
Quomodo Veneum in Humanis corporibus nascatur.
Suppono primo, omnia ex Subterraneo Terrae utero, Naturae miracula exoriri, uti in praecedentibus ostensum fuit. Ex Terra siquidem vaporum variorum, tum ex mineralibus tum putredinibus in superficie fermentatis vari species nascuntur:que putredinis malignitate refertas, vel herbas virulentas , vel animalia venefica generant. Salubres quoque herbae non sunt adeo a omni malignitate immunes, ut non subinde ex maligna putredine quidpiam nocivum, perniciosumque contrahant; ut luculenter patet ex eucis, caeterisque vermibus, qua ex saluberrimis quoque herbis nonnunquam nascuntur; uti de feniculi, et salviae venenosis foetibus supra dictum est:quae quidem provenire non possunt, nisi ex nonnulla putredinis portiuncula, quae succo herbae commixta, ne totam iniciant herbacei succi massam, vel in erucam vermemve animatur, quo herbae salubritas a malo sibi imminente quadantenus vindicetur. Idem provenit in omnibus pene fructibus, pomis, pyris, nucibus, ceterisque supra citatis, quae vermibus scaten.
Suppono secundo, Omnia mixta non tantum ex quatuor elementis componi, sed et latere sub ipsis tria principia, quibus omnia mixta constant, ab elementis diversa; et sunt Sulphur Mercurius, Sal. Sulphur omnia ignea, ardentia, combustibilia, inflammabiliaque 蠂蟻蠀蟽峥段 峒谓伪位慰纬喂峥段 respicit: Mercurius sive Argentum vivum omnia liquida, aquea aerea, volatiles spiritus et quae in vapores exhalationesque resolvi possunt continet; Sal vero terrestre elementum uti omnibus consistentiam praebet, ita quoque ad eum omnia terrestria, fixa, solida revocantur.
Haec tria, uti Ars Spagyrica docet omnibus rebus in triplici Natur Regno existentibus competunt. Si enim sive mineralia, sive vegetabilia, animaliave quaecumque tandem, dicta arte in sua principia resolveris, statim sub upouri specie oleum comparebit: Mercurius sub aqua acerrima, spirirus subtilissimos obtinebit sub terrestri vero forma in vasis fundo salem reperies: Quae adeo vera sunr, ut de eo nemo, nisi insensatae mentis dubitare queat. Siquis lignum, aut herbam accenderit is in flamma cognoscet sulphur Naturae: in acri fumo Mercuium resolutum; in cineribus tandem ipsum salem intuebitur; ita ut praeter dicta in nullo mixto aliud reperiatur. Ignis naturae Sulphur, pro intensione caloris, remissionis que omnium mixtorum virtutes modificat, omnibus vigorem, et activitatem conciliat. Mercurius, aqua Naturae, triplici actione innumeras fundat rerum mirabilium combinationes, videlicet vel distillatione, vel sublimatione, vel praecipitatione. Si pariter, vel sub fixa, aut volatili substantia, calore exagitatus, ea praestat in rerum natura, que uti sub occultis proprietatibus concipiuntur, ita quoque vix comprehendi posse videntur, Naturaeque miracula passim vocitantur.
Ex horum itaque admiranda rerum combinatione in rebus facta, omni quaecunque in hoc Mundi sive Geocosmi theatro sub sensum cadunt, constituuntur: sive salubria hominibus, caeterisque animalibus, sive noxia, et exitialia fuerint. Nam dicta quatuor materialia principia multiplicibus salium, quos generant, speciebus iuncta, et haec caeteris terrestribus glebis communicata, virtutes, quibus imbuuntur, in vegetabilem herbarum, planatarum, arborumque familiam transplantant: et haec denique in animalium oeconomiam, nutrimentumque cadentia, eam proprietatum diversitatem in singulis recensitis procreant, quantam non dicam numerare, sed ne animo quidem concipere queamus; nihilque in omnibus hisce aliud, quam ineffabilem DEI Opt. Max. Sapientiam, Potentiam, Maiestatemque admirari, et quibus possumus laudibus celebrare, nobis relinquitur, qui pro inexhausta bonitatis, providentiae, sapientiaeque abysso, ex tantillis rebus, tantam varietatem educere sibi complacuit, malabonis, consona dissonis, salubria perniciosis adeo mirifice connexa, ut vel ex ipsis malis ingens Naturae bonum, quod solius immensae eius potentiae proprium est, eduxerit.
Cum itaque in praecedentius dictum sit, quomodo venena ex terrestribus mineralibusque substantiis orta, plantis, animalibusque communicentur, iam nil aliud explicandum restat, quam ut doceamus, quomodo ea quoque intra Humani corporis oeconomiam irruperiunt, quid in ea operentur, pari passu exponamus.
Homo in primordiali naturae suae dignitate et innocentia constitutus, uti perpetuo beatitudinis felicitatisque bono sine ullo malorum incursu fruebatur, ita post peccati commissi labem, conversa felicitatis sorte, ex summo felicitatis apice in imum calamitatum miseriarumque barathrum lapsus est, omnibus rerum naturalium classibus in eius vexationem, ultimumque exitium conspirantibus hinc nata discors elementorum antipathia et hinc humorum, ex quibus componicur, . Ignis siquidem clandestinis machinis armatus, corporis humani oeconomiam ardentibus febrium spiculis aggreditur; Aer, quo ad vitam trahendam nil magis necessarium est, varia corruptionis suae virulentia innatum nobis spiritum infestare non disinit; Aqua, fine qua vivere nequimus, infelicium fetuum productione, semper nonnihil inibi exitiale apportat; Terra denique mineralium fumis, vaporibusque perniciosis, et plantas, et animalia, et vel hominem ipsum ita infestat, ut unde ex vegetativis sive sensitivis terre fructibus nutrimentum suae conservationi congruum promanat, inde vel maxime suum sibi sensim exitium paret, adeoque nihil adeo sanum salubre que sit, cui non gu piam connexum sit, quod vite nostrae sanitatisque integritati contrarietur; ubi mel, ibi fel ubi uber ibi tuber ut sua e singulis commoda, ac necessariae res facessant in hominis corpus, inque perfecti iam hominis usus, et alimentum, ita et ad internecionem quoque ab ipsis met fontibus tum aperta molimina, tum occulta nos miris quandoque cuniculis adoriuntur, eademque, qua vitam dederant prius, ruptis symmetriae legibus, orbe iam revoluto, veluti indicto bello, quod construxerunt, rursus elidunt, atque exterminant. Quae quidem dissidiorum genera numerosiora sunt, quam ut recenseri possint notiora, quam ut debeant.
Cum itaque virus illud tabificum ab homine lapso, tanquam capite in membra universitatis caetera dimanarit, merito ab iisdem vicissim odii, atque inimicitiae semina flagella, cruces, omnigenae morborum, calamitatumque machinae iuxta Adrastiae legem inevitabilem retorquentur.
Sed ut haec luculentius pateant, quomodo venenorum emina vel in ipsis singulis hominum membris enascantur, referendum duxi. Ne vero DEUM OPT MAX. Patrem benignissimum ultimam humano generi cladem sine ullo tantorum malorum remedio, inferre voluisse suspicemur, simul ostendam quomodo piissimi Patris coelestis providentia nullum adeo grande malum homini inferri permiserit summum bonum totius mali destructivum; ut ub morbus, ibi etiam medicamentum morbo illi opportunum et praesentaneum, pro sua infinita bonitate et clementia, esse voluerit. |
Chapter I. How poison arises in the human body. |
LATIN translation | |
CAPUT II.
Quot modis in nobis venena nasci possint.
Quemadmodum ignis beneficio contra frigoris violentiam nos defendimus, eo fovemur, et conservamur, ita quoque non desunt in eo nonnullae impressiones noxiae, qua, quem conservare debebant calorem nativum, debilitent, consumant, destruant: non dicam hic de actuali ignis combustione, qua omnia destruuntur, sed de iis, quas in se recipere potest, perniciosis impressionibus. Ambulat homo quispiam in Sole, ignis camino assidet, ignem, coquendo, digerendoque tractat, nescit tamen in aere ab igni calore suscitari quosdam virulentos halitus, quibus haustis, statim venenum praesens invadit calorem radicalem veneno tota substantia contrarium. Quae ut pateant, multiplici exemplorum inductione patefaciam.
Quaeritur itaque, cur qui Solem hic romae aestivum experti statim in lethiferos morbos incidant? Respondeo esse vapores malignos vi Solis ex concavis terrae locis, et varia putredine foetis eductos, qui intra poros sudantium apertos suscepti, mox ubi vel frigidiori aura, aut fontium humiditate clausi fuerint, illi calore interno exaltati, primo sanguini spiritibusque misti, eam accendunt febrium malitiam, quas frequenter cum vitae iactura experiuntur incauti mortales; quod tamen universale non est, sed in iis solummodo locis ubi terrae conditio vitiosis et virulentis vaporibus scatet; uti sunt paludes cemeteria, sylvae opacae immotarum aquarum fossae loca sulphure, et bitumine corrupto referta: unde qui calore ferventes sub taxo requieturi se conferunt, statim lethifero vapore infectos vitam cum morte commutasse casus varii monstrarunt; tales enim umbrarum aer qualitates recipit, cuius sunt halitus arborum quae si salubres, salubres; si venesicae, venenosas profundent halituum proprietates.
Hoc pacto Tybure duo pastores, non ita pridem sub Napello arboreo in monte Januario mortui reperti sunt, non aliunde, quam ex veneni, quo dictus frutex turget, vapore extincti. Solet nonnunquam contingere, ut Naute, et Agricolae comportatis undique sarmentis ignem, vel ciborum parandorum, vel se calefaciendi gratia exstruant; accidit itaque extructo rogo, quosdam mox gravi dolore capitis perculsos, insaniam, et phrenesin incurrisse, nonnullos statim extinctos alios aegre tandem evasisse ita de Neapolitanis nautis narrat Porta Lib Phytogn. Cuius rei causam cum examinassent, invenerunt tandem. Nautas ex fumantibus Rhododendri (quod virulentissimum fruticis genus est) sarmentis dicta symptomata incurrisse flores habet adspectu iucundissimos, albos, rubrosque, tantae tamen virulentiae, ut si in cisternas coniiciantur, integr alicui communitati exitium creare possint. Audivi a Nautis et Piscatoribus, nonnullos fuisse, qui aridis cicutae stolonibus pisces infixos cum torruissent, quotquot ex iis postea comeclissent, variis symptomatum tormentis tandem extinctos fuisse.
Ignis enim venenum sub stolonibus cicutaceis latens extimulat, suscitatque: hoc vero excitatum illud piscium pulpae communicat, piscis vero eo intoxicatus et hominem intoxicare necesse est. Quantum Lithanthracum vapor ab igne excitatus assidentibus noceat, Leodienses, aliique, qui huiusmodi fossilibus carbonibus ignem extruunt, fatentur. Quam facile suffocent hominem carbones in loco clauso succensi, aut cerae vapor, innumera exempla docent.
Non dicam hic de iis, qui Alchymicis operationibus operationibus operam dant, quam saeva subinde ex spiritibus metallicis symptomata incurrant, nisi summa cautela, et optime armati, operationes peragant. Certe plerosque vel phthisi, vel atrophia, aut paralysi tandem extingui experientia docuit: de quibus alibi fusius Ignis itaque summopere nocere potest. Novi pictores qui, eo quod inter pingendum penicillum auripigmento infectum, ore ex mala consuetudine diutius detinuissent horrendos, et plane exitiales morbos incurrerint.
Secundo: procedo ad Aerem, qui quot, quantosque venenosae sobolis foetus in nobis pariat, epidemici morbi, et pestilentia sat demonstrant, de quibus cum in Scrutinio physicomedico ex professo egerimus eo Lectrem remitto; ubi reperiet, nihil aere venonosis impressionibus esse posse; cum quicquid ex terra virulentum deleteriumque exhalat, id immediate aeri communicetur, quem cum perpetuo spirare, et respirare cogamur tot necessario in nobis diversa morborum malignorum genera fundantur, quot diversorum venenatorum vaporum differentes species sunt. Quae vero aerem invicere suo vapore solent, ad sex fere capita revocantur et sunt Primo Aquae stagnantes, ranis, serpentibus, variisque insectis pestiferis scatentes. Secundo. Loca sulphureis, aut Arsenicalibus vaporibus, caeterisque noxiis mineralium halitibus referta. Tertio, Loca, qua morticinorum, cadaverumque virulenta putredine squalent. Quarto que noxiis ventorum flatibus exposita sunt. Quinto, ubi copiosa veneficarum plantarum, uti Napelli, cicutae, hyoscyami, veratri, solani stramonii, propago viget: hae siquidem Solis percussae radiis in vaporem resolutae, eo aerem mirifice inficiunt, praesertim, si post occasum Solis huiusmodi loca adeantur. Sexto, epidemica lues qua subinde, ut in Libro de Piste docuimus, et provinciae integrae urbibus, et oppida pagique incolis viduantur.
Tertio. Sequitur iam Elementum Aquae, quod tanto sane atrocius in genus humanum saevit, quanto virulentiores tum ab halitibus subterraneis, cum a propriae substantiae putredinibus impressiones recepit adeo ut num illud inito cum terra coniugi, paranympho Sole, maiorem venenatarum rerum copiam, varietatem, quam salubrium excludat, merito quispiam dubitare possit quarum virulentia aqua tincta emissione vaporum uti aerem perpetuo tingit, ita aer ab hominibus inspiratus, veneni: paulatim semina plantat. Unde nisi Divinae providentiae dispositione mare salsugine imbutum fuisset Geocosmum putredinum copia et varietate interire necesse fuisset. Noxae vero, quas ex aere paulo ante provenire docuimus Aquae accommodari possunt. Hinc innumerae infirmitates ex aque potu proveniunt, praesertim iis, qui ex stagnantibus fossis eam inconsultius hauserint. Cum enim immotae putredinem protinus concipiant, ex putredine vero varia nascantur venenata animalia uti rane, serpentes, vermes virulentia exitiales uti hirudines, similiaque, quorum spermatica corpuscula, uti per totius aquae substantiam diffunduntur, ita illa ingentes intra corpus a sitibundis assumpta ruinas machinantur.
Novi ego olim in patria mea foenisecam, qui cum siti stimulante ex vicinae prato fossae aqua incautius sese ingurgitasset, post bimestre spatium, primum ingentia ventris tormina, stomachum quoque veluti vivo quosdam animali, sibi vellicari sensit, ingentique continuo dolore se torqueri conquestus est, iungens, intus latere quidpiam vivum, quod stomacho praesertim vacuo per oesophagum quasi exitum, non sine vomitus nausea moliretur. Medicus id, quod erat, sagaciter subolfaciens, e signis expositis, id nil aliud esse posse, quam serpentem, quem ex spermate aquae, quam biberat, commisto, intra stomachum nativo calore exclusisset, felici coniectura assecutus est; quoniam vero noverat, serpentes lacte prae omnibus aliis nutrimentis summopere delectari, tale consilium iniit: Infirmum pedibus suspendi iussit, ita ut aperto ore (quia intus latere credebat animal) vaporem lactis e vase suppositi ignis calore exspirantem excipere posset: mirum dictu: serpens intus stabulans, dicti vaporis cupediis allectus, tanto impetu per oesophagum erupit, ut infirmum pene suffocaret, siquidem intra meatus gurgustia non parum reluctatus, dum praeter caput nihil aliud exertum haberet, illud forcipe apprehensum, et summo impetu extractum, serpentem fere sesquipedalem, omnium adstantium admiratione exhibuit. Infirmus vero mox congruis medicamentis purgatus corroboratusque pristinae valetudini postliminio restitutus fuit.
Similia Schenkius in insigni Observatio, num opere recitate de iis, qui ex similibus paludum spermate fetis aquis potatis ranas, rubetas et diversa vermium genera intra stomachum excluserant, quas Medicorum praescripto postea adhibitis vomitoriis eiecerant. Magnum quoque iis periculum imminet, qui aquas venenosis, mineralium qualitatibus tinctus hauriunt. Recitat Valleriola in suis Observationibus, venatorem quendam in sylva fontem reperisse, quem cum ex acredine acidulas aquas reputasset, iis sat liberali haustu se replesse; at tot tantisque mox se symptomatis aggravatum sensit ut vix sana mente domum reversus, intra biduum lethi fontis virulentia decesserit. Tales sunt omnes illae fossae arsenicali vi pollentes, cuiusmodi Plinius Terracinae, olim Anxure, fuisse narrat, ex qua quotquot biberent repentina morte interirent; unde postea saxis, et ingenti terrestrium quisquiliarum acervis, ne cuipiam noxam imposterum adferret, oppletus fuit.
Quarto; Terra, uti omnis generationis mater statuitur, ita quoque perpetuo sua nobis exhalatione malum machinatur, omnis veneni, et malignantis Naturae impressionum origo, ut non tam matrem, quam humani generis novercam a Natura constitutam fuisse, dici possit; cum virulentis mineralium halitibus perpetuo, et aereum, aqueumque elementum infestet, nec hisce contenta, intra intimas quoque herbarum fibras ubi se insinuarit, tot noxiis sociata qualitatibus saevit, ut unde per alimentum conservationem, sperare debemus inde mortem incurramus, cum, uti supra diximus, vix plantula sit, quae non aliquid virulentum sibi adnexum, connatumque habeat; ex vermibus erucisque, quas singulae sibi proprias generant, sat demonstratur, quae a nobis in alimentum sumptae, non ita nativi caloris efficacia consumuntur, quin semper relinquant nonnihil aliti substantiae contrarium, perniciosumque, quod ex frequenti usu augmentatum, tandem in febres malignas, morbosque exoticos pro malignantis naturae conditione erumpat. Cuius quidem rei ratio alia nonest, quam verminosa quaedam, quam sub insensibili plantarum, fructuumque putredinis tegumento absconditam tener, substantia: quae utique tanto perniciosior est, quanto virulentioris naturae fuerit, uti in plantis venenosis accidit, quas dum insulsa praecipitantia pro salubribus herbis nonnulli assumunt non infrequenter mortis cum vita commutatione persolvunt; cum nihil facilius sit, quam ab inexpertis cocis pro petroselino cicutam, pro carduo benedicto hyoscyamum, pro primula veris mandragoram, pro plantagine veratrum, pro buglossa barbam Jovis, dictarum herbarum similitudine deceptis, arripere. Exempla horum vide in opusculo nostro de Peste.
Quinto. Restant animalium, quae in usum nostrum cedunt, nocumenta. Quae si vel minimam putredinem concipiant, illa in alimentum sumpta, ex innata putredinis foecunditate, mox in insensibilium vermium copiam pullulascunt, qui cum minime veneni expertes sint, nobis primo quidem inadvertentibus id veluti intra favillas quasdam absconditum, successu vero temporis, vires paulatim acquirens, tantum excitat incendium ad quod extinguendum, universa Machaonis officina vix sufficiat: unde omnis putride carnis eus vitandus, earum potissimum animantium partes, in quibus, venemum ut plurimum a natura pulsum, nidula ri solet, ut sunt caudae, cerebra in rabiem actorum animalium; bilis enim effervescens dum aduritur, semper ad perniciosam quandam qualitatem disponitur, uti exempla eorum docent, qui felium in rabiem actarum cerebrum loco cuniculorum ab improbo caupone mensae appositum, dum comedissent postera die in rabiem acti et ipsi, infelici sane sorte, vitam suam furiosa morte concluserunt. Quantum ab insectis, quae subinde cocorum incuria intra lebetes eduliorum incidunt, mali nobis instet, haud infrequentes casus docent, si praeterea ollae, sartagines et cacabi ex aceto carnibus superaffuso aeruginem contrahunt, dici vix potest quanta in nobis mineralium haud absimilia symptomata proveniant. Nil dicam hic de venenato animalium morsu, uti serpentum, scorpionum, caeterorumque insectorum; Nil de quarundam immundarum volucrum esu, eorumque piscium, qui putrido stagnorum limo aluntur; hi enim uti virulentia sua non carent, ita velis remisque vitandi sunt; ut proinde non sine ratione ea in Sacris Literis prohibeantur. Atque haec sunt, quae miseram hominum conditionem tot tantisque malis infestant. |
Chapter II. How poisons can arise in us in many ways. |
LATIN translation | |
CAPUT III.
Quomodo Venena animalium hominem inficiant et interficiant, sive de causis venenorum.
Sat superque in praecedentibus demonstratum fuit, omnia nascibilium rerum genera ex primitivis mineralium specierum principiis, hoc est ex sulphure, Mercurio, et sale, eorumque spiritu originem suam trahere, quae quidem quando harmonica quadam proportione in mixtis attemperata sunt, in optimo sanitatis statu hominem constituere dicuntur: si vero quandoque caloris aut frigoris, sicci, aut humidi contrarietate, excessuque unius ad alterum in dissonam constitutionem labantur, tum enimvero statim discordiae nascuntur semin.
Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus; Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus omnes Res crat, et discors concordia foetibus apta.
