Book VIII.

The Subterranean World (1678 ed.)

by Athanasius Kircher, S.J. (1602-1680)

 

Book VIII: On Stony Earth. Fossil Bones, Horns, and Subterranean Animals, Men, and Demons.

 

Section I. Common stones.
LATIN transcription  

MUNDI SUBTERRANEI

 

LIBRO OCTAVUS

 

LAPIDOSA TELLURIS SUBSTANTIA;

 

De Ossibus, Cornbusque fossilibus, item de Subterraneis Animalibus, Hominibus, Daemonibus.

 

PRAEFATIO.

 

Praemissis expositisque fundamentis Terrestrium corporum, restat, lapidosam substantiam, quam Geocosmus in immensis uteri lui receptaculis, sub innumerabili lapidum, saxorum, gemmarumque differentia continet, quo passu prosequamur. Geocosmus, ut tertio Libro docuimus, lapidosa substantia constat, et non secus ac Humani corporis caeterorumque Animalium fabrica ossibus, ad firmiorem totius molis consistentiam praeditus est. Quemadmodum enim haec medulla sua constant, ossum concavis, non secus ac inter arterias venasque sanguis ne deflueret, conclusa, ut hoc pacto, cum omnibus humoribus totius corporis communicet; nervis et cartilaginibus, nec non venis et arteriis vestita fuit, ex quibus continuo attractu per abditos canaliculos nutriretur: pari quoque pacto Terrenus Orbis ossatura sua constans, sine qua Natura merito in rerum productionibus irrito labore negotiaretur. Haec enim uti fistulosa substantia constat, et innumeris qua venis,qua nervis et cartilaginibus, ad partes partibus apte connectendas a natura instructa fuit, ita per occultas fibras intra sese veluti nutrimentum quoddam, quicquid in Terreno Corpore humoris, pinguedinis et glutinis latet, ad totius conservationem fabricae, potenti quodam natura ipsi indito magnetismo attrahit: atque hinc lapideum et variis alluvionum subterrestrium detritionibus diminutum, ex humido, quae dispersa sunt, iterum colligit, et in sui restaurationem, attractu convertit: quod vero salinum et minerale aut metallicum olet, id intra fibras lapidosae substantiae attractum in metallicorum corporum seminarium cedit. Hae vero mistae lapidoso succo, illam lapidum sive communium, sive pretiosorum varietatem efficiunt, quam hoc in Libro describemus; quod ut quam optime fiat, divisione ratiocinii nostri ducemus exordia. Schematismus Lapidum resolutorius.

 

TABLE SECTIO PRIMA DE LAPIDIBUS in COMMUNI

Section I. Common stones.
Chapter I. On multiple differences among stones.
LATIN transcription  

CAPUT I.

 

De multiplici Lapidum differentia.

 

Lapis, cuiuscunque tandem generis fuerit, propri nihil aliud est quam corpus fossile illiquabile id est, quod nec aqua nec igni in fluorem dissolvi possit exceptis is qui suam ex bitumine, vitro, aliisque succis originem nanciscuntur, qui ignibus torti facile liquefiunt, ut Gluten, Succinum, arena vitrea, et quae ex metallicis speciebus commixta sunt, quae ideo lapides proprie dici non possunt, quorum quidem lapidum tanta est differentia, ut ad illos enumerandos non dicam huius Libri angustia, sedne multorum voluminum tomi, adeo amplae et copiosae materiae capaces esse queant; operam tamen dabimus ut omnia et singula, differentiam, naturas, vires proprietate que concernunt consideratione digna, non rationibus vulgo adduci solitis sed nova experimentorum congerie, ea industria et methodo exponamus ut ex iis Lector, quid de hoc argumento statuendum sit, luculenter videa.

 

Prima differentia lapidum sumitur a loco natali in quo crescit, estque vel inanimatus vel animatus, Inaimatus iterum duplex est, Naturalis vel Artificialis: est iterum vel intra terram, vel in aqua, vel in aere. Quae intra terram crescunt. Sunt pleraque communia saxorum, marmorum, ceterorumque etiam pretiosorum genera. Quae in aqua crescunt sunt omnes illi lapides, qui ex petrifico succo in aquis ex appropriato singulis succo aut limo congelascunt, et in saxum convertuntur. Aer vero suppeditat ceraunium sive lapidem fulmineum in nubibus coagulatum, et in terram decussum aliosque simile sin aere genitos, de quibus vide in sequentibus, de pluvia saxorum fusius actum. In igni omnium destructivo lapis nullus concrescere potest. Naturalem locum excipit artificialis, qui quomodo et ex quibus conficiatur, in sequentibus docebitur.

 

Sequitur secundo alterum divisionis membrum natalis lapidum: est locus animatus, quiiterumsedem suam fixam habet vel in vegetabilibus, vel sensitivis aut animalibus: in sensitiva natura crescit lapis vel in homine vel in quadrupedibus, vel volucribus, vel natalibus, vel denique in ensectis. In homine naturalieter crescit lapis, vel in vesica, vel in renibus, vel in cista fellis, vel etiam prater naturam in omnibus membris, ut suo loco videbitur; ubi et ostendetur, nullum esse animal quod non lapidosum aliquid intra se gignat, sive id sit ex quadrupedibus, sive volatilibus, sive aquaticis, sive ex insectis et zoophytis.

 

Secunda differentia sumitur a colore, qui vel simplex est vel compositus: Simplex est albus flavus aureus viridis, ceruleus, purpureus, cinericius, niger. Compositus est qui vel ex uno aut pluribus dictis constituitur. Unde alii lapides homogenei, cuiuscunque coloris, tantum tinctura, alii vero heterogenei magna colorum varietate imbuti spectantur. Sunt et diaphani alii, alii opaci, ali ex utroque constituti, alii coloris expertes, ut crystallus, adama.

 

Tertia differentia qualitatibus primis et secundis, sive manifestis sumitur: quae uti varia est, pro formae cuiusque conservatione, ita quoque diversos effectus hominibus applicati sortiuntur: hoc pacto calida qualitate praediti, qualis in succino et gagate deprehenditur, calefaciunt; frigida vero, que in unionibus corallis, aliisque similibus reperitur. refrigerant. Rursus frigida temperies qu in omnibus lapidibus in pulverem redactis elucet exsiccat Sunt praeterea molles, duri; graves leves; laeves et asperi: pulchri. turpes.

 

Quarta differentia ex quinque sensibilibus sumitur. Sunt grati oculis, pulchri, nitentes, splendidi, uti lapides plerique pretiosi: sunt contra turpes obscuri, et ingrato colore imbuti. Differunt quoque sono, cum alii sint obtusi soni, aliia cuti, quidam aeris instar tinnientes, nonnulli omnem sonum respuentes uti Samius, Armenus, et qui ex terrestribus glebis concrescunt. Differunt quoque odore grato et ingrato: quidam enim, uti Geodes Misenus violae odorem refert, lapis Mariae bergicus, teste Agricola, moschum olet: Serpilli odorem Turingicus iuxta Beclingam oppidum repertus, musti odorem Ophites: Vinum olet Echites apucd Solinum, lac Galactites Sulphuris odorem referunt Marcasitae et silices illi e quibus ignis elicitur, Succinum et Gagates resinae. Sodorem vapores vero in lapidibus non deprehenduntur, nisi in mollioribus, qui digitis teruntur: uti enim ex variis salibus et metallicis succis originem suam sortiuntur, ita saporum quoque eius aut Salis aut mineralis, ex quibus constant saporem retinent. Tactus quoque distinguit lapides, molles a durioribus laeves ab asperi.

 

Quinta differentia desumitur partim figuara, partim specificies qualitatibus, aliisque miris facultatibus. Quoad primum sunt alii angulares, alii rotundi, polygonii et polyedri, id est, pluribus angulis et solidis, pyramidiis uti omnes Crystallinorum corporum species, efficti alii sub orbiculari seu elliptica aut ovali figura reperiuntur, uti silices fluminum ad littus eiecti: alii aliis formis imbuuntur. Sunt denique, qui omnium rerum figuras, sylvarum, urbium, camorum, herbarum, plantarum hominum, animaliumque exprimunt. Rursus lapides variis proprietatibus specificis ex quorum numero quidam mira interse antipathiae et sympathiae dissidia fovent, tum inter se, tum hominibus applicati; aliqui inflammabiles sunt, aliqui non; quidam urinam movent alii sudorem: alii a casu, a daemonis, fascinis morbis praeservant de quibus omnibus ordine nonnihil in huius Libri decursu agendum: quod antequam fiat, iam Synopsin analyticam omnium hucusque dictorum apponimu. Divisio Lapidum et gemmarum.

 

TABLE

Chapter I. On multiple differences among stones.
Chapter II. Stony Substance seen in the Geocosm and the origin of mountains.
LATIN transcription  

CAPUT II.

 

De Lapidosae Substantiae, que in Geocosmo cernitur Montiumque origine.

 

Tanta est Auctorum de origine Lapidum lis et contentio. ut cui subscribas, vix dispici queat. Et ne tempus in adferendis singulis eorum sententiis, quas apud innumeros Auctores reperire licet, tempus terere videar; nos uni cuique suam relinquentes opinionem quae propriae experientia, et multorum annorum observatione didicimus, proferemus, ex quibus, ni fallor, Lector benevolus facile quid ego quid illi praestiterint, cognoscet. Ne itaque, eos Auctores, qui dum ne quidem lapidum multo minus Gemmarum specificas differentias norunt, de natura tamen singularum scribere praesumptiosius attentare non verecundantur, imitari videar: Ego nihil antiquius habui, quam primo de subtilissimo argumento scripturus rerum omnium, de quibus in hoc Opere philosophor, species ἀντιμία cognoscere, deinde ipsas saxorum fodinas in varia mea peregrinatione adire scrutari omnia, lapicidas et Latomos de singulis occurrentibus rerum difficultatibus anxie consulere, et examinare diversorum quoque colorum venas, strias, et a natura ipsis inditos ductus omni diligentia explorare. Quo facto Naturae sagacitatem imitatus toto mentis impetu incubui utrum id atte quadam, quod natura in ipsis lapidibus tanta industria molitur, quoad fieri posset, cognoscerem: neque mea me seps fefellit: Aradnaeum quippe Naturae filum secutus , quam tantopere desiderabam, genuinam quandam χθονογενέσεως rationem inveni, cui innixus, omissis dictorum Auctorum dissidiis, ea solum, quae partim ἀντιμία , partim experientia me docuerunt ad solidius philosophandum, producenda statui.

 

Quaeritur itaque primo: Utrum montes saxosi ab initio rerum extiterint,s utrum successu temporis ex limo, aut post diluvium ex immensi luti coacervatione? Hoc dubium, uti nullam difficultatem habet, ita paucis quoque dissolvam. Dico itaque montes saxosos, cuiusmodi uti in Tertio Libro ostendimus, ingentes montium catenae tum a polo ad polum, tum ex Ortu in occasum protensae, satim ab initio rerum, dum Divino nutu post aquarum divisionem Arida compareret DIVINO ARCHITECTO constituotos fuisse; que plerorumque Sacrarum Scripturarum Interpretum sententia est. Nisi enim limus ille Chaoticus in saxeam molem statim coaluisser. Tellus ex nimia limi mollitudine neque consistere. Neque operationes suas exercere potuisset, uti citato loco fuse ostendimus Saxosa itaque montium compages ad terram contra maris impetum atque imbrium pluviarumque procellosas tempestates stabilendam sustentandamque prorsus necessaria fuit. Quivero putant. Montes primum post diluvium ex coacervatione limi capita sua extulisse, eorum opinio, utique Sacro Textui contraria, prorsus repudianda est Cum Sacrae literae c. 7 Gen. expresse dicant, Arcam supra Arat montes Armeniae requivesse: non poterat autem requiescere supra id, quod primo non extabat: neque Noemus nominare posteris poterat eum montem, quem ante diluvium norat non extitisse. Accedit quo diluvii aquae quindecim cubitis excessisse dicantur citato Genesis loco, omnes montes qui sunt sub coelo, quae quidem locutio aliud non arguit, quam quod montes iam ante diluvium extiterint. Non negarim tamen, e variis Mundi revolutionibus inundationumque diffusione limum, lutumque in ingentes cumulos coacervatum, successu temporis in lapidosam substantiam: neque loquor hic de iis lapidibus seu marmoribus qua quotidiano usu ad aedium, templorum aliarumque fabricarum constructionem cedunt, sed de lapido tantum montium, qua Telluris corpus ad functiones suas probe subeundas, sustentatur substantia, quae est veluti ossatura quaedam. seu substructionis moles, DEO ad totius Geocosmi firmiorem consistentiam intenta.

 

Quomodo vero aut qua virtute limus ille chaoticus in initio rerum coaluerit, exponendum restat. Certum est fuisse vim quandam lapidificam, qua id factum fuit. atque eam quidem statim a principio rerum a DEO OPT. MAX. cuius immensa providentia in sua dispositione non fallitur. Terreno Corpori primum inditam: Quid autem haec mirifica virtus coagulativa sit, exponamus. Non moror hic Gentilium philosophorum opiniones, qui omnia ex quatuor elementorum confluxu constituta fuisse, uti χθονικατέρως asserunt, ita nihil, utpote iam omnibus notum concludunt. Aliud itaque elementorum commixtioni accedere debuit quo natura suas operationes in tanta rerum varietate perficeret. Atque hoc ego dico fuisse seminaria Sapientissimo Architecto DEO OPT. MAX Terrenae substantiae concredita, quorum virtute omnia quae in haec mundi machina in obtuitum nostrum influunt et in hunc usque diem et operantur et operabuntur in futura temporum secula. Sunt enim huiusmodi seminaria eo fine creata et constituta, ut ex iis tanquam rerum principiis singulae rerum species suas essentiales rerum formas nancicerentur: hisce seminariis addidit architectonicum spirituum ,in materia dominantem, quo subiectum sibi in hanc vel illam formam, prout seminarium postulat, effingeret et elaboraret: quam quidem formam complures Physici ex mistura certa et proportionali elementorum emanare existimant: sed hi non considerant, variam elementorum misturam absentibus ex se et sua natura nullum mixtum propria novaque forma indutum producere posse; manent quippe confusa sibique invicem opposita elementa, ac proprias suas singularesque formas, uti ante mixtionem retinent, ut alibi per experimenta docuimus Si enim ex fecundis rerum seminariis forma ex materia elementis compacta gigni quidpiam potuisset; frustra Divina providentia. rerum emina Terrae indidisset. Est autem duplex seminarium hic considerandum, quorum prius inanimata corpora, cuiusmodi sunt omnia quae in Telluris utero concluduntur, mineralium, lapidum, metallorumque genera et species respicit alterum vim spermaticam et naturam tum vegetabilem tum sensitivam spectat sine qua in hisce Naturae gradibus nil efficitu. De prior primo: de secundo in decursu huius Operis amplissime tractabimus.

Chapter II. Stony Substance seen in the Geocosm and the origin of mountains.
Chapter III. The power of stone-working is spread throughout the entire body of the Geocosm.
LATIN transcription  

CAPUT III.

 

De virtute lapidifica per totius Geocosmi corpus diffusa.

 

Quando diximus in praecedenti Capite, DEUM seminarium constituisse, quod mineralium naturam respicit, vocem Seminarium non proprie accipimus, quasi ea lapides virtutem quandam vegetativam acquirant hanc enim opinionem falsam et temerariam esse in sequentibus ostendemus: sed sub aequivoco quodam sensu et improprio Seminarium appellamus λιθογενετικόν eo quod hoc virtutem habeat coagulandi, indurandi materiamque subiectam in hanc vel illam formam deducendi, iuxta subiectae sibi materiae proportionatam dispositionem. Nisi enim haec vis a DEO esset indita Telluri, iam dudum tota Geocosmi mole sin numeris temporum infestarumque procellarum iniuriis terrae que motuum concussione, consumpta fuisset: Montium vertices valles aequassent: Mare denique universam Telluris molem illuvione sua absorpsisset. Ne igitur ingens hoc Tellus pateretur detrimentum, eta oidficus Naturae architectonicus spiritus a DEO, eo fine constitutus est ut quod multorum annorum spatio a montibus abrasum decesserat, id dicto Natura seminario restitueretur, ut postea ostendemus. Quaenam itaque haec vis sit lapidifica, quis spiritus Architectonicus, quid et quomodo in saxosa substantiae oeconomia operetur, explicandum restat. Et ut solidius in huius argumenti serie procedam, nonnulla prius supponenda sunt, sine quibus reliqua non facile intelligi possunt.

 

Suppono itaque primo, Dari in rerum Natura magnetismum quendam, quo similia sibi corpora similia perpetuo appetant sese mutuo alliciant, et perenni quodam pericycloseos motu attrahant: dissimila repellant, quod in omnibus Naturae gradibus,quibus triplex Inanimatorum, Vegetabilium, Sensitivorumque regnum constituitur clare elucescit, uti postea docebimus.

 

Suppono secundo, Omnes vapores et exhalationes nihil aliud , quam tenuissima, subtilissima ac insensibilia corpuscula esse, quae calore pare partim ex hu mido exalta ingenti in Terreno Mundo mutationis causa sunt: haec enim ubi similem sibi repererint substantiam, ei statim vi magnetisimi iuncta tenacique amplexu nexa adhaerent, quibus spiritus quidam architectonicus veluti virtutis operatricis director et dux ex differentibus rerum seminariis exortus accedit, quo quaelibet res pro dispositione materiae debitam sibi formam figuramque acquirit, qui non tantum in spermatica et plastica virtute considerari debet, sed et in ipsa inanimata natura lapidum metallorumque.

 

Hisce suppositis Dico primo fuisse, uti iam ante dictum fuit, in primordio Mundi Terraqueo Globo veluti seminarium quoddam ea virtute dotatum, quod rebus omnibus consistentiam et soliditatem praeberet: atque hanc nullam aliam esse dico, quam Salem Naturae, chaoticae aquarum moli inditum, qui post aquarum divisionem luto limoque iunctus, statim vires suas exeruit, dum mollem adhuc terram vi sua penetrativa pervadens, ineam lapiosorum montium ossaturam, quam cum admiratione videmus, vi sua indurativa transformavit in quo architectonicus spiritus otiosus minime fuit; hic enim Sali naturae naturaliter iunctus, ubi aptam saxis formandis materiam invenit, saxa; ubi materiam colendis agris germinibusque producendis idoneam reperit, terram mollem, utrumque sub multiplici tum lapidum; tum terrarum differentia produxit. Quod vero planae camporum superficies, virtute diffusi salis in lapidem non induruerint, causa fuit nimia in planis humiditatis copia, quae ab editioribus montibus diffluens, irrigatione sua campos ab induratione immunes fecit: montes vero ipsos ex defluxu aquarum et siccitate propria salis humiditate exutos, in solidam coagulavit substantiam.

 

Atque ex hac salis cum diversis terrarum differentium glebis coniunctione, paulatimalia tria saliam gener, nitri, aluminis, vitrioli emerserunt, quae aliis aliis sibi proportionatis terrestribus substantiis coniuncta, omnem lapidum gemmarumque varietatem pepererunt: quae deinde, Ignis subterranei, Solis, siderum caeterorumque elementorum concursu promota, eam successu temporis per continuam diversarum rerum combinationem, in eam multitudinem et copiam abierunt, quam satis mirari non possumus: adeoque materilem causam lapidum nihil aliud esse dicimus quam Naturae, quo omnia subsistentiam suam soliditatemque acquirunt; formalem vero causam esse vim salino generi inditam, id est, lapidificam indurativam atque coagulativam. Plastica vero vis seminario Nature indita, sive spiritus polymorphus eidem iunctus,unumquodque sua forma et figura, eo, quo natura eius exigebat, quam et causam efficientem formalem dicimus, colore instruit. Atque hic fuit Naturae, Divinae voluntatis nutu incitata, in primordiis rerum processu. Iam vero ad magis particularia descendentes, haec ita esse secuturis ratiociniis magno experimentorum apparatu ostendamus.

Chapter III. The power of stone-working is spread throughout the entire body of the Geocosm.
Chapter IV. Origin of stones and rocks, and how they become so hard over time.
LATIN transcription  

CAPUT IV

 

De Lapidum Saxorumque origine, et quomodo successu temporis in tantam duritiem coaluerit.

 

Diximus in praecedentibus, Lapids et Saxa Gemmasque non fieri ex puris putis elementis, rationesque addidimus: sed requiri aliquid aliud, quo mediante in tantam duritiem excrescant, tot figurarum colorumque differentiis inter sed dissideant: Quidnam vero illus sit, ea qua fieri potest diligentia explicabimus.

 

Diximus supra rerum primordiis ab inscrutabili Dei Sapientia Chaoticae massae inditum fuisse semen quoddam non quidem illud vegetativum, sed tale quiddam quod inanimatis Lapidum corporibus certa quadam proportione et analogia responderet; nosque supra spiritum salinum lapidificum diximus. Qui uti a Natura ad id destinatus est ut omnibus rebus suam praeberet consistentiam, firmitatem soliditatemque: ita quoque per universas Sublunaris Mundi semitas dispersus ubi invenerit subiectum, sive lutum terrenumque proportionatum, in id mox virtutem suam λιθογενετικῶν, illud coagulando, et in saxeam substantiam convertendo exerat. Ad quod quidem prae standum tria maxime concurrere debent: Primo locus proportionatus: Secundo materia in eo ad semen recipiendum apte disposita: Tertio calor urgens et spirituosum semen suscitans requiritur enim ad generandos Lapides spiritus veluti forma, et materia terrestris veluti subiectum, quo in loco proportionato. Calore subterraneo ceu causa efficiente coagente, tandem foetus ille lithogeneticus conficitur.

 

Et locus quidem proportionatus id requiritur, ut in eo forma et materia rite conserventur foveantur et digerantur, uti suo loco de mirae fermentationis vi amplissime demonstrabitur: Locus clausus esse esse debet, ut spiritus veluti in utero quodam, ne avolent, contineantur, et ne calor veluti in carcere detentus, exspiret, aut ab externo impetu abripiatur: atque adeo tum Subterraneo calore, tum externo frigore, si non per se ad unionem cooperante saltem per accidens repellente, et ne spiritus exspiret coercente cogantur uniri et hoc pacto intentioni nature satis fiat.

 

Atque hinc causa luculenter patet, quomodo Lapides in fodinis excrescere dicantur, et iniecta humus in fodina, una cum humido ei iuncto multorum annorum curriculo tandem lipidescat: siquidem spiritus lapidifici ad illum ocum a calore Vulcanio derivati, dum in materiam proportionatam cuiusmodi est terra illius loci vel montis, incurrunt, totam mox massam subtilitate sua pervadentes humidam illam massam paulatim coagulant, condensant et in saxum vertunt: est enim, uti supra dixi forma illa lithogenetica seu lapidifica nil aliud, quam spiritus ille salinus, sive corpuscula illa salina, quod ad oculos prorsus insensibilia, qua ea Calore subterraneo, corporibus mineralibus, que is pollent, abrasa et per intimas Telluris fibras exaltata pro materia ein utero suo disposite ratione, nunc hoc nunc illud saxum aut gemam producunt. Et quamvis huiusmodi spiritus sub generica quadamratione considerari possit, non dubito tamen quin et ipse suas specificas differentias, pro ratione salis communis, nitri, aluminis , vitrioli caeterarumque mineralium glebarum individuatis salibus differentias obtineat: quanto enim hi spiritus fuerint puriores defaecatioresque et materia locusque magis idoneus proportionatusque tanto lapis consurget perfectior variorque, uti in gemmis contingit; de quarum ortu in sequentibus fuse dabitur dicendi materia.

 

Cum enim ad lapidem generationem tria concurrant materia spiritus et nexus, et pro diversa singulorum qualitate aut quantitate lapides fiunt diversi, certe tantarum differentia qualitatum enasci non potest nisi ex varia huiusmodi spirituum cum alia et alia mineralium differentium commistione: hinc alii duriores alii nonnulli dilucidi et diaphani, opaci quidam, illi unum, hi alterum referunt colorem, alii plures admiscentes. complures ad gemmae pretium pertingunt, alii denique in infimo vilissimoque consistunt loco, uti lapides passim obvii. Sunt denique alii qui non ubique generantur, eo quod non ubique dictae requisitorum conditiones reperiantur, nec ubique externa auxilia parata sint; exigunt quippe non ulli calorem efficaciorem, alii tepidum, moderatum alii: sunt qui repudiato calore nimio frigus plus amant: quidam vim caloris constrictivam volunt; quae omnia dependent a contemperatione tum caloris, tum materiae diversimode disposita.