Neque quispiam hic putet, omnia ex quatuor elementaribus humoribus originem habere:latet enim sub hisce aliud quidpiam, cuius quatuor rerum principia nonnisi quaedam quasi vehicula sunt; et sunt supra recensita tria principia, quae nomine Sulphuris, Mercurii, et Salis indigitavimus, quorum spiritus merito aeri comparari possunt; et ex hisce tanquam ex causa materiali omnia constare dicimus. Quomodo, enim simplicia elementa, et omnis compositionis expertia corpora exoticos illos effectus, tum in rerum natura tum in microcosmo causare queant, iispici non potest. Cum itaque ignem elementarem dicimus sub eo semper aliquid distinctum ab elementis latere concipi debet, quod illi caliditatem, et siccitatem conferat et hoc Sulphuris nomine appellamus; si agam proferimus semper eidem aliquid subesse concipimus, quod illi humidum conciliet et hoc Mercurii nomine appellatur: Sal denique inest elemento tere, utpote quod illi siccitate sua fixam consistentiam praebeat, quorum unumquodque dictorum spiritu suo pollet in omnia diffuso, quem aeri haud incongrue comparamus. Atque ex hisce omnium, qua in mundo sunt mixtorum genera, auxiliariis elementorum copiis sociata, compositionis suae rationem ducere asserimus; cum enim in rerum natura purum elementum non concedatur, sed corpora elementata sint, ex sulphure, mercurio, sale, eorumque mista, certe ex ipfis omnia constare is solus inficiabitur, qui dictorum Spagyrica arte ab omnibus mistis singula in sua principia resolutorum separationem nunquam viderit.
Ex terra itaque primo haec principia vim suam trahunt per halitus, qui nil nisi minimorum corpusculorum, quae ignis subterranei vi perpetuo a primitivis Naturae corporibus exaltantur, 蟿蟻慰蟺喂维 quaedam, seu effluvium sunt, quorum unumquodque virtutem totius sibi insitam habet, quam aereo, aqueoque elemento conferunt: ex horum vero utriusque coniugio, diffuse virtutis effluvium primum vegetabili natur, vegetabilia, dum in nutrimentum cedunt animalium, iis ex quibus constant, proprietates communicant; atque hoc pacto omnia ex dictis originem suam obtinuisse, vel ex ipsis Sacrae Scripture paginis innotescit; cum non solum vegetabilia sed et universum animalium genus, quin et hominem ex limo terrae a DEO protoplasto effectum esse, supra ostenderimus; arque adeo chaoticam massam non sine mysterio tripliei in illo primitivorum corporum ortu, veluti panspermiam quandam universi Sacrosancto et Triuno Divine, et Superexcelsae Triadis sigillo connotaverit. Sed ut ad scopum nostrum revertamur, merito quaeri potest, quomodo haec tria spiritibus suis venena in microcosmi corpore gignant? Quod ut quam exactissime elucidetur.
Sciendum est si haec tria una cum quatuor humoribus quorum vehicula sunt, inperfecta unione, et concordi temperamento consistunt, tum sanitatem in suo quoque vigore consistere certum est, et a Spagyricis philosophis Sulphur Naturae, Mercurius Naturae, et Sal Naturae, dicuntur: quorum Sulphur, Miercurius vulgi et Sal usauale et minerale non nisi involucra qua edam sunt. Arcum dictorum 峒拔较滴疚肯兾 per variarum rerum externarum misturam in 未喂蟺系尉慰蟽委伪谓 cesserit, tum tandem saevus ille contrariarum rerum confluxus eam malorum Lernam, quam iam describemus moliri incipit. Sulphur cum in sua puritate consistit, venenum nonest, uti neque Mercurius, aut Sal; verum cum ignis vi aduruntur, tum veluti in alteram indolem redacta Sulphur vel in Arsenicum. Auripigmentum. Risigallum, aliudve simile transmutatum contrariam vitae 慰峤愇疚毕壩 sortita, veneficam suam vim in omnia Mundi membra diffundunt. Mercurius ignis vi mox ubi vel distillatus, vel sublimatus, praecipitatusve fuerit, pessimam prorsus atque exitialem substantiam induit: quod idem de quadruplici salium genere mediantibus eorum spiritibus intelligas velim.
Et quemadmodum illa tria pura, et ab omni impuritate defaecata, utpote naturae congrua, ad salubrium mixtorum constitutionem concurrunt, ita impura, et veneficis qualitatibus imbuta, pyxides mortis non immerito vocari possunt, a quibus nempe mediante terrae putredine, quidquid in sublunari mundo vitiosum, corruptum, et deleteriae qualitatis reperitur, suam compositionem fortitur. Iam vero quomodo intra microcosum huiusmodi venesicae iam enarratae proprietates, quomodo harmonicum humorum temperamentum dissolvant, per quaestiones enodandum est.
Quaeres itaque primo, quomodo serpentes lethiferi in nobis venena producant, totius vitalis substantiae destructiva? Respondeo, hoc fieri ex dissimilitudine veneni a serpente fusi tota substantia contraria vitali microcosmi substantiae: dependet autem haec contrarietas ab efficacia mercurialium, aut arsenicalium spirituum, quibus nunc hic, nunc alius quispiam serpens pollet, qui spiritus uti efficaciores sunt, quam ut illos spiritus nostri vitales, aut animales calore nativo superare valeant, hinc tyrannica quadam violentia mox ac sese morsu, aut halitu, aut alio quovis modo intra corpus insinuaverint, susque deque vertunt omnia, ac non secus atque incendium, ubi vires acquisierit, confestim corrumpunt omnia, omnia destruunt, et in cinerem converrunt; eodem prorsus modo veneni vi semel intromissa nisi vel ad primum portae introitum ei obsistatur, veloci suae facultatis propagatione confestim totius microcosmi arcem, idest, cor petit, quo expugnato, iam veluti de victoria triumphans, omnia sui iuris facit, cum ultimo Regni microcosmici exterminio. Cum enim spirituosum, et magnae subs tilitatis sit, omnes meatus penetrat, omnia caustica vi accendit, corrodit, exedit, iis prorsus symptomatis, queis Arsenicum, aut Mercurius sublimatus intro sumptus in corporibus humanis saevit, ut vel ex diris symptomatis ratio constitutionis veneni pareat; quae tamen de primae Classis venenis intelligenda sunt, quibus vix remedium supersit, uti in aspidibus, dipsadibus ptyadibusque patet.
Sunt tamen nonnulla venenata animalia, plantaeque, quorum venena intromissa ingentia, pariter symptomata causant; quia tamen congruis medicamentis ipsorum nequitia aliquo modo domari potest, ut in cicuta, opio, similibusque, iis succurri poterit, quae tamen post se nescio quid sui superstes virulenti relinquunt vestigium, quod intimis fibris insinuatum, nonnullas quidem inducias cum microcosmo subdole constituit; at ubi pro temporum, ciborumque conditione assumptorum resuscitatum fuerit, tunc veluti ex latebris emergens, novo armorum genere hostem ex improviso adoritur ea strage, quam toto vitae tempore reparare vix queat huiusmodi venenum est Tarantulae, quod phalangii genus est, cuius prodigiosas operationes in Arte Magnetica lib. 3, de magnetismo Tarantulae, omni qua fieri potuit 峒尉蔚未蔚委伪 descripsimus, quem Lector curiosus consulat: cuius constitutio, uti ex salinis spiritibus arsenico mercurialibus spiritibus nonnulla temperie mixtis, constat ita quoque calore in actum deductum, perpetua musculorum vellicatione, incessabilem illum saltandi appetitum efficit; quem effectum quoque apium risus, quae ranunculi species est inter plantas praestat cuius venenum, dum oris pectorisque musculos vehementius vellicat eo infectos veluti ridendo mori cogit.
Quaeritur secundo. An singula membra inimicum sibi venenum habeant? Respondeo, quod sic: sunt enim tot differentia venena, quot differentia in corpore humano membra, ac partes sunt: ita nonnulla venena potissimum primae classis ad cor principaliter confluunt; quaedam cerebrum maxime impetunt, alia hepar; non desunt quae miro modo renes, et vesicam, alia in angui em tyrannidem suam exercent. Quae cor, vitae fontem, petunt sunt omnia Arsenico mercurialis proprietatis venena sive plantas spectes sive animalia. Quae cerebrum impetunt sunt veratrum, mandragora, solanorumque species, hyoscyamus, stramonium, quae intro sumpta insita sua virtute humorum massa resolutae ingenti fumorum conglobatione cerebrum petunt, unde iis lethargus stupor mentis sudor frigidus; quae si acredinem adiunctam habent, meningum vellicatione, incensioneque in phrenesin quoque, et maniam sollicitant, quem effectum cum magnesia saturnina quoque praestet ex huiusmodi spirituum tinctura eam quoque participasse verisimile est Quae vero pulmonem vitiant sunt pulmo marinus, qui solo tactu 未蠉蟽蟿蟻慰蟿慰谓, anhelitusque difficultatem confert. Cum Anno 1632. Provinciam Narbonensem lustrarem, et inter caetera incolas istius oppidi, quod Aquas Martias vulgo Martaigne vocant, lustrassem, plerosque pulmonum vitio laborare deprehendi; cuius rei rationem cum rogarem, responderunt, id esse ex ingenti copia pulmonum marinorum quos oppido vicinus lacus salsus, qui per canalem duodecim milliarium ex mari derivatur alit: hosce itaque dum incautius tractant, huiusmodi malum incurrere: putidum sane, et virosum animal, nauseam vel solo aspectu procreat, instar utris aquis innatans, in quo necoculos, nec os, uti diligentissime examinabam, comparebant, totum utrem diceres, ex genere exanguium sed venenosorum.
Quaeritur itaque, unde ista contagio illo proveniat, et quomodo vel solo tactu pulmones impetat? Respondeo, esse vaporem illum virosum mercurialis salis adusti malignitate foetum, quem vel solis digitis pressum de se emittit, vapor vero vicinum aerem inficit, hic anhelitu attractus statim sad membrum sibi 蟽蠀渭蟺伪胃峤次, se confert, ubi malignitate sua statim resolutione humidi, pulmonibus ea accidentia adfert, quae hoc malo infestati experiuntur: idemque praestare videtur, quod Mercurius praecipitatus, una sali vehementer adusto mistus in pulmonibus praestat: ex huius enim vapore qui inficiuntur, plerumque in phthisin incidunt, ut mihi non semel aurifices conquesti sunt, quamvis non cum tanta vehementia ille, sicut hic pulmonibus officiat, utpote cuius virus lento sentoque putridi animalis corpore nonnihil obtundatur; oculis quoque plurimum obesse dicitur: unde vulgo mal d'occhio, aut mal de ieux dicitur.
Quaeritur tertio, Quomodo Cantharides ubi vel introsumptae, vel etiam manus calore excitate fuerint, statim vesicam petant, eamque una cum sanguinis mictu exulcerent? Respondeo, esse virosum subtile et spirituosum salis adusti, quo cantharidum corpus pollet, effluvium calore suscitatum, quod ad salsuginosum vesicae humorem miro quodam magnetismo, tanquam sibi corpus analogum, confluit; quoniam vero hic salsugineo humore vesicae efficacior est, hinc fit, ut eum sui iuris factum subigat, unde et corrosio ex corrosione sanguinis mictus ut oriatur, necesse est.
Quicunque igitur simili actione in proportionata membra diffunduntur venenosi animalium spiritus, ii effectum suum non alia, quam magnetica quadam actione consequuntur: quemadmodum inter innumera obiecta Magnes non nisi ferrum appetit, sic et cantharides non cor, non cerebrum, aut pulmonem, sed vesicam, tanquam simile, et analogum sibi, proportionatumque appetunt, eo modo, quem diximus. Vide quae de hisce fusius in Arte Magnetica de similibus discurrimus bi et modum, causamque assignavimus, cur torpedo solius arundinis tactu, contingentis eam manus veluti sideret, et stupefaciat, quae quidem non alteri, quam mercuriali cuidam virtuti eidem insitae, nervis infestae, qua pollet, adscribi debent.
CONSECTARIUM.
Atque ex hisce patet, venea, quae a veneniferis adcerta quaedam membra, non ad alia, diundantur partim fieri vi sympathae, partim antipathiae sive quod idem est haberedillam ad certa quedam membra similitudinem, sive proportionem atque analogia, ad alia nullam. Quod vero dicta membra sub amicitiae praetextu impetens, tantas in iis strages excitet , eius merito quispiam causam desiderabit. Dico, id fieri ob excessum virtutis, quo analogam in aliquo membro sympathico virtutem superat, opprimit et in sui naturam convertit, atque hoc pacto antipathica dici potest: Sympathia vero inter utrumque considerari potest quod membrum illud aliquid illi analogum in se continet, ad quod naturaliter confluit. Sic salina corpora trahunt salina , cuiuscunque tandem speciei fuerint, sulphurea ad sulphurea confluunt, et sic de caeteris: Sic, verbi gratia, salinum cantharidis venenum naturaliter sibi congeneris proprietatis vas, idest, vesicam salina vi pollentem magnetico quodam confluxu petit; quia vero spiritus ille salinus in cantharide subtilis et oppido astuosus est; hinc fit ut omnia penetrando, mox ac membrum sibi analogum attigerit, eius, qua constat, temperiem virtutis suae excessu labefactet, reliqua vero quibus cum nullam analogiam habet, inoffensa relinquat. Alia vero venena, dum plerumque virus suum per sanguinem, aut spiritus vitales fundunt, mox uri ex humido, et calido subtili constant temperamento, ita illud quoque protinus hominem corripit suoque complexu obruit stupefacitque unde cessante calore et motu, animai interire, necesse est.
Vel etiam nonnulla subinde venena ita sanguinem, spiritusque animales exagitant, ut dum contrarium sibi fugiunt, intra venas, arteriasque recepta, ibidemque malignitate subsequentis hostis intercepta, in febres malignas degenerent unde mors; vel etiam quaedam venena mercurio arsenicalia , uti virtute rosiva omnia interiora corrodunt, et lancinant, ita quoque mortem ei conciliare necesse est, uti ex haemorrhoi veneno Mercurii sublimati vi pollente patet.
Quomodocunque tandem combinentur atroces venenorum effectus, certum est, illa non nisi ex Arsenici, Mercuri, Saliumque depravatorum, quibus venefica animalia pollent. 蟿峤肝 渭伪纬谓畏蟽喂峤刮 quendam provenire; atque horum cum humani corporis antipathiam aliter concipi non posse, vel ipsa infallibilis experientia docet, quod venena, ab animalibus lethiferis infusa corporibus melius extrahi non possint, quam medicamento ex ipso animali confecto: ita morsum viperae vipera, scorpionis puncturam scorpius superpositus et innumera alia, de quibus ine sequentibus, scilicet per similium attractum sanat: Antipathia vero ad dicta. Sive humores sive membra infecta considerari non debet, nisi per excessum virtutis, qua suum sibi analogum obruit, et in depravati sibi veneni naturam convertit. |
Chapter III. How animal poisons infect and kill humans, or on the causes of poisons. |
LATIN translation | |
CAPUT IV.
Ubi Viperae, et Aspidum supra enarratarum specierum, primae classis venenum stabuletur, ubi sedem lethaeam ponant, et qui venenum suum intra corpus humanum causent.
Viperae materiam primam, primumque elementum acerrimi, et biliosi sanguinis esse, hinc patet, quod a virulento nutrimento id est sulphureis, salinisque bestiolis proficiscatur; uti sunt, bufones, mures aranei, stelliones, cantharides, phytocampae, sive erucae, ranae, lacertae, similiaque, quae passim, dum in nostro pharmacopeio exenterantur, me spectasse memini; quem chylum, dum inter nutritivos, ventriculum inter et hepar, fines in sanguinem mutaverint, eum laeva cordis valvula in oppido retorridam, fumosamque igne veluti adustam materiam transmutant que deinde sanguinis vehiculo ad retiformem plexum in ventriculo cerebri a natura paratum traducta in spiritum vitalem animalis piane elaboratur: atque in hoc officinae ergasterio non in alio corporis membro natura venenum viperae elaborari voluit, tum ad se contra adversa conservandum, tum ad virium sibi naturalium, sine quibus senta et torpida remaneret, robur firmandum, principali fine institutum: unde et nullo alio membro, nisi ore valent tum viperae, tum quotquot sunt in rerum natura serpentes.
Sed iam ad corpus veneni examinandum progrediamur, quod non est aliud, quam crassus, viscidusque lentor, nitroso pituitae fermento non secus, ac amara bile cum phlegmate crassiore commixta, delibutus, a Natura sub duobus dentibus fistulosis, et mobilibus, nonnihilque repandis, elaboratus, (uti in viperarum exenteratione, quarum in Collegio Romano ad multa millia quotannis in Theriacae confectionem occiduntur, observare licuit,) quae materia lenta, ubi per iram animalis et consequentem bilis affluxum ferbuerit, morsuque accedente eam, quam diximus, stragem in laeso edit; atque adeo haec materiae lentitudo ipsi necessaria est, ut sine ea venenum, quin statim evaporaret, contineri non possit, quem lentum umorem et in dipsadibus, aspidibus, caeterisque reperiri, quotquot de iis scripserunt, attestantur.
Est enim veneni fomes: in tenuissimum vero subtilissimumque venenum evadit, non secus, ac argentum vivum falis effervescentia sublimatum: ita quidem ut nihil tam subtile in rerum natura sit, quod suos tenuitatis nidos non in corporum lentitudine et viscositate quadam struat, et Ars Spagyrica luculenter docet in mineralium saliumque, nitri aluminis, vitrioli, resolutione; e quibus tametsi concretis corporibus, spiritus tamen adeo subtiles et efficaces educit, ut eorum violentiae nihil pene resistere posse videatur uti ex vehementi eorum corrosione constat; et ex crassis vegetabilium venenosorum succis quoque patet, qui intus sumpti, et calore fervefacti, statim virus suum subtile exerunt, eo symptomatum comitatu, quem supra in Napello, cicuta, aconito, veratro, similibusque recensuimus. Non dicam hic de animalibus. Quid spiritibus sive vitalibus, sive animalibus, subtilius, tenuiusque esse potest qui tamen nonnisi sub lenta sanguinis massa, nervorumque dura compage nidulantur. Unde tametsi venenum viperae a terrestri eius natura, et ad oculos frigida , multi frigidum esse putent; ex hisce tamen, aperte patet, venenum, id est, spirituosum viperae liquorem esse quam maxime calidum, utpote ab estu cordis, bilisque adustione probe concoctum; Cum impossibile sit, crassum liquorem a frigore elementari coagulatum tenuem et actuosum esse posse: e contrario vero omnia subtilia et penetrativa, uti a calore procedunt, ita quoque natura sua calida esse, non elementaris modo caloris, sed spirituum salinorum aut Mercuri, sulphurisque, quorum naturam participant, virtute, et proprietate.
CONSECTARIUM I.
Hinc sequitur ratio antipathiae venenorum, in hoc unico consistit, quod venenum unius animalis efficacius, potentiusque sit, alterius animalis veneno. Hinc araneus occidit bufonem, quia venenum illius subtilius, actuosius, spirituosiusque est, ita forsan, si per experientiam nobis constaret, Aspis, Dipsas, aut ptyas, quae omnium potentissimis venenis pollent, viperas morsas veneno debiliori imbutas occiderent; quemadmodum de anguibus Argolicis narrat Nicander, qui Aspides morsu suo interimunt. Hinc etiam patet, cur serpens eiusdem speciei, alterum 峤佄嘉课刮酷喀谓 non laedat; quia virtute naturali iisque propria, aequales sunt sine ullo excessu; unde tantum abest, ut sibi mutuo noceant, ut potius se foveant, conserventque hac virtute veluti dote quadam a natura iis attributa.
CONSECTARIUM II.
Hinc patet, quomodo venenum viperae propagatione sui tantas strages edat? dico, quod id statim ac vulneri per morsum inditum fuerit, mox operetur; non secus, ac si quis escae, vel fomiti scintillam ignis iniecerit, quae statim velocissimo progressu intra exiguam moram, etiam magnam fomitis partem, nisi obsistatur, subitanea ignis propagatione destruit consumitque: eodem prorsus modo venenum agere censendum est; cum enim causticum sit, intro sumptum qua data porta ruit, susque deque vertit omnia rodit omnia incendit omnia donec spiritibus vitalibus excessivo calore consumptis tandem animal conficiant; ut proinde progressus eius non melius, quam per motum accelerationis gravium describi possit: cuius rationem vide in primo Libro huius Operis descriptam. Quemadmodum enim lapis quanto centro vicinior est, tanto maiora spatia conficit, id est tanto velocior est ut in spatiis AB, DC, CD, DE, videre est: in A, siquidem tardissimus est: in AB spatio velocior, et adhuc in BC velocior, et hoc pacto semper velocior usque ad quietis terminum. Eodem modo, sit A laesi hominis vulnus;cor loco E aut F. Dico prima hora, v, g, a sumptione, veneum tardius operari; secunda hora, iam viribus acquisitis celerius virtutem suam promovere ex A in B, horitertia adhuc velocius ex B in C, et hora quarta adhuc velocius ex C in D, hora quinta omnium velocissime ex D in E aut E propagatum, tandem solita tyrannide omnia sibi subiicit et consequenter in E quietem quam mors affert, terminat. |
Chapter IV. This chapter discusses the venom of snakes, including vipers and asps, which belong to the first class of poisonous creatures. It describes where the lethal venom is stored in their bodies and how it causes death in humans. |
LATIN translation | |
CAPUT V.
Quomodo venena nonullis animalibus non noceant, et quomodo venena per morsum canis rabidi, et Tarantulae, non nisi determinato tempore sese exerant.
Novimus, animalium venenatorum pastu delectari Ciconias Aquilas, Gallinas, Anates Porcos, Cervos, similesque, quae tamen nullam iis noxam comesta inferunt et ut paucis me expediam. Dico, id ex summo, et excessivo calore, quo dicta animalia, praesertim volucria pollent provenire. Quia tamen animal nequaquam hunc effectum elementari calore praestare potest haud dubie aliud adnexum quid latet, quo se ab omni veneno praestet tutum, quod iam explorare tentabimus.
Iam alibi ostendimus, omne volucrum genus insigni salis nitri copia turgere, quod salis genus calore naturali excitatum, partim in excrementa, partim in pennarum amictum destinari, pennarum ex nitro fixo sub specie vitri expurgati constitutarum ratio sat demonstrat. Hoc itaque salnitrum sulphurea tinctura fetum mirum in modum calorem naturalem in stomacho potissimum ita corroborat, ut quicquid comederint, quin vel ipsum ferrum huiusmodi spirituum acrimonia, nonnulla animalia consumant.
Ex quo deducitur; cur ciconiis, gallinis, aquilis, anatibus, similibusque nullus animalis venenosi pastus noceat. Cum enim stomachus in huiusmodi animalibus sulphureo sal nitroso vigore, et consequenter mira acrimonia polleat, hinc fit, ut venenum serpentis, priusquam vires suas exerere possit, iam consumptum, atque transmutatum sit, quod manifestum indicium est, gallinas ciconiasque calore suo nativo calorem diffusi veneni multum superare; et hinc patet, quod calor huiusmodi vel in ipsa metalla vim suam, ea rodendo exerat, quod venenum serpentum non facit. Si gallinis monetam vel argenti, vel cupri proieceris, illam avide deglutient; sed ubi eam per secessum reiecerint, semesam iam reperies, quod utique non nisi ex salnitrosa sulphurei spiritus acrimonia provenit. Aquila ossifraga, vel durissima ossa animalium deglutita, mox calore stomachi in mollem fluidamque excrementi materiam digerit. Nil dicam hic de Struthiocamelo qui uti experimento Melitae a me facto constat stomachi calore ferrum deglutitum digerit, digestum in scoriam ferrugineam convertit non secus ac si vitriolatae aquae impositum fuisset: eadem virtute veneni suffocativa pollent omnes illae volucres, quae araneis muscis, erucis, vermibus putridis, bruchis, cantharidisque, et venenatis herbis, ut surni cicuta, vescuntur. Patet itaque ratio, cur venenatorum animalium esus nonnullis animalibus non noceat.
Cur vero et homines viperarum carne vescantur impune, imo cum maximo sanitatis commodo, Ratio est quod venenum viper in capite et in cauda ceu extremis corporis partibus, sedem constituerit. Unde resectis extremis partibus, exemtisque visceribus, reliqua carnis pulpa sale, et anetho expurgata, decoctaque, non tantum non nociva est, sed et in salubre medicamentum evadit, uti ex sale, et trochiscis viperinis in pollinem redactis patet, tantumque pulvis viperinas, ob vitae prolongationem, plausum eruit, ut is Regum, Principumque mensis, tandem non indecorum condimentum accesserit.
Sed venio ad alterum dubium in hoc capite dissolvendum, estque de canis rabidi morsu virulentissimo, qui uti prae reliquis venenis symptomataquoque 峒懳疚蔽晃肺较幭兾何滴 efficit, ita quoque reconditiores huiusmodi causas habet, quas tamen ut detegamus, primo symptomata ipsa, quae mors suo infert, plane horrenda et formidine plena describamus, ut ex his admirandis effectibus tandem causam reperiamus.
Andreas Baccius hisce verbis ea describit: Accidentia, inquit, quae sequuntur confirmato effectu, vel poenis infernalibus comparanda vidimus, praesertim ex timore aquae, quam solo adspectu perinde abhorrent, ac si in fornacem coniiciendi essent ardentem, clamoribus et eiaculatibus canum instar ad coelum missis, ut ligati etiam fortissimis funibus non cubile solum, et stragula lecti secum trahant, sed quasi pessundare eam domum qui adstiterent suspicentur. Imo, quod miserandum magis spectaculum, quanquam abhorreant, ut cum maxime aquam, pro intolerabili tam siti, ac incendio, quo se comburi sentiunt, inhiantes ad aquas, ac apertis usque ad praecorida faucibus, vel instar infernalis Cerberi trifaucis, dum proiectas per siphonem longe aquas ingurgitant, neque coelo, neque terra locum invenire dixeris, adeo excandescunt, adeo se iactant atque distorquent; donec ceu mortui, aut percussi a cacodaemone concidant, quamdiu exsiccatis paulo post a rabie spiritibus ad easdem insurgunt poenas et cruciatus. Haec ille. Quinque in hoc insolenti prorsus, et formidabili veneno exponenda unt accidentia, quae quanto occultiora sunt, tanto maiorem difficultatem in causis detegendis physiologo adferunt.
Prima est proprietas veneni canini qua morsu confert id, quod ipsius phantasticae facultati implantatum est. Secunda est, tarditas in operando, qua non statim, cum integra sanitatis optimae dispositione, sed post multos dies, menses, annos, uti historiae medicorum docent, sese de potentia in actum exerit; vel ad aspectum aquae limpidae, uti quidam, qui pelvi a tonsore mento radendo apposito, cum suam in limpida aqua imaginem contemplatus, canis eam esse sibi imaginaretur, derepente timore aquae invasus, in rabiem incidit: quidam sub umbra corni arboris. Tertia, phantasticae facultatis depravatio, qua sive speculum, sive aquam inspexerit, semper in canem se transformatum esse sibi persuadet; unde canum mores in omnibus aemulatur, latratu, motu progressivo morsu. Quarta, metus aquae vehementissimus, quae 峤懳聪佄肯單课参 , uti et morsi hydrophobi dicuntur. Quinta, sitis inexplicabilis incredibili totius corporis ardore, rabieque coniuncta: et quod dictu mirum est, id quod ei maxime remedio ad ardorem, sitimque extinguendam esse deberet, id quam maxime et ipsa morte peius abhorrescunt.
Quaeritur itaque primo, unde in cane tam exotici veneni proprietas enascatur. Quod ut, dilucide explicetur, primo natura canis explicanda est, cui haec rabies adeo propria est, ut nulli alteri animali, prter canem accidere coryphaei Medicorum attestentur, nec audiendus est Aristoteles, qui omnia animalia praeter hominem rabie tentari in Historia animal, asserit: quamvis mihi persuadere non possim, tantum Philosophum quidpiam asseruisse, quod communi experientiae repugnaret, unde vitium seu mendum potius textus, quam Auctoris errorem existimaverim. Canes ergo omnes calidissimo, et bilioso temperamento esse, operationes eorum facile monstrant; in quo tamen tempera, mento vitale sulphuris principium valde turget, quod robore et fortitudine sum, dum in mercurium suum, id est, humidum radicale agit, id paulatim consumit, unde mors oritur: ex copia vero caloris innati et abundantia salis radicati rabie tentantur: cum enim calor ille naturalis vehemens in canibus plurimum humidi consumat, multa quoque inde excrementa nascantur quae uti fuligines ingentes pariunt, ita poros quoque obstruunt, porisque obstructis, calori ventilationem prohibent, qua prohibita, dum nihilominus calor sensim augetur, et valide aduritur, adustum calidum ex gradu nativi caloris in calorem praeter naturam degenerare necesse est unde eo omnia excrementa retenta, et congesta, inflammata et adusta venenum illud, ex quo rabies canina ortum suum deducit, generant, quam et omnibus animantibus, quas momorderint communicant.
Quaeritur secundo. Unde et quibus ex car tantam canis intemperiem producat? Respondeo, ex nutrimento rancido, et virosa putredine imbuto. Quis nescit, quam putidas aquas bibant? quam sordida quam foeda, stimulante fame, canes devorent quanta aviditate cadaveribus dira etiam contagione infectis inhient? quae putredo virosa unacum nutrimento intus sumto summam inanimali 未蠀蟽蠂苇蟻蔚喂伪, seu intemperiem producit. Haec namque fermentata, atque in intimis fibrarum recessibus diffusa, ibidem veluti sub clandestina quadam statione delitescit donec accedentibus aestivis caloribus, sub Caniculae exortum excitata, in eam veneni qualitatem exaltetur, quam supra descripsimus Sulphureo salina vis, quo animal praedominanter constat, eiusdem atrae bili iuncta quamdiu externo calore non sollicitatur, nonnullas in atra bile ob eius tenacitatem difficulter resolubili, inducias agit: at ubi iam fermentata canicularibus aestus stimulis incitata fuerit, tum enimvero veluti laxatis fraenis magna vaporum concomitante turba, caput impetit, ubi salinam suam virulentiam meningas lancinando et in furias stimulando, maxime exerit. Quo vero hybernis etiam mensibus quibus summum frigus durat, rabie venenum in actum resolvat. Inter caeteras vero virose substantiae escas, quibus utuntur, nihil adeo ad canum rabiem generandam conducit, quam si data occasione ex menstruo mulierum fluore lamberint; atque adeo dicere ausim, caninae rabiei viro sitatem ab alio, quam ab hoc non provenire, et catelli feminarum hoc morbo ut plurimum infesti, satis indicant. Verum quomodo, aut qua de causa, ne aperiam religiosa modestia me cohibet. Medici uti facile meam intentionem percipient, ita quoque ex hystericis mulierum morbis non ipsis mulieribus tantum, sed et quae vel virosi fluoris afflatu contaminata fuerint, exotica morborum genera produci fatebuntur.
Quaeritur tertio. Quomodo venenum hoc principaliter phantasticam facultatem infestet? Dico, venenum caninum morsu in corpus introductum, eadem virtute pollere, qua in ipso cane se exerit, adeoque nihil aliud dici posse quam virus hominem transplantatum. Hoc posito Dico, in hoc veneno semper nonnihil latere canini, in hominis corpus ideali quadam virtute transplantatum; hinc statim intra corporis humani vasa fermentatum ubi in actum exierit, ingentes ex humore sulphureo salino adusto fuligines exotico vapore mistas in caput protrudit, ubi in vitream quandam materiam tamen, et subtilem translucidamque resolvitur, quae tanquam in speculo, ideam canis, seuanalogam speciem, quam sub transfuso veneno latere dicimus, phantasiae seu imaginationi obiicit non secus ac mulier gravida pica, quam Graeci 魏蟿委蟽蔚喂 vocant, laborans, desiderio nimio rei obtinende dum se aliquo in loco fricat, spiritibus imaginatrice vi commotis, in fetu analogo frictae partis loco, rei desideratae formam imprimit. Haud secus rabiosus veluti in speculo quodam ideali canem contemplans in canem se transmutatum imaginatur: unde et quidquid sive speculum, sive aquam viderit, semper errore phantasiae, quae intus contuetur, extra quoque talem se apparere sibi persuadet..
Accedit ad vehementiam imaginationis memoria canis, a quo morsus fuerat: atque adeo idem in eo contingit, quod in quibusdam hypochondriaco, seu melancholico humore offusis quae id se esse quod non sunt uti Reges, Monarchas, Philosophos quidam se vitreos, nonnulli mortuos esse imaginantur; quia species rerum, quas intenta mente, et continuato desiderio animo volvunt. In humore, quo caput refertum est, veluti relucentes contemplati, vere tales se esse, quales sibi imaginantur, credunt. Quae quidem humorum colluvies, si solidam consistentiam necdum acquisierint, facile emendari potest: ubi vero in vitream materiam coaluerit, tum prorsus stulti fiunt, stultique moriuntur.
Est et hoc admiratione dignum, quodcunque tandem venenum sive animalium morsu, aut esu herbarum venenosarum introductum, in cerebro causare quandam speciem rei, in huiusmodi humore relucentis, quam se esse imaginantur: sic qui felis in rabiem prius actae cerebrum comederint feles sese esse imaginantur, unde voce, stridore, motu, cattorum mores exprimunt; quin recurvatis digitis, ceu unguibus adstantes impetunt. Hoc pacto Andoyno teste, qui ab haemorrhoo morsi fuerint, se serpentem in sanguine natantem putant: unde et ego mirificum eventum duorum ex nostris Patribus in Germania missionariis olim me spectasse memini qui incuria coci radices cicutae pro petroselini radicibus coctas, ex laboribus reduces, fame stimulante, magna aviditate comederant; quae vix stomacho reddit fuerant, cum ecce fumis iam adscendentibus, mente obnubilati, omnibus sese vestibus spoliatos, in vicinum vivarium praecipitarunt a quo erepti antidotisque instaurati a morte quidem redempti, sed deinceps praeoccupatis veneno nervis miseram vitam ad triennium semiparalytici egerunt; rogati postmodum, quid sibi in sua insania imaginati essent, responderunt, in anseres sese transformatos fuisse, putasse, atque eam ob causam intra aquas se more anserum nataturos praecipitasse; ut proinde hinc pateat, omnia venena, potissimum quae cerebrum infestant, intoxicatos alicuius certae rei specie, qua id se esse putant, quod species in vitreo humore exprimit infestare.
Quaeritur quarto. Cur rabiosi tantopere aquam abhorreant? Respondeo, hoc provenire, quod in vitreo illo humore cerebri, fluctuantis aquae species, et in ea canis natantis seque persequentis species exprimatur: undem emor ia canis, qui eos momorderat, in vitreo liquore natantis adeo consternantur, ut peius eam infernalibus tormentis abominentur. Sic mihi retulerunt, qui hydrophobia laborantes, votis conceptis, Divinitus fuerunt liberati.
Quaeritur quinto. Unde inexplicabilis, qua torquentur, sitis, caeteraque horrenda rabiosorum propria symptomata nascantur? Respondeo, id provenire ex sulphureo-salino adusto humore, quo omnia viscera ad siccitatem rediguntur, meninges lancinantur, dum eos continua spirituum vitalium, animaliumque cum veneno luta, incredibili animi angustia, et inquietudine exercet, hinc summus ab aqua timor, illinc ex ignea veneni omnia constringentis violentia sitis inextinguibilis, ex qua symptomatum contrarierate nascitur postea illa rabies, quae non nisi miseranda morte finitur.
Quaeritur sexto. Cur saliva adeo sit nociva, ut ea infectus homo, non secus ac canis, in rabiem agatur? Dico cum saliva canis uti nonnullorum serpentum sputum, quas ptyades inde nominant, virulentissimum, et optime concoctum, digestumque, praeterea spiritibus deleteriis refertissimum, nec non ideali a canis imaginatione transfusa virtute foetum fit, mirum nonest, illud vel ad primum attactum poris inditum, paulatim ad vitalia usque membra proserpere, donec tandem vehiculo fuliginum in caput elatum, eos quos descripsimus effectus sortiatu.
Quod vero nonnulli a Medicis adducantur hydrophobia affecti qui tamen morsu canis non fuerint intoxicati: Dico, illius caufam esse non posse aliam, nisi quod esculenta nonnulla, aut supellectilem culinariam, quam canis rabidus saliva sua infecerat, incautius attrectarint, aut etiam panem, cibosque ea infectos comederint. |
Chapter V. How poisons do not harm some animals, and how poisons from the bite of a rabid dog and a tarantula only manifest at a specific time. |
LATIN translation | |
CAPUT VI.
De Origine morborum.
Cum itaque supra ostenderimus, omnia, que in Geocosmo sunt uti ex sulphure, sale et murcuio constant, ita quoque omnia ea, quae ex terra quovis modo suam originem trahunt, vegetabilia, et animalia, imo, quod admiratione dignum est illa, qua nobis vitam prorogant, quibusque nutrimur, et ali illa eadem in ultimum corporis nostri exitium tandem conspirare videntur. Nam ut in praecedentibus dictumest, est in humani corporis humoribus nescio quid sulphureo-mercurio-salinum reconditum, quod a nutrimentis originem suam trahit, quae tria quamdiu cum elementis consonas amicitiae leges servant, tamdiu hominem in integro sanitatis statu constituunt: si vero per elementorum, seu humorum discrasian, sulphur, mercurius et sal, exaltentur, tum enim vero, tum pro conditione spirituum, tum pro partium, humorumque conditione eam mororum varietatem, et copiam pariunt, quam in hunc usque diem nullus Medicorum fatis explicare potuit. Unde non immerito Chymici omne morborum genus ad triplicem classem referunt, ita ut alii morbi sint sulphurei, id est a sulphure, alii mercuriales, a Mercurio: alii denique salini, seu tartarei, eorumque spiritus aeri analogi sint; ubi notet Lector, nos per sulphur hoc loco calorem innatum specificum non elementarem, qui eius vehiculum est; per Mercurium, humidum radicale; per salem denique quidquid in Geocosmo, sive Microcosmo terrestre sapit, intelligere. Quoniam vero pro diversitate membrorum haecctria principia materialia, quibus in existunt, maxime specificentur, non secus ac Sulphur, Mercurius, et Sal in differentibus mineralibus glebis, quibus adhaerent, in differentes specie proprietates degenerant, ut alibi fuse probavimus, ita quoque illa in membris Microcosmi pro Natura, proprietate membri cui insunt, specificantur: alios enim haec tria in membris vitalibus, alios in humorum massa, alios in venosa, et nervosa substantia, alios in exterioribus membris effectus praestant. Verum ut haec penitius discutiantur, ea per quaestiones enodemus.
Quaeritur itaque primo, Quomodo homo paulatim ad aeo differentes specie morbos disponatur? Respondeo, id ea prorsus ratione secundum analogiam quandam fieri, qua tam differentes in mineralium oeconomia morbos sulphur, mercurius, sal acquirunt: Sulphur enim natur, ubi optime contemperatum fuerit, una cum asseclis suis sale, et mercurio non solum innoxia producit metalla, sed et maxime salutifera, uti ex auro et argento pater: ubi vero excessivo ignis subterranei calore adusta fuerint, tum enim vero, uti prorsus bonitate nativa degenerant, ita quoque abominandam producit sobolem, totius substantiae similitudine vitae nostrae principio contrariam.
Eodem prorsus modo, cum plantae ex terra suum alimentum, incrementum que per naturalem attractum nanciscantur, alimentum vero ex sulphure, mercurio et sale constet, plantae vero nativa dictorum mineralium tinctura imbuantur, hinc fit, ut haec ab animalia quam vegetabilia in hominis nutrimentum sumpta, una secum hanc sulphureo sale mercurialem progeniem intra se derivent, quae quamdiu intra corpus a natura intentas amicitiae leges servaverint tamdiu quoque corpus sua integritate conservabunt: si vero per excessum aliquem nimiae repletionis, aut exercitii vel per externas causas aeris, Solis. Aque, terrestris halitus, in dissonantiam dirupta fuerint, tum quoque pro excessus, qui innumeri esse possunt, quantitate, membrorumque:conditione, mox innumerae exurgunt morborum species, quae nisi tempestive appropriatis, et specificis remediis domentur, homini tandem mortem intentant. Sulphur quidem pro varia humorum, membrorumque, quibus in est, conditione alteratum, exaltatumque, mox omnes illas febrium diversa specier. Quas referunt Medici, citat et tanto quidem atrociores, malignioresque, quanto maiori caloris vi exagitatum, nociviores humorum putredines causaverit. Hinc sulphureus ille calor, a calore nativo excitatus, ubi humidum reperit , in illud hostili insultu agere non cessat: humidum hosti sese opponens ad extrema, veluti horrore quodam perculsum fugiens, frigus illud, et exoticum illum rigorem causas, quem febri laborantes in primo paroxysmo experiuntur; ubi vero potenti inimico humidum subiugatum se sentiens amplius resistere non potest, ita quoque tyrannidi caloris subiectis fascibus cedit: hic subiugato hoste victor insolens calor, aestus usque deque paulatim vertit omnia ad ultimam usque ruinam, atque hanc febrium causam non aliunde, quam a sulphureo spiritu varie exaltato provenire intelligas velim; qui si mitis fuerit, febres mites, neque diuturnas; atrox atroces; si malignus pestiferas febres causabit. Atque haec de sulphureis morbis dicta sufficiant.
Secunda morborum classis a Mercurio microcosmi dependet; qui triplici via, exoticorum morborum causa esse potest, destillatione, praecipitatione, sublimatione, quae a vario excessu, quem homo in cibo, potu, tum ex nutrimentorum nocivorum assumptione, tum indiscreto corporis exercitio, caeterisque causis externis concurrentibus committere potest, causantur. Et destillatio quidem exaltati Mercurii, uti in subtilissimum vaporem resolvitur, ita quoque totius microcosmi arcem petens, si efficax fuerit, maniam, phrenesin, epilepsiam dum meninges excessiva sua acrimonia potentius vellicat, efficit: si vero cerebri frigore in humorem resolutus fuerit, is si intra pulmonem ceciderit, acrimonia sua solita protinus pulmonem exulcerando hominem paulatim phthisi, et tabe interimit: si sali iunctus precipitatus fuerit, in pedibus podagram, in genibus gonagram, ischiadicam in coxis, in manibus chiragram, in capite cephalagram, in toto denique corpore, dum nervos infestat, arthritidem efficit. At sublimatus in capite vitreos catharros apoplecticos, in hepate salsos, ubi extincto calore nativo viam ad hydropem aperit: ubi vero diaphoretica sua vi externa membra petierit ibidem rosiva sua qualitate omnia putrefacit: hinc serpagines, ulcera, condylomata, gangraenas, sphacelum, exanthemata, similiaque impetiginis monstra, prout diversa qualitate imbutus fuerit, generat. Est et hoc admiratione dignum, quod septica sua vi, ubi membrum in sum, mam putredinem resolverit, ibidem infesta putredo mox animatam sobolem suscitat, quae uti eiusdem cum putredine conditionis est, ita rodendo difficillime curatu morbum efficit, uti in bubonibus pestiferis, in lue venerea, similibusque experientia iam dudum docuit, et nos fuse in nostro de Peste Tractatu demonstravimus. Quidquid enim inhumano corpore scabiosum, putridum, gangraenosum, ulcerosum, impetiginosum, id a mercurialis salis acrimonia procedere, nulli dubium esse debet, non biliosa putredine, nisi in quantum illa a dicta malignantis naturae proprietate imbuta fuerit.