 

Sed rem exemplo explicemus. In lapidis generatione si sulphurae pars et metallicis foeta spiritius materiam pervadit, certum est. Marchasitam, cuiuscunque tandem illa speciei sit, generari medi lapidem inter et metallum naturae androgynae; hanc enim plenam sulphure et odor et inflammabilis natura virtus, quin et Spagyrica ars,qua ex eadem copiosum sulphur educitur, abunde docent; cum tamen diversis metallorum spiritibus turgeat. Hinc insignis illa marchasitarum diversitas nascitur, quarum quaedam aurum, aliae argentum, asaut plumbum mentiuntur: prout enim adsubstantiam illam lapidescentem spiritus deferuntur metallici, magis aut minus purgati, ad hanc vel illam mineram spectantes, nec non varia mineralium miscella contaminati: sic quoque lapides des ad diversam metallorum naturam vergentes generantu, laapidescente materia innato sibi magnetismo eos ad se trahente spiritus, qui ad effectum lithogeneticum consequendum magis fuerint congrui et proportionati. Si quid vero in subiecta materia lateat quod metalla oleat, ab ea attracti spiritus metallici efficient lapidem marchasitam eius speciei, cuius fuerint spiritus, simili semper attrahente sibi simile. Si vero spiritus ille metallicus cuiuscunque tandem salis naturam sapiat, subiectam materiam reperiat ad formandum metallum minime congruam proportionatamque, sed tantummodo materiam producendo lapidi aptam, sic quoque non metallum, sed lapidem producet, quemadmodum in semine videre est, quod cum convenientem sibi matricem non repererit, nullum quoque germen producit vel certe aliquod tertium diversumque degenerat; ita spiritus ille metallicus metallum non generat, sed aliquod tertium, lapidem scilicet metallicum, cuiusmodi pyrites seu marchasita est: Sapit enim naturam et lapidis, eo quod complures partes liquefactionis expertes habeat, et in hoc lapidis affectat naturam: alias vero partes, quae facile intra ignem liquefiunt, habet, et in hoc ob insignem sulphuris, qua pollet. Copiam, quodque in igne facile una cum spiritibus metallicis liquescit naturam affectat metalli.

 

Verum cum de lapidum genesi abundantissime in sequentibus ratiocinaturi simus eo Lectorem remittimus ubi, uti speramus, per varia experimenta hanc materiam ita enodabimus ut nemini imposterum scrupulum relictum iri confidamus.

Chapter IV. Origin of stones and rocks, and how they become so hard over time.
Chapter V. Color of stones and gems, and how their color variation is inscribed in them by nature.
LATIN transcription  

CAPUT V.

 

De Lapidum Gemmarumque colore,et quaratione is a Natura iis sub tanta colorum differentia insitus sit.

 

Quamvis colore communi omnium visibilium obiecto. nil sit tritius, magis obvium nihil, ea tamen eius est essentiae profunditas ut quotquot hucusque in ea explicanda etiam primae classis Philosophi desudarunt, irrito tandem labore perplexi, quam claram sensui, tam obscuram intellectui eius esse essentiam, at que adeo humanae menti imperviam, ingenue confessi sunt: adeoque cum sapientissimis Philosophis Platone et Aristotele non incongrue sentire queamus quorum ille imbecillitatem mentis aperire non verecundatur, hisce verbis: Quo autem mensurae modo singuli colores misceantur, etiamsi quis noverit, narrare prudentis non est, praesertim cum neque necessariam neque verisimilem de his rationem afferre ullo modo possit. Hic vero difficultatem rei advertens, ita se habere dicit intellectum nostrum ad ea quae omnium sunt manifestissima uti vespertilionum oculi sese habent ad lucem diei. Veruntamen cum Mundus continua rerum experientia doctior profecerit multaque hodie prodierint priscis seculis maxime ignota, hoc ipsum spem quandam nobis praebet, Naturae adyta aliquantisper proximius specularii non quod in minimo cum priscis Philosophis nos comparandos putemus sed quod experimentorum frequentia, et continua rerum abditarum indagine. Divini Numinis adspirante gratia, nonnulla observaverimus, qu nobis veram ad Naturae mysteria penetranda portam clavesque consignaverint; ut si non intimas singulorum causas et rationes, quod in hac vita nemini concessum esse putamus, saltem quantum humani ingenii imbecillitati licuerit, eas, quae mentem nostram in veritatis notitia quovis modo quietam, tranquillamque reddere queant, penetremus et exponamus.

 

Ingens itaque omnium paene Auctorum de coloribus, eorumque in mixtis exorta lis et controversia est. ut cui subscribas, vix dispicias Plerorumque sententia est, potissimum Peripateticorum, colores esse qualitates secundas, sensibiles sensu visus, exortas ex temperamento primarum: Unde ex tali temperamento talis nascitur color , ex alio diversus. Verum uti haec descriptio rationes non assignat, ita mera quoque videntur verba quae rem non explicent, sed involvant: cum de coloris natura et essentia his verbis exposita, fere tantum sciam, quam quando interrogavi. Quaeritur enim, quid sit illa qualitas? quomodo producatur? a quo? quando nam nequaquam hic se sistit sciendi desiderium, dum semper aliquid amplius, quam generica illam qualitatem secumam, quam ortam e primis dicunt, mens humana nosse desideret: posita quippe hac generica qualitate, quid aliud aut amplius philosophus, quam aut pictor aut saxifossor aut gemmarius intelligat? Nos generico loquendi modo Metaphysicis relicto ad intima et infima Naturae phylacteria propius accedentes, humique data opera repentes, colorum tamen causas non communes sed proximas et intimas rebus, quaeque maxime Naturae congruentiores videbuntur, DEO dante, non spernendo experimentorum apparatu, assignare conabimu.

 

Colorum multitudo tanta est, tamque multiplex eorum per reciprocae mistionis consortium varietas, ut in nullo operum suorum natura uberius, aut maiori ambitione opes suas commendasse videatur, quas non solum in supernis coelorum corporibus in sideribus inquam, sed et in triplici inferioris Mundi oeconomia, in animantibus, plantis, floribus herbis metallis, lapidibus gemmis, marmoribus mira et incomprehensibili quadam industria colorumque varietate depictis distinctisque, demonstravit: de quorum diversitate si quaeras, respondeo, tantam illorum diversitatem esse quanta humanorum vultuum, quanta sonorum, quanta saporum odorumque, denique quanta specierum in hoc mundo elucescentium diversitas est, quae uti haud secus ac numeri infinitudinem quandam involvunt ita quoque qua quilibet mistura constent, qua arte componantur, ingenio humano impervium esse, uti recte et sapienter Plato supra citatus docet, existimamus: adeoque hac mira varietate coloris lusisse videatur ineffabilis DEI Sapientia, humanoque exhibuisse intellectui non ut eas intime comprehendat sed ut Divinam Opificis mentem in iis admiretur laudare et adorare non cesset. Quorum omnium consideratione mihi non semel attonito in mentem venit, num saltem per artem, eorum quos Natura tanta industria effinxit colorum causas penetrandi aditus daretur; qua applicando activa passivis Nature effectus causa detegeretur; hac enim indagine confisus, sperabam futurum, ut quod Natura in colorum causis facit, idem ego facerem per artem, adeoque concurrentibus in unum causis, dum idem effectus produceretur, genuinam causam me detexisse censerem. Dictum factum. Quomodo vero, paucis expono.

 

Suppono itaque primo ex praecedentibus, Esse in Terreno Globo varios succos, pro varienis tate terrestrium glebarum, ex quibus emanant: Deinde uria salium genera, seu crystallina corpora quae uti diaphana mixti rationem continent, ita quoque maxime luci assimilantur. Accedit hisce sulphur multiplex, quo mixta pleraque metalla et lapides nonnulli componuntur: cum nullum sit corpus quod non aut humidi, sive succi, aut salis cuiuscunque tandem speciei sulphurisque portionem contineat, cum mira quadam analogia succus humido, salia terrae, spiritus aeri, et sulphur igni respondeant.

 

Suppono secundo. Pro varia horum mistura, praesertim spiritibus similium Vulcanio igne exagitatis enasci ingentem illam colorum varietatem, quam in lapidibus, gemmis, metallicisque corporibus admiramur.

 

Suppono tertio. Pro variis Ignis subterranei gradibus, corpora mixta ingentes, quoad colores, alterationes subire (uti postea experimentis docebitur) per minimarum particularum sive corpusculorum mixtis abrasionem, quae vapore seu exhalatione una exaltata miras caufant in intimis terrae fibris venisque, pro conditione et dispositione subiectae glebae, nunc opacorum, modo transprentium corporum metamorphoses.

 

Quibus quidem suppositis; iam, quomodo color in lapidibus mineralium, lapidum, gemmarum, metallorumque nascatur, dicendum restat.

 

Non moror hic varias coloris definitiones a variis Auctoribus adductas: accepto hanc: Color est perspicui in corpore determinatio extremitas, sive extremitas perspicui terminati: moletivum eius, quod est secundum actum perespicui, id est, color movet medium diaphaudnum, quod iam actu lumine illustratur: unde patet, etsi magna ad invicem lux et color cognationem habere videantur , inter se tamen differre, atque adeo sub duplici ratione ne considerari posse. Sunt nonnulli colore qui in corporibus tantum diaphanis, alii in opacis spectantur, et hos materiales vocamus. Prioris generis sic fiunt: Cum lumen clarum, et perfectum antequam visui occurrat, transeat per medium minus clarum et non perfecte diaphanum, tum ab illo medio ob mulitiplicem superficierum in profunditate constipationem quadantenus opacatur, atq; ex ista luminis cum opaco commistione diversi colores pro diversa in corporibus diaphanis luminis tinctura, uti postea demonstrabitur, a resultant: unde lumen in suo quidem principio perfectum est, sed ex medii occursu non tam impeditur, quam alteratur luminis diffusio: dum enim per diaphani medii profundum transit, ex nonnulla opacitate (sim quidem nullum in rerum natura perfecte diaphanum datur) diversas umbras incurrit, quos nos colores a luce distinctos dicimus, non tamen apparentes solummodo et imaginarios, sed veros et reales: non enim entia rationis sunt, neque per imaginationem conficti sed veram et realem sui existentiam habent. Alterum colorum genus istud est quod in opacis corporibus potissimum elucescit, et essentiae su rationem habet in compositione corporum: hoc colore Natura non solum in sideribus sed et tum in elementis, lapidibus gemmis, margaritis tum in arboribus, plantis, floribus, fructibus seminibusque, tum in animalibus, volucribus, aquatilibus insectis denique in omnibus opacis Mundi corporibus mira varietate lusit.

 

Restat itaque ut amborum colorum tam in opacis quam transparentibus corporibus elucescentium ortum et rationem exponamus, ab opacorum corporum colore initium facturi.

 

Sciendum igitur, colorem non tantum a lumine, sed et veras acreales essentiae suae rationes habere, ex mixtorum videlicet alia et alia constitutione, quae postmodum illustrata lumine, insitos iis colores veluti ex potentia in actum deducant. Quaeritur itaque, quaenam sit ista commistio et undenam, aut ex qua compositione vixtum iam albo candeat? Iam nigro squaeleat? Iam viridi niteat? Aureo fulgeta? Puniceo tantopere splendeat? Paucis me explico. Certum est, hypostatsin colorum esse quatuor principales: album et nigrum, fulvum et puniceum, ex quibus reliqui omnes intermedii, veluti per gradus quosdam mira combinatione resultant. Si enim album nigro commisceas colorem obtinebis cinereum, qui etiamsi in infinitum procedat nunquam tamen vel fulvum, vel puniceum aut viridem educes sed semper cinereum illum colorem, nunc nigriorem, nunc pallidiorem pro varietate et copia alterutrius commixti comperies, donec albus atrore nimio suffusus, in nigrum, niger vero albedine suffusus nimia in albedinem tendat unde non immerito albus luci ater tenebris comparatur; cum hic quanto minori lumine, tanto umbrosior ille vero quo maiori lumine offunditur, lucidior reddatur. Unde sicuti candidus nimia luce offusus visum disgregat, ita ater lumine sufficienti destitutus, eundem congregat.

 

Dissipat autem visum alabedo: tum quia ex eius adspectu pupillae ambitus arctissime constringitur ita ut rerum species in propriam visionis officinam libere commeare nequeant, tum quia exquisita albedo dum oculi cavitatem implet, ceu lumen quoddam aliarum rerum formas minus per se efficaces ita offuscat ut illas veluti obvolutas obrutasque ab aspectu surripiat. At nigredo contraria quadam ratione visum colligit firmatque. Nam eius adspectu oculus quodammodo obtenebrescit: quocirca tanquam in opaco constitutus liberius caetera contuetur. Quae omnia in felium oculis patent, quorum pupillas si in tenebris observaris, amplissimas, si in luce aperta contuitus fueris,tanto reperies strictiores, quanto lumini maiori fuerint exposita.

 

Uti itaque hi duo colores oppositi sunt, ita oculus quoque iis ob noxam laesionemque, quam visui adferunt, haud delectatur. Quare ad varietatem colorum constituendam, Natura alios tres, fluvum, rubrum et coeruleum constituit, ex horum mistura cumprimis, omnes reliquiem intermedii, quorum nonest numerus, ut postea ostendemus, constituuntur; quae mixturae uti nulli non notae sunt, et in omnibus fere Auctoribus reperiuntur, et nos in Arte magna Lacis et Umbrae et Musurgia fuse de iis egerimus, ita reiterandas non dux. Cum hoc loco solummodo instituti nostri ratio figatur, colores in tanta diversitate lapidum nascantur, et primum quidem in opacis corporibus, siquidem de diaphanorum colore transparenti non tanta difficultas obveniat, uti postea ostendemus.

 

Dico itaque primo hosce colore nasci primo, iuxta primam suppositionem, ex variis salium, quibus omnia corpora imbuta sunt, generibus una sulphuri mixtis: quanto enim sulphur, unde lapis generatur, fuerit perfectius, defaecatius et purius, tanto color eius luci erit propior et consequenter nobiliorem speciem referet: quanto impurius, et maiori faecum copia refertum, tanto colorem ad nigredinem magis tendentem exhibebit; quia tamen in hac mixtura sales nunquam desunt illi sane non obstante sulphure limoso et inquinato laevorem summum eiusmodi mistis inducunt tum ob duritiem, quam ex salis copia acquirunt, tum ob splendorem, quem salina corpora veluti natura sibi insitum habent.

 

Dico secundo, ex Spagyrica arte infinitis experimentis iamdudum innotuit, ex sulphure varie per ignem tormentato innmeras colorum species resultare, unde tanta de cauda pavonis et phoenice fabulantur Alchymistae tanquam luculentum ad magni operis portum accessus indicium. Quamvis ego hanc colorum diversitatam non tam substantiae sulphuris, quam salinis corrporibus, vitrioli, aluminis, et potissimum salis ammoniaci, quibus turget. adscribendum ce existimem: huius enim humidum vel ad minimum calorem in innumeros colores vertitur; quemadmodum et sulphur, quod variis ignium tormentis exagitatum, tantas colorum differentias non sortitur nisi ex sale ammoniaco et vitriolo, quibus saturatur; quos tamen colores non acquirit nisi ex dictis quae uti diaphanorum naturam sequuntur ita quoque insitum, sibi colorum seminarium habent. Qui vero ei colores attribuunt ex Mercurio ei admisto, ii quoque id non nisi ex salibus quibus totus constat feri asserunt, praesertim vitrioli, quod uti easdem cum sulphure vires obtinet, ita quoque cognata esse, et quoad essentiam, quasi eadem uti oleum sulphuris et Mercurii aperte docent, de quibus alibi. Unde ad diversos ignis gradus spiritus salini metallici sublimati nunc nigrum, modo croceum, paulo post rubrum intensum, et tandem coeruleum exhibent; idem fit in Mercurii sublimatione una cum sulphure, ex qua inabrium colorem rubrum suum intensum eliciunt; et in Mercurio, prout alia et alia tum salia, tum mineralia adieceris, i.ersos colores efficies.

 

Verum cum in tractatu de salibus haec omnia elucida verimus et in sequentibus de sulphure quam amplissime simus ratiocinaturi, eo Lectorem remitto. His ita praemissis, iam videamus, unde in lapidibus tanta colorum varietas.

 

Certum est, omnes lapides ex quatuor maxime esse constitutos, ex sale, suphurea gleba, aqua, spiritu minerali lapidifico et indurante. Quandocunque ergo corpus ex salis praedominio et sulphuris minima parte constat nascetur pio ii coloris, ut marmora candida. Si vero excrescat ex praedominio sulphuris adusti et impuri, et terrestribus quisquiliis contaminati, nascetur lapis niger porosus, scaber et tenebrosus. In marmoribus vero ex abundantia salis uti paulo ante dixi, indefaecatum sulphur concipit insignem illum splendorem nitoremque, quo tantopere delectamur. Si sulphuri maior pars vitrioli accedat, nascetur cuprei coloris lapis subrufus, qui si aerugini misceatur fiet lapis viridi colore imbutus et sic de caeteris, pro combinationis dictarum quatuor rerum intervenientis varietate. Et quoniam magna sulphuris existit diversetas: est quippe aliud sulphur nigrum, cinereum aliud, aliud fulvum, aliud rubicundum, quae omnia dependent a maiori vel minori sulphuris concoctione: per concoctionem enim sulphur depuratur, salina corpora exaltantur, quae uti per se et sua natura lucidaet diaphana sunt, ita quoque accedente spiritu minerali tingente quem nos non incongrue al ammoniacum dicimus, luminis maxime particeps, lapis pro qualitate et quantitate admixti falis et dispositione materiae nunc in hunc nunc in alium colorem differentem degenerat. In Iaspidibus vero diversicoloribus pro alia et alia dispositione partium, alium aliumve colorem resultare necesse est tingente spiritu Salis ammoniaci lapidem in eos colores, quos diversarum partium ratio insito sibi magnetismo postulat.

 

Est itaque lapidum chromatismus seu coloratio lapidum nil aliud quam diversa sulphuris vitriolo foeti ad diverssam temperiem vel ad puritatem impuritatemve reductio, prout sulphur, quod omnibus mineralibus mixtum est, diverso modo per calorem purgatur et disponitur: sive enim ab igne proprio, quo pollet, sive ab externo aut Vulcanio, vel etiam lumine, luo modo sllphureae illae partes accenduntur, certe consumptis quisquiliis, salina corpora, sive virtutem suam ibidem magnetico quodam confluxu, dum simile sibi simile appetit, exerant sive alio quovis modo, iam manifesta per ignem fieri necesse est: quae cum memorato supra spiritu varie tingantur, varii quoque inde emanabunt colores, quamvis enim sulphur non sit pars fixa lapidis. sed ignea et spiritosa, si tamen pura et defaecatissima fuerit, ein crystallinum corpus, uti experimenta. Spagyrica docent, degenerat; adeoque nonam opacum amplius, sed luminosum in corpus exurgit: coloratio enim opacitatem requirit, quam lumini superaddat. Hinc patet quoque cur corpuscula salina, quae ad generationem lapidum potissimum concurrunt cum diaphana sint, non eosdem qui diaphana ambiunt colores admittant; quia videlicet sulphuri admixta sunt, et per totam substantiam lapidis diffusa unde ex constipatione opaci, luminosa sese exhibere non possunt, nisi in superficie tantum, iuxta tincturae, quam subierunt, rationem: quae si rura fuerit, rubrum; si candida, candidum; si nigra, nigrum; si fulva, fulvum; et sic de caeteris: quae tamen si ab omni terrestris sulphuris portione soluta libertatem nacta fuerint, illa utique non iam colore illo materiali, sed diaphanis proprio fulgebunt. Quomodo vero illud arte Chymica feri possit, suo loco dicetur.

 

Sunt quippe colores huiusmodi nihil aliud quam lumen et ignis, quorum illud salia, hoc sulphur refert, vario modo se habens cum hum ido conglutinante nativo permixtum et concoctum, uti experientia quotidianal docet. Res enim cunctae dum funt, et in primordiis suis producuntur, coloribus multo aliis iisque distinctis, quam in medio et fine sui ortus, quemadmodum ample in XI Libro demonstrabitur, exornantur; non alia de causa, nisi quod earum calidum et humidum, sal et sulphure, quibus imbuuntur, tum in principio generationis, tum in medio ac fine, variis distinctisque alterentur et coquantur modis, quorum alteratione dum saxum suo inficitur volatili , diversos colores, ut Chymicorum more loquar, resultare necesse est. Hinc pleraque mineralia fornacibus alembicisque torta, adeo differentium colorum fumos a se dimittunt: et in magisterio magno colores tenebrosi primi deinde lucidi, usque ad intensissimum ruborem quem et ideo Leonem rubrum vocant, quo finem quoque operis se consecutos esse, sibi imaginantur, miro quodam ordine emergunt. In plantis quoque idem videre est, quarum partes radici vicinae primum albo, deinde subviridi tandem intenso virore florescunt, donec succo consumpto auctumnali tempore tandem in flavedinem degenerent; quae omnia ex humidi et calidi subtilitate aut condensatione, variaque humidi radicalis sulphurisque iis appropriati concoctione contingunt. Sed de his suo tempore et loco. Sed haec aliter non se habere ac diximus, omnia et singula experimentis irrefragabilibus ostendamus.

 

EXPERIMENTUM I.

 

Infundatur in Scyphum, vel scutellam plumbeam acetum acerrimum, quod statim in plumbeam substantiam aget, ita ut intra paucos dies ea magna aceti acrimonia resoluta in purissimam candidissimi coloris cerussam pictoribus et pharmacoepis ad innumera conficienda usitatam convertatur; hanc exemptam crucibulo igni validissimo deco quendam impones, quam et intra exiguum tempus in intensissimum colorem rubrum, quod minium vocant, tandem in nigram scoriam degenerasse comperies.

 

Quaeres itaque, quomodo hic color candidissimus primo, deinde in ruberrimum, et tandem in nigram scoriam degeneret? Respondeo hoc fieri caloris ignei incremento: primo siquidem acetum, uti ignea quadam acrimonia pollet, ita plumbum in minutissimas particulas dissolvit, quae particulae cum sale refertaesint, fit, ut faecibus separatae singulae lucidissmia corpuscula exhibeant. Si enim microscopio ea contuearis videbis ea sub granorum ad instar crystallinorum formis, quae tamen ob calcem iis admixtam, nonnihil opacitatis obtineant, caeterum diaphana; non secus ac si vitrum in minutissimas partes contuderis. illa quae prius diaphana erat, iam farina alba comparebit, eo quod solutio compositi, dum singulis particulis peculiarem existendi modum conciliat illa quoque non iam diaphana amplius, sed reciprocae albedinis communicatione, candida et nitida compareant; et in aquarum de rupibus praecipitatione luculenter patefit, dum aqua in minutissimas particulas lapsu fluminis discinditur, candida et nivis instar, ob eandem quam diximus causam apparet.

 

Quomodo vero cerussa tandem in ruberrimum colorem adusta et tuem in nigramcoriam egeneret explicandum restat. Dico itaque hoc fieri per varios caloris gradus: Nam si in crucibulum igni impositum oculos contorqueas, videbis cerussam primo albam paulatim vel ad primum ignis odorem in flavedinem quandam lucidam abire et paulo post in herbaceum colorem primae lanuginis et rursus postea in fulvum, ac tandem in desideratum intensissimi coloris rubri misnium deflectere. Dixi hoc fieri per varios caloris gradus, sed non sufficit ratio, cum haec a nemine negari possit: aliquid aliud igitur latet. quod hanc constituat metamorphosin: Quomodo itaque hoc fiat, aperiam.

 

Diximus supra omnem colorem deberi salinis coporibus metallis mixtis: Dum igitur plumbum per aceti acrimoniam exeditur, tum ecce partium aiarum calci mistarum fit resolutio, quae uti ignem non sunt adhuc expertae, ita quoque sub naturali salis calcisque forma canet sed ubi Vulcanium ignem expertae fuerint, iam sulphur primo insensibile plumbo mistum et salibus foetum, adustum ex albedine in sal flavum abire pergit, eo quod adustio calcis particulas transmutet in vicinum albo colorem, cui salinus spiritus nitorem conciliat: at si cerussa vehementius aduratur, iam obfuscatis corporibus salinis cerussa ex albo et flavo colore mixta subvirescente colore imbuta conspicietur, quam luminis reflexio in tali dispositae materiae combinatione exhibet. Rursus si haec adhuc vehementius aduratur, flavum colorem paulatim, eo quod materia vehementi calore exagitata, iuxta colorum naturalem progressum in eum colorem, qui viridi propior, degeneret salina vero corpora eum exhibent luminis illustratione colorem, quem adustionis incrementum secum portat: atque hoc pacto in tensissimum rubedins gradum, id est, minium, tandem intensissima caloris vis producet a quo gradu si ignis gradus vehementius et vehementius intendatur, videbis quod uti per luminosorum colorum gradus in rubrum excrevit, ita hoc per umbrosorum ac tenebrosorum colorum gradus, id est, puniceum, caeruleum, cinereum, paulatim ordine deflectet, donec in nigri coloris scoriam albo oppositam iam omnibus spiritibus dissolutis instar carbonum, degeneret..