Tertia morborum classis a sale, et tartaro suam originem trahit. Quod ut intelligatur: quid proprie tartarus sit, explicandum rest. Tartarus proprie dicitur ea coagulata materia, que in doli is vinariis, vel lateribus adhaeret, vei in fundo vasis veluti sedimentum quoddamm in saxum concretum reperitur; et nihil est aliud, quam sal vinosum; sive corpuscula illa tenuissima per vini substantiam dispersa, quae confluxu ad latera dolii facto ibidem magnetico quodam attactu, tandem in salinum lapidem concrescunt, quem tartarum vocamus. Neque inde quempiam putare velim, in solo vino Tartarum concrescere: nequaquam sed et cerevisiam, et quemcunque tandem liquorem, appropriatum suum tartarum, secundum analogiam quandam, insitum habere, pro certo tenendum est, uti ex omnium liquorum faecibus, quae Tartari quaedam species sunt, patet. Quomodo vero, aut qualesnam morbos causet Tartarus, iam exponendum est.
Notandum itaque: nutrimentum quod ab homine assumitur, esse vel a vegetabili, vel ab animali regno desumptum; ad prius omnia salubrium herbarum, leguminum, fructuum, frumentorum, et ex potatilibus, vini, zythi, mulsique genera revocantur; ad posterius, omnia quadrupedum, volatilium piscium que nutritioni aptorum genera revocantur, quibus ova et lacticinia ex quadrupedibus adduntur. Quidquid, extra haec, reperitur, ad nutrimentum habile non est; ut funt mineralia, et inanimata quaevis elementata sive aquae, sive terra, sive lapides, sive metalla; Cum nihil hominem nutrire possit, quod prius ita non constiterit. His itaque praemissis.
Cum nullum nutrimentum existat, quod ita ab omnibus faecum quisquiliis depurgatum sit, ut non semper aliquid ipsi faeculentum adhaereat; hinc fit, ut continuato nutrimentorum usu, fae ces unacum nutrimentis ingerantur, quae semper post se viscosum quid, vel aliquid terrestri sedimento haud absimile, post separationem puri ai impuro, relinquat illud potissimum vegetabilia, hoc carnes et lacticinia spectat: et haec tartari generandi proxima materia est, quae quam diu humido non destituitur, nil nox adfert; cum per duplicem secessum urinae et faecum expellantur, fit autem huiusmodi faecum separatio primo in stomacho qui impurae, et terrestris materiae faeculentiam nutrimento separatam per intestina foras transmandat; quidquid vero adhuc viscosum nutrimento adhaeret, id primo in venis mesaraicis separatum ad hepar, ibidem ulterius depurandum, concoquendumque transmittitur, ubi omne nutrimentum primum in sanguinem, et sic toto corpore dispersum in substantiam aliti tandem convertitur, seroso viscido liquore per renes, et ureteres in vesicam exonerato; quae quidem, si faecum exitus per oppletiones, obtructionesque, aliudque simile non impediantur recte se habent hominemque in salubri statu constituunt: contingit tamen subinde, ut aut nimio calore partes, ubi dictae faeces stabulantur siccescant aut spiritu salis interveniente, materia fixa lapidescat: Spiritus enim suis ubicunque tartaream hanc materiam deprehenderit, ibi statim illam sui iuuris, et naturae factam fagit. Atque ex hisce principiis exotici calculosorum morborum partus nascuntur; in intestinis quidem, incrustationes faeculentae et tartareae dysenteriam, colicos morbos, convulsiones, tormina, spasmos efficiunt, et si quandoque crustae tartareae lubricitate intestinorum solutae, conglobataeque meatus obstruxerint, tum iliacus morbus nascitur, malum perniciosissimum desperatissimumque. In renibus vero arenas; quae in vesicam dilapsae, tandem eos calculos generant, qui nisi secta vesica eruantur, mortem inferunt; in reliquis vero membris contractiones, arthritides similiaque malorum monstra generant.
Vidi ego in Germania nonnulla loca tartareo nitroso terreno referta, in quibus vites consitae uti una cum liquore terrenae glebae, tartareo nitrosam substantiam in nutrimentum attrahebant, ita quoque quicunque vino istiusmodi uberius sese ingurgitarent, hosce omnium morborum contractionem incurrisse, tartareamque materiam, quam frequenti tartarei vini potu hauserant, per ipsos digitorum, manuum pedumque articulos, adinstar vivae calcis reddidisse observavi. Ut vel ex hoc luculenter pateat, res viscosas, et faeculentas, uti sunt leguminum species, lacticinia quoque, et casei, et potissimum vinorum genera viscosa et faeculenta, quae in mensam effusa cum tempore lapidescunt; huiusmodi, inquam, proximam lithiasis materiam esse, si a malesanis, et oppletis assumantur, iudico.
Calculosorum itaque mororum opifex spiritus salis est, qui ubi materiam saeculentam repererit humido destitutam, vires suas ineam agit, et in salis sibi similem liquorem convertit haud secus ac de lapidescentibus rebus in Libro VIII diximus. Plantae enim quamdiu in aqua lapidifico spiritu turgente manserint, non lapidescunt, mox tamen ac in ripam coniectae fuerint, Solis aestu, ambientisque aeris siccitate imbibitum iam lapidificum humorem in saxum convertunt Pari pacto in intimis corporis membris fieri existimandum est. Unde in hepate stomacho, intestinis, urinariis meatibus, innumerorum morborum species nascuntur. In intestinis et stomacho praeter superius dicta, flatus ex resolutione tartari horrendi, convulsiones, ructus, singultus, ardores, et vomitus: in venis mesaraicis obstructiones, in hepate scirros, in cista fellis lapides, in vesica dysurias, nephriticos dolores in renibus, in splene evaporationes fumosas et hypochondriacos flatus: tartarus quoque exaltatus in exterioribus erysipelas, in dentibus ipsis tartaro scatentibus, intensos dolores: verbo, si omnes mori qui tartaro suam originem nem habent, hic recensendi forent, integro Libro opus foret Quare haec ad ini structionem Medicorum sufficiant. |
Chapter VI. On the origin of diseases. |
LATIN translation | |
CAPUT VII.
De Cura Venenatarum infirmitatum
Cum Venena ut plurimum agant per qualitates specificas, aut a forma, vela totius substantiae similitudine emanantes, uti supra diximus, fieri non potest, ut manifestis rerum qualitatibus curentur, nisi eae aliud quippiam adiunctum habuerint, veneno quoad substantiam simile: et proportionatum. Quae omnia diuturna experientia adeo innotuerunt, ut nullus Medicorum eam, nisi imperitus, negare possit. Sunt enim quatuor humores veluti vehicula quaedam qualitatum specificarum, in quibus peregrinae rerum proprietates nidos suos collocant, ut suo tempore, ubi probe fermentatae fuerint, suas exerant vires.
Et caustica quidem omnis generis venena assumpta, uti Arsenicum, Mercurium, caeteraque mineralia redolent, ita ut plurimum curari solent rebus praepinguibus, uti oleo amygdalorum, butyro, lacte, pinguibus iusculis, similibusque, quae vide apud Medicos: isce enim acrimonia, et caustica facultas quodammodo obtunditur, opprimitur, suffocaturque; praesertim si accedant clysteres, aliaque, quae ad Chirurgum potius, quam ad Medicum pertinent. Quod idem intelligas velim de veneno herbarum intro sumpto; quamvis arcaniores Medici vel ex ipsis mineralibus, veneno contrarium medicamentum veneni destructivum parare norint.
Venena vero, quae morsu serpentum procedunt uti ex vita, et sensu, imo ex naturali serpentum constitutione procedunt, ita melius curari non posse puto, quam ex iis dementi, quae momordit, partibus, carne, sale ossibus, rite praeparatis. Sunt itaque omnia bona mixta malis; verbi gratia, medicina (ut a mineralibus exordiar) sicut in sulphure, Mercurio, Sale, ita in iisdem venenum consistit; in iisdem enim utraque sunt: id ipsum enim quod nobis auxili esse potest, praeterea aliud sibi connexum habet, quod nobis mortem adferat. Quaeres quomodo Dico sola puri ab impuro separatione, quem modum Spagyrica Ars docet: unde vero tam prodigiosa Cura oriatur, iam supra diximus, videlicet ex Naturae magnetismo, quo omne simile sibi simili gaudet, et delectatur, unde attractus nascitur et unio dum serpentis substantia intro sumpta, quomodocunque tandem praeparata, naturali quodam instinctu id, quod a se transfusum fuit repetit, et attractu quodam sibi unitum per secessum foras transmandat. Hinc patet ratio, cur viperina caro vescentibus ea prolixitatem vitae polliceatur; non sane, quod illa quidpiam ad corroborandum, aut ad caloris nativi instaurationem obtineat, sed quod quidquid putridum, virosum, aut malignantis naturae in corpore cum tempore suscitari potest, id a viperina carne attractum, inde hominem ab omni noxiorum humorum colluvie liberet. Verum ut omnia melius cognoscantur, hic nonnulla apponam, ex quibus, quid ex quocunque tandem veneno intoxicati adhibendum sit, Lector curiosus cognoscat.
REGULA I.
Omnia Mineralia, quae cum aliquo veneno minerali symbolizant in proprietatibus, rite praeparata medicamentum esse possunt veneno, quod introsumptum fuit, 峒谓伪尾苇尾畏魏蔚谓; hinc aurum, argentum, caeteraque a realgare sive excrementiciis impuritatibus venenum redolentibus expurgata, atque arte Spagyrica praeparata, veneno minerali antidoto esse queunt..
REGULA II.
Omnes plantae, quae quantum ad proprietates naturales cum assumpti veneni proprietatibus symbolizant, illae ex insito quodam iis magnitismo, rite, et Spagyrice praeparata, veneno pulsando conferunt.
REGULA III.
Omnium serpentum, Insectorum, caeterorumque animalium veneficorum partes Spagyrica arte praeparatae, sui veneni in homines, sive morsu, sive alio quovis modo tranfusi, remedio sunt.
REGULA IV.
Omnes herbae, quae quoad proprietates symbolizant cum aliquo veneno animalium, illae quoque praeparatae veneno transfuso remedio esse possunt.
Atque hinc est potens ille Naturae magnetismus quo corpuscula Mercurialia mercurialibus. Sulphurea sulphureis. Arsenicalia arsenicalibus. Salina salinis, ex quibus omnia constant, miro quodam nexu iunguntur, ad se invicem confluunt, sese avide appetunt; ex quorum confluxu salus et valetudo homini provenit. Licet enim corpus venenosum ab omnibus impuritatibus fuerit expurgatum, attamen vel in hoc statu id, quod sibi connaturale et 蟽蠀纬纬苇谓蔚蟽喂谓 est, appetit, et intimo quodam appetitu attrahit. Quae cum omnia uberrime in Arte Magnetica l. 3, exposuerimus, eo Lectorem remittimus. Quomodo tamen ignis beneficio venena corrigenda sint, paucis non tam explico, quam innuo. Ignis beneficio venena in salutifera medicamenta reduci posse, nemo ignorat: Non raro tamen alia quoque corrigentia necessaria sunt, non tantum ut venenositatem exuant, sed ut partes, ad quas appellunt, aut inoffense permeent, aut languidior purgandi vis excitetur, aut effraenis cohibeatur.
****TABLE****
Mira sane traduntur de venenosa planta Americae, quam Mandioccam alii Hyuccam vocant; succus huius radicis primo expressus adeo perniciosus, virosusque est, ut qui eum sumpserit, sine ullo remedio perire necesse sit; vero secundo caloris gradu coquatur, iam perdito veneno acetum fit acerrimum omnibus usibus aptum: si vero ulterius concoquatur in melleam prorsus dulcedinem abit: succo vero omni expresso, ex arida radicis massa contusa, et aqua subacta panis pinsicur toti Regioni communis, non indigenis tantum, sed et exteris, adeoque herba omnium venenosissima rite praeparata necessarium, salutiferumque alimentum, acetum, mel, panem mortalibus praestet. Est et hoc admiratione dignissimum, huius plantae virulentiam in Hyucca tantum Insulana, id est, in Cuba et Hispaniola, caeterisque Americae adiacentibus insulis notari: in continenti vero Novi Regni terra hanc plantam, uti mihi Patres nostri, qui multos annos in ditis locis commorati fuerunt, oretenus retulerunt, totam quantam, sive coctam, sive crudam, sive succulentam, sive aridam, salutiferam esse, et innoxiam prorsus nullo veneni relicto vestigio. Quomodo autem haec planta in Insulis venenosa sit, quomodo in Continente tota salutifera, exponendum duxi, cum ex huius assignata ratione facile in multarum difficultatum solutionem pervenire queamus. Quaeaeitur itaque primo, cur in Insulis tantum haec herba venenosa sit, non tamen in terra continente S. Marthae. Deinde, quomodo veneno ablato in salutiferum alimentum sive panem Indigenis cedat?
Dico itaque, venenum huius non esse connaturale plantae, sed ascititium: Cum enim Insulae, Cuba et Hispaniola auri feraces arsenico-mercurialibus halitibus refertae sint, fit, ut haec planta ex naturali suo temperamento, humorem, quo nutritur, deleteriis hisce mineralium qualitatibus infectum attrahat. Unde fit, ut spiritibus virosis plante succus crudus potiori ex parte infectus sumentibus interitum conferat;ex tali enim miscella compositum virus, symptomata saevissima, quae incurrunt hoc intoxicati veneno, sat superque demonstrant. Quomodo vero venenum suum deponat in solita eius ad usum praeparatione hoc pacto fit: Cum enim venenum subtilissimum sit, hinc fit, ut radix sub qua maxime venenum absconditur, coctione resolutis moxque evanescentibus spiritibus, reliquum immune veneno relinquat in acetum fortissimum conversum: quod enim ex vino fieri assolet, spiritibus evanescentibus acetum, idem hic accidere posse censemus remanentibus enim salis portionibus, exhalatisque spiritibus subtilioribus, inde acrimoniam acquiri, experientia docet in omnibus iis rebus, quae post concoctionem, acetosam post se acrimoniam relinquunt. Quod vero post vehementiorem concoctionem totus ille reliquus liquor in melleam substantiam convertatur, causa est, quod spiritus salinis, ignis efficacia exaltati reliquae vero substantiae succus pinguior salinis spiritibus acerrimis iam elapsis, dulcedinem quandam melleam acquirat; qua separata, massa illa remanet, quae exsiccata, atque in farinam contusa, per ultimam in furno coctionem tandem in usualem panem convertitur. Atque hoc est meum de hac planta iudicium; Quod quidem ita esse, iam comprobandum restat.
Cum itaque succus huius herbae potatus in continente ad flumen Sanctae Marthae, nil mali, aut perniciosi possideat; in Insula vero Sancti Dominici virulentus sit id apertum signum est, venenum uti ascititium est, et ex loci natalis pravitate contractum ita quoque concoctione facile separari posse. Venenum itaque in dicta planta provenire minime potest ex maligna aeris, aquarumque constitutione, alias enim homines ex huius aeris pessima constitutione infici possent, quod falsum esse experientia docet est enim, uti Patres nostri affirmant, optimus ibidem et saluberrimus aer: neque ex planetarum adspectibus, cum haec planta, sive boni, sive maligni adspectus sint semper maligna, et perniciosa sit : neque Zonae torridae aestu, cum terra continens eidem subiecta istius herbae malignitate carere perhibeatur. Nihil igitur restat dicendum, nisi id, quod supra indigitavimus, videlicet, Insulas Arsenico, vel Auripigmento, sandaracha, vel fossili cadmia refertas esse, quae herbam ex naturali sua dispositione, simile nutrimentum ambientem spiritibus suis virulentis inficiant. Dici enim vix potest quantum terrenum hisce exitiosis mineralium exhalationibus obnoxium, etiam salubres alioquin herbas infestet. Nam, ut recte Mesue docet, polypodium non ex lapidibus et mineralibus locis, sed super arborem natum colligi debet, non alia de causa, nisi quod ea ex praedictis halitibus malignitatem quandam acquirat. Hinc quoque suadet, serpentariam, arum, esulam, mazereon, squillam, absinthium, hermodactylos, colocynthidem, quae semper aliquid venenosi continent, non in mineralibus locis, aut thermalium aquarum ripis colligendas esse:alioquin enim ob nimiam virulentiam, medicinae non proderunt. Unde loca ab hisce, in quibus crescunt libera inspicienda sunt, atque ex iis collecta in usum converti debent. Videndum quoque, quarum herbarum amicitia gaudeant: harum enim societate in meliorem frugem convertuntur. Hoc pacto Hermodactyli societate squillae, aut raphani, valde suis in conditionibus meliorantur. Rursus colocynthis, non ea, quae in terris putridis et pulverulentis, aut iuxta serpentum latibula aut sulphureis thermarum locis, sed quae in terris laxis arenosis et liberis nascitur, eligenda est. Experientia quippe docet, fungos vicinitate ferri, ex putredine serpentis mortui, vel eius cave, aut plantae noxiae, teste Discoride, ex salubribus lethales fieri.
Ad panem Hyuccae, quem Mandioca vocant, quod attinet: ex huius radice panem coctum in Museo nostro conservamus, qui iam amultis annis saporem suum adhuc continet. Hispani in longis navigationibus eum biscocto praeferunt, eo quod corruptioni non facile subiaceat. Atque haec de Hyuccae veneno sufficiant. Nihil igitur restat, nisi ut quae hucusque dicta sunt, universali Tabulae synopsi exhibeamus, praemissa tamen hac Appendice. P. ATHANASIUS KIRCHERUS JO. JANSSONIO a WAESBERGE, Salutem.
Mitto D. V. Hisce mirabilem sane et prodigiosum sasum, qui accidit Pisauri vulgo Pesaro in Italia 14. April, huius Anni currentis 1677. Ubi quidam ex Ordine Cappucinorum post 13 mensium diros et excessivos quos pertulit dolores, cum continuo sanguinis profluvio per meatum urinarium, eadem tandem via emisit Serpentem longitudinis quam praesens Figura exhibet: quam et viperam fuisse per anatomiam invenerunt. Nam et in secto serpente eo in loco quo in viperis solet iecur sive hepar deprehenderunt. Ad hoc spectaculum intuendum accit, ceu ad casum nunquam visum et auditum, medici, Chirurgi, et Anatomici, ut quid de monstruosa hac genesi sentirent, determinarent, de causa eius disquirerent; de qua et ego consultus respondi, causam huius hanc fuisse: Quod Cappucinus siti acerrima cruciatus aestivo tempore fossam invenerit putredine corruptam, nec non serpentis foetura infectam, ex qua sitim extincturus una cum aqua et seminium serpentis hauserit; quod postmodum intra stomachum calore naturali animatum, et deinde per venas appropriatas in renes derivatum; ubi corpulentior factus, per emulgentes in vesicam, maximis doloribus et sanguinis copia infirmi per meatum urinarium violenter extractus tandem se spectandum exhibuit.
Hanc historiam Italico sermone describit Excell. Protomedicus Pisaurensis, vir sagacis ingenii, qui et Cappucini curam egit, opportunis magnae virtutis medicamentis praescriptis, quibus foetum eduxit: nomen Medici Alexander Coccius. Et ne fide careret casus, eam contestatione illustrissimorum virorum tum Ecclesiasticorum, tum secularium, qui ad rei novitatem confluxerant, comprobatam voluit. Libenter Relationis seriem D.V. Transmisissem, sed necdum licuit: ubi ea et Latine et Italice impressa fuerit, transmittam. Unde ne monstruso hoc eventu D.V. Careret summam duntaxat eius pauscis hisce verbis communicandam duxi: ut si editio secunda Mundi Subterranei necdum sit luci data in Lib. IX. Inter alia huius rei argumenta reponatur. Erit hoc Lectoribus, praecipue Medicis, gratissimum, uti et ipsi occasionem nanciscantur de origine eeius philosophandi. Vale. TABULA SYNOPTICA Praecipuorum venenorum, quibus triplex Naturae Regnum, Mineralium, Vegetabilium Animalium scatet, cum effectibus, et Symptomatis, quae excitant, et una cum remediis unicuique appropriatis.
**TABLES**
Atque ex his omnibus patet, venena tanto atrociora esse; quanto ex excellentioribus putredenibus Arsenico-mercurio-salinis originem suam nacta fuerint: tanto paulatim remissiora, quanto mitiora fuerint: qui gradus combinationi cum infiniti sint, ita quoque innumera venenorum genera nascuntur et eodem modo considerari possunt, quemadmodum calores, ex quorum tribus nigro, albo rubro, omnia colorum genera per unius cum altero commistionem resultant, et ut recte Aristot. l. 7. met, docet, species rerum se habere, ut: umerus se habet, qui cum in infinitum augeri possit, omnes tamen specie differre censeri debent si enim ternario unitatem addideris, non ternarius, sed quaternarius specie distinctus numerus resultabit; si ab eo unitatem subtraxeris binarius remanebit, specie pariter a ternario distinctus, et sic in infinitum. Pari ratione in venenorum varietate evenire intelligas velim; Dependet enim hac rerum combinatio primo a varia concoctione per ignem naturae facta, ita ut, quot gradus caloris sunt, tot differentes veneni gradus constituantur; Secundo, a varia constitutione aut mineralium, alia, et alia rerum commistione: vel vegetabilium, pro alia, et alia naturae, et proprietatis, queis imbuuntur ratione; vel animalium terrestrium, volucrum, aquatilium, insectorumque temperamento, quae uti innumera sunt, ita innumerabilem pro ratione nutrimenti fundant venenorum varietatem; quas qui dem omnes investigare, aut ad intimam earum essentiam, et perfectionem velle per tingere, uti Sapientis non est, neque imbecillitatis intellectus humani, ita quoque soli. Illi qui ea tanta varietate instruxit, cognita sunt. Illi soli reservata. Cui proinde soli honor, gloria et benedictio in laecula. AMEN. |
Chapter VII. On the treatment of poisonous diseases. |
LATIN translation | |
SECTIO III
DE IMPERFECTIS METALLICIS CORPORIBUS,
Quae tanquam principales causae ad metallorum genesin concurrunt. In qua Venena Mineralium, nec non eorundem Medicae vires uberius exponuntur.
|
Section III. Imperfect metallic substances. The principal causes that contribute to the genesis of metals. The poisons of minerals, as well as their medicinal properties, are more fully explained. |
LATIN translation | |
CAPUT I.
De admiranda Sulphuris natura, et proprietate.
Non sine ratione a priscis Greciae sapientibus, Sulphur nomen 胃蔚峥栁课, quod divinum quid notat, meruit: Sunt enim eius virtutes adeo admirabiles, ut, quae dum a tot seculis omnium Medicorum studio et scrutinio inquisitae fuerunt, in hunc tamen usque diem, a nemine adhuc satis expositae sint. Plutarchus, Sulphur, inquit, puto 胃蔚峥栁课, inde esse nominatum ob similitudinem odoris ignei, acris, quem edant corpora fulmine percussa, ob quem puto canes etiam ipsos abstinere ab esu corporum fulmine percussorum. Hinc fulminis ignem sacrum, divinumque dicebant, quod corpora de coe lo tacta, per multum temporis putredini resistant, quod et compluribus aliis Auctoribus, Aristoteli, Dioscoridi et recentioribus Fallopio, Matthiolo, Caesalpino placere comperio. Sed uti nobis nonde nominis etymo, sed de re ipsa, et natura Sulphuris enodanda, potissima cura incumbit, ita quoque ea qua fieri potest diligentia huius mineralis tam admirandi naturam, et proprietates indagare conabimur. Quod quidem dum facimus, neglectis iis, quae ab innumeris scriptoribus ad nauseam usque proferuntur, ea solum, quae nos irrefragabilis experientia docuit, placita sectabimur, a divisione exorsuri.
Sulphur Graecos secuti dividimus in 峒蟺蠀蟻慰谓, sive id, quod ignem nondum expertum est et 蟺蔚蟺蠅蟻蠅渭苇谓慰谓 quod iam ignem expertum est; per illud nil aliud intelligimus, quam Sulfur fossile, prout ex sua minera prodiit; hocvero subinde naturale est, ut quando per subterraneum ignem in oleum distillatur, ut in multis sulphureis ardentium montium locis cryptisque videre est: nonnunquam artificiale ut dum igne oleoque decoquitur. A 蠅蠀蟻慰谓 ignem inexpertum vivum, sincerum, purum, putum, nulla heterogenearum rerum miscella contaminatum nitens translucidum dicitur, cuiusmodi aro invenitur. Sulphur vero 蠅蔚蠅谓蟻蠅渭苇谓慰谓 sive ignem expertum, nitidum , coloris viridis, et praepingue sub duplici differentia spectatur. Quod pelluci dum, et figura coni, aut cylindri congelatum, virgineum vocant virginibus ad capillos flavo colore tingendos usitatum lanis candorem, et mollitiem adfert, a Plinio Egula nuncupata; viride vero cylindri forma in arundineas fistulas transfusum, ad ellychnia conficienda maxime confert. Et de modo conficienda Sulphur artificiale primo nonnihil hic adducemus postea quoque de natura, ortu, et proprietatibus sulphuris, naturalis sive fossilis, utpote fusiori argumento ratiocinabimur. Sulphur nunquam in subterraneis cuniculis, sed aperto undique coelo, apricisque locis fodi, et erui solet ne vehementi calore et intolerabili mephiti fossores conficiat. Conficiur autem primo ex aquis, venisque sulphureis hoc pacto: Aquae sulphureae in catinos plumbeos congestae, decoquuntur, donec condensentur in sulphur. Secundo, Si vero ex terra seu minera sulphur; impurum varie mixtum extrahatur, tunc minera sulphuris vasis fictilibus ventricosis ingesta decoquitur. Verum quoniam de hisce in Arte Metallica ex professo agemus eo Lectorem remitto; quare hoc loco nobis tantum incumbit, reconditam usorivt ruom explorare.
Queritur itaque primo. Quomodo aut ex qua materia sulphur nascatur? Variae de hoc sententiae feruntur apud Physicos, et naturalium rerum expositores. Sed nos principiis insistentes nostris longa experientia compertis. Dicimus primo. Vix locum sulphure vacuum, adeoque totum terrarum Orbem eo refertum esse, innumerabiles thermae sulphureo, quem spirant, odore et montium ardentium, sulphurearumque fossarum multitudo sat superque demonstrant, quc omnia suam sulphuris subterranei copia originem trahere adeo certum est, ut insensatae mentis esse videri possit, qui id negaverit.
Dicimus secundo Quod ubicumque lacus inveniuntur pinguedine bituminosa referti, ibi infallibili coniectura Sulphure quoque refertu loca reperiuntur, uti in multis Hetruriae locis, in Albulae Tyburtinae lacu, et in Puteolano agro, in Sicilia compluribus locis me observasse memini. Unde Agricola l. 3. de Ortu, et caus. Subterran. Sulphur, inquit, est pinguedo terrae, quam vis caloris ex ipsa expressit, qua de causa plerumque ad loca ardentia reeritur. Cui subscribit Caesalpinus, qui terrae adipem, vel oleum; Theophrastus quoque resinam terrae vocat. Quatuor substantiis differentibus conte ex effectibus comprobatur: Calore enim solvitur et liquescit, frigore iterum condensatur, unde umidum in se continere necesse est. Quoniam vero in impalpabilem pulverem redigi potest, id terrestris substantiae siccioris manifestum indicium est. Quia vero facile inflammari potest, et glutinis instar adhaerere, id sane substantiam oppido viscosam indicat, per quam uti facile adhaeret, ita per unctuosam facile inflammari potest; quae sane aperta sunt indicia ignis, aris, aquae terrae, in cuius centro ignis, sulphur illud natum, igneus vigor, humidum mercuriale, seu mercurius et sal terrestre omnium fixativum reconduntur;fumus vero fetidus luculenter indicat, id terrestri materia indigesta adhuc, cruda etnecdum terminata constare. Quod itaque calidum, siccumque sit, et ignea quadam vi praeditum, id habet ab interno suo sulphure; quod liquefactibile id a mercuriali liquore, quo pollet, obtinet; quod vero fusum facile coaguletur, id sali interno adscribendum est uti et acutum, et quod facile penetret omnia, id a siccitate obtinet.
Quaeritur secundo. Quaenam sit differentia inter Sulphur minerale, et Sulphur quod Philosophorum vocant, et quodnam ad compositionem rerum concurrere dicatur? Quicunque putant, sulphur illud minerale, et fossile ad generationem rerum concurrere, valde allucinantur quomodo enim Sulphur hu, huiusmodi concurrere possit, non video, cum res, quibus apponitur, destruere et consumere potius quam componere videatur. Aliud itaque sub Sulphure in quantum unum ex universalibus principiis materialibus connotat latere videtur, quod ut explicetur.
Dico esse in rerum natura principium quoddam calidum summe unctuosum, subtile, penetrativum, miris virtutibus praeditum, quod nonnulli ignem, calorem naturalem rebus omnibus insitum, quidam Sulphur naturae vocant, eo quod, quemadmodum ignis elementaris in flamma succensisque rebus maxime sese exerit, seque visibilem reddit, (cum tamen hoc pacto ignis consideratus elementum dici nulla ratione possit, imo tantum abest ut ad compositionem rerum concurrat, ut potius omnia destruat) ita quoque dico, Sulphur ignem naturae esse invisibilem, neque materiale hoc Sulphur ex mineris extractum dici, neque ut sic consideratum ad naturalem rerum constitutionem concurrere posse: latere tamen sub ipso, ceu sub materiali quodam tegumento seu involucro ignem illum naturae, quem iuxta analogiam quandam Spagyrici nunc Sulphur naturae, nunc vivificum Mundi semen appellarunt eo quod eius virtute omnia animentur et vivificentur, utpote sine quo in rerum natura subsistere nil queat.
Quia vero inter subterraneas mineralium species in sulphure ignis maxime elucescit nihilque magis ignem refert, ac sulphur, ob eius calorem, ac subitaneam inflammationem, caeterasque proprietates igni proprias, non incongrue sane ignem sulphuris nomine appellandum censuere, atque inter prima rerum componendarum principia recensuere. Atque haec vis illa ignea est in universas Mundi semitas ab Auctore naturae diffusa, omnibus, et singulis rebus indita: in sulphuratis corporibus, veluti in centro suos thalamos constituens: et vel inde patet, quod nullum fere corpus calidioris nature reperiatur, quod in sua elementa resolutum non sulhpur odore, et sapore, vel sub olei, bituminis, vel salis amictu referat: testantur et id perpetua multorum montium incendia, aquarum calidarum balnea, quae sine actuali et minerali sulphure nunquam reperiuntur: suamque originem sortitur ex pinguedine quadam pinguis terrae in qua tria illa principia naturalia falis sulphuris et mercurii unita mediantibus quatuor elementis ad compositionem rerum efficiendam inveniuntur, et veluti semina quaedam totius nature considerantur.
Nam quandocunque, et ubicunque vis illa igneaterram pinguem, et unctuosam, quae elementorum retrimentis componitur, reperit, eam quodammodo impraegnat, suaque virtute imbuit tandemque in sulphur minerale concoquit, cui cum fortis et vehemens calor insit, iis in locis ubi copioso proventu pullulat, statim vires suas exerit, inflammatum ardet, uti paulo ante diximus: quoniam in subterraneis matricibus perpetuo negotiatur, hinc fit ut sublimatum per montium fissuras, rupiumque rimas in floccos efflorescat, quos sulphuris flores vocant, uti in Campis phlegraeis videre est: cupes enim, uti naturali frigore pollent, ita quoque exhalationem illam exerunt, et in sulphuream farinam condensant. Quam Naturae industriam imitantes Spagyrici, admirandarum virtutum magisteria, uti sunt fores, lac, cremor, butyrum, oleum, spiritus acidas, genuinosa sulphuris partus educunt. Flores, qui et ros sulphuris dicuntur, mira vi impuritatibus febrilibus pestiferis, pleuriticis maximo adiumento sunt. Lac sulphuris merito humidi radicalis balsamum dictum, sanguinem purificat naturalium virium robur augmentat nobile contra apoplexiam lepram, asthma et phthiseos prophylacticum. Oleum sulphuris adeo potens est, ut neque vivum, neque mortuum corpus ad putredinem transire sinat; in verrucis, strumis, hydrope, passione colica, dentium dolore, epilepfia congruo vehiculo commodissime usurpatur: Phthisicis nil exquisitius buryro sulphuris, aut pastillis sulphure, et saccharo confectis praeberi potest: mirum et illud, quod cum sulphur caeteroquin putidi, et intolerabilis odoris sit, ita tamen intro assumptum abdita quadam vi alteratur, ut excrementa illorum, qui eo frequentius utuntur, moschi odorem referre dicantur. Spiritus Sulphuris acidus praeterea nunquam flammam concipit, imo pulverem pyrium ab inflammatione cohibet; in febribus ardentibus, asthmate, catarrho suffocativo, phthisi nobile remedium. Quomodo vero haec omnia arte paranda sint, alibi dicetur.
Praeterea sulphur natum tot differentes habet vir tutes, quot diversas habet origines. Quodlibet, enim metallum, aut minerale aliud ab alio diversum in se sulphur continet, aliud enim sulphur auri, argenti, aliud aeris, cupri, stanni, ferri, plumbi; neque id mirum alicui videri debet, cum id eorum metallorum, quibus miscetur, naturam induat, diversisque pro metallorum conditione, fulgeat virtutibus. Crystallos, et beryllos in pretiosissimas gemmas tingit, de quibus suo loco; sulphur hoc argentum in eum gradum exaltat ut stannum cum aequali argenti pondere lapidis Lydii iudicium sustineat. Sulphur aeris cuprum ita fixat, ut fulminis, sine tinctura tamen, examen sustineat. Sulphur plumbi stannum in chalybem, et stanni sulphur chalybem in ferrum optimum exaltat. Sulphur Mercurii suum corpus malleo aptum reddit; sublimatum cum argento vivo in pigmentum rubicundissimum vertitur, quod Cinnabrium dicitur pictoribus usitatissimum. Idem per decoctionem in ceruleum elegans, cum re vero in violaceum mutatur eius flamma si vitrea concha recipiatur, in liquorem acerrimum vertitur, quod oleum sulphuris dicitur. Sed de hisce in Experimentis Artis Metalliceae. Sulphur quoque iuxta diversas vegetabilium, animaliumque proprietates diversum est in resolutione tamen eorum sulphuri dicto semper nonnihil relinquit analogum. |
Chapter I. On the marvelous nature and property of sulfur. |
LATIN translation | |
CAPUT II.
De ceteris mineralibus, quae ex Sulphure originem ducunt.
搂 I.
De Arsenico, Auripigmento, Sandarac, Risigallo
Ex Sulphure, Mercurio, Sale, mediantibus quatuor elementis omnia componuntur omnia foventur, et consequenter tria sunt principia, quae omnia constituunt; tria sunt quae omnia destruunt; et sunt primo Auripigmentum, Sandaraco, Risigallum, et caetera realgaria, degener soboles sulphuris, quae cum ex sulphure suam habeant originem, ita tamen ab eo paulatim declinant, ut non tam Naturae, quam ei contraria mortis et destructionis principia dici possint.
Auripigmentum, sive Arsenicum, quae nonnisi accidentaliter differunt, est minerale, quod e sulphure terrae pinguedine natales suos trahit, unde terrestre adustum, unctuosum, ex nimia ignis adustione, nescio quid ex salis mercuriique ei commistis excrementitiis faecibus, corruptelae acquirit, qua sulphure Nature vitali, et salutifero ita de]generat ut omnium quae in rerum natura sunt, potentissimum venenum, et prorsus exitiale proferat, quod non solum metalla de, struat sed et suum in vegetabilium anima, liumque economiam dominium extendat. Inde quidquid in nonnullis herbis virulentum, exitiale, destructivumque, uri sunt Napellus, Aconitum, reperitur, id attractae per humorem terrae arsenicali virtuti adscribendum sit: quidquid praeterea in viperis, aspidibus, caeterisque pestiferis serpentibus latet destructivum, id pariter arsenicalis virtutis putredini, ex qua similis quispiam serpens prodiit, insitae attribui debet, uti in , Sectione de Venenis docuimus.
Quaeritur itaque, undenam Arsenicalibus speciebus adeo potens venenum in existat? Dico ex sale Mercuriali una cum sulphure vehementius adusto, quae in eum facultatis gradum elevantur, ut nihil fere sit, quod eius acrimoniae ac subtilibus, virulentisque spiritibus resistere valeat. Hinc omnibus animalibus mortem adfert et in talem rabiem mures, soricesque agit, ut in alia sui generis animalia desaevire non desistant, eodem, quod morsu indiderunt, veneno illa in rabiem vertant. Plantae suffitu arsenico tinctae: pereunt; aquarum in Aegypto, arsenicali qualitate tinctarum potu homines calvi fiunt, animalia vero pilos, et ungues, et cornua amittunt, radicibus nimia acrimonia exesis: quin et auro, argentoque arsenicum venenum est caeterisque eius speciebus stibium aerugo, etc. Nam humidum auri et argenti, ne liquari possint, absumit; verum agente igne, cum non sit quod eius siccitati resistat uritur metalli substantia, et in fumum abit. Et hanc ei proprietatem provenire ex eius sublimatione vehementi ignis adustione facta, Risigallum sat superque demonstrat, quod ex sulphureis glebis arte, non natura extractum, vehementiori ignis tormento adustum, in aequale Arsenico, aut Auripigmento venenum evadit. Idem docet experimentum, quod in Auripigmento factitio parando ostenditur.
EXPERIMENTUM.
Accipe ex crustis auripigmenti fossilis ramenta, quibus in pollinem contritis, adde fossilis partem, quae vasi plumbo illito, et luto obturato ingeres: deinde igni impositum eousque concoques, donec totum, quod intus est in sublime elatum, vasi adhaeserit et habebis auripigmentum factitium crystallinum, quod tanto quidem purius, efficaciusque evadet, quanto tormentum ignis frequentius sustinuerit.
Ex quibus patet, omnia arsenicalia, uti sunt auripigmentum, sandaracha, risigallum, ochra, et realgaria, non nisi coloribus differenti ignis adustione differre. Unde Spagyrici, arsenicum, et auripigmentum croceum; rubrum, sandaracham: album, proprio nomine arsenicum, vel Arrhenium, seu masculum vocant. Quamvis vero, uti diximus, potentissimi veneni genus sit ubi tamen a superfluis excrementitiarum faecum impuritatibus depurgatum fuerit, in extrema membrorum cura, uti in lue Gallica, serpagine, gangraena, sphacelo curando nonnullum usum obtinet. Tempore quoque pestis salutiferum prophylacticum esse perhibetur, de quo vide nostram in tractatu de Peste sententiam: Inest enim illi vis calefaciendi, dissolvendi, corrodendi et ad simile sibi maligne qualitatis virus attrahendum efficax magnes.
搂 II
Marchasitarum origo, natura, proprietas.
Insignis Marchastaram, quas Graeci pyritas vocant, copia passim in mineralium fodinis reperitur, quae pro diversitate metallorum, in quae inclinant, et ex quorum natura participant, differentiam suam fortiuntur. Aliae enim dicuntur marchasitae auri; aliae argentii; aliae ferri, plumbi, cupri, sive aeris; et quamvis omnes quoad substantiam ex una eademque materia componantur, nonnullam tamen iuxta gradum concoctionis diversitatem habent: per coctionem quippe sulphur, et mercurius earum uti diversimode inficitur, corrumpiturque, ita aliquam quoque differentiam inter illas causat; uti colores diversi, albus, flavus, niger, et plumbeus, quibus passim imbuuntur, demonstrant: est enim Marchasita aurea, argentea rea, plumbea, uti diximu.
Si compositionem Marchasitarum desideres: Dico eas ex plurimo sulphure albo et rubro, infecto et corrupto, cum plurimo sale arsenicali polluto, et minima corrupti pariter mercurii portione componi. Ex sulphure eas componi, odor sat manifestat, cuius contaminationem quoque partium, quas Realgares vocant, excrementitiarumque faecum copia demonstrat: Salem copiosum ei mixtum ostendit eius per acetum Spagyrica resolutio: eum corruptum, contaminatumque deleteria facultas, quae eidem inest, satindicat. Dixi parum mercurii iisdem commixtum: quod inde patet, quod malleo extendi non possint, sed fere lapidum more in pollinem facile redigantur. Unde nonnulli marchesitam medie lapides inter, et metalla naturae 渭蔚蟿维位位蠅谓 non incongrue dixerunt: fundi enim potest, et liquari, uti metalla, quod lapidibus non convenit; maleo vero tendi minime potest uti lapides; quod solis metallis proprium est Cuius rei causaest, quod siccum non perfecte uniatur humido ei inexistenti neque bene temperetur, neque per partes aequali mensura misceatur, siccitate quippe sua abundante magnam humidi portionem extrudit consumitque;hinc nullo pene negotio frangitur. Quandocunque igitur igne subterraneo acidus ille corrupti adustique sulphuris spiritus, una cum salino vapore in congruam terrae matricem inciderit, fit ut pro conditione et natura matricis ibidem frigore terrae in marchesitam substantiam videlicet ob humidi mercurialis defectum, minime fixam condensetur.
Ex quo patet, Sisyphi saxum volvere eos ciniflones, qui ex Marchasita aut aurum, aut auri tincturam se extrahere posse confidentius iactitant. Si vero quandoque cum marchasita nonnihil auri reperias, id tamen ad marchasitae naturam nihil peraccidens illi accretum esse uti in glebis terrestribus plerumque fieri solet, tibi persuadeas velim: Si enim aqua forti id separaveris, tantum acquires, quantum illi adiectum fuit auri, non plus, nec minus.
Si virtutes Marchasitae spectes illae tales sunt, quae nulli ex medicis mineralium viri, bus proprietatibusque cedunt, praesertim si debito et legitimo modo praeparentur, et fuis impuritatum quisquiliis singulari industria depurgentur. Novi ego Medicum, qui Hydropicos etiam desperatissimos solo extracto ex marchesitis composito, curabat: ita autem procedebat. Extractum ex Marchasitis conficiebat cum aceto, aut succo limonum, granatorumque, deinde ad parvum ignem succum evaporari sinebat; quod in fundo residebat sedimentum, in pillulas parvulas polychrestas redigebat, hasce Hydropicis offerebat quibus omnem humorem intra corpus stabulantium serositatem ad miraculum usque purgari asserebat; subinde quoque ex cremore tartari vino distillato mixto aeticum haud absimiles operationes perficiebat. Et si quis penitius rationem huius medicamenti consideret is statim vel ex ipso magnetismo rerum dictarum veritatem percipiet. Cum enim Marchasitae, a quibus virtutes immediate emanant , non fixis sed volatilibus sulphuris, salisque spiritibus, ob causam supra indicatam polleant: Hydropici vero salina humorum corruptorum serositate turgeant hinc ut humorem, sulphuris marchasitici adustiva vis, et acrimonia incidendo attenuat , exsiccatque, ita eum salini spiritus e lege magnetismi, ad se attractum, potenti cathartico expellunt. |
Chapter II. On other minerals that originate from sulfur. |
LATIN translation | |
CAPUT III.