 

Atque ex hisce luculenter patet quomodo colores caloris vi in mineralibus paulatim ex uno in alterum gradatim iuxta ordinem naturalis mistionis transmutentur. Sed quaeres, cur non idem in ligni adustione fiat, ubi candidissimum lignum statim in carbonaceum colorem deflectit? Respondeo, hoc fieri, ob humiditati abundantiam in ligno latentem, quae calore in fuliginem exaltata, eo lignum colore quo ipsa imbuitur, tingit, quae et aucto colore per totam substantiam diffusa in carbones resolvitur fuliginem vero pinguem adhuc remanente in carbone vehementior ignis tandem omni pingui humiditate exutam veluti glutino, quo partes in carbone adhuc connectebantur, privat; quae deinde alteri materiae mixta minerali, ignique torta, easdem, quas diximus, gradatim colorum metamorphoses subit. Ex hoc unico experimento sat superque patet, quomodo colores in mine ralfus nascantur: Sed addamus aliud experimentum.

 

EXPERIMENTUM II.

 

Quomodo vero salina corpuscula se mutuo destruant et instaurent, hoc docebimus experimento. Si gallarum in aquam limpidum resolutarum infusioni vitriolum admisceas, ea statim in atramentum degenerabit. Quaeritur huius rei ratio. Dico hoc fieri, quod galla constet ex maxima patet, quam proprietatem ei aqua, pollet impuri, scabri uti ex porosa eius substantia maxime patet, quam proprietatem ei aqua, in qua maceratur, communicat. Hinc si vitriolum aut aquam vitriolatam in eam praecipites, fiet ut porosi sulphuris partes in galla latentes, et aquae communicatae statim vitriolum insita sibi vi tanquam sibi congeneo corpori atrahant. Cum vero partes, uti dixi, gallaeo plurimum in se porosi et adusti sulphuris partes , nigra tinctura fetas contineant hinc aquae vitriolatae, particulas particulae gallae connexae, in galla insitum sibi atrum colorem tingunt, unde amentu.

 

Si vero huic atramenti tincturae aquam Stygiam superaffuderis, ecce, mirum dictu, aqua atramentosa mox pristinae claritati restituetur. Quaeritur huius effectus causas. Dico aquam Stygiam Stygia sua acrimonia corpuscula gallarum aquis commixta superaffusione facta, statim exesa prorsus consumere. Unde tingenibus corpusculis consumptis claritatem aquae vitriolatae restare necesse est.

 

Si vero huic aquae iam in pristinam claritatem reductae oleum tartari affuderis, statim ea, in atramentum reducetur. Cuius causam si quaeres, hanc esse scias quod oleum tartari eandem, aut non absimilem in se, quam galla tincturam contineat: affusum itaque aquae Stygia aqua iam imbutae, fit, ut corpuscula salina sive particulae: tum vitrioli, tum aquae Stygiae, naturali olei pinguedine oblimatae, et insita oleo tartari atri coloris tinctura una imbuantur, unde rursus atramentum..

 

Unde pulchrum in Steganographia arcanum patet: Si enim in charta candida vitrioli aqua, quaecunque volucris inscripseris, conscript litere mox adeo evanescent, acsi nunquam scriptae fuissent nullo earum relicto vestigio. At mox, si chartam gallarum infusioni immerseris, illae protinus nigerrimo colore imbutae se non sine spectantium admiratione exhibebunt; quas se denuo deletas cupias, id spiritu vitrioli aut aqua Stygia penna excepta literisque superinducta praestabis: huic vero tartari affusus in pristinum claritatis statum reducet , quarum causa iam e allatis supra patuit. Pari modo tinctura violarum coerulea oleo vitrioli suffusa purpurascit, cui si guttas aliquas spiritus corni cervi affuderis, color iste purpureus in viridem continuo vertitur.

 

Quae omnia dependent a varia differentium corporum constitutione, qua cum variis et differentibus alius varie tingentibus turgeant, ita quoque ex naturalibus iurgiis, quibus inter se dissident, aut concordant varias colorum transmutationes admittunt. Sed haec uberrima experimentorum congerie in tractatu de Fermentatione et praecipitatione metallicorum liquorum amplius exponentur.

 

EXPERIMENTUM III

 

Accipe ferrum, seu chalybem affabre politum et nitidissimum, quod si temperato ignis calore urgeas, id croceum induet colorem; vehementiori, in coeruleum seu violaceum; vehementissimo vero antequam ignescat, in nigrum vertetur colorem, qua sola ignitione fere nitorem amittit. Experimentum vulgo notum et fabris ferrariis usitatissimum et quotidianum; qui tamen huius chromatismi rationem reddere nequeunt, nec puto ita obviam esse iis etiam, qui magni in Philosophia Doctores esse sibi imaginantur. Persistimus ergo in eo, quod coloratio et tinctura oriatur ex sulphure salibus commisto, et pro diversitate puri aut impuri sulphuris alios aliosque uti iam supra diximus, producit colores; dum enim ferrum est nitidum et politum detersumque, si igni supponatur, vel alio calore igneo uti si ferro candente tingatur, partibus sulphureis illius protinus accensis subtilissimae eius partes in extima superficie exspirant, quibus destitutae,que remanent in illa externa superfice, uti impuriores sunt, ita quoque sub rubiginis forma in illum croceam colorem seu triticeum vertuntur. Cum enim ad istiusmodi colorem minor requiratur opacitas, statim ubi a volavit nonnihil purioris substantiae, quod reliquum est fixi salis sulphuri volatili mixti, in croceum colorem vergere necesse est sivero ex intensiori igne crescat partium subtiliorum lucidiorumque recessus, fit ut partes, quae remanent magis quoque in dicta superficie crassescant et opacentur, ac proinde in umbrosum quendam colorem, cuiusmodi coeruleus est, degenerent, donec tandem ignis incremento offusa luce superficies in nigrum colorem, constipatis in superficie partibus impurioribus, convertantur.

 

Sed quaeres forsan, Ultrum ec colorum metamorphosis fiat per alium quemvis calorem, veluti si aquae ferventissime ferrum iniiceretur. Respondeo, quod non: ad hunc enim effectum requiritur verus ignis et calor adurens, alias enim sulphureae partes per totam ferri substantiam diffusae non accenderentur: accenduntur autem vel ad temperatum ignis adhibiti calorem ad unum omnes totaque ferri substantia illo alteratur eo quod subtiliores partes avolantes, secum ex intimis ferri recessibus impuriores avehant; quae uti impuriores sunt, et spiritibus destitutae, ita quoque volatu inassuefactae ceu fixae in externa superficie commorantur.

 

Demonstrata itaque per praecedentia experimenta varietate colorum in lapidibus et metallis, iam nil restat amplius; nisi ut demonstremus qua ratione lapides in intimis terrae visceribus colorentur. Dice itaque, cum pleraque saxa et lapides suo constent sulphure et salibus, fit, ut si spiritus minerales salium igne subterraneo in vaporem aut exhalationem exaltati, ob eorundem summam subtilitatem intimas montium rimas venasque penetrent illi ubi in materiam appropriatam inciderint volatili fixove sulphure quod illi materie in est iunctam, tunc illa pro varietate tingentis spiritus, nunc in hunc, nunc in alium colorem convertitur, quam postea superveniens lapidicus spiritus sive succus in saxosam tandem substaniam indurat. Sed quoniam in sequentibus, varia de hisce et similibus dabitur dicendi materia, hic pluribus rem elucidare, supervacaneum duxi.

 

Restat itaque, ut iam mixturam colorum, eorundmmue secundum naturales gradusg genesin ostendamus. Quinque praecipua colorum genera hic pro fundamento ponimus: Album, Flavum, Ruburm, Oeruleum, Nigrum, quorum mixtura omnes alii intermedii, quorum non est numerus, enascuntur et sunt sequenti schemate comprehensi. .

 

Albus nigro ad aequalitatem partium commixtus nullum alium praeterquam cinericium, quicquid Peripatetici nonnulli dicant, parturit: cum nigrum albo mixtum semper subalbidum quiddam, et album nigro, semper subnigrum quiddam obscurum producat, usque dum totus albus color in manifestam nigredinem, vel niger totus in albedinem superiniecto identidem albo ampliori. Et contra albus totus in nigredinem superiniecto semper et identidem nigro uberiori convertatur, neque possibile est, ex his alium quempiam ex lucidis intermedium produci, cum sint colores oppositi, qui medium non admittunt. Sed iam ad alios progrediamur. 1. Albus cum flavo, sublavum albo vicinum, flavus vero cum rubro aureum sive fulvum croceumve; Ruber cum ceruleo purpureum, et ceruleus cum nigro subcoeruleum nigro proximum producet. 2. Albus cum rubro, colorem quem incarnatum et ruber cum nigro subrubrum ad nigredinem vergentem. uti in rubris Tulipis patet, producet. 3. Albus cum ceruleo, cinereo colori haud absimilem; flavus vero cum nigro fuscum, quem Leonium vocant, argillae fuscae colore, proferet. 4. Tandem flavus cum ceruleo, omnium nobilissimum iridem producet colorem ex omnibus fere intermediis constitutum,quem unicum Natura ad hominum animaliumque recreationem intendisse videtur: unde merito medium inter omnes colores locum occupat.

 

Atque ex hac quadruplici colorum combinatione omnes reliqui suam originem nanciscuntur. Siquidem ab albo ad flavum verum favi continua adiectione, omnes ii colores, quos nunc intensius aut remissis flavum vocant, revocantut. Rubri ad flavum continua adiectione, resultant omnes illi colores, qui ad rurum nunc remissis, nunc intensius revocantur, usque ad verum rubrum, uri a coeruleum additione omnes ii colores revocantur, qui aut intensius aut remissius rubrum habent, revocantur. Denique coerulei ad nigrum additione omnes ii colores coerulei revocantur, qui ad nigrum delinant.

 

Idem dicendum est de rubri ad album, de rubri ad nigrum; de albi ad coeruleum, de flavi ad nigrum de flavi denique ad coeruleum additione. Non enim in omnibus idem est album, flavum rubrum, ceruleum, nigrum immutabili et determinato gradu constitutum; non in omnibus viride idem aureum idem, purpureum idem: sed pro varia principalium quinque dictorum colorum mixtura innumerae uniuscuiusque species emergunt: ut proinde hic habeas, in quamnam colorum classem unum quemque adnumeres, quorum unusquisque nomenclaturam suam ex rebus,quibus insunt, videlicet ab elementis, nubibus, a luce,a mineralibus metallis, herbis floribus, ab animantibus, volucribus, piscibus, reptilibus et insectis, aliisque sortiuntur: de quibus vide Artem nostram Magnas Lucis et Umbrae: in qua fol. 66 fusius actum.

 

COROLLARIUM.

 

Hinc patet quoque, quomodo ex varia sulphuris variis mixti concoctione, varii quoque diversissimique colores iuxta gradus: hic propositos emergant, et experimentis adductis sat superque patuit. Quibus quidem ostensis, iam ad colorum, quos apparentes vocant, genesin exponendam progrediamur.

 

EXPERIMENTUM.

 

Ad ea que de combinatione dictorum colorum diximus, validius comprobanda, tale sumes experimentum. Accipe vitra Crysallina, quinque dictorum colorum generibus tincta; allo, id est, coloris experte vitro: Flavo, rubro, coeruleo, nigro: invenies ex unius vitri alteri superimpositione, omnes illas colorum species quas in schemate praecedente descripsimus, produci. Si itaque vitrum flavum rubro superimposueris, videbis ea transpiciens obiecta omnia ilico areo quodam colore splencdescere; idem eveniet per radium reflexum, si Solis radios vitra transeuntes in charta candida exceperis: dum enim medium diaphanum transit chartam eo colore quo diaphanum est, aureo imbuit. Rursus si flavum coeruleo imposueris, invenies omnia nitidissima coloris specie virescere; si vero rubri et coerulei coniunctione vitrirem tentaris, omnia purpurascere comperies: hoc pacto coeruleum cum viridi, quem pavonaceum vocant colorem exhibebis. i vero albo nigricans superimpo sueris, non alius inde color quam cinericius prodibit: hoc pacto per sola quinque dictis coloribus tincta vitra omnium colorum mixturas exhibebis; experimentum non minus iucunditate plenum, quam admiratione dignissimum, causas colorum ad oculum demonstrans.

 

Nemo itaque hosce phantasticos colores dicat cum vitra vero colore, non ex vegetabilibus, sed ex variis mineralibus deprompto tincta sint. Neque color diversus tantummodo apparens esse dici potest, cum ex mixtura vera reali, luminisque pro medii ratione tincti proveniat.

 

Eodem prorsus modo se habere dico diaphanas gemmas, crystallum quae albo, chrysoprasum qui flavo carbunculum qui rubro sapphirum qui coeruleo: niger vero uti tenebrosus est, ita nullam gemmam hoc colore imbutam generat. Crystallinus uti puram lucem aemulatur, ita quoque proprie color dici non potest. Sapphirus vero eo colore imbutus quo tingentes salino sulphurei spiritus sunt, quibus coagulatus fuit, tingitur. Carbunculus ammoniaco sale, sulphure maxime defaecato decoctoque tinctus ruberrimo colore rutilat. Saphirus tinctura vitrioli aerosa in pulcherrimum celestis coloris ceruleum tingitur. Smaragdus ex flavi et coerulei coloris mistura resultans virore nitidissimo splendescit: qualia itaque fuerint salina tingentia sulphuri adiuncta, talis erit gemma, quae inde lapidescit, de quibus postea. Patet itaque in gemmis colores non apparentes tantum esse, sed veros et reales ex vera et reales ex vera et reali tinctura ortos. Ex hisce iam progrediamur ad colores in vitris polygonis maxime apparentes ex varia reflexione refractionis causato.

Chapter V. Color of stones and gems, and how their color variation is inscribed in them by nature.
Chapter VI. On colors, which are called apparent.
LATIN transcription  

CAPUT VI.

 

De coloribus, quos apparentes vocant.

 

Colores apparentes ii vocantur, ut plurimum, qui non ex opacorum mixtorumque corporum superficiebus profluunt sed ex diversis diaphanorum corporum mediis visui diversimode occurrunt: qui quidem a plerisque hanc etymologiam sortiti sunt, quod ex se et sua natura instabiles sint, et nunc hoc, nunc alio colore pro succi differenti affluxu differentique, differntique oculi constitutione spectentur, atque ideo non veri et reales sed imaginarii putentur. Nos vero quicquid dicant Peripatetici, nullum colorem pure apparentem esse sentimus; sed omnes veros esse colores, qui veras mixturae atque apparenti suae causas et rationes intra se contineant. Spectantur autem ut plu]rimum in iride atque in avium nonnullarum, uti anatum, columbarum, pavonumque pennis in differenti maris nubiumque colore, in vittis trigonis, caeterisque corporibus crystallinis polyedris ex varia lucis reflexione resultantes. Et primo quidem de coloribus in vitris polygonis, deinde etiam de iis, quae in avium pennis apparent, pari cursu ratiocinabimur.

 

Quomodo Color in diaphanis angulosis, id est, vitris trigonis et polyedris, fiat.

 

Quomodo colorum diversitas in diaphanis corporibus angulosis, id est, in trigonis et polyedris crystallinis producatur, magna inter Philosophos controversia est. Plerique nullam ibi colorum entitatem realem; sed pure phantasticam esse et imaginariam, dum contentiosius asserunt, exigua se rerum naturalium peritia instructos esse demonstrant, de iis rebus reconditissimis naturae, quamne a limine quidem salutarunt disceptaturi: qui vero abditissima eius penetralia propius accesserint, vel ipsa Natura magistra et doctrice aliud dicere coguntur. Sed ut tandem lucis multiplicem sobolem ex tenebrisin lucem producamus Te, Lector, scire velim, crystallina corpora vitreaque non secus ac caetera omnia mixta mineralium corpora suis corporibus Salino-mercurialibus constare; cum vitrum ex cineribus sale turgidis, crystallinorumque corporum saliim videlicet, quorum nullum est. quod non diaphanum sit, uti ex Microscopio patet. Haec vero corpuscula quamvis vitro anguli exerte colorata non videantur, causa est continuitas eorundem, in unam planam politam superficiem exporrecta et counita, per quam visus recta transiens, sicuti umbras non reperit, ita quoque differentibus umbrarum speciebus non alteratur: mox tamen ac in angulosa diaphana inciderit, tum ecce iam corpuscula salina diversimode affecta, iam umbrarum foedatione, modo varia lucis in medio densiori refractione variata, eo colores ordine, quo supra descripsimus, exhibebunt; quo enim minores umbras eo luci viciniores, quo maiores subierint, eo tenebris propiores colores dabunt. Quod vero in non angulosis corporibus ii colores non exhibeantur, ratio est, quod uti diximus. Lux recta et inoffensa visiva potentia transeat, ac corpuscula omnia, uti quam unitissima sunt, ita quoque eodem modo lucem puram imbibunt, atque adeo colores in istiusmodi medio ulli comparent ob lucis uniformitatem: mox tamen ac angulorum opacitas intervenerit, tum ecce lux ex umbrarum diversitate opaca, eam colorum eriem referet, quam maiores aut minores umbrae requirent, ipsis corpusculis salinis per totum diaphanum dispersis eum tumper lucem refractam tum per variae opacitatis misturam colorem in apertum ducent, quem una cum differentibus opacitatis gradibus corpusculum diversa tinctura postulat. Sed haec in sequenti tguca demonstramus.

 

Sit prisma seu trigonum crystallinum RTSVXY, radii Solis CEIN, oculus DIKH. In hoc duplex situs rerum videtur , unus per radium reflexum quires non mutat, nec in figura, nec colore, tametsi inversas exhibeat fitque quando res normaliter vitrum penetrant: alter per radium refractum, atque hic res neque situ naturali, neque eodem colore exhibet, sed nunc ovatas, et denique omni colorum genere adornatas: Solis enim F radius aut cuiuscunque lucis,ubi oblique in latus trigoni ST inciderit, is bis refractus ad oculum DIKH revertitur, et quoniam hac refractione multum a pristino suo vigore ob medii maiorem minoremve profunditatem recedit; hinc lux in hac diversimode opacata fedataque colores quoque nunc ad album magis, nunc ad umbrosum magis tendentes refert. Videntur autem in trigono tres principales supra memorati potissimum, flavus, ruber, caeruleus, et ex his misti viridis et purpureus, exclusis albo et nigro. utpote ad colores intermedios conficiendos ineptis. Sic autem in trigono nascuntur.

 

Sit primo radius C, qui in vitrum in puncto b, incidit et quoniam per medium densius transeundum est, ex b refringitur in a: atque hinc oculo in d constituto occurrit: quoniam vero a, b brevis transitus est, hoc loco colorem luci seu albo simillimum produceret quidem, quoniam tamen angulus, SV vitri solidus radium vicinum umbrositate sua non parum obfuscat, hinc non album, nec flavum, uti deberet, si angulus non obstaret, sed intensissimam rubedinem generat. Contra siradius lucis N in O inciderit, is in edo omnium profundissimo O r, quod pertransit refractus ad oculum in H constitutum sub ceruleo colore, nigro vicinus recurret, tum bina refractione, tum medii profunditate, angulique opacitate a genuina sua puritate multum degener, in umbrosum, cuiusmodi caeruleus est, colorem desinit:

radio vero cis, E, cadente in trigoni punctum e. is bis refractus ex e in g, et hinc tandem in I puncto oculis occurrit; qui radius ubi media quadam via procedit, neque remotiori anguli solidi umbrositate multum opacus, neque tanta profunditate immersus, medii quoque coloris formam albo viciniorem croceo amictu fulgidum exhibebit; reliqui duo colores, viridis pavonaceus, uti ille ex flavi et cerulei, hic ex rubri et coerulei mistura constituitur, ita quoque eosdem in dictorum colorum confiniis exhibent. In hac Figura a, b, minimam latitudinem vitri, g e, et n l mediam, o r vero maximam latitudinem sive profunditatem monstrat.

 

Atque ex hisce causa colorum intrigono vistreo, aliisque corporibus angulosis crystallinis patet, et alia non est nisi primo anguli solidi umbras proiicientes, quibus lux per medium diversimode densum diversimode refracta, ac per umbrae varie modificata, corpusculisque salinis aequius dispersis tincta tot tantisque colorum discriminibus se vestitam exhibet. Quae recte perceperis, causas quoque in Iride; mari caeterisque rebus elucescentium colorum enodatas habebis. Vide Lector, quae de hisce citato Lucis et Umbrae Libro, uberi ratiocinio egimus.

 

Percepisti, ni fallor Lector ex praecedentibus internum lumen seu calidum innatum, quodsi Natare vocatur et unicuique rei inexistit, huius, inquam, concoctione sua, varia colorum omnium fontem esse: Audisti quoque quam innumeros colores exhibeat Mercurialis ille liquor una salinis mixtus corporibus, quos qui non vidit, utique scribenti mihi fidem non habebit: qui vero viderint, rei novitate attoniti satis admirari non possunt Caudam illam pavonis Chymici, tam insolitis colorum speciebus coruscantem: quomodo vero id fiat primo post experimentum propositum docebo.

 

EXPERIMENTUM. Mirabile omnigenos colores exhibens.

 

Si argentum vivum vapore plumbi coagulum cochleari aeneo impositum carbonibus succensis calefeceris, ecce mox tibi in liquefacta materia talis emerget colorum variatas, qualium in mundo maior conspici non potest, ita lucidorum ut cum iis, quos apparentes vocant, vix comparari queant. Quaeritur causa huius rei. Dico esse corpusculorum salinorum, quae prius in liquido Mercurio humido abscondebantur, percoagulationem, et exaltatioem plumbi vapore factam; dum enim vi caloris separantur corpuscula, tum ecce terrestribus quisquiliis aut consumptis aut desidentibus, soli tingentes salium spiritus in superficiem eati primum dominandi ambitione insolescunt. varioque confluxu tinti virtutem suam per omnes pene colorum differentias exerentes demonstrant; ut proinde nemo sanae mentis reputandus sit, qui hosce colores pure phantasticos esse dicere audeat. Sunt enim varii tingentium salium spiritus vi plumbi Mercurio inexistentes, qui caloris vi exaltati in superficie lucis incidentis ope tot tamque varias dictorum colorum differentias ostendunt; uri enim diaphani sunt, ita corpuscula, unum alteri superposita per qualemcunque tandem opacitatem , nunc hunc, nunc illum colorem exprimunt, uti supra de vitris tinctis unum si alteri superponas dictum fuit. Colorum, qui in avium id est Pavonum Columbarum, Anatum, aliarumque avium pennis elucescunt, causa.

 

Volucres sulphure et salibus turgere, inde constat, quod ex stabulis et columbariis ingens nitri caeterorumque salium copia extrahatur. Cum itaque oleaceam, ut cum Chymicis loquar, sulphuris saliumque portionem per excrementa eiiciant, subtiliores vero salium partes per urinam, qua carent, exonerari nequeant, natura utique eas altiori consilio in pennarum amictum destinasse videtur. Cum enim hi spiritus Salino sulphurei subtilissimi continuo exspirent, ii intra pennarum concavos canaliculos insinuati ibidem ambiente aere condensati. In pennas abeunt, aliis et aliis continuo succedentibus: pennae vero uti ex salia materia varie tingente constituuntur, ita quoque variiis coloribus pro lucis allapsu imbuuntur, et pro structura pennarum differente. Si enim pennae sulphuris adusti fuligine imbuantur, fient volucres nigrae si salisnitri copiosa, candidae; si ex candido aeque ac nigro vapore excrescant, albo-nigrae volucres nascentur, uti picae et hirundines. Si vero variae salium tincturae accedant diversicolores volucres emanabunt.

 

Atque dehisce nulla quidem controversia est. Sed quomodo in Pavonibus, Anatibus et Columbis tam varia, inconstans et mutabilis colorum varietas ad diversum lucis allapsum producatur istius nemo quod sciam, ad hucrationem veram et genuinam reddidit. Ego quid observarim paucis aperiam. Ex frequenti huiusmodi pennarum, ope smicroscopii inspectione mihi innotuit, quod omnes illae pennae tanta colorum varietate radiantes et in Pavonibus caeterisque avibus conspicuae nascantur, ex naturali pennarum constitutione, quarum filamenta Natura ita disposuit ut et diaphanae sint, et in angulosam formam trigonis vitreis haud absimilem concinnatae sint, quae omnia smicroscopium luculenter demonstrat. Cum itaque ex variis tingentium salium mistura in angulosam formam huiusmodi pennae coaluerint, idem in iis fit quod in trigono paulo ante fieri docuimus infinita illa colorum varietas ex innumerabili multitudine huiusmodi pennarum angulosarum, unius in alteram varia refractione consurgit: atque adeo hanc causam colorum in penis avium demonstratam censea. Verum quoniam haec omnia in Itinerario Extatico per Terrestrem Mundum amplius deduximus, eo Lectorem remittimus, ubi et de nubium, maris, mineraliumque coloribus abundantissime actum reperiet. Experimenta varia colorum ex metallis mineralibusque corporibus emanatium.

 

EXPERIMENTUM I.

 

Experimentum primum, quo ostenditur, in qualibet pila vitrea, aquea bulla roscidis, iridis fontiumque salientium guttis, eosdem colore in trigono caeterisque polygonis produci supra ostendimus; ut vel hinc causam colorum genuinam colligas.