Antimonii, sive Stibii origo, natura, proprietas.
Antimonium, seu Stibium, adeo quoad, omnes fere facultates Marchesitis simile est, ut id nihil aliud, quam Marchesitam Saturninam, seu plumbariam esse dixerim; unde ex iisdem, ex quibus Marchesitae, componitur materiis, tametsi aliquantulum plus Mercurii, quam Marchesitae adiunctum habeat; unde contra, quam multi putant, facile in plumbum liquari potest. Constat itaque ex sulphure, et viscosa terrae pinguedine, cum notabili praedominio, unde facile malleo fractum omnem extensionem fugit, imo malleo diutius tortum, in tenuissimum pollinem abit. Naturam plumbi ita sapit, ut in illud eliquetur, adeoque recte imperfecta plumbi species vocari possit; quamvis in plumbo amplioris mercurii copia, quam in stibio elucescat, qui et illud dulcius mitiusque hoc vero asperius, acidiusque, uti ex adstringenti eius facultate patet reddat. Qui vero in isto tincturam metallorum sollicitius inquirunt, praeter fumum nil aliud venantur; cum omnem ad tincturam philosophicam educendam, artem, et industriam Chymicorum eludat; sulphur enim, et mercurius, ex quibus constat, adeo corrupta et infecta sunt ut neque se ab eiusmodi infectione ulla ratione extricare, neque artis ulla praeparatione ab impuritatibus suis in dictum usum liberari, dissolvique queant: quamvis ex varia eius praeparatione mira educantur; siquidem ex calcinatione vitra, rubrum, flavum regulinum, hyacinthinum, croceum, diaphoreticum; e quibus et regulus tandem educitur, de quo suo loco, et tempore. Si vero facultatem eius consideres, id certo certius est, sine correctione purum putum venenum esse ab arsenico-mercuriali qualitate multum participans uti ex symptomatis, queis totius humani corporis oeconomiam mirum in modum infestat, sat patet, unde magna inter Medicos de eius usu controversia nata est; quibusdam id execrantibus, nonnullis vero, Chymicis praesertim, post qualitates eiusdem virosas domitas emendatasque veluti divinum quoddam medicamentum amplexantibus.
Antimonium non secus , ac Arsenicum, Sandaracham, Auripigmentum. Mercurium qua praecipitatum qua sublimatum, venenum potentissimum, et prorsus mortiferum esse, varii et horrendi casus sat docuerunt siquandoque ab imperita Agyrtarum. Aliptacumque tanatica turba, inemendatum aegris porrectum fuerit, quod vel ipsi Spagyrici primae classis philosophi attestantur. Libovius pastorem spasmo correptum abusu quatuor granorum antimonii, se vidisse refert: Erastus celebris medicus nobilem se cognovisse feminam, cui anima citius, ac antimonium vitrificatum operari coepit, e corpore exierit Rursus pharmocopoei famulum, qui quinque grana eiusdem antimonii sumpserat, et paulo post ex ore, et naribus erumpente sanguine sensu, et mente amissa, tertia die animam efflarit. Et Marchionis Badensis Philiberti Medicus aliquos se cognosse refert, qui ex eiusdem usu venis in pectore ruptis, phthisi perierint, Oberndorphius insignis medicus novit matronam quandam, quae intra 24 horas circiter ducenties usque ad aeternum deliquium stibiato pharmaco evacuata fuit. Dessenius quoque plures vidit, qui usu antimonii non rite praeparati in morbos longos inciderint, a quibus nunquam extricari potuerunt; refert et alios qui usu eius in colicos dolores, diarrhoeas, convulsiones, cardialgian, syncopas, et praematuras mortes inducti fuerunt. Bruno Leidelius meminit Tonsoris cuiusdam qui cuipiam dolore humeri ex fluxione vexato stibium vitrificatum exhibuerat, a quo ob intestina corrosa dolor exortus, quem ipse colicum putarat, vinum potentissimum exhibuit ventrem oleo laurino inunxit, hominem pene vita privavit. Innumera huiusmodi exempla, quae ego Romae vidi, adducere possem: sed haec ad veneni stibiati vehementiam ostendendam sufficiant.
Surrexerunt tamen nonnulli huius temporis medici utriusque sectae, qui antimonium non solum non repudiant, sed ad sidera usque extollunt, ei manum appellantes si proinde damnum aliquod ex eius prapostero usu emergit, id non stibio sed insulsis Chymicastris, agyrtis, similibusque imperit plebis impostoribus imputandum asserunt, qui uti supina ignorantia pollent ita eo scammonio, helleboroque que ac antimonio, ultimo aegrotorum exitio peccare possunt: innumerosque casus adducunt complurium, quibus nullum aliud alexipharmacum profuerat, solo antimonio ab innumeris corporum infirmitatibus liberatos fuisse; De quibus lege, si placet, Andernacum, Matthiolum, Quercetanum, Gesnerum, Crotonem, Rondoletium, aliosque complures. Nonnullos etiam adducunt medicos, qui stibium adeo mite reddunt, ut infantibus etiam non raro felicissimo cum successu exhibuerint. Paracelsus omnium id mineralium arcanum in se claudere ait, decem quippe dulcedines habere, quae decem virtutes praestant, quas Terra in decem herbas divisas habet, quas iunctim in Antimonio latere asserit videlicet tantae virtutis esse ut quod decem herbae viribus pollentes differenti usu in diversis infirmitatibus propulsandis conferunt, unicum id antimonium praestet. Unde Crollius, Si Stibium posset praeparari, ut sine vomitu per inferiora tantum operaretur, nullum in natura rerum dari posse catharticum exellentius; Intrinsece enim utramque bilem purgat summa efficacia, epilepsiae, hydropi, leprae, febri quartanae medetur; Apoplexiae, alopecieae, Icteritiae mirifice prodesse dicitur: obstructiones hepatis, lienis, totiusque corporis reserat, intestinorum dolores colicos sanat; podagricis, scabiosis, et asthmaticis auxiliatur. In Mania, fascinatione, et philomania nil praestantius esse depraedicat. Extrinsece vero cancrosos, Elephantiasin, fisulam, lupum, caeteraque ulcera maligna curat, solidandis exiccandisque vulneribus id satis commendare nequeunt. Parantur autem ex eo innumerae medicinae, videlicet, essentia, tincura, oleum, acetum, flores, pulvis diaphoreticu; cum saccharo candi, cum quo tam arcto se vinculo stringit, ut ab invicem vix amplius separari queant, unde magnus, arcanusque eius in medicamentis usus est. Atque haec est opposita priori sentitia..
Cui vero ex hisce duobus subscribam, nescio: neque meum esse reor, hocce E峒次次肯 峒樝佱椒未畏蟼 蟺慰峥ξ嘉课 Eridis pomam tangere: hoc tantum dico, magna cautela et circumspectine in re periculo non vacante procedendum esse, neque cuilibet chymicastro confidendum, neque dandum huiusmodi medicamentum, nisi in vehementioribus morborum affectionibus. Cum enim quanta vis etiam dosi arsenicalibus mercurialibusque spiritibus, uti ex vomitu patet, turgeat, fieri non potest, quin non aliquam e corporis nostri substantia partem depraedetur: idque Prisci non solum diligenter tradiderunt, posterioresque religiose observarunt, sed et experientia rerum magistra observavit, ut a purgantibus violenter et enormiter trahentibus sedulo caveamus, siquidem nihil viribus demoliendis virulentius, nil morte propinquius his esse possit: utpote quae cordis robur confringant, spiritus consumant, mentem stupefaciant, humores conturbent, sitim, nauseam, et tormina pariant: verbo visceribus omnibus pessundatis letho occasionem dent. In huiusmodi itaque stibiatis alexipharmacis cautionem magnam, industriam singularem, studiosam praemeditationem, exercitationem longam, iudicium limatum, et examen perfectum requiri, quis non videt? neque Medicos unquam, nisi summa necessitate postulante, et si quandoque nimis altas morbus radices egerit, ea usurpare debere censeo: ubi enim de salute humana agitur, non standum unius cuiusque iudicio, sed eorum, qui auctoritatem longo sibi tempore compararunt: unde non possum non reprobare eorum Medicorum consuetudinem, qui vel ad minimam corporis stypticicatem (cum mitioribus, lenioribusque ex vegetabilium familia non careant) tam enormia medicamenta indiscreto zelo praebent, atque ut medicamenti vires comperiant, temere et praecipitanter in aegri hominis pelle ludere videntur. Plura de Antimonio in Sectione de Venenis Lector videat. |
Chapter III. The origin, nature, and properties of antimony or stibium. |
LATIN translation | |
CAPUT IV.
De Argento vivo sive Mercurio, eiusque natura, et miris proprietatibus.
Si in ulla rerum naturalium proprietate ineffabilis DEI OPT MAX Sapientia, potentia, gloria maiestatis in Natura operantis elucescit certo in incomprehensibili argenti vivi, quem Mercurium vulgo vocant, natura, maxime se spectandam praebet, propter vires effectusque, et compositionem singularem: in qua aqua illa viva, ponderosa metallis tantopere amica, per se impura, imo ventus ille admirandus, cui nil in regno minerali comparandum censeo, quasi Gorgone conspecta nihilominus servato pondere suo in lapidem transmutatur, qui puritate, et perspicuitate sua cum quavis crystallo, potestate vero nil sibi teste Libavio, par invenit; uti enim id summe vitae contrarium, atroque atrox que venenum est; ita non minus summum contra venena remedium secum habet atque adeo fieri potest omnium morborum sanabilium remedium unicum, et praestantissimum. Ingens in hoc minerali abstrusus mirabilium operum Thaumaturgus, de cuius vi si videantur omnia dicta esse tamen restant adhuc longe plura dicenda; adeoque mihi persuasum est, in hac vita nec eius ploratum, viriumque multiplicitatem verbis enarrari posse: ut proinde satius sit, immensam DEI OPT MAX . Sapientiam in hisce admirari, quam plenam perfectamque, intimarum proprietatum mixti huius tam admirandi notitiam sibi polliceri; de quibus tametsi multi Medicinae rerumque naturalium Antistites scripserint semper tamen plura, et plura ex eius dissolutione arcana resultare, is solum norit, qui eius experimentum fecerit: nec desunt, que in priscorum opinionibus emendanda videantur; quae in sequentibus: de transmutatione metallorum fusius prosequemur. Sed iam ad institutum nostrum.
搂. I
De miris proprietatibus Mercurii.
Hydrargyrum, sive Argentum vivum, Chymicis ob mobilitatem suam Mercurius, est liquor mineralis ex aqua metallica, viscidus, terreus, sulphure exacte contemperatus, spirituosus, frigidus, humidus, albus in manifesto, calidus, siccus, rubeus, et omnicolor denique in occulto; penetrat metalla, quibus adhaeret, intime, eaque resolvit:omnium metallorum materia, ad quorum substantiam, sicut et sal et sulphur, requiritur 蟺伪谓蟽 蟺 峒愊佄嘉贯桨 quaedam, metallica omni in se continens, quod et innumeri colores, quos mox, ubi ignem sentit, exhibet testantur. Dicitur Argentum vivum, quia argentum colore refert, et quovis impetu ab uno alium locum facile movetur; prae omnibus mineralibus privatam quandam, mirandamque naturam, que satis penetrari nequeat, accepit, admirandisque nonnullis virtutibus praeditum est, iisque ita contrariis, ur de eo dici possit.
Frigici cum calidis sunt mista, humentia siccis; Unde ex hac naturarum in uno mixto complexarum contrarietate, ita contrari repugnantesque opiniones inanimis Chymicorum pullularunt, ut vix sit qui se ab huius impenetrabili naturae abysso,ac vi indomabili expedire possit: et ideo mente confusi nihil non agunt, quo hunc Mercurium perdomare possint. Hinc ut fixationi aptior fiat, aliqui fugaci illo spiritu privatum, in succis venosis sepultum macerant: quidam aquis fortissimis et corrosivis, ad superfluam humiditatem eluendam suffocare student. Nonnulli stercoribus , atque excrementis animalium, fumoque calenti obrutum miserabiliter cruciant. Non desunt qui pauperculum et insontem strictissimis carceribus inclusum, vinctumque compedibus, alis quoque truncent, ac varia praecipitatione sublimatione, calcinatione, fermentatione, putrefactione, amalgamatione, fixatione, coagulatione, similibusque Chymistarum tormentis exercitum, eum non alis tantum, pedibus, manibusque privare, sed et vita omnibus modis contendant: Verum subtilissima quadam vi imbutus, dum minime provident, solita sua fallacique fugacitate, qua data porta ruens, ex omnibus eiusmodi vinculis, carceribus, tormentisque solutus derepente e manibus tortorum suorum elapsus tenues evanescit in auras, adversariosque suos callida sua impostura circumventos non sine indignatione, veluti subridendo, vasis et bursis vacuos relinquit. Sed hisce relictis, ad rem veniamus.
Prima igitur proprietas Argenti vivi est eius fluxibilitas, qua etsi revera distinctum, separatumque fossile sit aliorum tamen more non consistit, nec durum est sed potius liquor quaqua versum propria, et ingenita sibi virtute fusilis: neque fixari potest, nisi certa, et rara quadam industria paucissimis nota, quam qui sciverit, ei nihil in transmutatione metallorum difficilius esse iudico cum finem operis in tinctura Lunae sit consecutus.
Altera proprietas Mercurii est, quod, etsi liquoris substantiam acceperit, ceteris tamen omnibus, et singulis metallis gravior, et ponderosior existat; unde fit, ut si aurum exceperis omnia caetera metalla ipsi, non secus ac subereus cortex aquae innatare soleant: Cuprum enim, ferrum, stannum, plumbum cuiuscunque ponderis ei iniecta quicunque experimentum facere volet, non secus, ac lignum quod vis aquae innatare comperiet, solum aurum in illo subsidet, ex dura mox solidaque in liquidam substantiam resolutum.
Tertia proprietas est, quod caeteris metallis, veluti spretis, neglectisque, solius auri, et argenti gratiam, consortiumque amire videatur: alia vero metalla si vel ipsi coniuncta fuerint, nescio qua tyrannide invasa, eadem sua praesentia penetret, perforet, conficiat, consumar, exedendoque penitus destruat: Unde rerum omnium venenum merito dicitur.
Quarta proprietas est, quod licet fusum, ac in minutissimas, easque infinitas pene particulas dissipatum fuerit nullam tamen earum perdat facile, sed universae continuo se recolligant, et in pristinam unionem societatemque coeant: ut vel hinc non sine causa a Philosophis, aeterna substantia, et aeternus liquor, cum nihil sit, quod eum destruere, et abolere possit, appelletur.
Quinta proprietas est, quod etsi aurum, argentumque a cupro, caeterisque metallis hydrargyri ope separetur, ad eadem tamen unienda, conglutinanda que, id prorsus necessarium sit, ut patet in de aurandis metallis: auro enim commixtus Mercurius instar cerae massam facit mollem, qua illitae prius laminae inaurandae ignis ope ita iis aurum unit, ut vix ulla arte amplius separari possit; ipse vero Mercurius mox ubi ignem sentit, veluti probe suo munere functus, tenues evanescit in auras.
Sexta proprietas est, quod etsi rerum omnium gravissimum, ac ponderosissimum sit argentum vivum, exiguo tamen tempore in substantiam subtilissimam, levissimam, fugacissimamque, vel ad ignis tactum conversum alas assumat: quod si omnino disparuisse censeas, iam iterum repentina quadam metamorphosi, in substantiam gravissimam conversum esse cum admiratione videas..
Septima proprietas magnetica videtur: nam hoc unicum experientia nobis innotuit quod hydrargyrum secreto quodam naturae instinctu aurum appetat, id amplectatur, ac in suum quasi sinum recipiat eiusque primaria virtus est, ut miro quodam consensu auro adhaerescat, illudque promptissime penetret. Nam si vicinum sibi aurum vel praesentiat, ei se adeo medullitus implicat ut eo amplexu nudatum aurum, metalla alia, quibus permixtum erat, deponat, quali excutiat. sII De Natura mista Mercurii, et ubi nascatur.
搂. II
De Natura mista Mercurii, et ubi nascatur.
Est quoque Mercurius vere hermaphroditus, eius naturae, et proprietatis, qua nullum aliud in natura mixtum dotatum spectamus, ex se, et sua natura calidum, et humidum, terreum sive frigidum et siccum, oppositis qualitatibus constitutum: calorem, et siccatem monstrat in sui sublimatione; humidum, et terreum in suo naturali statu; et humiditatem in sua instabili fluxibilitate: terreum, quia nihil humectat. Metallum non metallum, ob suam fluxibilitatem, qua omnes mallei ictus eludit; per se enim fluit ut aqua; caetera vero metalla non nisi liquefacta fluunt; neque ductile, frangitur enim in mille guttas, ubi in terram ceciderit, ideo et metalla, quibus iungitur, fragilia reddit, etiam plumbum, et aurum. Quod vero humiditas eius metallica sit, imo et metallum quoddam potentiale, ex eo patet, quod omnibus misceatur metallis, in uno plus, quam in altero, quin ab omnibus avidissime imbibitur, aeri tamen difficulter adhaeret, difficillime ferro, ob minorem ad ea similitudinem, maiorem vero ad caetera; unde et a omnibus metallis Mercurius Spagyrica arte extrahi potest, uti suo loco in Experimentis docebitur.
Quaeritur autem causa, cur facilius aliquibus metallis adhereat, quam alteri? Dico causam esse similitudinem, qua corpora similia se naturaliter appetunt, se fovent magis, utpote quae ab iis perfectionem suam a natura intentam consequantur; hinc auro et argento, plumbo, stanno, ob nescio quas amicitiae leges facile adhaeret, non item aeri, et, ferro: aurum vero et argentum non facile tantum sed helluonis instar avidissime: combibit, eo quod suam ex iis perfectionem, altiorisque dignitatis statum ambire videatur: impuram autem, et imperfectam eius esse substantiam, ex nigredine, qua tractantium manus imbuuntur, patet. Quod vero in sublimatione totus avolet, ratio est, quod exhalationem non ustam, sed ustibilem contineat, qua vaporosa attollitur substantia. Quod vero nunquam comburatur, causa est perfecta terrei cum humido commistio, quae ab ustione defenditu.
Est autem duplex. Nativum et factitium. Illud vel est Virginem quod ex fornicibus subterranearum fodinarum destillat, omniumque depurgatissimum est vel ex cinnabrio, que matrix eius est arte educitur; modum alibi docebimus in Hispania purissimum reperitur. Hydiae in Carniola ex lapide subrufescente exprimitur. Verum ut modum et rationem industriamque, qua eum opifices extrahunt perficiuntque, addam, hoc loco epistolam, qua P, Sigismundus Siferus e Societate nostra qui dictum locum diligenter inspexit, omnia non minus:scite, quam eleganter deseribit, subiungam, e ic autem scribit: Elapso anno dum Goritia Clagenfurtum iter haberem, placuit in Hydriam excurrere, et curiositati iam dudum optatissimae satisfacere. Cumque eius loci constitutionem ac reliqua iam dudum peroptarit nosse penitius R.V. singulariter perquisivi omnia, et sequentia nunc de iis perscribenda duxi. Locus, qui in eadem cum Giritia quasi elevatione poli est, in valle profundissima iacet undique inseptus montibus, cuius non planum post trium horae quadrantium spatium continuo descensu vix attigimus. Pagum commode transfluit torrens, unde et nomen fortassis Hydria, qui ab innumeris sublevans operas laboribus, varie, ac artificiose derivatus, varios summo caeterum conatu labores facillime supplet; nam illius veneficio ultra centum orgyiis profundas subterraneas aquas, antliis aliquot ab insimo una in alteram sese infundente, donec ad summum perducatur, artificiosissime exhauriunt, quae alias in fossa operas impedirent. Materia effossa per solam hydraulicam (unico tantum homine opus dirigente) funem in se se innectentem gravissimi ponderis ac ingentis molis attrahitur demittiturque; terra item inutilis a materia hydrargyro referta, percommode elicitur, et similia. Sed plura de fossa ipsa. Colliculus est arboribus nudus, gramine tamen laetissimus, circuitu dimidiam leucam, ut censeo, vix adaequans, sub quo thesaurus hactenus effossus iacuit pene omnis. Hac patet introitus in directum aliquamdiu protensus, demissus adeo, ut vix unquam iustae virum magnitudinis erecto copore progredientem admittat; inde in sinistram hiat descensus, non adeo tamen praecipiti a principio gradu, ut ab itinere deterreat ingredientem, donec aliquamdiu inductus, ad perpendiculum erectas scalas attingat; ubi sane horreo referens, si abyssum illam vix visu terminabilem mecum repeto, in quam sese qui ita curiositatem suam pascere desiderat, debet immittere. Est fossa a summo in infimum centum, et aliquot orgyias profunditate adaequans; vastitatem vero tam facile ob varios in dextram, sinistramque distractos meatur attingere non potui; colligere eam nonnihil exinde licebit, quod ab introitu ad egressum tres omnino horae, si ultra solitum sese quis non detineat, supputentur. In hac continuo labore ad id iam quasi nati loci incolae mutatis vicibus diu noctuque desudant, suoque iam quisque fungi munere novit, ita ut quidam sint fossores tantum; alii qui eruderata iam in locum, unde in apertum extrahantur, con vehant, idque in tenebris etiam beneficio rimae per totum iter recte deductae, in qua rotula curriculi inambulans vehentem deducit. Aliorum praecipue interest machinis, quibus aqua, ut dixi educitur, attendere, ac ad manus habere omnia, quae defectui subitaneo supponant. Sunt etiam, qui de loco aura recentiori in inferiora, ubi defectus aeris est, eum follibus haustum, canalibusve inclusum detrudant, sine quo vix diuturni forent inferiorum labores. Caeterum non effoditur tantum vi continua Mercurius, sed variis in locis aliquando forte apertis per se exstillat, nullo igne, aut ulteriori conatu ad puritatem suam, quam absolutissimam habet, indiget, unde virgineus appellatur, de quo sesquialteram forte libram dono ibidem a loci curatore acceptam mecum habeo. Haec de Hydria vel visa, vel ibidem audita satis.