 

Accipe peram vitream aqua limpidissima refertam, eamque ita exponito, ut ex ipsa lumen Solis incidens in oculum tuum reflecti possit. Sit Sphaera BCD, oculus EAF radii Solis terminante, et videbis in D puncto intensissimum ruborem; mutato vero angulo videbis colorem illum manifeste variatum ex rubro in coeruleum flavo mistum. In K quoque idem simulacrum coloris rubei apparebit, etsi multo quam in D debilius: cuius quidem rei ratio non est alia ni si oria in medio densiori refractio, qua lux in profundioribus sphaerae diversimode opacata, eos quos dixi colores producit; et ex figura hic apposita satis apparet, in cuius sphaerae punctum V lumen Solis incidens, in medio refractum densiori incidit in C, et hinc reflexum repercutitur in D, et deinde ex D refractum denuo in E oculo occurrit. Cum itaque hic lumen bis refringatur, semel in homogenio medio reflexum tandem ad H pervenit, necessario illud umbris medii foedarum a nativa sua claritate quasi in umbratilem quandam lucem degeneratum oculo tandem accedit. Hanc itaque refractionem multiplicem colorum causam esse inde patet, quod in l rubor multum variet a rubore in D, utpote qui ad puniceum vergat in D remotiorem ab albo luci simili, unde plures quoque eum refractiones pati necesse est. Praterea radius Solis F in G incidens refringitur in H, hinc in I, et ex I in K et hinc denique in oculum E. Vides igitur tanto colorem fieri umbrosiorem, quanto plures admiserit refractiones in corpore aliquo daphano circulari, seu polygono : ut proinde ex hoc experimento tota iridis et salientium fontium aquearumque guttarum bullarumque ratio dependeat.

 

EXPERIMENTUM II.

 

Flamma sequitur colorem materiae inflammabilis, seu olei quocunque tandem colore imbuti. Si enim in scutella quapiam aerugineum colorem aquae vitae, seu spiritui vini probe commiscueris, praeparatumque humorem ellychniumque simili colore imbutum accenderis, videbis non sine admiratione flammam intenso colore virentem; quem si vitreae phialae uvis plantisque lucido colore depictae indideris illa in vicino pariete, aut candida tabula intensissimi viroris fructus plantasque exhibebit. Nam cuprei vitrioli tinctura aerugini inexistens, calore exaltata flammam simili sibi colore imbuet; lux vero tincta vitream phialam transiens, eam simili quoque colore, viridem vero picturam adhuc intensiori colore viridi tinget. Si vero cinnabarim oleo probe commiscueris, accensus liquor inflamma intensissimi coloris rubedinem efficiet, cui sulphure admixto, ex rubore in coeruleum colorem mutabitur: eadem quidem flamma, sed pro diversitate liquoris tincti diversum colorem acquiret, quae omnia ex diversitate spirituum salinorum vari c tinctorum dependent. Si tandem fuligine sepiae liquore mista ellychnium oleumque imbueris, ecce mox flamma exurget atro colore imbuta, quae et adstantes eodem colore, non fine admiratione et horrore spectatorum vultus imbuet: unde in Magna naturali varii stupendique effectus produci possunt, quos alibi ostendimu.

 

EXPERIMENTUM III.

 

De Metallorum Colorius.

 

Ut aeris colorem in albedinem mutes, sic age: pulverem ex calce tartari item ex alumine et arsenico albo calcis lixivio dilutis resiccatisque in aes liquefactum coniicies et argenteo colore splendescet. Idem fiet, si aqua ex Mercurio sublimato facta et sale ammoniaco diluta per deliquium, in hac enim aes ferrumque restinctum argenteo colore imbuetur. Si vero plumbum nigrum in candidum colorem transmutare vel is sic age: Ex arsenico albo, calce tartari, sale gemmae et ammoniaco fiat pulvis, quem aceto perfusum septem dierum spatio macerabis, maceratumque ad siccitatem decoques, cuius pollen supra liquefactum plumbum proiectus, magnum dabit in argenteis vasis fingendis subsidium. Ignis vero virtute gradatim ex ochra fit rubrica in ollis novis luto circumlitis exusta, eademque candefacta acetoque restincta, purpureum colorem exhibebit. Aes cum sulphure combustum in cinnabarim degenerat; Spiritu vitrioli tingit ferrum in aes; Sal ammoniacum tingit plumbum in stannum: Colores figulorum si cum aliis colorum speciebus illiniantur, aliam differentis coloris formam acquirent, uti et genera chalcanthi: Calor enim materiam resolvit in spiritus salinaque corpora fixa et exaltata calore, obscuros colores multo reddunt illustriores.

 

Ad tincturam vero philosophicam quod attinet, scias ipsius colores esse quam maxime instabiles subinde revertentes: nam ubi a tenebrosa nigredine per innumeros colores ad niveum usque processit, subito atra nocte omnia rursus involvuntur, et deinde ex illa nigredine novi subinde colores exorti in caudam pavonis primum,deinde in rubedinem Chymicis frustra expetitam terminantur; denique novi. qui falso errore idem experti similes colores et veris omnino similes mutationes, non sine certa spe magisterii, perficiendi produxerunt. Si rationem quaeras huius mirabilis metamorphoseos, dico has mutationes ex refractione lucis internae omnes colores generantur, ortum habere; cum enim in praedicta materia simul existat densum et subtile, ex eorum mistione varias oriti refractiones necesse est; et primo quidem quod subtile est adenso absorbetur, illaque putrefactione partibus mire confusis nigredo luce veluti eclipsata nascitur, et tunc ex ebullitione spiritus confertim erumpentes nubibus totum illud vas cooperiunt; inde partes grosse sublimationis vi iam attenuatae subtilibus ita miscentur ut inde valde inaequalis existat lucis colorigena refractio, absumptis denique spiritibus terra remaneat arida et sitibunda; itaque avide suum spiritum resorbendo nova fermentatione novam parit nigredinem, dum partibus terreis iam fermentatis attenuatisque cum subtilibus permistione facta, novos faciat oriri colores, et demum ex perfecta mistura albedinem igne suo in rube dinem maturescentem.

 

EXPERIMENTUM IV.

 

De Tinctura colorum in Vegetabilibus.

 

Borax Aurificum candidus, caeruleus reddetur si tritus urinaque subactus glasto tingatur: vel purpureus fit, si intensius tinctus fuerit. Sunt autem extingentiba in vegetabilibus, succi uvarum nigrarum, Amaranti sanguinei, balaustiorum, polygoni coccigeri, semina heliotropii tricocci, quod primo affrictu suo colorem viridem reddit, mox ceruleum purpureum chartis tingendis aptissimum, folia quoque Cyperi seu Alcannae, quorum succo Arabes iubas, caudas equorum, pennasque struthionum in rubrum et flavum tingere solent. Integer Liber hic texendus foret, si modum et rationem, qua metalla, osla, ligna, pennae.equi canes, in omnis generis colores tingi possint, ostendere vellem. Verum cum haec extra instituti nostri limites sint, iis relictis, ad ea quae argumenti nostri propria sunt, procedamus.

Chapter VI. On colors, which are called apparent.
Chapter VII. In which the cause and origin of transparent stones and gems is discussed, first of crystalline gems, then of diamonds.
LATIN transcription  

CAPUT VII.

 

In quo de transparentium lapidum gemmarum que causa et origine, et primo quidem de crystallinarum gemmarum, deinde de Adamantum ortu agetur.

 

Ex praecedentibus iam innotuit: esse Terrenum Corpurus plenum metallicis salinisque spiritibus salis nitri, aluminis, vitrioli, qui Igne Subterraneo in subiectis unicuique appropriatis glebis abrasi, et in exhalationem aut vaporem versi, per intimas et pene insensibiles telluris fibras exaltati, ubicunque terrestres portiones reperiunt proportionatas, ibi vim suam in iis exerunt, qua tingendo qua indurando. Si enim intra montium latebras alicubi in glebas sale turgidas inciderit, tum ecce subito, veluti magnetismo quodam excitato partes subtiliores partes consimiles confluunt, qua cum subtilissimae sint, et omnes diaphanae hae unitae in loco appropriato, spiritu lapidifico iis insito , cooperante i eam substantiam crystallinam quam miramur, coalescunt.

 

Atque haec est origo et ortus omnium earum gemmarum quas Natura pellustres et diaphanas esse voluit: quae quidem nobilitate et excellentia ab ignobilioribus non nisi duritie et tinctura differunt: quanto enim fuerint duriores et nobiliori colore tincte. tanto pluris fiunt. Durities vero non aliunde provenit, nisi ex exquisitissima partium unione nexu pene inseparabili, uti in Adamantibus contingit, de quibus postea Tincura vero flava seu aurea, rubra, cerulea, purpurea, viridis, aliunde non fit, nisi ex variis salium tingentium, quas paulo ante variis experimentis ostendimus, speciebus, caloris vinunc in hunc, nunc in illum colorem exaltatis; qua tinctura, ut variamsalium miscellam arguit, ita quoque eandem, veluti Solem umbra, varia virtutes proprietates consequuntur: ita quidem ut minutissimorum corpusculorum exquisita unio iis duritiem, tinctura vero alia et alia differentes, quas in gemmis experimur, vires et proprietates conferat. Sed ut paulo propius ortum gemmarum diaphanarum scrutemur.

 

Quaeritur primo, quomodo, quibusve mediis crystallus nascatur? Sunt qui volunt, crystallum non nisi ex nivium liquefactarum purissimis, aquis, vi spiritus coagulativi nasci et non nisi in frigidissimis Regionibus provenire: utrumque falsum esse, multiplex experientia iam dudum ostendit: cum non solum in variis Europae locis, sed in Indiis Africa, America, sub ipso Torridae Zonae tractu constitutis regionibus, magnam copiam crystalli provenire, quotquot illas Regiones explorarunt, narrent. Refert Historia Regni Chiles esse iis in tractibus in profunda quadam valle, quam Andium iuga disterminant, in media praegrandis fluminis insula ingentem rupem totam crystallinam, in qua ab incolis paganis fanum integrum sit mira arte exsculptum, ex omni parte diaphanum: pariter ex montibus Lunae Africae, Zonae Torridae subditae ingentem extrahi crystalli copiam: quod et de Indiae Orientalis Insulis Zeilano et Sumatra referunt Orientalis Historiae Scriptores. Sed cum de hisce nullum dubium esse possit aut debeat, ita his relictis ad ortus eius causam investigandam procedamus.

 

In montibus itaque, ubi plurimum purgatissimi salis intra concava montium latet, fit ut calore subterraneo agente, alia salina corpora per vaporem salinum, et ab omnibus aliis grossioribus partibus purgatissimum eleventur, qui per intimas, uti dixi, terrarum rimas exaltatus, ubi sympathicum illis subiectum reperit, ibidem etiam Naturae quodam interveniente magnetismo partium similium ad partes similes attractus consurgit, quae paranympho spiritu coagulativo, dum miro coniugio copulantur, inde tandem crystallus illa diaphana ex unione diaphanorum corpusculorum nascitur. Quod vero res ita sese habeat, et quod ex purissimo sale fiat, experimento comprobamus. Crystallum ex sale constare defaecatissimo, sic explorabis

 

EXPERIMENTUM.

 

Crystallus ex sale constat.

 

Crystallo in minutissimum pollinem contuso de duplum sulphuris, terantur in misturam exactam: hanc indito crucibulo, sex horarum spatio igne reverbera, atque reverberatum equino fimo quatuor decimdierum spatio digere; deinde exemptum distilla , distillatione peracta , corpora salina separata, et frigore denuo condensata, in fundo recipientis, instar candidisimi salis reperies: Ergo in id vi caloris resolvitur, ex quo ab origine sua constituebatur. Quod vero caeteris gemmis mollior sit, salis mollities causa est, qui pro natura sua uti humidus est et fluxilis nature ita partes partibus non ea duritie, qua aliae nonnullae siccioris natur consolidat: requiritur autem ad hanc crystallogenesin locus proportionatus, nevapor illuc delatus evanescat, sed collectus omnisque effugii nescius, hunc quem diximus, humido veluti glutine quodam proportionato interveniente effectum praestet. Si porro vapor salinus croco ferri tinctus fuerit, congruamque sibi materiam nactus fuerit, eam in topazium aut chrysolithum flavo colore fulgentem tinget, et duritie et tincturae proprietatibus differentem. Si vero vitrioli ex cuprea gleba abrasi vapore mixturae fuerit, salina corpuscula minutissima per insitum appetitum counita sapphirum coeruleo celestique colore fulgentem producet, et duritiem quidem crystallo maiorem ubi et tincturam a vitrioli, utpote partium magis unitivi, proprietate nanciscetur.

 

Atque hoc pacto omnes gemmae diaphanea, qualescunque tandem sunt, salinis, a primordiis suis corpusculis constant, quae postea variis salium speciebus commixtae, uti differentes tincutras, ita duritiem quoque aliasque differentes virtutes, per diversos caloris et concoctionis gradus acquirunt. Quemadmodum enim sal humido loco positum liquefactum humectat, ita igne torrefactum, et humiditate evaporata, aliam proprietatem siccativam et adustivam acquirit. Ovum pariter leniter coctum liquidum, aliam virtutem habet, quam in duritiem excoctum; adeoque pro ignis vehementia uti differentem statum, ita et virtutes differentes obtinet; et in urina patet quae in temperato sani hominis calore citria efficitur; in calore immodico febrientium in rubedinem vertitur: in homine vero indigestis per modicum calorem humoribus abundante, aqueum humorem exhibet Vide Lector, quae de Urinae coloribus Libro secundo Artis Magnae Lucis et Umbre, uberrime docuimus: ubi quoque invenies, qua ratione ex urina aliisque salibus aqua praeparari possit, quae igni superposita et in imagines supraposita evaporata innumeros in imaginibus chartaceis colores, pro varia lucis incidentia visui ostendat; qu colorum ex salibus genesis prorsus ad oculum κατ' τῶν ἀποδείξιν demonstratur.

 

Unica restat hoc loco difficultas enodanda, quae mirum in modum multorum vexavit ingenium et est idomita Adamantis naturo. Quaeritur itaque unde ei tantarum virtutum seminarium quomodo in tantam duritiem, tantumque levorem coalescat. Adamas omnium gemmarum Rex lapis est inter crystallinas seu diaphanas gemmas omnium, sive duritiem, sive virtutes spectes, merito suo nobilissimus pretiosissimusque: Unde a solis Imperatoribus Regibusque olim quam maxime tanquam Regii splendoris symbolum appellatus fuit.

 

Olim a Plinio ob duritiem omnes eludere malleorum ictus creditus fuit: sed experientia quotidiana iamdudum contrarium docuit, cum non solum frangi, sed et in minutissimum pollinem redigi possit, quem et ob rosivam virtutem homini lethiferum multi opinati sunt, at experientia docuit, id falsum esse. Cum in India horum lapidum fossores plerumque ne furti arguantur. magna copia innoxie devorent, quos postea denuo egestos tuto loco ad lucrum reponunt. Cum itaque lapides cuspidibus acutissimis a Natura instructi et devorati nihil visceribus noxae inferant, quanto minus scobem minutissimam, tum humoribus stomachi, tum excrementis intestinorum involutam nocituram censebimus nihil itaque Adamas in se, neque qualitatis interna nec externae continet, quod aut perniciosum, ne dicam lethiferum sit; certe in diuturnis dysentericis cis affectibus magno adiumento a se datumfuisse, Anselmus Boot asseverat.

 

Quae vero de stupendis eius virtutibus narrant Scriptores, pleraque falsissima comperta sunt: uti sunt, dum coniuges dissidentes in concordiam revocare, fascinationes et incantationes tollere daemonumque insultus reprimere fertur: sed nae facultates uti natura superiores sunt, ita quoque, quae ab humana voluntate et proprio arbitrio dependent, utpote supranaturales, similes longe remotos effectus producere non potest; neque quicquam virtutis daemonibus incorporeis ad eorundem dispulsionem imprinmere potest; praesertim si superstitiones accedant uti Marbodeus docet, qui putat inaestimabiles eum vires acquirere, si sub tali aut tali Adscendente, talis aut talis ei figura insculpta fuerit: Verum cum huiusmodi maleferiatorum hominum deliria iam multisin meis operibus, argumentis confutaverim, ita iis hoc loco immorari nolui.

 

Adamantem vero Magneti ires surripere, aut sanguine hirci mollescere, iam diuturna rerum experientia pariter falsum esse docuit. Vide que de hisce amplissime in nostra Arte Magnetica egimus. Relictis itaque istiusmodi, iam ad institutum revertamur, quod fuit, ut undenam tantam duritiem contrahat, et quomodo natura eum producat, ostendamus.

 

Dico itaque, non in India tantum Orientali eum produci sed et in multis aliis Mundi partibus, quin et in ipsa Boemia, Hungaria eum reperiri, etsi non ad eam, quo Indici, duritiem perveniat. Sola India Orientalis veros et genuinos Adamantes producere comperta est, praesertim in Provincia qua Bisnaga dicitur, ubi tres rupes adamantiferae sub perpetua militum custodia reperiuntur. In Rego Decan alia rupes est uti et in ditione cuiusdam Reguli, in quo praestantissimi reperiuntur, et duritie et levore et virtutibus, qui vulgo de rupe veteri, Naises indigenis dicuntur. Circa Insulas quoque Bataviae Novae vicinas saxearum rupium fragmenta adamantibus referta intra mare reperiuntur ad littus altissimarum rupium, quae frequenti tempestate iactati maris insultibus cum tempore abrasa a conferta colliguntur mancipiorum multitudine, quae genu tenus intra aquas minime profundas collecta, intra man ricam dorso alligatam coniiciunt, eaque deinde intra officinas vicinas ab operis ferreis dissoluta malleis mercatoribus venduntur: adeoque politos Natura ibidem producit ut sine ullo alio laevigatorio instrumento. uti ex rupe extrahuntur, gestentur. Est et alius mor non remotus a Malacca adamantum ferax. Caeteri ubicunque tandem inveniantur, hisce memoratis inferiores sun.

 

Quaeritur ita que orum genesis. Multi putant, hoc fieri, eo quod Soli orienti viciniores sint: stupidis simum sane argumentum quasi vero solus huiusmodi respectus causa sit huius admirandae genesios; an nesciunt huiusmodi maleferiati homines, unum quemque in Mundo locum diverso respectu nunc orientalem, nunc occidentalem esse. Unde hoc argumento scite sane probari posset, Regnum Decanum, ubi maiori copia et melioris notae Adamantes Natura producit, cum respectu Malaccae multis horis occidentalior sit, contra omnem usum et experientiam proferendis adamantibus incapax esse non alia de causa, nisi quod Malacca, ubi quoque eos produci diximus, orientalior sit hoc autem magis ad Occidentem vergat: hisce se nugis involvunt stupidi philosophandum, insufficientes ad philosophandum, abditarum rerum causas inconsultius, atque illotis, ut ita dicam manibus Naturae mysteria adire tentant. Ubicunque itaque in locis Indie spiritus salini ex purgatissimo et maxime defaecato sale Ignis Subterranei vi per intimas montium fibras exaltati opportunam rupem porosamque, id est, proportionatum ocum intra rupis concava repererint, ibidem quoque intra rupes multum fixi purissimi salis ab extrinseco Solis, iis in locis ardentissimi,calore omni humiditate exuti copia reperiatur: praeterea humido loci naturali, aut roscida substantia intra poros rupium per intimas montium venas evaporato aut aliunde insinuato, atque veluti in guttas quasdam resoluto accedente, fit, ut volatiles purissimi salis spiritus fixis intra poros salis ibidem excoctissimi corpusculis iuncti, paranympho spiritu coagulativo maxime concurrente, qui uti minutissimas salis purissimi partes fixas cum volatilibus quam constipatissime in unum continuum corpus counit connectitque , concurrente eo demin loco quoque aliqua subtilissimae pinguedinis specie diaphano cerasorum gummi haud absimili, quo etet partes glutinis instar compactissimae una cum splendoris dote communicata, tandem in hanc omnium nobilis limam gemmam excrescant.

 

Vides igitur, ad genesin huius gemmae primo requiri spiritus salis purissimos, et nullis prorsus aut reliquorum succorum mineralium tincturis pollutos, crassioribusque portiunculis contaminatos; quos quidem volatiles esse oportet. sine qua volatilitate partes purae ab impuris separari non possunt. Secundo, requiri, dixi, locum proportionatum intra rupis alicuius porosae concava; qui locus, uti reliquis gemmis, ita quoque huic omnium nobilissimae maxime purus a Natura destinari debuit, ut in eo, veluti in utero quodam concoqui, et intra eum, non secus ac per venas quasdam umbilicales, volatiles salium spiritus recipi, ibidemque conclusi, sixisque purissimi salis partibus, quibu:rupes dicta gravida est, apte iungi possint. Quia vero sine glutine quodam, quod est humidum et sine spiritu coagulativo intentus effectus produci minime potest, hinc spiritus lapidificus, qui spiritibus salinis fere semper individuo consortio iungitur, ubi humidum illud roscidum repererit, tum ecce felici illo Naturae coniugio spirituum cum fisix, mediante humido, tandem temporis successu in Adamantis gemmam concrescit, utique tanto compactiorem durioremque, quanto partes salinae fuerint minutiores subtiliores purgatioresque. Atque hanc ego veram Adamantis genesin esse existimem.

 

Accedit testimonium Patris Hyacinthi de Magistris, Indiae Orientalis Procuratoris, qui uti huiusmodi rupes inspexit, ita quae diximus ita se habere asseruit observasse enim se pro amplitudines foraminium aut pororum ibidem nasci adamantes: vix unquam pisi magnitudinem excedentes, apparentibus adhuc concavis, ex quibus excavati fuerunt, et in porta quidem rupis inferiori maiores in superiori vero minores. Addit ibidem, occulta rupis proprietate nasci subtilissimam quandam diaphani gummi speciem quae coagulo mixta summum illum splendorem, quem in Adamante miramur, eidem conciliat: frequenti quoque Indorum experientia innotuit, adamantes rupi iam exemptos post dorum circiter annorum decursum denuo renasci: quod apprime iis quae de genesi adamantis diximus, congruit. Cum ex natura loci perpetuus sit dictorum volatilium spirituum ex intimis terrae visceribus, calore exaltatorum halitus, qui intra loculos porosi saxi conclusi saxisque humido mediante ibidem iuncti, opus tandem novae solbolis partu, perficiun.

 

Atque ex hoc ratiocinio luculenter patet, duritiem adamantinam dari ex salinis corpusculis quam defaecatissimi, et a spiritu lapidifico in arctissimam unionem connexis; diaphaneitatem vero ipsis ex salinis corpusculis (quae quidem quanto magis a faecibus terrenis purgati fuerint, tanto maiorem transparentiam acquirunt) concedi; laevorem vero eximiumque illum splendorem acquirere ex memorato gummi subtilissimo vapore, plurimum cooperante externo Solis torridi aestu, quo rupes perculsae calorem ad opus conficiendum aptum concipiunt. Atque hae sunt conditiones, quae Adamantis gemmam omnium praestantissimam constituunt, quibus cum reliquae crystallinae gemmae uti et Boemici Hungaricique Adamantes careant, ita quoque quoad perfectionem cum Indicis comparandae non sunt. Qui plura de Adamante desiderat, consulat sequentis Sectionis Caput e Adamantibus, ubi de sculptura, fictitiis adamantibus, eorundemque emendationibus viribusque medicis pluribus agetur.

Chapter VII. In which the cause and origin of transparent stones and gems is discussed, first of crystalline gems, then of diamonds. 
Chapter VIII. On various figures, forms, and images with which nature has adorned stones and gems. Also, on the shapes found in eggshells and the birds depicted in wood by nature.
LATIN transcription  

CAPUT VIII.

 

De variis figuris, formis et imaginibus, quibus Natura lapides et gemmas instruixit. Subnectitur aliquid de figuris in Testis Ovarum: nec non de Volucribus a Natura effictis in ligno.

 

Nullum esse arbitror tam insensatae mentis, qui lapidosam Telluri oeconomiam engressus altius, non summa admiratione rapiatur, dum videt, quanto ingenio et industria in variis lapidibus, gemmisque Natura luserit, ita ut, quod Vegetabilium Animaliumque regno praesitit, idem in lapidibus, gemmis, praestitisse censenda sit. Sive enim colorem in plantis herbis, floribus, volucribus, animantibus, insectis, figurarum, formarumque in omnibus varietatem spectes lapidosum Regnum in nullo iis cedere videtur. Et luculenter apparet, Naturam Lithogenneticam idem in effectibus iuxta Naturae gradus producendis intendisse quod Vegetabilis et Sensitiva Natura in suo; cum semper, quantum potuit et licuit, allaborarit, ut quibus vira met modum infimo illo repugnante Naturae gradu, indere non posset: figuram saltem lapidosis gemmatisque fetibus suis imprimere non omiserit.