搂 III.
De Medicis virtutibus Mercurii, et an venenum sit.
His iam rite appositis, ad virtutes medi, cas Mercurii iam veniamus, quas cum in Sectione de Venenis fuse describamus, Hydrargyrum omnium confessione Medicorum i, ter para venena ponitur, praesertim si habenis laxatis praecipitatus aut sublimatus fuerit. Quos quaeso is, qui perditos Alchymistas tantopere exhilarat, in infimum miseriarum barathrum deturbavit? Antarvetus Craeso se ditiorem fore ait, si tot haberet nummos, quot Mercurius praecipitatus sustulisset Laurentius Hoffmannus dicit, Medicastrum quendam cuidam duas exhibuisse pilulas ex Mercurio confectas, quarum prima sumpta in paralysin, altera quoque sumpta in apoplexiam incidisse ait. Labavius nosse se hominem dicit, qui Colicis infesto doloribus unam Mercurialem pilulam dederat, pertinaci alvo secundam, et tertiam adiecie, paulo post animam cum excrementis egessisse. Oberdorfius Aliptam se novisse narrat, qui spatio biennii sexaginta tres homines hydrargyri usu, et fumo e medio sustulerit. Taceo multos Mercurio illitos ipso spectante, in epilepsiam paralysin, et et apoplexiam incidisse. Fernelius refert, coriario cuidam ob assumptum hydrargyrum non solum sinciput et utramque cerebri meningem computruisse sed et subiectam cerebelli substantiam in abscessum conversamesse. Complures quotidiana experientia docet, Mercurio inunctos, in paralysin, surditatem, strumas, colicos dolores, dysenterias, convulsiones, lipothymias tremores incidisse; alios dentes expuisse; nonnullos ungues, capillos, maxillam columellam, artus perdidisse; quosdam periosticis distentionibus contractionibus, morbisque lue ipsa atrocioribus usque ad extremum vitae halitum discruciatos vixisse. Confessos audi vi venerea lue infectos, tam intolerabili tormento non secus ac Tauro Perilli inclusos cruciatos, ac veluti infernali igne tortos fuisse Quaeritur itaque tantorum symptomatum causa? Dico esse Arsenicales spiritus salium acerrimorum spiritibus coniunctos, qui calore interno sublimati, uti in subtilissimam substantiam convertuntur, ita quoque universos corporis meatus, dum penetrant, omnia rodunt, vellicant, lancinant, et in tabum cum ultima humani corporis ruina, et exitio convertunt. Vide dehisce plura Sectione de Venenis.
Satis tamen admirari non possumus Divine Sapientiae dispositionem circa hydrargyro, quod tametsi venenum adeo atrox, et prorsus lethiferum sit omnem tamen ab eo benignitatem salubritatemque exclusam noluisse; id enim, si peritum nactum fuerit artificem, prudentemque medicum, nullum morbi genus aggredi recusat dum ad qualitatis proportionem perturbatos humores nimii subtractione quod deest additione reducit: unde Paracelsus legitime praeparatum, balsami Naturae, et theriacae naturalist titulo cohonestare non veretur: consistit autem hydrargyri praeparatio non in purgatione (quam multi eiusdem per corium transcolatione, mobilitatemque, eius aceto, urina lixivio succo limonum coerceri et ab omni malignitate depurari posse, falso sibi persuadent; licet hisce mortificatus videatur, is tamen superaffusa aqua tepida mox resurgens solitam suam tyrannidem exercere non desinet) sed perfecta eius purgatio in sulphurearum, plumbearumque malignitatum subtractione consistit; hoc enim pacto sulphura arsenicale per sublimationem tollitur, anima per igneam fixationem sublimationis, praecipitationis artificio privatur, qui proprie Mercurius Philosophicus est et ad varios usus tum intrinsecis, tum extrinsecis infirmitatibus curandis, mire opportunus; quamdiu vero corosiva salium sub eo latitantium acrimonia in eo durat, tam diu deleteria adhuc qualitate imbutus censeri debet: illa vero dempta, iam paulatim deposita feritate et truculentia mitescit; Cuius signum est, quando ad vitam pristinam nulla amplius arte reduci potest. Admirandas vero conclamatorum morborum huius beneficio curas factas vide apud Paracelsum, Libavium, Mylium, Quercetanum, aliosque Chymicos Atque haec Chymicorum sunt miracula mirificis sane elogiis descripta Quicquid sit de miris rite praeparati Mercurii in medicina usibus: ego tamen naturas rerum secundum intimas illarum essentias penitus considerans, Mercurium quocunque tandem moclo sive praecipitatione, aur sublimatione, sive alio quovis modo praeparatum, ad huiusmodi morborum truculentiam propulsandam, nisi vita aegri iam desperat, adhiberi neque posse neque debere censeo; cum enim exitialis illa Mercurii potestas, et virtus non elementaris, sed specifica vis, et proprietas a forma eiusdem immediate profluat, et emanet, certum est illam ab eadem nulla vi, nulla arte penitus separari posse, nisi totam rei substantiam tollere prorsus velimus. Quod si ita est certe is semper nonnihil secum habebit absconditum nescio quid malignum, quod intus operans, tametsi aegrum ab humorum malignantis nature colluvie subinde liberare videatur, semper tamen ferociae suae memor, altiusque insinuatum opportuno tempore insurgens, occultis suis machinis susque deque ad ultimam usque mortis metam vertit omnia.
Sed obiicient hic forsan Chymici, Mercurium post domitas malignitates, tum vel maxime mira illa facultate morborum omnium curatrice pollere. At ego quero ex eis: Mercurius ita mortificatus vel aget aliquid vel nil aget? uti hoc negabunt, sic et illud concedere non possunt, i enim aget vel illa sua specifica virtute aget, velalia aliqua virtute de novo acquisita. Si prius ergo semper quantumvis domicus, et coercitus, nonnulla virulentae suae nequitie vestigia relinquet: cum haec rosiva vis in sublimato ei essentialiter insit, ab eoque prorsus separari nequeat. Si posterius iam vel nihil aget vel si aget aliquid, et benevole quidem sine solita ferocia aget: si ita est. Dico. Mercurium tunc in novam prorsus substantiam essentialiter distinctam abiisse; nisi tamen velimus dicere eum in hoc statu novo aliquo magnetismo imbutum, quo, quemadmodum carnes viperinae id ad se trahunt venenum, quod a vipera susum fuit; ita et Mercurius, (sive id fiat virtute quadam diaphoretica, sive procathartica) virulentos humani corporis humores trahat et tractos foras expellat. Tametsi haec aliis medicamentis multo nobilioribus perfici possint, nil itaque Mercurio lucramur.
搂 IV
De Virtute admirabili, qua auro adhaeret, et causa
Non igitur inutiliter hoc loco, quomodo istiusmodi coniunctio fiat, quaeri potest: Certe cum memoratae facultates nullo non tempore Philosophis admirationi fuerint, magna Chymicorum pars diversorum metallorum consortia non nisi magnetismo quodam fieri arbitrata est ut fuse probat Paracelsus lib. De Transmut. Fallopius existimat, metalla hydrargyron non aliter trahere, ver quam magnes trahit ferrum succinum paleas: lapidem quoque illum Philosophicum lippis et tonsoribus notum, non nisi magnetismo comparari Chymici philosophi volunt. Quidquid sit, mirum sane est, videre solum argentum vivum ab omnibus metallis metallis veluti appeti. Quaenam igitur haec vis sit, et an ex magneticae et electricae attractionis classe sit, iam restat, ut declaremus.
Contra citatos igitur auctores dico primo hanc Hydrargyri cam auro et argento coniunctionem nulla ratione per attractionem magneticam, elementarem fieri: si enim esse per magneticam proprie attractionem, deberet hic hydrargyri appetitus ad aurum duo praestare: rimo ic in certo loco, ac naturae sue congruo in hoc universo constituere, ur sit in magneticis secundo, deberent hydrargyrum et aurum ita se alterare ut simulac in spheram virtutis venit alterutrum, ad alterum quantocius ex similitudine quadam naturae acquirendaeque novae perfectionis appetitu confluat, quam nos proprie coitio, nem seu attractionem vocamus magneticam. Sed appetitus, quo hydrargyron dictis metallis se iungere appetit, non est constitutivus hydrargyri in certo loco, cum ob fluxibilitatem suam nullus ei locus certus, situsque stabilis in natura assignari possit; neque etiam alterativus est, cum hydrargyron e regione auri, et argenti, aut etiam e ratione obeli aurei, et argentei exactissime librati, quantumvis vicinum, nullum tamen alterationis, attractionisque, ut frequenti mihi experientia innotuit, vestigium post se relinquat, quod tamen si aliquo magnetismo polleret, fieri deberet. Ob, hanc eandem causam perperam quidam e, us operationes inter Electricas computant, cum omnia electrica, quaedam diffundant effluvia, quibus corpuscula non nisi levissima circumsita movent, et attrahunt; hydrargyron autem praeterquam quod ponderosissimum sit nullum quoque, quantumvis subtiliter libratum qualitatis attractivae in auro, aut contra aurum in hydrargyro signum praebeat, certe inter Electrica computari neutiquam potest.
Neque dici potest ratione vacui hanc coniunctionem fieri, velut in attractione elementari cum elementaris attractio nullo alio fine, nisi ad unionem, continuationemque partium in toto sit ordinata, quae in hac 蟽蠉谓喂伪 metallica necessaria non est. Neque dicta coniunctio per confluxum similium esse potest, ut in homogeneis rebus apparet; gutta siquidem aquae, vel hydrargyri rapit guttam, sibique eam iungit, non occulta quadam vi, sed ex lege homogeneorum, qua partes similes, et eiusdem generis, ut contra communem hostem se defendant sibi coniungi appetunt. Ita oleaginea devitatis aqueis, oleagineis coniunguntur: aquea vero repudiatis oleagineis, facile aqueis commiscentur: Ita liquores, quos gummi vocamus, si aqueae naturae fuerint, quemadmodum gummi cerasinum, dragacanthinum, similiaque in aqua dissoluta ex similitudine quadam naturae facile coeunt; igneae vero naturae gummi, veluti mastiche, thus, styrax, resina, similiaque, utpote diversam naturam sortita, aquis ut misceantur, adigi non possunt: Neque fieri potest dicta coniunctio per appetitum quendam auri, et argenti, quo tanquam sibi bonum, et conveniens hydrargyron attrahit sicut singula membra ad se nutrimentum conveniens attrahere solent cum aurum, argentum, utpote in sua perfectione constituta hydrargyro non amplius indigeant.
Dico igitur hanc coniunctionem feri per beneficum amicumque quendam auri, et argenti in hydrargyron effluxum, quo apprehendatur Mercurius, seu per appetitum naturalem hydrargyri ad aurum, et argentum, ea fere ratione, qua materia formam naturaliter appetit, et dispositionibus praeviis in unum compositum physicum coalescunt. Nam ut recte Philosophus de hoc appetitu loquens, 峒位位峤 蟿峤 峒愇 峤呂会砍 峤呄兿勎 峒谓 蟿峤 峤佄晃肯 峒蟻蟻畏谓 魏伪峤 伪峒搬浇谓 . Ea ratione e habet ad formam materia, ut ad marem foemina, et ad pulchrum turpe, nihilque est hic matieriae appetitus, nisi ad recipiendam formam inclinatio ip a natura debitam. Cum enim materia ex se, et sua natura turpis sit, et imperfecta, privataque omni decore, et pulchritudine, ut Scholae loquuntur, necessario id, quod ipsi ultimum complementum et perfectionem dare potest, naturaliter appetit: Ita etiam dico cum hydrargyron materia proxima metallorum, minerale sit cum ob humiditatem nimiam tum ob terrestrium impuritatum, quibus scatet, abundantiam, ita imperfectum et defectuosum ut vix ulla arte, aut industria humana corrigi possit, ac nihilo, minus a natura ad ulteriorem perfectionem ordinatum fit, ipsumque ex se quoque perfectionem uti solidam consistentiam affectet hanc unicam ab Auctore Naturae accepisse videtur praerogativam ut mistum auro, et argento, veluti in perfectiorem formam, humiditate illa nimia aliquantisper suppressa redigatur; auri vero, argentique benefica vi, cum ni per mutuos amplexus frui non possit, ad illa veluti potentia ad actum, purum quidam ad impurum, ad pulchrum turpe appetitu naturali confluens, eis se unit, donec eiusdem humiditas auri calore, argentique siccitate frigiditas retusa, idque inconstanti illa fluxibilitate, eorum ope exutum solidescens intentam consistentem formam tandem adipiscatur. Currit igitur hydrargyron ad dicta metalla, tanquam imperfectum ad perfectum, turpe ad pulchrum, potentia ad actum, ut ab ipso perficiatur, decoreturque ac tandem pro variis dispositionibus in unum compositum aurum, inquam vel argentum coalescat. Adhaesio itaque perficitur hac viscositate, qua abundat hydrargyron, et subtili quadam vi penetrantissima qua intimam substantiam alterius metalli subito permeat, quae per fluxibilitatem mobilitatemque mirum in modum promovetur: Argentum aurem siccitate sua maxima nimiam humiditatem eius aliquantulum recundit, aurum a superfluis curat terrestreitatibus, quas mutationes deinde sequitur intenta transmutati.
Vides igitur, nihil in eiusmodi actionibus magneticum esse sed unitionem huiusmodi metallorum cum hydrargyro dictis sibi appropriatis qualitatibus perfici. Pari ratione cum videmus aurum cum argento, chrysocolla sive borace coalescere, ferrum cum ferro, creta in pulverem redacta madefactaque, atque igni violento exposita coire, stannum cum plumbo, cupro, ferro, argento, sola pice graeca in unum conglutinari non ideo, ut multi ignari perperam opinantur ea actio inter magneticas connumerari debet, cum hec non occultis, sed primi, aut secundis qualitatibus ordinarie peragantur.
Quis non miretur, solo vapore, halitu seu sumo materiae ex stanno, et plumbo commixtae, stannum cum argento vivo ita coniungi, indurarique, ut colore, ac duritie argentum verum si non superet saltem malleum quantumvis sustinens adaequet; et nisi ego veritatem rei experimento comperissem, nec ut id crederem indici unquam potuissem. Cum igitur eodem plumbi vapore et Mercurio ut experientia docet aurum caeteroquin solidissimum: in pulverem redigatur, non est dicendum, argentum vivum in aurum ingressum habere, ut in substantiam ferri magneticus odor, ut quidam e Chymicis volunt sed eo modo quo supra diximus. Quod similiter dici velim de caeterorum mineralium metamorphosi, ut dum ferrum in, aes vitrioli virtute stannum vero in plumbum ope salis ammoniaci: hydrargyrum sulphuris atione in cinnabarim; plumbum aceto in cerussam: haec ignis vi in minium vertitur; neque ullus magnetismus intervenire potest, cum in aqua regia argentum dissolutum aeri, sin ea liquatum ferro, mira quadam ratione adhaerere experientia docet; sed haec omnia per qualitates utrique metallo convenientes fieri necesse est: Hinc ridendi sunt qui transmutationem metallorum magnetica quadam vi, certis herbis veluti Napelli, pardalianches, doronici succo insita peragi posse credunt. Verum quomodo Mercurius ex minio caeterisque tum metallis, tum mineralium, vegetabiliumque fuliginibus extrahi possit, in sequentibus exponetur. |
Chapter IV. On quicksilver or mercury, its nature, and its wonderful properties. |
LATIN translation | |
CAPUT V.
De Bituminosis corporibus.
Producit Natura in utero suo certum pinguedinis genus, quod suo non fixum sale in bitumen excrescit, at sale suo fixum in sulphur degenerat; cui bitumen ita affine est, ut non incongrue bitumen sulphur liquidum, et sulphur, bitumen fixum, coagulatumque dicere possis.
Est itaque Bitumen,. Graecis, 峒蟽蠁维位喂慰谓, succus pinguis et intense calius, humoris oleacei, alendo igni ob naturam eius facile inflammabilem aptissimum, pro varietate locorum, quibus naturaliter producitur, et pro diversitate mixtorum, quibus adhaeret, omnino varium, et multiplex: si enim ex saxis, ut iin Mutinensi Agro exstillat, runc vocatur petroleum si vero ex adusti sulphuris liquore colore nigro, odore sulphureo, prodeat, pix terrestris dicitur; Bitumen Babylonis, Naphthtam vocant, 谓伪蠁胃维 sive bituminosum liquorem, qui tantas cum igne amicitias init, ur vel ad proximam ignis applicationem inflammetur, variisque in Italiae, et Siciliae locis reperitur, uti in Naphthia loco vicino Mineo urbi Siciliae, ubi huius bituminis speciem copiose scaturientem olim me vidisse memini.
Iterum si succus hic unctuosus ex fundo maris ex depuratissima sulphuris gleba scaturiens in superficiem elevetur et fluctuum deinde impulsu ad littora dispellatur, inibi is ambientis aeris siccitate induratus in succinum convertitur. Si rursus bituminosus liquor ex lacubus sulphureis in superficiem aquae deferatur, 峒蟽蠁维位喂慰谓 proprie dicitur, uti in Albula Agri Tyburtine, quem inde Asphaltiten, et mare Mortuum dicunt; hoc deinde in littus appulsum daritiem lapidosam purpureo colore induit Strabo: bitumen, inquit, est terrae gleba, quae a calore liquefacta efflatur, atque diffunditur, rursumque veluti in glaciem fortissimam ab aqua frigida immutatur, qualis est lacuum aqua, unde et sectione et incisione opus est. Si deinde cum gleba insita salis virtute figatur, nascetur bituminosa terra, quam vel Ampelitin vocant eo quod vermes in vitibus enecet, vel Theophrasto test, pharmacitin ob insignem in Medicina usum appellant. Si denique exuste carbonum ad instar glebae sulphureae iungitur, 位委胃慰谓, carbo fossilis aut Gagates gignitur, de quibus in praecedentibus. Si argillacea gleba admiscetur, maltha dicitur. Iterum si atrum candido coalescat, pissasphaltus dicitur, id est, picibitumen: et variis in locis e montibus emanat, uti in Epiro, et hoc est nativum: alterum est factitium, et mumia dicitur, eo quod cadavera pice, et bitumine condita intra arenas Libye Solis aestu in bituminosum mixtum excrescant, quod mumiam vocant. Verum de modo, et ratione condiendorum cadaverum Aegyptiis usitatorum ex professo tractatum vide in Tomo III. Oedipi Aegyptiaci, Sytagmate de Mumiis: ac novissime in peculiari Tractatu De Mumia Gallicana Anno 1676. Amstelodami edito.
Vides itaque Lector, bitumen unum quidem, et eundem liquorem esse, a diversis tamen aquis, glebis lapidibus, limo, succis, argillis, quibus increscit, tantam diversitatem nominum sortitum esse quae uti variis coloribus differunt, ita quoque variam bituminis albi, nigri, rubri, flavi, inerei, purpurei, denominationem dimanasse constat; cum vero res, quibus adhaeret, varia facultate differentibus viribus, et proprietatibus imbuta fuerint, certe bitumen aliis, aliisque viribus imbui, tingique necesse est: calor siquidem subterraneus, uti praecedentibus fuse demonstravimus, dum terrestrem illam pinguedinem exaltat, pro varia adustionis ratione nune succos rubentes, et candidos efficere potest, iam ex rubentobus flavos, ex flavis virides, aut nigros, non secus ac ex piruita dulci, coctionis virtute fit sanguis, exsanguine immodico calore flava bilis ex flava denique bile adustionis vi viridis, vel atra. In hunc ergo modum bitumen quoddam liquidum ea de causa candidum est, quia mitis calor id exterris expressit, ut in succino candido patet, quod nescio qua dulcedine pollet; flavum vero ut maiori caloris vi elaboratur, ira quoque acrimoniam quandam adiunctam habet: nigram vero quia magno calore aduritur, nescio quid empyreumatis exhibet gustatum odoratum que. Quae quidem liquidi bituminis species non nisi ex differenti caloris gradu exsurgunt; quod idem de limorum, glebarum, lapidum, succorumque, quibus adhaeret, colore, et viribus dictum sit. Si enim pix cum bitumine misceatur, pissasphaltum nasci necesse est: lta quoque si per salina sulphurea, aut nitrosa vel aluminosa vitriolataque loca clecurrat, iis bitumen viribus tingitur, quibus loca, per quae fluit, a natura dotata sunt. Qui hanc regulam servarit facie sensuum ope de bituminis viribus, qualitatibusque iudicium feret. Vide quae in primo Tomo fusius de bituminosis aquis discurriumus.