 

Et primo quidem in lapidius omnes boni Geometre partes explevit , dum eorum superficies punctis lineis atque omni figurarum genere non tantum insignivit, sed et solida corpora omni polygonorum genere adornata exhibuit. Neque hic eiusdem stetit industria, sed altius assurgens sua in gemmato regno corum finxit tentoria, quae et Sole, Luna, Stellis miro ordine vestivit. Deinde ad Opticam progressa flumina, sylvas, prata, montes, maria, ad exactam prospectivae amussim in multis lapidibus ita depinxit, ut nullius Optici manum ultra suam industriam desiderare voluisse videatur. Pictoriam deinde sculptoriamque artem complexa, quidquid in rerum natura sensibus obvium fit delineavit, in nonnullis quoque figurarum varietatem mira quadam exititii operis Sculptura lusit. Quae omnia natura ludibria ne leporis tantum venustatisque gratia descripsisse videamur, iam omnia et singula eius opera, prout in Lapidosae substantiae regno spectantur, particulari ratiocinio, praesertim cum nemo hucusque ex Physicis repertus sit, qui veras et genuinas tantarum picturarum causas exposuerit, explananda duximus, a Geometricis figuris exordium facturi.

 

1. Inveniuntur itaque nonnulla genera lapidum, innumeris punctis signata: quos inter non immerito connumerari possunt Iasponyx Plinio dictus, et Sandaster, qui veluti in translucido stellarum similitudine radiantes intus aureis fulgent guttis. Ophites coloribus et punctis varius est unde Discoridi χαλαζιτης. Ammochysus, quem ego eum lapidem puto quem hodie Venturinum vocant, innumeris radiantem stellulis. Ostraciten coeruleae subinde bullae cingunt: Myrtilum magna verrucarum exasperat varietas. Haematiten subinde fundo sanguineae, Lazuli lapidem aure guttae exornant. Marmor Aegyptium, ex quo Obelisci exsculpti sunt, quadruplici punctorum mistura nigra, rubracerulea alba, constat, quo ad quatuor Elementa mystice significanda usi sunt, ut in Oedipo nostro ostendimus. Ita quidem, ut omnes ii lapides punctis interstincti diversi coloribus, ad hanc punctatorum lapidum classem revocari possint; quorum cum infinitus sit numerus ita hisce eum paucis tandem indicasse sufficiat.

 

2 Inveniuntur nonnulli lapides, qui increscentibus variae in gemmis maculis atque verrucis linearum, multiplici ductu, eo colore gemmam afficiunt, atque in iisdensemper apparent veluti a natura insitae. Et haud secus ac in plantis foliorum fructuumque numerum servant et rationem Lapides scissiles. Quos σχίστες vocant, non incongrue πολύτεμμοι dicuntur, eo quod totum eorum corpus veluti ex lineis contiguis compositum videatur: huiusmodi sunt Hematitum genera, Meseleucus, qui mediam gemmam candida distinguit linea: Mesomelas, qui nigrae lineae ductu secatur, Ophicardalum nigrum binae candidae lineae includunt. Prasii genus tribus interstinguitur lineis. Alius multi lineis veluti zonis exornatur, unde πολύζων dicitur. Alii innumeris distinguuntur lineis, unde πολύγραμμοι dicuntur. Ad hosce revocantur omnes multiplici striarum ordine, sulcorum adinstar a natura depicti lapides.

 

Dum ante nonnulla lustra Tolfensem agrum una cum Aluminariis officinis lustrarem, in collem quendam incidi, in quo lapidum quoddam genus reperiebatur ceruleum, Schisto haud absimile in quo candidis iisque subtilissimis lineis, quicquid figurarum excogitari poterat, a Natura designatum reperiebatur. Unde obiectis moventibus cum admiratione potentias, dum singularum ductus linearum attentius considerarem, inveni non Greci tantum sed et Latini Alphabeti literas omnes; praeterea omnia fere ea simplicium figurarum schemata, quae Euclides in suis elementis Geometricis demonstrat. Et quoniam res digna videbatur, hic eo modo quo ea Natura formarat, separatim exempta, apponenda duxi. Typus Lapidum lineatorum, qui in Lapide quodam Schistorum e genere, in Tolfensi, et Bassanensi Agro reperiuntur.

 

Has figuras literarum, schematumque Geometricorum data opera collegimus, ut mira haec Naturae industria producta miracula exornaremus. Si plures festinatio adalia, colligere permisisset certe quicquid ex Geometria de langulis, triangulis, quadrangulis, trapeziis, parallelis. colligi potuisset, facili negotio reperissemus. Sed ut Lector curiosus ex ungue leonem colligat, haec ex innumeris pauca hic addenda censuimus.

 

Quaeritur itaque, quomodo Natura tantam linearum varietatem producat? Dico itaque, causam esse substantiam terrenam: ex qua lapis excrevit; quae primo quidem argilla mollis deinde ob siccitatem intervenientem varias rimas egit; quemadmodum usu venit in lutulentis lacunis pluviis praecedentibus, que calore Solis paulatim exsiccat in innumeras omnis generis rimas finduntur; ita quoque in hisce lapidibus, antequam spiritu lapidifico indurarentur, accidisse censemus; quas rimas deinde gypseus vapor, quo locus naturaliter abundat, ingressus condensatusque in eam linearum in ceruleo candicantium varietatem, quam ostendimus, iuxta rimarum ductus abiit, cuius rei veritatem sequens experientia me docuit.

 

EXPERIMENTUM

 

Accipe mollis placentam, quam supra craticulam subtilibus filis ferreis instructam tripodeque suffultam superimpone: infra quam carbones positi statim massam dissoluto humido, calore in multiplices rima agent. Hoc peracto, cerulam crucibulo impositam forti igne exagita. Et videbis, cerussam in vaporem exaltatam rimasque argillacae placentae penetrante mibidem haerere, iam ab ambiente frigore nonnihil condensatam; quo peracto, deposita argilla pro rimarum actarum ductibus innumeras lineas candidas demonstrabit: negotium tamen ita dextre peragendum est, ut craticula non immediate supra crucibulum sed nonnihil altius constituatur, ne vapor nimium attenuatus intra rimas evanescat, sed ad primum frigoris contactum condensetur. Si vero minio rem tentaveris, rubras; si ochra aureas; si aerugine virides producet ineas.

 

Ex quo experimento certo mihi constitit, huiusmodi lineatos lapides alio modo non fieri, quam dictum fuit: haec enim lineatae argillaceae massae fornaci inditae excoctaeque lineas per totum lapidis profundum, non secus ac naturales, quos natura in fodinis generat, deductas demonstrabunt.

 

Lapides vero punctati a linearibus non differunt nisi in hoc, quod materia mollis adhuc maxime porosa sit, ex siccaraque varia in medio vacua relinquat, quae deinde vapore cuiuscunque tandem mineralis is sit repleta ibidemque indurata in extima illa superficie, hanc quam diximus, punctorum multitudinem spectandam exhibent. Notes tamen hoc loco velim Lector in gemmis translucentibus hanc sive punctorum, sive linearum varietatem non eodem modo produci sed huiusmodi maculas linearumuque ductus, ut plurimum ex tingentibus variotum salium spiritibus certo ordine diffusis nascuntur, de quibus pluribus alibi. Quare hoc loco causam tantum innuisse sufficiat.

 

De Polygonarum gemmarum genesi.

 

Notatur hac mirabilis lapidum affectio potissimum in gemmis: translucentibus, quas quidem omnes Natura aut rotundas aut polygonas nasci voluit; quo fine, quantum ingenii mei debilitas permittet, exponam: quamvis non ignorem, nil adeo Physicorum ingenia hucusque vexasse, quam hanc prodigiosam angulosae sobolis progeniem. Varii varia adducunt. sed nihil quo ingenio veritatis avido satisfiat. Nos quid longa experientia circa huiusmodi observavimus, adducemu.

 

Ex supradictis constat, omnes diaphanas, unam eandemque originem habere, id est, ex liquore salino; uti tamen caloribus, duritie, caeterisque accidentibus a natura dotatae sunt, ita quoque viribus et proprietatibus ob tingentium variam naturam differre: Si enim spiritus pure salinus sit, neque tamen subiectae materiae partes rite uniat; nascetur Crystallus mollior; si amplius cum tinctura flava, nascetur Sapphyirus: si fortius cum tinctura cerulea uniat partes, nascetur Sapphirus; si cum tinctura rubra partes adhuc fortius uniat, nascetur Pyropus su carbunculus: si cum tinctura viridi aeque uniat, nascetur Smaragdus; si denique omnium fortissime partes, uniat omnium durissimus nascetur Adamas tincturae omnis expers; luce sola et splendore superbiens.

 

Atque ex hisce pro alia aliave tinctura, maiori aut minori, innumerae ali gemmarum species emergunt, quae tamen vel ad principalem aliquam ex hisce dictis revocantur; unde diversissimi Topazii, Berylli Smaragdi, Carbunculi, Opali, Adamantes, caeterarumque gemmarum constitutio diligenter Gemmariis observatur; quae uti maius aut minus, aut etiam differentibus coloribus tinctae sunt. ita innumerabiles denominationes sortiuntur. In quibus tamen omnibus nescio quid angulosum Natura effinxit; sunt enim quaedam tuberosae; nonnullae triquetrae; quaedam tetraedrae, pleraeque, potissimum Crystalli, hexaedrae; in topaziis subinde quoque dodecaedrae inveniuntur. Uri ex hisce Figuris apparet. Causa itaque horum angulorum, finisque a Natura in iis intentus non immerito quaeritur. Cur enim haec potissimum in Gemmis diphanis spectetur formae insolenti, uti multos in inquisitione causae ob conclamatum negotium in desperationem traxit, ita admiratione exoticorum effectuum perculsis ad causam tantarum rerum operatricem penetrandam, acres quosdam stimulos sed irrito labore addidit. Nosquid sentiamus, iam tempus est, ut aperiamus.

 

Esse in Salinis corporibus virtutem quandam actinobolicam, quam radiativam dicimus experientia multorum annorum nos docuit. Consistit autem haec vis in eo, quod spiritus in salis corpore abditus ex se et sua natura et appetitu quodam naturali ex centro prodiens in circumferentiam, corpuscula protusione sua paulatim in rado quosdam dispescat. Quae si diameter in quatuor partes diffindat, erit id basis et veluti ichnographia quaedam, superquam figuretur gemma quam Natura quadratae figurae esse vult; si in quinque, pentagonae figurae rudimentum ponet, si in sex hexagonam Crystallis et Amethystis propriam, et sic de caeteris usque ad duodecim; Figuram tot lateribus constituet, in quot: radios spiritus salinus corpuscula sua protruserit.

 

Primo itaque omnes diaphana gemmas ex diversis salium speciebus constare, supra variis experimentis comprobatum fuit, nec non unanimi Chymicorum consensu receptum. Secundo, esse in salinis corpusculis singulis a natura aliquid insitum eius figurae, quod gemma ex quibus coaluit prae se fert. Si enim smicroscopio, Crystallo in pollinem resoluto singula corpuscula inspexeris, singula nescio quid radiosum pr se ferre comperies,quod et in reliquis salinis corpusculis nitri, aluminis, vitrioli, sacchari, aliisque similibus luculenter pater, et fuse id in Diatribe de Crucibus prodigiosis Neapoli in linteis hominum vestibus visis, demonstravimus: quam non incongrue plasticam gemmarum falcutatem dicere possumus, illi, qua Sensitivus Natura gradus in animantium fabricandis organis utitur, prorsus analogam; quam tamen nos convenientius ἀκτινοβολίαν, seu radiativam vim dicimu.

 

Spiritus enim in singulis corpusculis ex se et sua natura radiationem appetentibus, veluti in centro latens, ea uti per radio iam unicuique insitos sollicitat: ita quoque singula e centris suis evolvit. Et primo quidem a radice inchoando in Chrystallis sex ichonographiae loco fundat radices, supra quas postea, sursum κατὰ τὰς ὀπάς radiantes, nova corpusculorum accessione tandem in hanc formam, quam admiramur, scilicet sexangulam excrescit. Quoniam vero intermedio spatio purissimus humor hisce salinis corpusculis miscetur, fit ut miro quodam magnerismo quo similia corpora ad invicem agitantur, partes salinae sui generis corpusculis iam in formam ei debitam per actinobolismum dispositis adhaereant, dissimilibus corpusculis aqueis extra dispulsis segregatisque: et ne vacuum aliquod in intermedio spatio relinquatur, novus purissimae aquae liquor in abeuntium locum substituitur, huic tandem incluso lapidificus spiritus superveniens, totam illam crystallinam massam sub ea angulorum forma quae ei a natura debetur, indurat. Verum cum multa hic occurrant quae Lectori dubium movere queant, ea paucis explicabo..

 

Quaeritur itaque primo quomodo fiat quod radiatio illa non in circulum, sed in polygonas figuras degeneret? Respondeo id fieri ex proportionata diminutione virtutis radiative, qua a primis semper magis magisque decrescunt: Ita quidem, ut sicuti virtus salis radiativae in tres, quatuor aut sex radios qualiter a se distantes extenditur, ita reliqui his interiecti, utpote debiliores, proportionaliter ab illa distantia deficiunt, ut quanto radius a fortissimo remotior fuerit,tanto brevior, et consequenter ad minus spatium sit protensus. Sed haec Geometrico ratiocinio ostendamus. Sit in hexagoni triangulo AGF, centrum radiotionis A: principales vero radii sint AG, AF, et sic de caeteris. Dico radios AH, AI, AK, sensim deficientes cadere ad latus trainguli AK, et hinc eadem proportione crescere usque ad latus AF, eritque radius AK rectus et in hac radiatione minimus. Et quoniam in uno triangulo hexagoni plures lineae vertice A ad basin GF sunt ductae, erit triangulum AKG, triangulo A et hoc triangulo AIK maius, eo quod basis GK. quam H, et haec quam IK maior sit; basis vero A .communis; ergo et hypotenusa AG quam AH, et haec A l maior erit; magis autem distat a termino maximum virtuti G punctum I, quam H, eo quod ablata parte IK reliquum IG maius sit. Itaque ad singula KG basis puncta cadunt rui virtutis inaequales, et quo magis removentur eo breviores ac proinde sensim et proportionaliter deficientes. Quod itaque in uno triangulo hexagoni ostensum est, de omnibus reliquis idem iudicium esto: ad igitur ex puncto A evoluti a principalibus radiis sensim et roportionaliter deficientes aut a media linea crescentes eam tandem laterum aequalitatem in crystallinis corporibus, quam miramur, producent.

 

Posita itaque hac virtutis salinae veluti ichnographica quadam delineatione, statim reliqua corpuscula veluti magnetismo quodam impulsa attractaque se iis circumponent, quae postea aliorum aliorumque accessu augmentata tandem in debitam crystalli quantitatem exurgent per continuum singulorum simili modo radiantium affluxum. Quia vero hoc pacto particulae minimae, quam strictissime counitae exactam continuitatem acquirunt: hinc fit ut salina huiusmodi corpuscula hoc pacto continuata in diaphanum tandem corpus emergant, omnia partium discretione repudiata: quam si incurerit, ecce protinus veluti obliterata transparentia, nonnulla umbrarum vestigia patefiunt. Quae partium discretio ut impediatur, et crystallo limpidissime figurae pulchritudo aptius conservetur, certe Natura aptiorem ipsi figuram dare non poterat quam hexangulam, quam et insitae virtutis suae radiatione unice affectat; hac enim ob exactam quippe partium connexionem continuitatemque perfectissima ea omnia facile quaut noxam, aut turpitudinem gemmae ad ferre possent, removet, eamque in suo a natura sibi debito splendore conservat.

 

Hisce igitur positis, iam quae χαλὰ τῶν θεωρείων deduximus , per varia experimenta fusius comprobemus. Dictum fuit supra. Figuras hasce polygonas ratione alis gemmis potissimum convenire; salem vero inesse gemmis, manifestum fit ex eorum incineratione; idemque constare potest ex eorundem artificiosa compositione: nam vel succi metallici pro materia assumuntur, ut suo loco dicturi sumus, vel cinere sale copioso foeti, siliceque in eandem torrentur. Quis autem dubitet, metallo de natura salis esse, quae in vitriolum salis speciem ex toto resolvuntur. Itaque figura inerit gemmae illius salis, cuius naturam participat.

 

EXPERIMENTUM I.

 

Primum. In salinis corporibus Naturam affectare nescio quid πολύγωνον, id est, multiangulare, sic experieris. Accipe libram vitrioli, quod in aqua limpida primum dissolves deinde dissolutum per manicam Hypocratis colatum ad ignem digere, usque dum cuticulam contrahat: quo facto, in catinum decoctum iam effunde, humiditatemque evaporare sine et comperies ad oculum vitrioli cortuscula in liquido dispersa et dissipata, magnetica quadam vi ad latera catini attracta unitaque, mox eam quae iis a natura debetur formam polygonamradiosa sua evolutione moliri. Et si quis paulo sagaciori oculo per lentes Opticas consideraverit, videbit is nescio quem motam, quem ego nihil aliud esse dico, quam spiritum corpuscula in mutuam corradiationem animantem; quod inde elucescit, quod filamentis semper in extremitate veluti guttulae quaedam adhaereant, quae mox tamen vi spiritus insolidum convertuntur. Et quod mirum est, ipsa flamenta quoque nonnulla in prismata, quaedam in Pyramidis, quam affectant, punctum, nunc tribus, iam quatuor, quinque aut sex lineis corradiare; quae crystallinorum corporum genesin oculari quadam demonstratione exhibent. Idem fiet, si in nitri aut aluminis dissolutione rem tentes.

 

Verum cum huiusmodi experimenta iam supra in Sectione de Salibus ex hibuerimus, eo Lectorem remittimus. Solum restat Experimentum de Salibus ex herbarum lixiviis educendis, ex quo aperte et luculenter apparebit, omia salina corpora, etiam quae ex plantis et animalibus educuntur hac insita crytallogonias facaltate a Natura imbuta esse.

 

EXPERIMENTUM II.

 

Accipe quamcunque herbam, potissimum eam quae muliplici fibrarum ductu pollet, nos urtica uti solemus, hanc in cinerem redige in olla quam optime lutata, deinde incineratione peracta, cineribus aquam superaffundito, fietque lixivium, quod in catinum effusum nocti hibernae expositum relinque, donec tenuem in superficie glaciem contrahat; et videbis cum admiratione, glaciem ita exacte folia urtice exhibere, ac si impressa fuissent, si vero hanc glacialem effigiem penitius ope tubi smicroscopici examinaris, omnia puncta et radios quosdam, iam plures, modo pauciores, rudi quadam ichnographia ad fabricanda corpora polygona evolvi; ea vero, quae vasis lateribus adhaerent, ut plurimum quadratas tesseras exprimere. Quomodo vero haec genesis perficatur, dicendum est.

 

Diximus paulo ante, quandocunque alinus spiritus magna concomitantis salis copia ingreditur in matricem quandam Crystallo generandae rite dispositam, salina corpora humidum quod matricem occupat, virtute ex siccativa paulatim consumit, consumpto paulatim humido tunc primum mirificus ille corpuscuorum salinorum, quae primo in humido dispergebantur, confluxus, et una singulorum corradiatio ad formam polygonam iis debitam fabricandam accedit; nova itaque semper novaque corpusculorum accessione spiritus vi facta, tandem debitam sibi crystallis corporibus formam acquirunt. Sed haec experimento comprobemus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Accipe aquam nitro aut quovis alio sale, uti vitriolo vel alumine probe subactam, ita tamen ut aqua semper, quantum fieri potest, diaphana fit; hoc facto, accipe Fila serica aut setas equinas in prismatis tetragoni aut hexagoni figuram distensas, quas humori praeparato impones, et tribus aut quatuor diebus, aut plus minus, ibidem relinquito et invenies omnia corpuscula salis hinc inde in humido dispersa tandem filis adhaere, et successu temporis ibidem ex continuo particularum affluxu tandem crystallinam formam acquirere, non undiquaque solidam, sed veluti fabricam quandam salinis columnis sustentatam: pulchrum sane Naturae spectaculum, et ad oculum demonstrans, quomodo corpuscula salina magnetica vi attracta et counita in solidam tandem massam degenerent. Quod itaque nos hic artificiali pragmatia ostendimus, hoc ipsam Naturam isto sibi actinobolismo praestare, nemini dubium esse debet.

 

Sit vas aqua salina refertum AB, fila oppositis orbibus CD affixa, fila seu setae sint EFGH, quae orbibus extensa et intra liquorem demissa exhibebunt id quod hoc experimento significavimus. Caetera experimenta, quae crystallina corpora concernunt, in sequentibus suo loco ampliori apparatu exhibebuntur.

 

De singulari industria pictricis Naturae in testis ovorum.

 

Ovidius Montalbanus, Pholosophus et J.C. Bononiensis, ante complures annos ad me misit nonnulla Schemata figurorum, quas pictrix intesta seu putamine ovorum delinearat, gallina successive exclusorum in fine veris, constitutione temporis siccissima, meque ad earum reddendam rationem instanter sollicitat; oblatam operam uti amico integerrimo negandam non censui, ita quoque consideratis Schematismis, quantum ingenii mei debilitas mihi permisit, occultioris naturae penicillum indagandum aequum esse ratus sum..

 

Nota itaque triplici de causa fieri potuisse huius modi natur exaratos in ovorum crustis Schematismos. Prima est imaginativa facultas Gallinae, que incubando ovis ex varia obiectorum differentibus coloribus imbutorum phantasia in feturam dictos chromatismos induxit. Si obiectum fuerit candidum. gallina candidum, si nigrum, nigrum, si differentium colorum fuerit, variis pullum coloribus imbutum producet: quod in Columbis, Pavonibus, adeo experientia innotuit, ut vel sola arte ipsos Pavones candidissimo colore imbuant: plastica tamen virtute semper etiam in candido id quod ipsis naturale est,oculorum veluti umbras quasdam exprimente. Idem etiam in animalibus nonnullis contingere constat ex Gensi Cap. 20 de pecoribus artificiosa a Iacobo industria maculatis. Verum uti istiusmodi transformatio testam ovi non penetrat, sed in ovi foetura remanet: ita consequenter huius Schematismi imaginativa facultas hic locum non habet.

 

Itaque procedo ad alteram partem huius in testis ovorum Characterismi causam:

 

Dic hoc contingere potuisse ex galli aut gallionae voracitate, quae subinde ne quidem a venonsis serpentibus, bufonibus, similibusque vermibus deleteria facultate tumidis, abstineant: hinc fit ut venenosa qualitas ex nitroso sal ipsorum stomacho non noceat, sed statim in pennas aut plumas efflorescat. Cum vero illa sulphure aut arsenico adusto constet; fit ut ea statim in teneram et humidam feturam derivata, eam iuxta fluxum humoris maculet. Et cum venenum assumptum aut malignantis naturae cibus hominis sanguini communicatus, mox in exteriorem pellem veneni diffusa qualitate nunc maculas nigras aut cinericias, vel pro natur proprietate rubras nigrasque, ut in morbillis quas petecchias vocant, producat: idque caustica virtute polleat fit ut in gallinis foetura iam maculata una crustam ovi penetret eo prorsus modo quo fit in conchyliorum chromatismis, quae quo ordine et serie variis coloribus imbuuntur, eadem prorsus et testam, cui adhaerent inficiunt; et hoc quidem ex parte gallinae. Ex parte vero galle, nota; cum venenosa corporis qualitas salina se humoris spermatico naturali quadam sympathia communicat, fit ut humore maculato gallina impraegnata feturam colore veneni imbuat: quamvis ego Serpentum et Ranae figuras ex vi spermaticae virtutis impressas fuisse rear, uti inseptimo siro uiu eris deseminio rerum et panspermia raris experientiis, ur et in capite draconum demonstravimus. Et experientia constat, venenosam testae ovi affusam statim colore nigro illam imbuere imo causti ca sua virtute vel ipsam testam mox penetrare, quomodo vero varia illa putamina ovatae figurae in ovis figurentur, explicandum duxi. Certum enim experientia per smicroscopium facta constat, test ovatae superficiem non lenem, neque tersam aut politam sed variis scissuris et inaequalitatibus exasperatam esse: fit itaque ut humor, ubi in ea ductus invenerit decussatos iuxta eos crucem formet; ubi vero partem in radios diffusam repererit, ibi radiosum figuram adinstar sideris formet; ubi vero ductus testae serpentinos incurrerit, iuxta eos serpentinam figuram formet; et sic de caeteris, uti in libro de Crucibus Neapolitanis ostendi, quod et experientia comperies. Si enim testae ovi qualescunque tandem figuras stylo subtili incideris atque aquam regiam affuderis. statim figuras arte testae impressas oculo non patentes primo, eas postea nigerrimo colore imbutas spectabis, etiam ex opposita parte exhibitas. Atque hanc ego causam esse in putamine ovi apparentium figurarum existimo. Audio Clarissimum Capponium in Anglia de hisce librum edidisse, qui uti nondum ad manus meas pervenit, ita quoque de huius signaturae ovorum causis assignatis, iudicium meum suspendo.

 

Figurae ex arboribus decerptae ad similitudinem Volucurm a Natura effictae ex Obelisci Alexandrini, libro a me A. 1666 Romae edito, Interpretationem Obelisci ab ALEX. VII. P.M. In Foro Minervae erecti Hieroglyph. Continentis, Sect. III, Cap. V. Pag. 105, 106. Schemata haec ad me misit Ovidius Montalbanus Philosophus et I.C.celeberrimus, eximii Operis Dendrologici auctor.

 

Prima figura Avis lignea est, quam ea de causa xylogonam haud incongrue appellat, quae in Acere arbore geniculata iter saxa suborta, Anseris formam sortita fuit, uti schema praecedens docet, et etiamnum apud Dn. Blancum e Nigris Bononiae spectandum curiosis exponitur. Prima figura Avis lignea est, quam ea de causa xylogonam haud incongrue appellat, quae in Acere arbore geniculata iter saxa suborta, Anseris formam sortita fuit, uti schema praecedens docet, et etiam num apud Dn Blancum e Nigris Bononiae spectandum curiosis exponitur.

 

Altera radix est Iuniperi quam Natura in Bubonem serpente ipsum quasi confecturo cicumdatum efformavit: respondetque infra posito Symbolismo Egyptiorum hieroglyphico tum in hoc, tum in aliis Obeliscis posita obvia Pugnam Typhonis et Ophtae Hierogrammatistae indicaturi Noctuam et Aspidem surrecto pectore colloque tumidam exprimebant. Est enim Noctua qua inauspicatum malum innuebant Typhonis symbolum; Aspide vero vivacissimo serpente, Ophtam, significabant Mundanae vitae praesidem; quos continuas inter se luctas exercere auctore Plutarcho, referebant. Fuit itaque hoc veterum sacerdotum ingenium, ex singulis rerum naturalium classibus apta ad mysticos, allegoricosque Theosophiae sensus exprimendos, symbola reperire. Tertia figura fuit Caput muliebre velo involutum in ligno Olivae dolato repertum.

 

Quae tria si veteres Hieromytae Aegypti reperissent, procul dubio per Anserem Chen-Osirin, per Noctuam vero (ut iam dictum) Serpente circumdatam Ophioneo Typhonium dissidum, Velato Mulieris capite, Isidem Oliviae inventricem significassent, cum hoc Velo Caput Isidis in plerisque Statuis sub hoc habitu cernatur.

Chapter VIII. On various figures, forms, and images with which nature has adorned stones and gems. Also, on the shapes found in eggshells and the birds depicted in wood by nature.
Chapter IX.  On the marvelous works of nature, the painter; the forms, figures, and images that she delineates in stones and gems, and their origin and causes.
LATIN transcription  

CAPUT IX.

 

De admirandis Naturae pictricis operibus, formis figuris, imaginibus quas in lapidibus et gemmis delineat, eorumque origine caulis.

 

Vidimus in praecedentibus, quomodo Natura omnes boni Geometrae partes in crystallogenesi exerceat: iam eius in pictoria arte specimina pari passu contemplemur. Quae adeo admiranda sunt, ut nullus non Philosophorum in iis attentius lustrandis, veluti attonitus heserit; neque id mirum alicui videri debet, dum quanto in inquisitione causae tam exoticorum effectuum longius progressi sunt, tanto caligine intellectus magis magisque obfuscati, tandem negotio veluti conclamato ingenue confessi sunt, quidpiam iis inesse, τὸ θεῖον divinum inquam, quod uti humano ingenio est inexplorabile ita et eidem hic terminum posuisse, ultra quem evanido labore humanae sese subtilitatis labor fatiget. Quoniam tamen nihil in Natura rerum adeo est abstrusum insolitumque, cuius sinon intimas saltem eius verisimiles causas assignare queamus: diu sane multumque circa huiusmodi Naturae ectypa speculatus, quid observaverim, ac invenerim, hoc loco curioso Lectori exponendum existimavi.

 

Natura ludibunda cum vegetativam sensitivamque facultatem in regno mineralium attingere non posset, fecit quod potuit id est, cum vitam et sensum eis are on posset, saltem Figuram eis indidisse satis esse rata, pictores, imitata, omnium, quae in Mundo continentur rerum figuras ambitioso penicilli magisterio delineasse visa est; nam qui paulo attentius consideraverit lapidum, marmorum gemmarumque, earum potissimum quae multiplici, striarum ductuum que varietate dotata sunt constitutionem, issane aperte videbit, mira quadam industria primo omnis generis instrumenta artificialia, cultros, serras, harpagones, incudes, lanceas vexilla, cruces, circulos, corbes, circinos, et geometricas figuras sine numero triangulos, quadratos, parallelogramma, cubos, rhombos, atque omnis generis prismata in iisdem depicta.

 

Secundo. Natura quasi coelam contemplata, in iis stellas in a sterismos quosdam digestos, ut in Astroite apparet, vel ad pictorum invidiam depinxit. In nonnullis gemmis Solem radiosa proiectione stupendum effigiavit; ut in Cama quadam, quam olim mihi ceu grande Naturae miraculum ostendit in Museo suo similibus rebus instructissimo curiosissimus Franciscus Quoldus Eques. Pari pacto, Lunae figuram non plenae tantum, sed et cornute et dichotomae in lapidibus gemmisque non infrequenter inveniri, Selenites docet, qui proinde a Lunae figura nomen meruit. Narrat Ambrosinus in libro de lapidibus, Achaten se vidisse, in quo et circuli coelestes una cum stellis delineati videbantur, in alio Ursae maioris asterismum; similisin lapide Lazuli me observasse memini lucidissimis stellis referto. Sed haec notiora sunt quam ut dici debeant. Habet et nobilissimus Magninus Eques et Patricius Romanus lapidem Heliotropinum in quo 4 Elementa una cum coloribus singulis propriis, ita depicta spectantur, ut non a natura sed ab eximio pictore delineata videantur.

 

Tertio Natura mari, urbibus, sylvis, fluminibus delectata, non tantum illa omnia pulchre depinxit, sed et convenientibus coloribus adumbravit ita, ut artificialibus vix cedere videantur, cuiusmodi ex Hetruria, ubi Natura ipsos producit, non exiguam copiam allatam. Museo meo intuli. Inter alia Achates nonnulli uti et Iaspides flumina rivosque, et urbes una cum sylvis campisque ita perfecte secundum omnes prospectivae leges exhibent, ut nihil illi addi posse videatur.

 

Quarto. Non hic desistere videtur, sed Vegetabilis oeconomiae officinam ingressa, omnis generis flores, ut rosas in Entrocho, et lilia in Eccrino delineat. Videas in multis Iaspidum generibus narcissos, hyacinthos, tulipas, paeoniae, gelsaminae caeterarumque plantarum flores una cum ipsis plantis mira arte effigiatos.

 

Quinto. Non contenta hisce , ulterius progressa Sensitivae naturae ergasterium intuens, omnis generis animalia, volucria, quadrupedia, natatilia, insecta depingit, uti postea ex ipsis Figuris constabit

 

Sexto. Ne hominis omnium nobilissimam formam neglexisse videatur, in lapidibus pari pacto humanae figur vario gestuum habituumque ludibrio, non solum quoad integram corporis symmetriam sed et quoad singula eius membra depingere conata fuit: hinc alibi capitis, cori, hepatis, ibi oculorum, aurium, narium, hic pectoris, brachiorum, pedum que figuris imbutos non superficie tantum, sed et in lapidibus solidis expressos reperies: quin et uti in enorchide utriusque hominis sexum expressit. de quibus vide fusius agentem Agricolam et Gesnerum lib. de lapidibus.

 

Septimo Natura ulterius progressa, et quod Naturae terminos excedit, in nonnullis lapidibus vel ipsos Angelos Coelitesque, uti Deiparam Virginem, caeterosque Sanctos, quin et Christum Dominum crucifixum delineare attentavit ut in sequentibus Figuris eorum apparebit.

 

Proposita itaque ingeniosae Naturae in reus depingendis industria, nihil aliud restat nisi ut iam post eorundem exhibitum typum, singularum figurarum rationes et causas adducamus; cum nullum adhuc ex Auctoribus repererim qui id praestiterit, et res dignissima sit in cuius inquisitione causae vere philosophantis ingenium se fatiget. Et ut cum bono ordine procedamus, primo earum quas in praecedentibus septem punctis consideravimus, figurarum exempla proponemus, ut ex iis veluti Naturae prototypis, reconditas Φυσιοτεχνίας causas rimemur. Prime Figurae Mathematicae et omnis generis instrumenta a Natura in lapidibus depicta.

 

In praecedentibus de Geometricis figuris planis satis actum est. Iam solidarum figurarum picturas quoque intueamur; et de crystallinis quidem polygonis paulo ante discurrimus; modo cuborum primatum omnis generis, cuiusmodi sunt quas sequens typus demonstrat.

 

Ubi vides, Naturam dodecaedron, ABCD id est, duodecim laterum figuram molitam in marmore etsi (si ludere liceat) circini defectu, rudi tantummodo penna detortis et lineis et circulis, nec debita pentagonis lateribus proportione delineatam, fecit tamen quod potuit; qua arte et ingenio,postea declarabitur.

 

Scaphium se vidisse ait Ambrosinus ex cochlea fabricatum, in cuius concavo Naturas Astrolabium hisce linearum ductibus , quas figura secunda docet, descriptum depinxerat. In Calabria fodina est in qua quotquot lapides reperiuntur. etiam minimi, sub cubi figura conspiciuntur, quorum non exiguam copiam secum allatam Museo meo donavit P. Matthaeus Taberna curiosus rerum naturalium explorator. De sphaericis lapidum figuris postea dicetur.

 

In Hetruria prope Vulsinium euntibus circiter mille passibus versus montem Flasconium, ad sinistrum lacus Vulsinii latus,rupes spectatur, quae tota quanta e saxeis parallelopipedis, iis quae sequuntur figuris, ABCDEF. constituitur. Simile quid narrat de arce Stolp in Rueus. Missi non ita pridem sunt ex Germania ad me lapides parvuli, omnes figura orbiculari, in quorum medio Natura eleganti sane penicillo oculi radios diffundentis figuram expressit.

 

Inveniuntur et compluribus in locis lapides Sphaerici, magni, parvi, maximi, it aut, teste Rueo tantae inventi sint magnitudinis quae onerandis bellicis tormentis loco ferreorum sufficerent. Tales teste Agricola inveniuntur in Agro Hildesiensi; similia in Regno Neapolitano, iuxta civitatem quae Potentia dicitur, compluribus aliis in locis Italiae, Germaniae, Franciae, Hispaniae, de quibus vide Agricolam, Ruetum aliosque. Quomodo vero Natura eos formet, postea exponemus.

 

Secundo. Ad Elementa quod attinet, illa quoque Natura exprimit ita exacte, uta pictore expressa videantur, cuiusmodi ex haematite unam habet gemmam Carolus Magninus, in qua 4 elementa naturali colorum ductu ita affabre exhibentur, ut a nullo pictore melius exactiusque depingi possint. Iterum montes, campos , flumina, quae maxim in nonnullis marmoribus et Achate ad stuporem spectantur, quin et aerem cum nubibus et volucribus in eo volantibus, quod primum me docuit Altare in templo Divi Petri Romae, ubi ingredientibus ad dextram Sacellum Sanctae crucis conditum est. Altare ex flavo marmore et varie mixto constat, in quo et montes et flumina lacus, sylvas, aerem, affabre à Natura depicta reperies. Item videre est in magnifico Divae Virginis ad S. Mariam Maiorem, a Paulo V. Pont. Max extructo Sacello, in quo eadem, quae dixi, Naturae pictricis monstra exhibentur.

 

Tertio Coelum quoque stellatum exhibuisse naturam in lapidibus, iam supra diximus.

 

Quarto. Prata, sylvae arboribus constipate potissimum conspiciuntur in iis lapidibus, quos ab arboribus, quas exprimunt, δενδρεῖτας dendrites vocant et ex Hetruria ingenti copia Romam ad mensarum, scriniorum aliarumque rerum decorem conciliandum, advehuntur. In hisce videas non solum ramosam arborum feturam, sed et circumcirca folia, flores similiaque Naturae ludibria.

 

Unde videas et in altero quodam lapide marmoreo depictas urbes montes, nubes, cuiusmodi in meo Museo urbem turritam cum domibus fenestris instructis, uti Figura mox sequens docet. In Altari primario Templi S. Sebastiani extra Romam marmor, cui Crucifixus insertus est, exhibetur, in quo nubes et lucidae celi partes mire adumbratae spectantur.

 

Quinto. non desunt in lapidibus quadruplices animalium classes. Videas in iis primo omnis generis insecta uti serpentes, muscas, papiliones, vermes et similia, usque ad ipsos pulices et cimices: cuiusmodi sunt nonnulplae asterie species: Vide Figuram ὄφιομορφον, sive serpentiformem, signatam litera Z in sequentibus. Sequuntur deinde quae pisces, balaenas, delphinos, aquas, truttas, cephalos similiaque mira arte exhibeant, quas passim in variis Museis tum hic Romae, tum alibi me spectasse memini. Unde figuras in Lectoris curiosi gratiam apponendas duxi. Vide tabulam II.

 

Sexto. Sequuntur volatilia, quae Natura variis modis in lapidibus exhibuit. Est in, Sacristia collegii Romani colmna marmorea ex nigro et albo mixta, in qua Natura pelicanum pinxit, contorto collo pectus sibi aperientem. mutilis tamen unguibus pedum; sunt, qui et gallos gallinaceos, gallinas cum pullis exhibent quemadmodum intueri licet in sequentibus Figuris.

 

Animalium porro quadrupedum Figurae ubique passim inveniuntur in lapidibus vel tota corporis symmetria vel capite tantum pedibus et humeris exhibitae, de quibus et Ambrosinus in suo de Metallicis libro quod Supplementum Aldrovandi dicitur.

 

Septimo. Figuris humanis omnis generis lapides ita referti sunt ut in nullo non variegato marmore occurrant. Est in meo Museo Achates, in quo Natura Heroinam depinxit capillis crispatam et pectore balteo instructam, uti figura N docet. Tales sunt sequentes silicibus impressae; et a natura depictae Prima Hominis palliati, altera Sacerdotis, 3. Virginis habitu adornata.

 

Narrat Brocardus in suo de Itinerario Hierosolymitano libro, capitulo ubi locum praesepis Domini describit, ibidem in quodam lapide naturam pinxisse Eremitae figuram eo, quod Figura 4 exhibet, artificio, quam multi S. Hieronymum, ibi multis annis commoratum, esse volunt, et quotquot ea loca adiere. testantur. Figurum vide in Tabula IV Est et in S. Petro marmor ubi homo draconem inequitat.

 

Sed non humanas tantum figuras quascunque sed est. Sanctorum Virorum figuras in marmoribus, nescio qua dispositione exprimit: de quibus loquitur iam saepe citatus Ambrosinus. A. Beatissimae Virginis Matris figuris, Angelorum que auspicemur narrationem: et quod ad B Virginem attinet, illa primo variis in locis et regionibus, marmoribus a natura impressa cernitur. Vide Figuram A ici impressam. Est hic Romae in Sacello Dive Virginis, templum S. Petri ingredientibus ad dextram , iuxta organum spectabilis Imago in qua Beatissima Virgo Lauretana ira affabre a Natura depicta spectatur, ut artificis manu delineata videatur; veste induitur triplici zona distincta, filiolum brachiis tenet, corona, quemadmodum et mater conspicuum: Spectantur et circumcirca Angelorum figurae, ea qua Tabula IV apparet, forma Similem imaginem Pisis et Bononia spectari Abrosinus recitat Similis Figura B. Virg. narratur esse silice impressa in Museo Aldrovandino Bononiae. Sed et Agricola meminit horum phasmatum his verbis.

 

Schisti lapidis genus ad nemus Hercynium inventum non ita pridem fuit, quod exprimeret varias animantium species, ut in genere piscium passeres marinos, lucios, percas; in avibus, allos gallinaceos, nonunquem salamandras, imo Pontificis Romani barbati et triplicem coronam in capie habentis effigies reperta fuit, quam multi viderunt, praeterea B. Virginis puerum in manibus gestantis. Non addemus opus Naturae omni admiratione dignissimum, quod Natura, indubia Dei dispositione in Regno Chilensi, in Deiparae imagine efformanda expressit, de qua fuse in Historia sua Chilensi P. Alphonsus Dovalius, cuius totam Historiam in sequentibus recitabimus.

 

His itaque exhibitis restat, ut quod omnium maximum Christi crucifixi imaginem, ne quicquam in negotiosa Natura desiderari videatur, in lapidibus intueamur. Est Ambrosino curioso harum rerum exploratore, Ticini vulgo Pavia, in Coenobio Carthusianorum ad quintum lapidem extra civitatem sito, in quo quodam in marmore Natura Christi Servatoris nostri in curce pendentis nec non spinea corona redimiti imaginem eleganter depinxit Venetiis quoque figura Christi crucifixi apparet in marmore, eodem teste in templo S Georgii maioris eodem modo effigiata, uti in Figura Tabulae IV apparet.

 

Porro nullum est humani corporis membrum, quod Natura in lapidibus non expresserit: Caput, aures, oculos, brachia, pectus, ventrem, pedes, sexus denique Figuras, quae et inde nomen enorchidum obtinuerunt. Scias denique et Lector curiose, quod in huiusmodi marmoreis lapidibus sectis et politis, diligenter et curiose inspicienti, non dictarum solummodo rerum sed et aliarum imagines, uti sunt omnis generis instrumenta, supellectilia domestica, similiaque innumera, obvia futura sint, quae curiosis rerum indagatoribus consideranda relinquo.

 

MULTIPLE PAGES OF FIGURES

 

DISQUISITIO PHYSICA.

 

Imaginum lapidibus impressarum. In qua rerum omnium propositarum in lapidibus efformatarum ectypa examinantur, singulorum causae et rationes variis modis assignantur, et quanam tandem arte et ingenio, quove fine Natura in lapidibus tot formas et imagines expresserit, docetur. Figurae in lapidibus duplici modo considerari possunt, vel prout i plana lapidum politorum superficie, vel prout ex solidis lapidum varie transformis constitutae spectantur.

 

De priori primo dicam, de secundo postea. Spectantur autem ha figurae potissimum i politissimis sectorum marmorum variegatorum, quorum innumerae sunt species, superficiebus rarissime tamen, et vix in ullis gemmis pretiosis, praesertim transparenti substantia praeditis, exceptis Achatibus.

 

Dico itaque, quadruplici modo ea in lapidibus exprimi potuisse : quorum prior est fortuitus: Secundus ex dispositione terrenae substantiae, intra quam tanquam intra formam receptus humor tinctus, tandem spiritu lapidifico in eam figuram, quam terrenae substantiae matrix refert, induratur. Tertio, ex aliquo singulari accidente in talem et talem figuram exurgunt. Quarto in nonnullis imaginibus. et praesertim in coelitum figuris ex singulari dispositione Divina. Angelorum ope a natura efficiuntur. De quibus ordine agendum est.

 

Ubi notandum figuras in nonnullis lapidibus esse oppido imperfectas et membris mutilatas in quibusdam extrema tantum figurarum vestigia apparere, in aliquibus perfectam et absolutam in quocunque genere rerum, formam spectari. Quae omnia magna nobis praebent latentium causarum indicia. Sed iam ad rem.

 

MODUS PRIMUS.

 

Primo modo plerasque formas in lapidibus exortas fortuito et casu natas assero: quod ut innotescat, noverit Lector, quod quem admodum phantasia hominum, dum coelum varietate nubium obductum videt, varia sibi, nunc dracones volantes, iam naves, modo montes, urbes et castella, nunc cruces, modo humanas figuras et sim ilia phasmata. Ex nubium incomposita repraesentatione imaginatur: ita quoque vel in sputo in terram coniecto notamus aliquid subinde figurari, quod modo huic, modo alteri rei simile est. Imo in itineribus videntes montium sub certa figura protensionem nunc mensam concipimus, uti Promontorium Bonae spei, nunc sub vultu humano ut Scyllaeum promontorium Sicilae nunc hominem supine prostratum, uti in Apennini Camertensium monte, cuius apex caput, declivis protensio iterumque nonnihil protuberans. pectus et ventrem, brachium rupes in vallem protensa, duo femora in bisidam vallem subsidentia, exititiae montis partes exprimunt. In Insula Melitensi rupes maritima seorsim a monte dependens, monachum suspensum, qui vulgo frate impiccato dicitur, exprimit. Subinde saxa et frutices rupiumque fragmenta effigiem humanam sub numismatis figura ostendunt, uti Panormi Mons, qui a figura vulgo dicitur monte della medagli. Innumera hoc loco eiusmodi spectra adducere possem, sed quia huiusmodi nullibi desunt ea tantum innuere hoc loco volui. Videas et in rudibus laterum coctorum superficiebus varias insectorum volucrumque aliarumque rerum vestigia, quae tamen nullo a Natura fine intenta sunt, sed ob similitudinem quandam rerum homo sibi talia esse imaginatur. His itaque sic propositis, iam queri merito poslet ude tanta imaginum in lapidibus spectra originem suam sumpserint.

 

Respondeo, omnia haec nata esse ex fluore salini liquoris, qui ubi terrenam et appropriatam substantiam adhuc mollem et siccitate iam ingruente in multas rimas et sinuosos ductus fatiscentem se insinuaverit, uti in marmoribus videre est fit ut ibidem spiritu lapidifico successu temporis, omnia simul in duram et saxeam molem coalescant: ita pro rimarum fissura rumque constitutione fluor insinuatus iam pulcherrima flumina, iam ramosas arbores, modo volueris aut insecti aut quadrupedis formam, aut etiam humani effigiem, vel saltem ali, quod humani corporis membrum, eo modo quo potest, et pro dispositione materiae iam siccitate in varias et rimosas vacuitates fatiscentis, delineat. Haec autem lore quodam constituta esse, luculenter docent sinuosi fluminum ductus pro diversitate spiritus tinctivi diversimode depicti, qui nunc ex nigro albis, iam ex albo flavis aut viridibus ceruleisque ductibus eleganter mixti cernuntur. Mollem autem primo terram fuisse constat, quod post plurima annorum curricula loci natura eosdem lapides eadem figurarum colorumque diversitate imbutos producere observatum sit quod non fieret, si materiam terrestrem multorum annorum spatio maceratam fermentatamque subterranea Oeconomia spiritibus missis in varios colores iam calore fatiscentem vario suo fluore non tingeret atque una induraret, cuius rei experimentum supra traditum consule.

 

Est et aliud huius rei non leve argumentum, fortuito et casuali fluxu constituta esse similia phasmata, quod vis ulla ex iis, quae animalis figuram mentiuntur, forma perfecta sit, sed sempera liquid ad integram figuram constituendam requisitum (uti in capitibus vel oculus, vel nasus, vel os: in brachiis manus digitique in tibiis pedes; quod pictorum industria ut plurimum emendat) deesse comperiatur, ita ut non tam quid revera sint quam quid phantastica facultas, ea esse sibi imaginatur iudicemus, quemadmodum paulo ante de nubibus montibus sputo, caeterisques rebus diximus.

 

EXPERIMENTUM.

 

Sumitur huius experimentum sane non incongruum rei demonstrandae. Exponatur hyberno tempore aqua limpidissima in concha quadam noctu sub dio, et ubi mane congelatam repereris, novas aquas diversis coloribus dilutas, aquae iam congelata superaffundas; inclinando hinc inde concham, donec in diversas partes diffluat; et deinde pari modo eam congelari sinas, et invenies haud secus ac in marmoribus, Iaspidibus, Achatibus diversi coloris ductus, nunc flumina, modo lacus, arbusculas quoque similiaque Nature spectra non in superficie tantum, sed que vel ipsam porosae glaciei substantiam penetrent; quae si lapidifica facultate induraretur, haud dubie idem quod in marmoribus exhibere, certumque marmoris genus ab omnibus iudicaretur.

 

Est et aliud paulo tritius experimentum, quo effectuum huiusmodi causa ostendi potest. Qui chartam Turcicam conficiunt, vas quoddam primo implent aqua, in qua gummi tragacanthinam ad crassam substantiam dissolutum sit, huic colores et varios quinta essentia vini, felle bino prius rite dilutos, penicillo superaspergunt; deinde penna hos colores in quamcunque volunt figuram facile obsequentes deducunt. Imagineris itaque tibi, praeparatam materiam marmoris aut alabastri, esse tragacanthum: quam natura variis coloribus tingit; spiritus vero solinus in varios ductus prodiverso fluoris motu diffusos paulatim indurat. Atque haec de iis figuris, que fortuitu et casu in lapidibus spectantur sufficiant. Nunc ad secundi modi rationes explicandas procedamus.

 

MODUS SECUNDUS

 

Secundus Modus est, cum terrene substantiae materia, ex qua marmor variegatum nascitur, ita disponitur ut intra em, tanquam intra formam quandam, quam modellam vulgo vocant, humor tinctus tandem spiritu lapidifico in eam figuram materie matrix refert, induratur. Estque potissimum de iis figuris intelligendum quae perfecam aliquam figuram solidam exhibent: Cuiusmodi sunt piscium quorundam figure in praecedenti Schematismo exhibitae. Hasce certum est, non solius Naturae ope tam ad vivum expressas fuisse sed aliquid aliud accessisse, quod quid sit, paucis aperia. Est hic Romae in Museo Qualdino lapis, qui fissus intus ex utraque parte perfectissimi piscis formam exhibet, cyaneo colore fulgentem, et spinosa dorsi ossatura conspicuum, ex iis quos Rhombos vocant, simillimumque iis, quos in praecedente Schemate exhibuimus.