Hine aliud calidum, frigidum aliud, tepidumve; aliud tenue, aliud luti ad instar crassam, lentumque: aliud siccum, molle, et scissile, aliud durum, et saxea quadam substantia imbutum, uti Gagates carbo fossilis, lapis Thracius, Obsidianus. Sunt praeterea, que gratum, sunt quae ingratum odorem, fetidumque exspirent: quibus tamen omnibus, et singulis convenit, facile inflammari, et patet ex montibus, quos carbonum vocant, uti de monte iuxta Zwiccam in Misnia refert Agricola, quem subinde ardere ferunt: In hoc, teste Agricola, fossores primo ad passus altitudinem eruunt terram, deinde dilatatam mollium carbonum venam inveniunt, fere altam passus tres et dimidium tum saxa satis crassa excidunt, mox iterum reperiunt venam carbonum, sed durorum, quibus ex pice nomen posuerunt, cui similes esse videntur ob nigrorem, splendoremque. Sub hac vena subest cadmia bituminosa, et sub hac pyrites aluminosus, aes purum, carbones, quos ignis depascitur, terra in caminos incidente extincti in nigrum pulverem vertuntur.
Nota quoque, quicquid in Sulphure, Sale, Mercurio, pingue, et unctuosum est, huic liquori primordialiter adscribendum esse. Quoniam iraque per universum Telluris corpus huiusmodi pinguedo diffusa est, hinc fit, ut et Vegetabilis natura eius particeps fiat, quod vel maxime in Pinu, Larice. Terebintho, caeterisque resinam ex sudantibus arboribus elucet: adeo ut si resinam huiusmodi vegetabile bitumen dixeris, recte dixis censearis. Ad hoc quoque revocari possunt omnia arborum genera, quae praeter picem, resinam, gummi quoque exsudant, uti Betulae, Cerasi, Pruni, similesque: adeo quidem, ut vix planta sit, qua non suo naturali bitumine dotata sit, sive id picem, sive resinam, sive gummi, sive quemcunque alium liquorem pinguem appelles. Sed de hisc in Disquisitione vegetabilis Regni plura. Neque in Animali regno animal reperiri scias, quod non huiusmodi pinguedine et nutritur, et eo veluti vinculo quodam glutinoso, quo partes partibus apte connectuntur constituatur. Quid enim adeps aliud, quam bitumen quoddam coagulatum quae omni iuxta intentam a nobis analogiam intelligas velim. Utilitates Bituminis. Innumeras Bitumen virtutes habet, usumque immensum in rebus naturae sed principales tantum utilitates describam. Primo. Perpetui igis subterranei causa nulli praeter sulphur, et bitumen, alteri adscribitur, uti in Primo Tomo satis ostendimus; ita ut ubicunque vel montes ardentes, vel thermae, reperiantur, ibi sulphur, et bitumen abesse non possint.
Secundo. Naphtha et Camphora, bituminis quaedam species sunt, accense non solum non extinguuntur sed nutriuntur, maius sui incrementum sumunt fulgoris. De Camphora quidem, utrum ex arbore aex terrae visceribus emanet magna inter Minerologos concertatio est. Ego nostrorum Patrum Indicorum instructione duplicem camphoram invenio: unam lacryma vegetabilem, quae ex arbore quadam in insulis Moluccis, potissimum in Borneo insula proveniente emanet: alteram ex China non tam naturalem, quam factitiam adferri. Sed de Camphorae viribus in Experimenti pyrobolicis fusius. Aegyptii, uti in Syntagmate de Mumiis Oedipi Aegyptiaci ostendimus, bitumine ad mortuorum conditura utebantur, ignem perpetuum fovebant de quibus in Oedipo nostro uberrime. Persas tela bitumine illita, et in tecta hostium coniecta ea concremasse Ammianus narrat: Hoc illita aeramenta, arma ferrum, contra aquae iniurias incorrupta perseverant.
Maltha bituminosi limi species, cum quid attigit solidi, adhaeret et tacta sequitur fugientem, aquis accenditur, terra restinguitur, si Plinio credimus. Bitumen, et Naphtha ardent in aquis, earumque humore nutriuntur; de quibus in Experimentis pyrobolicis. Quae vero de bitumine Iudaico scribunt Plinius, Solinus, Tacitus, et ex his Isidorus, et Pererius; videlicet bitumen Iudaicum, quod in lacu Alsphaltite colligitur, adeo tenacis lentoris esse, ut non nisi feminarum menstruis cedat, et quod ferro domari non potest, eorum tatu facile divellatur seiungaturque; Verum illa fabulis annumeranda sunt, cum experienti manifestae repugnent, ii, qui id ab Indigenis extrahi viderunt, nil tale se observasse fateantur; de quibus vide Itinerarium Petri Vallei, Brocardi, aliorumque. Multis in locis bitumine loco olei ad lucernas fovendas utuntur. Naves sine bitumine multum in aquis durare nequeunt.
Si Medicas eius virtutes desideres, id sistit, discutit contrahit, glutinat; serpentes nidore fugat accensum suffusioni oculorum laconicum conferre probatur; illitum podagrosorum dolorem lenit dentium doloribus una cum nitro illitum medetur: Tussim et dysenteriam vino potum sedat. Cum aceto sumptum concretum discutit sanguinem; articulorum, lumborumque mitigat dolores; Iumentorum impetigini , et scabiei illitum mirifice confert: Aquae, seu Thermae bituminosa quantum conferant ad diversa morborum genera curanda in Primo Tomo dictum est.
Ex his omnibus luculenter colligitur, humiditatem illam viscosam, et pinguem, quin sulphure, sale, Mercurio deprehenditur nil aliud esse, quam pinguedinem illam primordialem chaoticae massae inditam, quae deinde pro varietate rerum quibus adhaesit, eam, quam diximus, nominum varietatem adepta fuit. |
Chapter V. On bituminous substances. |
LATIN translation | |
CAPUT VI.
De Martis fructibus, Corallio, et unionibus.
Corallium, marina arbor ab omnibus Physiologis definitur: non enim nisi in fundo maris crescit, et non secus ac myrica in varios ramos distenditur intra ipsam aquam, fruticeam mollitudinem inter duritiem saxeam medium quid sectatur; unde vehementer hallucinantur, qui ei flaccidam quandam mollitiem attribuunt; neutiquam sed illa eodem modo intra aquam se habet, ac scapus filicis, aut myricae, aut cuiuscunque tandem herbae firmiori caule consistentis: si enim plus quo mollis foret, in altum utique exsurgere non posset , neque aquae marinae concitatiori motui resistere, neque piscium transeuntium impetum sustinere. Constat autem mihi experientia rectissmo caudice in altum sese dictam plantam firmiter erigere, et tantae duritiei, et firmitudinis caulem habere, ut etiam subinde piscantium retia dilaceret; et quoniam mare Drepanitanum in Sicilia coralli feracissimum est, magnumque quotannis ex eius piscatione Drepanitanae Urbi iucrum provenit; unde praeterlapsis annis in raritatem Musei mei integram riis partem totam corallis consitam Eximius, et Eruditissimus Vir Iacobus Scaphylus Reipubl. Drepanitanae Secretarius dignissimus pr osuo in me affectu transmisit: In dicta rupe signata litera A non sine admiratione, varia conchyliorum genera rupi connata vi, deas; inter quae seorsim quoque ostreorum conchas videre est, ex quorum concava, et glaba parte corallia sine ulla radice nata videntur; in nonnullarum vero concharum convexa, et exasperata superficie, variae coralli plantae erumpunt subinde quoque ex nudo lapide excrevisse cernuntur. Ego sane ut coralli originem exactius scrutarer, decerptas ex conchis plantulas penitius eo fine examinavi, ut quomodo concrevissent, reperirem; sed fieri non potuit, ut omni adhibito studio radicem reperirem, aut aliquid radici simile sed ipso trunco veluti cera agglutinatae sine ullo perforationis vestigio spectabantur, quod postea etiam in conchis istis praefulgidis, quas matres perlarum vocant; ut in S,T, Figuris patet; quin et in lapidibus tersis et politis observavi; quaeres non parum me perplexum reddidit.
Accidit tamen non ira pridem, ut in Arabis mercatoris notitiam venirem, qui uti multis annis ad mare Rubrum mercatum exercuerat, ita quoque magnam dicti maris notitiam acquisierat; hic mihi retulit, integras huius plantae sylvas in dicti maris fundo reperiri dicti arido reperiri tanta fruticum corallinorum copia condensatas, ut non dicam urinatoribus, sed ne piscibus quidem aditum praebeant: adiunxit praeterea, a piscatoribus una cum stirpibus extracta fuisse conchylia lateres, saxa, ossa, tabulas, ligneas, ferramenta, omnia coralis, quae in iis excreverant, conserta, quin, et delphinum, ex cuius duro corio planta corallina excrevisset; quod cum ceu paradoxum admirarer quaereremque, num planta istiusmodi semen aliquod haberet, quo se in tantam multitudinem propagaret Respondit diuturna experientia innotuisse, inesse corallinis stirpibus liquorem quendam spermaticum, quem de se emittunt; hunc vero liquorem, in quamcumque rem ceciderit ibi statim densatum novam fundare coralli propaginem; Atque hanc esse rationem, cur in omnibus paulo ante recitatis rebus corallia excrevisse spectentur liquoremque hunc etiam postquam extractus fuit sub forma coriandri aut baccae corni, crassae ad instar pinguedinis reperiri.
Habet Pisis in suo Gazophylacio Magnus Dux Hetruriae cranium humanum (vide Fig. C.) ex quo corallina planta excrevisse spectatur, quod certe, uti et in nostri: conchyliis, non alio modo, quam per dictum genneticum liquorem illi adnasci potuit; qui cum natura sua viscosus sit et ponderosus, aquam facile sine ulla commixtione penetrans, in ea re, in quam inciderit, novam plantam format. Sed his iam expositis, Naturam coralli paulo fusius explicemu.
Quaeritur itaque primo, quomodo, ex quibus planta haec nascatur? Respondeo, ex humido pingui, viscoso et salsugine sulphure exhalationi mixtis in profundo maris intra rupes undis semper coopertas, natales suos habere; more arborum germinat intra ipsam aquam nonnihil molle et subviridi colore extra aquam vero vel ad primum aeris contactum sensim spiritu lapidifico ei inexistenti coagulatur et in colorem vel nigrum, vel candidum, vel rubrum degenerat. Rabrum uti exhumido pingui, et visco, so, puro, et rubeo sulphure perfecte cocto et digesto constat, ita quoque omnium pretiosissimum habetur vero etsi humido puro, et sulphure albo abundet, ob imperfectam tamen eius concoctionem rubro multum cedit, quod tamen alii rubro perperam praeferunt; Nigrum vero uti pingui, et viscoso at corrupto et adusto sulphure constat, ita quoque nullo in pretio, si raritatem eius excipias, haberur. Est in Gazophylacio Cardinalis Barberini planta corallina, quae circa radicem nigro, in medio, albo, postea nigro colore imbuta, tandem in ramos myricae marine simillimos extenditur: ex quo caloris paulo ante memorati, coctionisque gradus luculenter cernuntur.
Ad medicas Coralli vires quod attinet, illud notum est vim refrigerandi siccandi, et adstringendi habere; certe condimentum (quod conservam vocant) corallinum mirum remedium esse expertus sum in Haemoptoicis id est, sanguinem quacunque tandem corporis parte fluentem spuentibus; sanguinis enim fluxum mirifice sistit; praeterea rarum contra lithiasin remedium. Paracelsus coralli medicamentum inter panaceas suas adnumerat; cor mirifice corroborat, epilepsiae, febribus malignis, confert: sed de hisce vide Medicos Mirum est, quod Anselmus Boetius de iis observavit, quod si a viro sano gestetur, intensius rubeat, quam si a femina variis impuritatibus obnoxia portetur, cuius ratio in patulo est: cum feminae menstruo fluore fetidae uti specula, sic et corallium inficiant; item id in aegris morti vicinis pallescere observatum fui.
螝慰蟻伪位位慰蠄峤迪兾瓜 sive De Coralli ortu, fusior explicatio.
Corallium, quo nomine appellem, vix dispicio; nec enim plantis vegetabilibus, nec lapideis excrescentiis id recte adnumerari potest; Scitius itaque 位峤肺羔砍, hoc est, planto lapidem appellandum, censemus; Dico medium quid inter lapidem, et plantam, quemadmodum Physiologi inter plantam, et animal 味峥肺课 蠂峤晃肯喯呂课 appellare solent. Verum ut ex huius origine veritatem nanciscamur; ea, qua partim propriis oculis, tum in Sicilia, tum iuxta Stoegades lnsulas a littore Gallico non procul dissitas, partim ex relatione hominum fide dignorum didici, exponam.
Non itaque Corallium, quemadmodum vegetabilia per nutrimenti introsusceptionem crescere censemus, sed per superadditorum corpusculorum salinorum sulphurea tinctura imbutorum oppositionem, non secus ac caeterae salium efflorescenti excrescunt, idque non in omnibus locis, sed appropriato maris fundo salibus diversi generis, et sulphureis exhalationibus referto. Quemadmodum enim certae herbae determinatum, et appropriatum locum, in quo felicius proveniunt, appetunt, ita et corallinae stirpes. Sed genesin paucis explico. Ubi per poros fundi maris appropriatae huiusmodi exhalationes saliumque foeturae erumpunt, ibi salia sulphureis halitibus per subterraneum ignem tincta exaltantur: marinas aquas ubi attigerint, protinus tum frigore aquarum, tum salsugine maris concurrente, per abditum naturae magnetismum sympathicus similium oritur attractus et mediante spiritu lapidifico coagulatur. Atque hoc est primum 魏慰蟻伪位位慰纬苇谓蔚蟽喂蟼 fundamentum; haec deinde semper novo, novoque corpusculorum salinorum affluxu tandem in truncum condensantur, et deinde sensim in ramos distensa hanc, quam describimus, marinam plantam efficiunt. Quoniam vero sulphurei halitus viscosam quandam adiunctam connatamque pinguedinem habent haec salium coniuncta pinguedini, planta lentorem, et viscositatem quandam communicant, qua salina corpuscula veluti conglutinata, plantae eam, quam notamus soliditatem conferunt. Atque haec est ratio quare inter mare nec fluctuum agitationibus, nec monstrorum marinorum violentia facile rumpantur, divellanturque.
Quemadmodum vero omnes fere plantae fibris, canaliculisque sunt instructae, ita quoque coralliorum scapi canaliculo quodam medullitus, a natura inserto instruuntur, per quem, veluti per ossis aut herbarum fibras nutrimentum plantae attrahatur. Rursus, quemadmodum in ossibus medulla, et in herbis humiditas alimentosa ita quoque spermaticus ille liquor, de quo in praecedentibus locuti sumus, ex pinguedine sulphureo salina constitutus, per medium trunci, ramorumque corallinorum diffusus, dum guttescit, quodcunque casu suo offenderit, in illo novam plantulam efformat: Cum alioquin explicari non possit, quomodo intra concham sine radice, et sine ullis pororum ostiis Coralium oriri queat. Atque haec est genuina ratio, cur subinde ex conchylio, latere saxo, ferro, vel cranio, prima suorum natalium primordia ducat. Restat iam explicanda huius plantae ramositas, sine qua caeteroquin planta marina dici non posset.
Observatum fuit a Coralliorum piscatoribus, semper una cum coralliss ramosam herbam educi, quam plerique Myricam aut algam e maris fundo excrescentem dicunt. Atque hanc herbam sulphureo salina corpuscula mira quadam amicitiae lege ita appetunt, ut ubi vicinam apprehenderint totam corallina quadam veluti veste amiciant, quod nunquam credidissem, nisi similem in Gazophylacio Cardinalis Barberini, uti supra memini vidissem, qua ad radicem nigro deinde candido postmodum rubro cortice indura, tandem in herbam, quam dixi myricae similem, sive algam desinebat, non secus ac multas herbas nitroso cortice vestitas praecedenti Lebro ostendimus, quod proprium salino sulphureo nitroso rum opus est: bi vero huiusmodi algae, aut myricae desunt, ibi nihilominus in ramos extenditur eo modo quo efflorescentiae minerales in varios ramusculos continuata lictorum corpusculorum superadditione anduntur. Sed has coralliorum species figura exhibere visum fuit, ubi A, coralium e rupe excisa in meo Museo spectandum proponitur cum aliis conchis quibus innatum spectatur, ut in figuris A,B,C,D. Schematismum apponimus.
Est et Corallium rubrum purum, et solidum, quod maxime ab omnibus approbatur, uti in Figura E patet. Aliud est fungosum, tuberosum, leviterque articulatum albi coloris, uti in F. Aliud, quod Savalia vocant, coloris nigri, quod pseudocorallum dicitur, cuius interior pars plerumque lignum est, quod per omnes ramos extenditur, et nihil aliud quim planta est corallino cortice vestita, uti in H, vides, quod si affticetur, odorem de se emittit marinum, et piscosum.
Sed hisce iam propositis, nil restat, nisi ut ostendamus, undenam Coralliis tanta virtus, quantam Auctores satis depraedicare non possunt, insit. Respondeo paucis, ex salium spiritibus, sulphureis halitibus tinctis provenire. Nam uti in Sexto, et Septimo Libro ostensum fuit, gemma pretiosae rararum virtutum causam aliam non habent, ni si a differentium salium spiritibus, qui in iis fixantur. Cum itaque Corallium plurimum salis nitro sulphurei, et consequenter nonnihil vitriolatum quoque sibi ad nexum habeat fieri non potest ut ex tali rerum miscella non plurimas virtutes, quas paulo ante descripsimus sortiatur quantum enim sali, quantum nitro, quantum vitriolo, et sulphuri virtutis insit, iam particularibus tractatibus ostendimus, quae virtutes simul in uno coniunctae misto magnum virtutum incrementum sibi adsciscere, quis non videt.
Nihil apud Medicos celebrius est tinctura corallorum, que tamen, quam celebris est, tam incognitus quoque modus est, quo ipsa extrahitur. Nonnulli putant, uti Quercetanus si corallium in pulverem acuti et acidi dissolventis virtute redigatur, fieri posse ut id suo menstruo, quod fit ope aceti radicati, rite depurgatum vi ignis in liquorem, non secus ac quilibet spiritus ardens, flammae concipiendae aptum dissolvatur, quam tincturam coralliorum dicunt. Quidam putant per succinum magisterium tincturae perfici, sed hi si bene rem examinarint, tincturam non coralliorum, sed succini reperient. Frustra quoque laborant, qui mineralium salium nitro, alumine, vitriolo tincturam quaerunt; Ratio est, quia vehemens mineralium acrimonia , uti corallia adurit, erodit ita quoque omnem latentem in iis virtutem destruit. Sunt qui et pumice et smiri lapide rem confici posse putant; sed et hi in aere piscari videntur; Cum per ignem primum corallia calcinanda putent, quo nil tincture magis contrarium: forsan ex aceto radicato, aut ex melle negotium non infelicem successum haberet. Ego sane quantum ex natur arcanis colligere potui, nil ad tincturam extrahendam vel mellis vel ligni querni, aut etiam sorbi sylvestris extractis spiritibus commodius, opportuniusque esse posse existimo Sed haec Chymicis innuisse tantum sufficiat; de unionibus cum hoc loco commode feri non posset, alibi uberius disseremus. |
Chapter VI. On the fruits of the sea, coral, and shells. |
Section I. Poisons and their nature, origin and admirable properties. |
|
Preface. |
|
Chapter I. Definition of poison. |
|
Chapter II. On certain terrestrial minerals, from which all poisons are primarily derived from the subterranean world. |
|
Chapter III. On accidental genesis of poison in other plants and animals, both living and dead. |
|
Chapter IV. On different types of poisons. |
|
Chapter V. On the difference between food, medicine, and poison: Likewise on the harmony and discord of things, which they call sympathy and antipathy, with various distinctions, and whether the enmity and friendship of things are accomplished through primary or elemental qualities, or through the specific virtues of things. |
|
Chapter VI. On the alignment and discordance of veins, their origins, and underlying causes. |
|
Section II. Poisons in sensitive and vegetative nature. |
|
Chapter I. How poison arises in the human body. |
|
Chapter II. How poisons can arise in us in many ways. |
|
Chapter III. How animal poisons infect and kill humans, or on the causes of poisons. |
|
Chapter IV. This chapter discusses the venom of snakes, including vipers and asps, which belong to the first class of poisonous creatures. It describes where the lethal venom is stored in their bodies and how it causes death in humans. |
|
Chapter V. How poisons do not harm some animals, and how poisons from the bite of a rabid dog and a tarantula only manifest at a specific time. |
|
Chapter VI. On the origin of diseases. |
|
Chapter VII. On the treatment of poisonous diseases. |
|
Section III. Imperfect metallic substances. The principal causes that contribute to the genesis of metals. The poisons of minerals, as well as their medicinal properties, are more fully explained. |
|
Chapter I. On the marvelous nature and property of sulfur. |
|
Chapter II. On other minerals that originate from sulfur. |
|
Chapter III. The origin, nature, and properties of antimony or stibium. |
|
Chapter IV. On quicksilver or mercury, its nature, and its wonderful properties. |
|
Chapter V. On bituminous substances. |
|
Chapter VI. On the fruits of the sea, coral, and shells. |