 

Quaeritur, qua ratione hunc piscem Natura formaverit Respondeo id hoc pacto contigisse. Novimus magnas multis in locis inudationes fluminum fieri hyberno tempore quibus consequenter ingens limi copia in campis collibusque coacervetur; hisce itaque complures pisces una eiectos, limoque involutos constitisse Limum vero successi temporis spiritu lapidifico in saxum conversum fuisse; cui cum uti hic, ita multi alii pisces involuti fuerint, illi in limo utique tanquam in modulo quodam et matrice, nativam formam suam impressisse inde demonstrari potest, quod spinae adhuc exititiae cum squamis, partes pulposae veluti abstracte violenter et laceratae spectentur: ossatura autem adeo perfecta una cum spinosa substantia exprimitur, ut ne pictor quidem, quantumvis perita manu ad Naturae prototypon pertingere queat apertum indicium,eri pisci substantiam fuisse quae ibidem suam veluti in limosa matrice formam expresserit. Si enim paulo ante dictum lapidem quoad interiorem substantiam penitius examinaris, vacuitatem intus, pro piscis quantitate reperies: quod vero nulla pulpa aut intestina intus compareant, mirum non est, cum tota illa mollis et flaccida substantia, et corruptioni quam maxime subiecta aut consumpta, vel calore exsiccata in pulverem conversa, nil aliud praeter ossa durioris substantiae relinquere potuerit; et patet ex veterum sepulchris, in quibus praeter sceleti, ne vestigium quidem alterius humani corporis portionis, aut membri reperias. Atque haec est origo eorum piscium quos Physici fossiles appellant, et in compluribus locis reperiuntur, uti supra patuit, et passim in Museis curiosorum hominum extant. Pari pacto serpentes involuti limo simili modo formam suam ei impressisse videntur: uti ex Figura hic apposita patet ex Museo Aldrovandino; et e omnibus animalibus idem iudicium est. Videtur porro in aliis non ossatura, sed vera genuina effigies animalis, quae quomodo saxo inducta fuerit, exponam.

 

Iam supra dictum fuit, salina corpora miro quodam appetitu, quem Naturae magnetismum dicimus, sese mutuo allicere. Cum itaque materia lapidis salinis particulis, uti et animantium corpora refertissima sint, hinc fit ut animal quoddam limosae argillae involutum, ibidem mox ubi sui figuram expresserit, partium salinarum in animali, ad partes salinas in argillacea materia confluxus fiat. Quoniam vero cuncta miro quadam actinobolismo seu radiatione confluunt, hinc fit ut particulae radiantes ea tinctura, qua ipsae pollent, materiam lapidis pariter imbuant. Unde tandem tota vel animantis figura, vel partes eius mira quadam symmetria emergunt in lapide multum concurrente ad hoc opificium facultate plastica, quam semper adhuc in cadaveribus stirpium animaliumque restare in yuentius demonstrabimu.

 

Neque enim intelligi hoc loco velim, veluti semine quodam a planta vel animali deciso, huiusmodi generari, sed per quid piam semini proportione quadam respondens. Hoc pato lapis terrae, quam tangit, proxime ad lapidis naturam inducendam dispositae, formam sibi similem immediate imprimit. Sic auri portio praeexistens materiam sibi propinquam, ubi disposita fuerit, ad auri substantiam subeundam in auri substantiam convertit: pari pacto argentum trahit ad similem sibi substantiam efficiendam, omnem illam materiam ad argentum producendum dispositam; et sic de caeteris omnibus metallis idem iudicium esto de singulis sibi simile attrahentibus: non ut multi perperam existimant per veram vegetationem, sed per corpusculorum milium magnetico quodam attractu coeuntium confluxum , five quod idem est, per iuxtapositionem, inanimatorum more; magno sane Naturae consilio; quia ne corruptibilium substantiarum species cum tempore penitus abolerentur, Natura sagas rebus omibus rationem generandi resi consimiles insevit, ut quae in individuo semper esse nequeunt, specie saltem perpetuitatem nacta, pro modulo et captu naturae suae perenni incorruptibilitatis munere fruerentur, qui est finis, cuius gratia omnia agunt quaecunque secundum naturam operantur.

 

MODUS TERTIUS.

 

Fit ex aliquo singulari accidente, quo figura in lapidibus nunc in hanc, nunc in illam formam emergant.

 

Mira sunt et prorsus paradoxa, quae Natura in lapidum figuris effigiandis operatur; quorum quidem ratio assignatu nonest facilis, tentabo tamen, frequenti harum rerum indagine peritior, causam singulorum phasmatum hoc loco exponere, ab iis lapidibus initium facturus, qui ab arborum multitudine dendritae vocantur, quarum non exigua copia tum in proprio Museo, tum in aliis Museis hic Romae visuntur, quorum nonnulli separatas arbores, alii integra arborum nemorumque ad omnes perspective leges delineatarum phasmata continent; inveniunturque huiusmodi lapides potissimum in Monte Sinai, unde et petrai nominatur, et in Hetruria prope oppidum Bargam, etsi hae verae stirpes non sint, nec vitam habeant ullam sed stirpium pictarum miro Naturae opificio pura puta simulacra;quorum genesin antequam explicem.

 

Notandum quatuor reperiri saxorum genera, in quibus plantarum et arborum icones, frugumque imaginer a Natura mire depictae, conspiciuntur; quorum primum Borsycitis dicta a Plinio, plantam refert, in nigro candidis aut sanguineis frondibus florentem. Alterum ab Imperato, celebri Antiquario Vemorosa petra appellatur, et cum Sinaitica eadem est, ab Agricola Dendrachata appellatur, internis fisi saxi parietibus innumeras plantarum, arborum, frugum imagines exhibens, proprie dendritis dicta. Tertium est, quod salicis serrata refert folia, unde et folium salicis appellatur. Quartum lapidis genus ab Imperato frumentatum dicitur, eo quod triticeas aliarumque frugum species exprimat: quae omnia olim in celeberrimo Imperati Museo me vidisse et curiose examinasse memini.

 

Quaeritur itaque causa tantorum mirabilium Vilium. Dico itaque has figuras imprimi potuisse haec ratione. Notum est omnibus diversi generis herbas plantasque in multis inaccessis antiquarum fabricarum molibus videri, quomodo tamen illic excreverint, imperitis rerum merito paradoxa videri. Plinius narrat bis enatam palmam in summo Capitoli detecti fastigio et post palmam tempestatibus prostratam eodem loco ficum enatam, M. Messala et C. Cassio Coss. Nec solum illo tempore sedet hodierno die omnia Thermarum, Aquaeductuum, Amphitheatrorum rudera, non solum palmis, caprificis, lentiscis, sed et innumeris aliis herbi florere videmus, quarum ad 200, in suo de plantis Amphitheatro narrat Panarola in suo de hoc argumento libro. Resque trita et pene vulgaris est, ut proinde causa nemini adeo abdita censeri debeat: cum enim rimae dictorum ruderum continuo pulvere repleantur, iisque una omnis generis semina vel vi ventorum, vel volucrum beneficio eo delata, aut etiam excrementis volucrum ibidem depositis, in quibus, uti nuclei dacylorum cerasorum, prunorum, ficuum, aliorumque seminum duriorum integri remanent ica pulveribus pluvia aut rore maceratis, nihil facilius, quam ut accedente Solis calore singula in suae speciei propria germina paulatim efflorescant. Accedit, quod calcis pulveres nescio quid insitum habeant, ad diversas herbas producendas. Sed de hisce alibi fusius Hisceitaque propositis.

 

Dico id eodem prorsus modo fieri posse in lapidibus: Cum enim in terra lapidescente variarum stirpium plantarumque pulveres insint, in quibus una cum exiguo calore nescio quid spermaticum adhuc inest, quod in lapide adhuc molli materiem nactum ut cunque add aptam, cum plantarum substantiam ex ea materia constituere non possit id quod potest, id est solas in materia arborum herbarumque imaginer, plastica facultate, quae seminali virtuti adhuc aliquo modo inexistit, depingit: adeo ubique Natura sibi simile producere studet. Optaret illa quidem similem sibi essentiam gignere, sed impedita tum ob agentis debilitatem, tum ob ineptitudinem patientis, dum non valet, quod vellet efficere, saltem plantarum accidentia et imagines ceu plantas aequivoce, ut cum Scholis loquar, generat; quod et Aristoteles probat exemplo generationis hominis, qui marem semper intendit, generare; sed voti minime compos factus, foeminam generat, qui mas laesus esse dicitur: idem de generatione caeterorum animalium promiscua dicendum est.

 

Ad propositum itaque; In terra, ex qua lapis nascitur praexistentes variarum plantarum pulveres, ubi animam exuerint omnino, retinent tamen adhuc in se nonnihil eius caloris ac temperamenti, cui prius anima coniuncta fuit, et quo anima usa fuisset instrumento ad stirpes earumque imagines ut pulchre Licetus philosophatur effigiandas: cum in hac functione praecipuum mixti in lapide existentis agens temperamentum sit.

 

Iam vero alium modum proponamus, quo plantarum imagines in lapidibus feri potuisse existimemus. Prius enim quam saxum fieret, alicubi stirpes et plantae, praesertim minutioris subtiliorisque substantiae, uti muscosi generis, contineantur, quibus postea humo affuso humore undique, ac in lapidem converso, una cum herbulis et frugibus saxum enatum sit, quod earundem imagines exprimeret, iis in eo petrificatis. Et apertum id indicium est, quod, huiusmodi lapides parallela sectione aperti non in omnibus et per omnia similes iis, in primas superficie enatis referant, differentibus ramorum ductibus modo truncum, iam ramos quasi sectos, nunc alio et alio modo efformatos; quod clare indicat plantulam per illam aream massam cum adhuc lutesceret, diffusam et postea induratam, iuxta differentes sectiones, differentes partes arborum exhibuisse. Exemplo rem maxime ad propositum elucido: In crystallinis corporibus non infrequenter spectantur huiusmodi muscose arbusculae, quas non sine voluptate me vidisse memini, et egregii Philosophi Licetas et Laurentius Pignorius virentis herbulae in meditullio Crystalli se vidisse lle in suo de Spontaneo viventium motu, hic in Expositione Tabulae hieroglyphicae testantur. Quomodo illa intra Crystallum enata, nonest difficilis indaginis: certum enim est, hanc herbulam materie Crystallo generandae aptae primo inextitisse veram plantam, quae deinde lapidifica facultate una cum Crystallo indurata: haud secus ac in succino multiplicis generis animalcula aeterno circumdata claustro se spectanda praebuerunt: si quis enim Crystallum secaret, is haud dubie non iam plantam vegetantem, sed saxeam, neque totam per Crystallinam massam diffusam, sed in ramos suos sectam reperirer: quod itaque herbula Crystallo inclusa ob transparentiam visui sensibili accidit, id in opacis corporibus adhuc sub molli materia consistentibus fieri potuisse nemo dubita redebet.

 

Restat nunc, ut quo Naturae penicillo animalium nonnullorum ore in lapide tam affabre expressae sint explicemus. Certe Naturae semitae ita abditae sunt modus procedendi in diversarum rerum productione adeo occultus ut nisi quis inultorum annorum experientia fuerit instructus, ac omne studium suum contulerit in perfecta compositionis rerum indagine et exploratione fieri non possit ut quis solo intellectus ratiocinio ad proximas, veras genuinas causas tantorum mirabilium effectrices pertingere queat. Experientia enim intellectum illustrat, hic res singulas singulis apte combinando tandem in causarum abditarum desideratam notitiam perducit. In perfecta itaque imaginum, quae in lapidibus passim reperiuntur expressione, plures causae partiales concurrunt: prima est, dispositio quaedam materiae ad recipiendam formam apta. Secundo requiritur et alu quiddam, quod formam nunc hanc, nunc illam veluti sigillum quoddam materiae imprimat, cui semper intervenit actio quaedam vehementi magnetismo pollens, quo similia similibus ad invicem alliciuntu.

 

Ad materiam quod attinet, illa primo moli quidem et humido quodam limo imbuta esse debuit, alias enim duritie sua omnem respueret penetrativam tinctorii spiritus facultatem; quod vel inde patet, quod omnes fere lapides in propria fodina molliores, tunc tandem in adamantinam duritiem abeant, ubi siccum aeris afflatum sortiti fuerint. Forma vero seu sigillum, quod in materia figuram imprimit, pariter duplex esse potest: pure naturalae, ex naturali et artificiali compositum. De priori dico esse potuisse Cadaver alicuius animalis, cuius pellis agglutinata materiae adhuc molli illi figuram similem sibi impresserit ope plasticae facultatis, quam in animalium cadaveribus adhuc remanere supra diximus; imo Albert Magnus l. 1. De rebus metal tracte 2, c. 9 id expresse dicit hisce verbis: Admirabile, inquit, omnibus videtur, quod aliquando lapides inveniuntur; qui intus et foris habent imagines animalium, foris enim habent lineamenta, et quando franguntur, reperitur in iis figura intestinorum; quae quidem alia ratione contingere non potuerunt, nisi ex animali ibidem in saxum converso. Dum enim in vitam animare non potest ob materiae subiectae ineptitudinem saltem figuram ipsi imprimit sibi similem idque saliorum corporum in cadavere latentium interventu, quae dum a disposita materia sale pariter referta, attractu, uti diximus, magnetico, confluunt, secum devehunt vim plasticam iis naturaliter insitam; tandem consumptis flaccidioribus cadaveris partibus, reliquum una cum figura in saxum vi lapidifica convertit, atque huius rei luculentum indicium est, huiusmodi perfectas rerum imagines, non totam saxi substantiam penetrare sed in superficie tantum haerere, quemadmodum omnes ii, qui huiusmodi secandis lapidibus operam dant, λιθοτόμοι, quos rigide circa hoc consuluimus, testantur. Quo vero subinde solummodo pedes, caput, vel pes unus et alter compareant in lapidibus, hoc fieri potuit, vel ob disrupti cadaveris partes, aut ob materiae terrenae fluentis interruptionem, quibus partes a partibus divulsae non possunt nisi solas partes animalis ostendere: unde quoque fit, ut nonnullae partes tortae et veluti corrugatae spectentur, quod ob pellis in aliqua parte ex materiae fluxu corrugatae motum accidere potui.

 

Exposita ratione naturali figurarum animalium in lapidibus ex naturali artificiali compositione quomodo id contingere possit, exponamus.

 

Certum est et experientia quotidiana docet, in Tyburtinis fodinis intra ipsum saxorum meditullium varia instrumenta ferrea, palas; malleos fossorios, quos Piccones vocant, similiaque reperiri, quae olim ibidem relicta et fossa terra saxorumque ramentis operta, tandem post multum temporis denuo cum saxo coaluerint: adeo enim tritum est, fodinas Tiburtinas certo annorum curriculo novis saxis ex vi coagulativa aquae sulphureae, ex lacu Albulae totam illam planitiem per subterraneos meatus interfluentis repleri, ut de eo nemo amplius dubitare possit, et nos in Nostro Latio fuse Deo dante id demonstrabimus. Praeterea Lithotomi sive fossores lapidum qui ingente numero ibidem laborant, fere semper suas ibidem casas extructas habent, in quibus et sacrae imagines, Crucifixi, similiaque ad cultum Divinum pertinentia quisque pro sua devotione, uti nos non sine singulari animi sensu observavimus, erigit. Quae tota supellex post operarum discessum derelicta varie dispersa inter tot fossas facile perdi potuit: postquam enim unum locum saxis evacuarunt, statim ipsas cavernas fossasque pulveribus ra mentis ac terrestribus glebis operire solent ut hoc pacto, quemadmodum dixi, multorum annorum curriculo tota illa rerum congeries in novum saxum convertatur.

 

His itaque positis, iam dico fieri posse, ut una ex huiusmodi imaginibus luto involuta, eodem modo, quo supra de animalium cadaveribus diximus, figuram suam imprimat. Cum enim colores ex variis mineralibus constent unumque minerale, uti supra diximus alterum naturali magnetismo trahat, hinc fieri potest, ut minerales particulae imaginibus inexistentes, aliam quampiam materiam mineralem symbolizantem adeptae in ea figuram similem imprimant. Haec dum magno mentis aestu mecum ponderarem accidit, ut hoc anno, quo haec scribimus, dum in Tyburtino agro, eius explorandi gratia versaremur, in familiare colloquium venerim praefecti fossarum, cum quo multa circa proprietatem loci et fodinarum naturam conferens, que cunque paulo ante de variis instrumentis in meditullio saxorum repertis adduxi, ipso attestante, vera esse comperi: quin et addidit inventas fuisse inter alia in quodam saxo hasce quatuor literas I.N.R.,quae Christi crucifixi titulum referunt, a Natura ibidem depictum et extero cuidam magna pecuniae summa venditum fuisse: non parum miratus sum prodigiosam literarum delineationem. Memor tamen eorum, quae paulo ante mihi retulerat de varia rerum congerie ibidem post operarum discessum remanente, aliisque formis rerum ibidem in saxis repertarum: modum tandem quo id fieri posse cogitavi vidi, quem et paucis explicabo.

 

Dico itaque sacram quandam Crucifixi imaginem ibidem relictam, coopertamque saxorum terrestriumque quisquiliarum ramentis; unde facile contingere potuit, ut discussus a cruce titulus aptae atque ad recipiendam formam dispositae materie adhereret, quae successu temporis una cum materia in lapideam molem conversa, ibidem suum in lapide ectypon reliquerit, ut proinde magna earum imaginum, quae in marmoribus reperiuntur, pars huic causae adscribi possit, praesertim si adeo perfectae fuerint, ut soli naturali causae istiusmodi effectus adscribi nequeat. Ut itaque huius rei nonnullum experimentum sumerem, varias imagunculas depinxi, quas inter duas marmoreas tabulas positas ad integri mensis spatium sepultas reliqui, et cum postmodum evoluto tempore tabulas aperuissem. Ecce, mirum dictu singulae figurae, inter quas et Nomen sacratissimum JESU fuit, non tantum superficie tenus impressa et expressa comperi, sed aliquo usque ita versus fundum penestrasse, ut laevigando tabulam per pumicem, semper eaedem figurae resultarint; sic autem rem institue.

 

EXPERIMENTUM.

 

Εἰχονογένεσιν in lapidibus ad oculum demonstrans.

 

Pinge quamcunque volueris imaginem in charta, hoc colorum apparatu: misceantur colores qui minerales esse debent, vitriolo, sale aquis diluto et petroleo distillato prius cum nonnulla portione aluminis: chartam sic pictam pone inter duas tabellas marmoreas ad laevorem exactum dedolatas, et commissuris cera ac pice oblitis, ne humiditas accedere possit; has condes in loco humido; et mestruo, aut etiam bimestri spatio peracto, dissolve tabulas, et invenies in tabula alterutra imagines ad vivum depictas, nulla parte distorta et vel intra ipsum fundum tabulae aliquousque coloreus penetrasse reperies. Eundem successum habebis si vel solo atramento, vitriolo probe diluto picturam delineas.

 

COROLLARIUM I.

 

Ex hoc experimento luculenter sane patet, complures perfectiores potissimum imagines intra lapides, non alio quam praedicto modo effigiatas fuisse, cuiusmodi sunt, quae variis schematismis hoc ipso capite IX in praecedentibus exhibuimus, Volucres, Cattus seu felis, Crucifixi imago, et Tabul. IV figura signata numero 1. quae Idolum Aegyptium perfecte aemulatur cuiusmodi quoque in Oedipi Tomo III varia schemata exhibemus. Signata vero supra numero 2. videtur fuisse imago B Virginis cum puero in sinu, quam supra duo angeli coronare videntur. Quod vero he duae nonnihil distorte et imperfectae spectentur, fieri potuit, quod pictura in humido corrugata intentam lineamentorum symmetriam nonnihil interruperit, quod et de reliquis hisce similibus factum fuisse verisimile est.

 

Sed dices forte capi non posse quomodo similes imagines intra profunda saxa irrepserint. Dico, quod et paulo ante supra indicavimus saxi fodinas vereres olim evacuatas cum tempore repullulare: fieri itaque potuit, olim in dictis saxi fodinas homines picturae deditos, huiusmodi imagines, otii vitandi causa depinxisse, aut aliunde illuc translatas, postea casu nescio quo interveiente desertas dispersasque arena ramentisque sepultas, tandem evaporatione subterranea, pluviis imbribusque humectatas materiae marmori generando aptae adhaesisse, hoc pacto una cum imaginibus in marmor conversas, sua simulacra ibidem expressa reliquisse. Ut proinde quod de annulo Pyrrhei regis Plinius tradit, in quo 9 Museae cum oine depictae spectabantur, non aliunde, quam ex simili figura sive pictura in aliqua fodina perdita, originem suam habuisse mihi persuadeam.

 

Dices secundo; Quare non compareant aut ossa animantium, aut charta seu pannus, aut lignum, in quibus imagines impressae cernantur. Respondeo omnia diuturnitate temporis humectata, ingentem alterationem subiisse usque dum omnia in tabum resoluta metalicorum succorum acredine exesa, atque in pulverem redacta, atque in minutissimas partes diffusa nullo relicto vestigio, tandem una cum materia in saxum, sola remanente imagine, coaluerunt: remanet autem imago, quia tela aut charta, in qua depicta fuerat, uti statim ab initio materiae aptae agglutinata haesit, ita quoque formam eidem impressit permanentem et stabilem.

 

COROLLARIUM II.

 

Patet ex hisce, quomodo nonnullae imagines incredibili quadam perfectione in lapidibus depictae reperiantur, in quibus non solum gratia et nitor, sed et mira colorum umbrarumque varietas nidulans mirum in modum spectantium oculos animumque sollicitat: cuiusmodi non ita pridem mihi monstravit Excellentissim. Iustinianus Princeps Bassanensis: erat autem pictura Angeli custodis cum anima sub forma pueri commissa, ut in figura apparet, a natura ut ipse putabat, hoc modo expressa. Ego summa diligentia imaginem singularumque partium nitorem et elegantiam vivacitatemque vultus, quo intuebatur puerum, et huius pientissimos devotionis affectus in Angelum minime fieri posse existimavi, Naturam ἄλογον, id est irrationalem, tale quid intendere posse, quod ne pictori quidem, nisi maximi ingenii, concessum esset. Hoc autem purum Naturae opus esse non alio dictus Princeps argumento movebatur, nisi quod dicta imago totam lapidis substantiam permearet, ita ut quot sectiones fierent, tot dictarum imaginum nova resultarent exemplaria.

 

Cum itaque hc alto animo, modum que quo id fieri potuisset, expendo, incidi in pictorem, quem iamdudum audieram, similes imagines depingere posse; quocum rationem huius dictae picturae cum contulissem, et num arte fieri possit quidpiam huic simile, quaesivissem, is statim subiunxit, verum esse et fe huiusmodi imagines Urbano VIII. Pont. Max. tanquam insolens artis exemplar in marmore expressum obtulisse in quo dum colores totam saxi substantiam penetrant, ex sectione parallelos facta, tot imagines novae, quot sectiones fierent, resultarent; et cum secreti rationem peterem, negavit fieri posse: ego vero subolfactiens rationem tandem experimento facto, veram esse comperi.

 

EXPERIMENTUM

 

Novum o rarum.

 

Est et in hunc usque diem hic Romae pictor, Eques Vannius, qui artem hanc magno pretio vendidit, neque induci potest ut ulli artem suam communicet. Quod cum audissem serio mecum cogitavi, quinam id fieri possit, qui colores huic congrui praeparari queant. Consilio itaque cum insigni Chymico Germano Alberto Guntero Saxone in tantum combinatione et experimentis rerum effecimus ut secretum non tantum erueremus, sed et illud multiplici colorum varietate ditaremus que is praedictus Eques destituebatur. Et quoniam res dignissima est et iam experimentum in Museo nostro fecimus, hic totius arcani rationem curioso Lectori lubens volensque, cum multum ad nostri instituti rationes confirmandas conferat, communicabo.

 

Sic autem praeparantur colores. Accipio aquam fortem, duas uncias, aquae fortis sive regiae itidem uncias 2. salis ammoniaci unciam unam, spiritus vini optimidrachmas 2. auri tantum quantum 9 Iuliis emitur argenti depurati drachmas 2. Hisce comparatis argentum calcinatum iam Phialae impone, et 2 drachmis aquae fortis superaffusis exhalandum relinque, et habebis aquam quae tibi caeruleum colorem, et nigrum postea dabit: deinde Phialae impone aurum calcinatum, et superaffusa aqua forti, usquedum exhalarit, sepono, deinde sal ammoniacum una cum spiritu vini affuso. Relinquo donec exhalaverit spiritus et habebis aurei coloris aquam, quae diversos tibi colores dabit Atque hac arte ex reliquis mineralibus, diversas colorum tincturas extrahere poteris. Hisce itaque peractis, hisce duabus aquis pinges quamcunque volueris imaginem in marmore candido mollioris substantiae, et singulis diebus renova aquarum superadditione figuram: et cum tempore comperies picturam totius lapidis soliditatem penetrasse, ita ut sectus in quotcunque volueris partes, semper ex utraque parte eandem tibi figuram exhibeat. Que res uti rara et insolita est, ita maximam quoque admirationem spectantibus parit. Alteram similem imaginem ostendit Excellentissimus Paulus Iardanus Ursinus, Dux Braccianensis, in lapide multilatero, in quo quot latera tot Angelica capitula eminebant, differentis tamen figurae ob nunc rectam, modo retortam pro obliquae sectionis ratione factam Sed hisce propositis iam ad rhombum.

 

Dicimus itaque, quod quandocunque imagines reperiuntur totam substantiam penetrantes id fieri non potuisse, nisi ope mineralium succorum, saliumque omnis generis edacissimorum interventu; qui vero minus interiorem substantiam penetrant, minori dictorum succorum copia pollere, existimare debemus; cuius rei veritatem in Achate, qui Heroinam, ut supra retulimus, exprimebat comperi, qui per medium sectus, nihil eorum que in extima superficie expressa videbantur praeter lineas quasdam anomalo ductu diffusas, exhibebat. Sed haec de tertio modo sufficiant, accedamus ad modum quartum.

 

MODUS QUARTUS.

 

De imaginibus lapidum, quidbus Divinum quid inesse creditur.

 

In praecedentibus enarravimus nonnullas imagines Christi Crucifixi, Beatissimae Virginis Batris cum Divino suo Filiolo brachiis excepto, caeterorumque Sanctorum simulacris, de quibus merito quaeritur, quomodo Natura ea expresserit. Dico Divinae providentiae executionem ut plurimum mediantibus causis secundis fieri, id est, quandocunque prodigiosi in natura rerum effectus, in coelo quidem novae stellarum geneses, in inferiori mundo monstruosi partus, et in lapidibus prodigiosae imagines reperiuntur, illa, inquam, semper exadmirabili nexu, quo Divinae providentiae iunguntur, ad aliquid significandum dirigi. Nam Providentia duo supponit ordinationem scilicet, et ordinis executionem, quarum illa virtutem cognoscitivam haec operationem respicit. Cum autem DEO infinita ad ordinandum sapientia et omnis termini expers ad operandum virtus et potentia insit sequitur necessario eam omnium ordines etiam minimorum disponere, minima vero, sive infima quoque per virtutes inferiores veluti per naturales Divinae providentiae executrices, idest, causarum naturalium concursu, per quas ipse ceu universalis rerum causa operatur. exequi. Hinc semper in magnis eventibus huiusmodi signa apparuisse legimus eaque quam fusissime in nostra de Neapolitanis crucibus prodigiosis in lineis hominum vestibus Neapoli visis, Diatribe prosecuti sumus.

 

Inventum fuit saxum in fodina Helvetiae, uti Ambrosinus tradit minacium figurarum schemate, quod etiamsi purum natur opus fuerit, Deus tamen ex sua aeterna providentia, qua omnes Mundi ordines effectuumque rationes connexas habet, perea, bella ,quae paulo post secuta sunt, significare voluit; ita ubi Deiparae aut alterius Sancti alicuius cultum institui vult, id ut plurimum veluti per eiusmodi signa voluntatis Divinae indices significat.

 

Hoc pacto in Regno Sinarum paulo antequam Christi Euangelium ei inferretur, cancri fluviatiles insolito rerum ordine omnes crucium imaginibus in dorso signati insolito modo spectabantur; uti in L. M. Figuris apparet. In Iaponia quoque sub ipsum Euangelicae praedicationis principium in sectis arboribus crucis figura apparuit. Admirandum est, quod eodem tempore in regno Chilensi accidit, dum nova Deiparae nunquam amplius visa imago inter inaccessa rupim latibula admirando omnibus spetaculo apparuit, non pictoris mortalis ope, sed Naturae penicillo ex DEI intentione variis diversi coloribus Iaspidum speciebus ad omnes Opticae leges delineata Verum quiares consideratione dignissima est, descriptionem huius imaginis ex historia Chilensi a P. Alfonso de Valle concinnata, unacum imagine apponam.

 

Vera effigies B. Virginis in Arauco, quae in rupis cavitate in modum sacelli concamerati, non ab opifice aliquo delineata, sed ab Auctore Naturae ex Iaspide varii coloris constructa candido vultu, sub nigro capillo, pallio interius caeruleo, exterius rubro colore, veste rosis contexta conspicitur: cuius historiam ex Hispanico in Latinum a me translatam hic paucis exponam. In ripa Maris Pacifici, quae respicit Araucum dicta Inbulia, montosus locus est, rupibus et salebrosis saxis pene inaccessus, usquedum perveneris ad planitiem et colliculum amoenum, qua respicit rupem excavatam, spectabis admirandam et prodigiosam imaginem B. Virginis a natura ibidem exressam cum suo pretioso filio in brachiis, et saxum quidem nigrum efformat capillos per dorsum humerosque ventilatos et diffusos: candidum vero efformat os ad unum latus distensum, et in porfito, ut loquuntur, ita ut solummodo unus oculus magna proportione et elegantia delineatus appareat. Vestis roseo colore usque ad cingulum, pallium colore citrino infra comparente colore caeruleo, effigiata verbo imago mirum in modum oculos omnium eam spectantium afficit.

 

Fuit autem primum ante 8 vel 10 annos animadversa a puero cum matre sua in dicta planitie commorante, qui matrem hisce verbis interpellabat, Vides, videsne, mater, pulchram illam Dominam cum filiolo suo, quem brachiis suis tenet? Mater coniectis mox oculis in locum, ubi puer dixerat, rem verissimam comperit, quam et statim per totum territorium publica voce propalavit rumor cum ad venerandorum PP. aures pervenisset, mox locum adierunt, et prout mulier narraverat verum esse reprerunt. Unde gentiles adhuc populi miraculosa effigie commoti, instructi prius de imaginis significatione, unanimi consensu fidem Christianam susceperunt, magno omnium solatio et gaudio. Neque Deus Neophytorum devotioni erga se suamque matrem defuit, cum post annum in hunc locum, iam complanata via, solitas processiones magnis meraculis frequentatum, devotionem conformavit..

 

Atque ex hisce omnibus tandem concluditur, quod etiamsi dicta imagines qualescunque tandem illae sint a Natura proprie fieri, iuxta secundum, tertium dicantur aut quartum modos paulo ante expositos; quia tamen Naturae operatio semper dependet concursu causae providentis omnium, ita quoque; si huiusmodi Naturae phasmata notabiles sequantur eventus, eos in causis suis iam praevisos esse, iuxta Divini archetypi incommutabiles rationes legibus Naturae connexas; quamvis huiusmodi minime miracula,sed mirabilia dici debeant ut recte D. Thomas docet l. 3.. Contra gentes. Sed haec de ἐκγονογενέσει in lapidibus sufficiant.

Chapter IX.  On the marvelous works of nature, the painter; the forms, figures, and images that she delineates in stones and gems, and their origin and causes.
Section II. On transformation. Juices, salts, herbs, plants, trees, animals, and humans transformed into stone, or the power of petrification.
LATIN transcription  

SECTIO II.

 

DE TRANSFORMATIONE

 

Sucorum, Salium, Herbarum, Plantarum, Arborum, Animalium Hominumque in saxum conversorum, sive de facultate petrifica.

Section II. On transformation. Juices, salts, herbs, plants, trees, animals, and humans transformed into stone, or the power of petrification.
Chapter I. On the origin of petrifying juices.
LATIN transcription  

CAPUT I.

 

De origine succi petrifici.

 

Esse in intimis Terre visceribus facultatem quandam, quae opportunam materiam nacta mox in saxum omnia convertat, supra diximus: nunc autem ex professo de eadem agemus. Quaeritur itaque, quaenam esta vis sit et facultas, et unde originem suam nanciscatur? Respondeo, hanc facultatem lapidificam inesse mineralium variis speciebus quae in subterraneis officinis multiplici et mira arte elaboratae reperiuntur; et ut diximus multiplici ratione, pro alia aliave succorum subterraneorum natura et proprietate conficitur. Primo videmus aquam in cryptis subterraneis, ut plurimum in saxeas stirias converti, cuius rei ratio haec est, quod aqua pluvialis intimos montium meatus fissurasque penetrans, secum ingentem ramentorum nitro saleque refertorum et a montis saxea structura a abrosorum copiam devehat; haec vero aquae commixta vel perfecte vel confuse intra cryptam stillanti, subito ab ambientis siccitate humiditate consumpta,in saxum convertuntur eius generis cuius ramenta extiterunt: atque huiusmodi succi sunt omnes illi lapides quia fornicibus speluncarum rupiumque originem trahunt. Quidquid autem intra huiusmodi stillantium aquarum orificia imposueris, sive ligna sive frondes, aut herbae, aut aliquid simile fuerit, intra exiguum tempus, vel totum in saxum convertitur, si ramenta lapidis probe unita et commixta fuerint: vel si confuse et non probe mixta fuerint, saltem saxeo cortice quaecunque tetigerint, vestient.

 

Huiusmodi innumera fere ubique locorum vidi. In Sicilia Panormi memorabilis est S. Virginis Rosaliae Crypta in monte Peregrino, cuius stillicidia cuncta in saxum mutant, uti et ipsum Sanctae Rosaliae corpus in lapidem conversum repererunt. In Agro Neapolitano eiusmodi e variis cryptis eximuntur. In Agro Tyburtino, uti et intra urbem ipsam subterraneae cryptae, cellae que vinariae fere omnes stillicidiis lapidificis refertae sunt, tanta figurarum varierare, ut satis quis mirari non possit; quarum nonnullae frondium arbuscularumque figuram aliae raparum , aliarumque rerum formas uti panem sacchareis granis conspersum mentiuntur, et passim ad fontes construendos assumuntur. In Gallia Narbonensi quoque, Cadurci crypta reperitur ubi destillans lapidificus humor, et in pavimentum usque cryptae defluens, paulatim in altum excrescens duodecim velut statuas Monachorum in choro cantantium efficit: Cuius rei ratio dependet ab orificiis fornicis ira dispositis, ut per ea qua distantia dissita humor stillans in terram paulatim in latum, deinde semper altius excrescens, tandem in pyramidale quid terminetur ex cuius apice humor inaequali fluxu decurrens, iam cucullo, iam brachiis humerisque quid simile, mox ubi in saxum abierit, exprimit. Cuius rei ignarum vulgus, ea naturae opera miratur: Si enim aut ex ligno aut argilla rudi arete statuam stillicidiis huiusmodi supposueris humor lapidificus per statuam diffluens, eam paulatim saxeo indumento vestiet: quod nonnullos fecisse audio, magno eorum, qui imposturam factam non norant, stupore.

 

Quaeritur itaque quidnam proprie sit succus ille lapidificus? Dico esse saxum nitrosum aqua eliquatum. Dixi saxum nitrosum, quia saxa huiusmodi plerumque nitro referta sunt, ut ex nitri efflorescentiis in dictis crypti spatet. Quod vero in aliis montium speluncis id non accidat id signum apertum est, illos nitroso sale carere. Quod et experientia docet enim saxum quodcunque in pollinem tenuissimum resolveris, et aqua perfecte commixtum per manicam Hippocratis colaveris, illa nil prorsus saxeum, sed praeter arenaceum solummodo sedimentum nihil relinquet ; Si vero nitrum aut tartarum aquae perfecte commixtum addideris, illa quaecunque tetigerint intra subiectam concham posita, sive frondes, similiaque, post exiguum temporis curriculum acri exposita in saxum eiusdem generis convertent, si non totum, saltem cortice saxeo vestient.

 

Ex quo patet, solam aquam pluvialem rupes percurrentem non sufficere ad quodcunque aliud petrificandum, sed deberi istiusmodi montis rupibus, salis vel nitri vel aluminis, ut vitrioli copiam iungi ex quorum mistura diversimodi succi petrifici generantur. Si enim saxum sulphure et nitro abundaverit, et aqua pluvialis id pertransierit illa ramentis saxi abrasis mixta, generabit lapidem durissimum et prorsus adamantinum, cuiusmodi sunt nonnulla ligna in saxum conversa, quibus ob summam duritiem: teste gricola. cotium loco utuntur et ad quam libet affrictionem vehementiorem igneas scintillas de se emittunt; ac proinde aptissima ignitabulis; imo reperiuntur in Germania talia, quibus fabri, teste Agricola, incudis loco utuntur.

 

Quoniam vero ex huiusmodi aquarum cum succis concretis, saliumque variis speciebus commixtione differentes succos lapidificos faciunt, ita quoque pro varietate succorum varias lapidum species, variaque in saxum conversa natura et proprietate discrepantia nasci, necesse est. Nos per nonnullos Canones singula exponemus.

 

CANON I.

 

Quandocunque aqua sive per pluviam, sive per flumen, aut per arenaceas materias, et saxa nulla succorum concretorum saliumque copia referta transierit, ea quoque propter defectum facultatis petrificae nihil in saxum convertet: uti fit in limpidissimis fontium originibus; quae cum omni heterogenea miscella careat ita illa quoque neque vestigium ullius faxea concretionis, neque in littoribus, neque in cryptarum rimis, relinquet.

 

CANON II.

 

Quandocunque aqua pluvialis aut ex nive dissoluta per montium rimas fissurasque transiens, sese saxis nitro refertis insinuarit, aut flument aliquod transierit cuius ripae nitrosa materia refertae suerint, tunc aqua nitrosae materiae vel cum minimis ius corpusculis perfecte, vel confuse tantum per ramenta miscebitur; si prius, tunc laevis et glaber polituseque lapis nascetur, et in eandem quoque saxeam materiem convertent quicquid fluore suo involverint. Si vero posterius; tunc ex stillicidio aquarum intra montium speluncas facto, rude saxum et asperum impolitumque nascetur, quod nunc in stiriarum pendentium modo in pyramidum columnarumque figuras successivo incremento exurgit et hoc pariter quicquid involverit, in lapidem sibi similem,ex quo profluxit, transmutat. Atque tales sunt omnes illae monstruosae figurae rerum, quas in istiusmodi cryptis in saxum conversas cum admiratione spectamus. Si vero aqua fluminis lacusve nitrosa hac virtute imbuta fuerit, tum herbae et plantae attracto lapidescente succo, quamdiu intra aquam steterint, humido impediente molles remanebunt; evulsae vero et in littus eiectae, tunc attractus ab ipsis lapidificus succus, ab ambientis humidum resolventis calore et siccitate intra exiguum tempus vel totae in saxum si nitrosa corpuscula saxeis ramentis atque aquae perfecte mixta fuerint, convertentur; vel si imperfecte et confusanea mixtura constiterint, tunc uti ad intima substantiae penetrare ipsis non est licitum, ita quoque cortice tantam plantas herbas, paleas ac virgulta vestient: ut in Figuris ABC patet: cuiusmodi ad Albulam Tyburtinam videre est ubi herbas, paleas, festucas ligna, genistas et similes stirpes non nisi lapideo et nitroso cortice vestitas reperias, sacchareorum quoque granorum apparatum valde imperfecte unitum esse videbis vel digitorum attactu facile in candidam calcem resolubile.

 

CANON III.

 

Quandocunque vero aqua cuiuscunque generis, praesertim intra concava montium cum nitro et sulphure saxeaeque rupis sale foetae ramentis concurrerint, tunc suecus miscetur lapidificus, qui quodcunque obvium involverit, in densam lapidis substantiam convertet: sal enim poros aperit substantiae, nitrum eos implet, sulphur calore suo omni humiditate expulsa, totum in ferre duritiei substantiam transmutabit; cuius signum est, quando ferro percussa tinnitum metallo emulum similemque ediderint: cuius et hoc experimentum est, si sulphur cum nitro concoxeris, totum in lapideam substantiam abire reperies.

 

CANON IV.

 

Quandocunque vero in subterraneis penariis aquae succos concretos, uti pyritem, mysi, soryn, melanteriam, aut chalcitin roserint, aut per vitriolo foeta saxa transierint, et ramentis saxi, seu glebae, quae dictorum succorum queis continentur, veluti vasa quaedam sunt perfecte et per minima mixtae suerint tunc nascetur succus quidam petrificus, qui alterius speciei saxis glebisque commisxtus, ea in saxum convertit pretiosum, et pro tincturae ratione varium; si vero huiusmodi petrificus succus calore Ignis Subterranei elevetur, is per intimas montium saxorumque rimas agitatus, ubicunque matricem probe dispositam repererit, aut si is nitidissimus liquor fuerit statim pro tincturae et exactioris misturae ratione in transparentem lapidem pretiosum, vel Crystallum Beryllum , Amethystum, Topazium. Adamantem, similesque nunc magis aut minus durum, pro salis, aluminis quantitate eidem iuncta frigore loci concurrente, indurabit; quibus una magnae dotes ex natura succorum saliumque emanantes conciliabuntur inserenturque; ut pro inde hic genuinam gemmarum originem habeas, quam et/supra tradidimus hoc Canone comprehensam.

 

CANON V.

 

Quandocunque vero succus petrificus ex varia nitri, aluminis, vitrioli, caeterorumque salium speciebus, diversisque mineralium glebarum ramentis, acredine dictorum salium exesis, in intimis terrae visceribus commixtus fuerit, tum Ignis Subterranei calore succus in vaporem resolutus, atque per saxearum substructionum fissuras fistulasque vagabundus, ubi matricem aptam repererit, ibi vel marmor variegatum ex multiplici qua pollet tinctura, vel diversa Iaspidum genera constituet; et quodcunque involverit muscosae materiae plantulas vicinas , eas pari modo una cum saxo coagulabit, unde tot herbulae musci ramenta passim in lapidibus spectantur.

 

Atque ex hisce quinque Canonibus bene intellectis omnem λιθογενέσεως rationem curiosus Lector facile percipiet et una modum et rationem λιθομεταμορφώσεως sive earum rerum quae in saxa convertuntur, luculenter expositam habebit; ita ut dato quocunque casu lithomorphotico, eius statim causam assignare possit. Iam vero nil amplius restat nisi ut historicam quandam omnium eoram, quae tanta hominum admiratione in saxum conversa videntur, ralationem apponamus.

Chapter I. On the origin of petrifying juices.
Chapter II. Observations on various things turned into stones.
LATIN transcription  

CAPUT II.

 

Varie rerum in lapides conversarum observationes.

 

Non dicam hoc loco de innumerabili ostreorum, concharum chamarum, buccinarum, fungorum, algarum, caeteraque maris supellectile in saxum conversa cum ea ita passim obvia sint ut memorari non mereantur: quoniam enim haec maximam ob innatam eorum salsuginem, ad saxum vicinitatem habeant, ita facile quoque aeri littorique exposita consumpto humido lapidescunt. Sed ne hisce immorer, ea hic tantum, vel quae quidpiam admirationis adiunctum habent, vel ea, quae cum vel ipse in variis doctorum virorum Museis viderim, vel apud side dignos Auctores legerim adducam.

 

Alertus Magnus l. I. Min Tract. I. c. 7. mirum quid narrat suo tempore accidisse id est iuxta Lubecensem civitatem inventum ramum magnum arboris, in quo erat nidus avium, et in nido palli, omnia in lapidem conversa: hoc autem aliter fieri non potuit, nisi quod postquam ventorum vi arbor una cum nido et pullis in aquam petrificam incidit, ea cum tempore, ut de omnibus aliis fieri assolet, spiritu lithogennetico in saxum conversa sit Esse et in Gothia fontem idem Albertus narrat, qui quicquid in ea immergitur in saxum convertit; cuius rei veritatem ut probaret Fredericus Imperator, misit ad eum fontem chirothecam sigillatam; verum cum per aliquot dies medietas pellis et sigillum mersa essent in fontem, tota illa versa sunt in lapidem, reliqua medietate, pelle remanente.

 

Cur vero guttae istiusmodi fontis in terram conspersa mox in oi em vertantur? Minime tamen perpetuo fluens rivus? Respondeo, hoc feri, quod guttae in terram diffusae aeris siccitate, quo humidum consumitur facile coalescant, sicuti omnes res in saxum conversae; existente vero rivo in perpetuo motu, corpuscula uti facile uniri non possunt,ita quoque minime coagulari.

 

Refert Theophrastus l De stirp. Ad Mare rubrum in sinu Heroo, passim oleas aliasque stirpes una cum foliis et floribus in saxum conversa. Inventum et saxum fuit in flumine Sapena, quod figuram humanam pulchre exprimebat, et revocantur ad ea quae sub simili forma a stillicidiis petrificis generantur. Quemodo vero Idola gentilium subinde in conversa reperiantur huius causa non est difficilis indaginis: cum ea superaffusa succo petrifico, et veluti cortice vestita, eius formam, quam vestierant, exhibuerint, uti supra de artificiali imaginum per stillicidia confectione docuimus. Quod vero inventa fuerint. teste Agricola, alia huius farinae simulacra, uti sub humana forma, aut caput humanum casside at matum, similiaque, illa non effecta fuerunt, nisi succo petrifico, in lapide aut gleba terrestri simili figura imbutis. Huc spectat, quod Eusebius Nierimbergius narrat de Deiparae imagine a natura in saxum conversa, et in Hispania apud Moniales Divi Augustini observata ostenditur, idem de crucifixo quodam lapide natura facto, Madriti ostendi solito. Imo in Clavigii Campo non procul Compostella rupes excisa imaginem Divi Iacobi a natura sculptam et depictam ostendunt; cuius ratio e superioribus facile patet, cum enim omnes ii qui sacra Divi Iacobi loca veneraturi Compostellam adeunt, imaginibus qua sculptis, qua pictis sibi provideant, quae ibidem ad peregrinorum devotionem magna copi venduntur, facile contingere potuit, ut in vicino campo degentes, imagines varie intra rupes disperserint, quae successu temporis, succo petrifico una cum materia vicina disposita, in saxum vel solidum, si statuunculae fuerint, vel in saxi superficiem, si imagines fuerint, coaluerint, eo modo, quo supra diximus.

 

Est et hoc admiratione dignum; Anno 1659, in Helvetia intra montem, vulgo Gottes-Wald dictum, lapidem inventum fuisse in spiras convolutum, in cuius centros Figura Deiparae non sine stupore ad spectantium apparuerit, quam et typis edidit unacum historica relatione Perillustris et generosus Dominus de Sonnenberg. Figura sequitur, quam et inter ea, quae Divinum quid redolent, ponimus.

 

Imo nihil est fere sive plantarum, sive fructuum, piscium, conchyliorum aut animantium quod non in saxum conversum in diversis Museis observemus; dactylos, nuces, pruna, olivas, poma , pyra, fungos, fruges omnis generis, imo caseum et panem.. Spectatur et hic Romae in Horti Ludovisiani palatio corpus humanum totum in saxum conversum ossibus adhuc integris, at lapideo cortice obductis.

 

Quae omnia uti dixi, fiunt talia in locis aquosis petrifico sicco abundantibus, aut iis in locis, ubi copiosus ex Subterraneis meatibus exspirat petrificae facultatis vapor, plenus nitrosis corpusculis, quae ubi corporis cuiuscunque tandem poros subierint, fit,ut ibidem constipata humiditateque in iis stabulante expulsa, tandem in saxum, iuxta: Canones supra traditos convertantur; cuius tanta vis est, ut non solum radices subinde arborum plantarumque, sed et animalium, uti equorum callosas ungulas in Agro Reatino, Plinio teste, in saxeam duritiem constipet, proinde ferreis soleis minime indigas. Sed cum de his alibi in primo Tomo fuse egerimus, non amplius immorabor.

 

Addam tantummodo hic coronidis loco formidabilem historiam, quae nostris temporibus accidit in pago quodam Africae mediterraneae, ai nostris temporibus totus admiranda quadam metamorphosi in saxum, una cum hominibus, animalibus, arboribus, supellectile domestica, frumentis cibis, conversus fuisse narratur; quoniam vero res gravissimorum fide dignorum hominum testimonio vera comperta fuit, et quotquot ego istarum partium Arabes ea der e consului, ita rem sese habere fassi sunt; totius seriem prout Melita ad me eam descripsit Habelus Vice cancellarius, Ordinis Equitum Hierosolymit, hic apponendam dux.

 

Victoria olim dicto Calsurakie, cognomento Nigra, una cum aliis sexcentis Aethiopibus in quinque naves onerarias distributis, et Tripoli e Barbaria Constantinopolim et ad hastam destinatis captivacessit nostris triremibus felici auspicio Illmi Domini Generalis Baglivi, Caroli Valdinae, sacro fonte lustrata hodie famulatur Archidiacono Domino Eugenio Testaferatae Insula Meliensi, quo appulit 1634, aetatis suae fere decimo. Natalem sibi fuisse ait in urbe Cucu provinciae Tongil et quinquennem a matertera sua habitante in Biegioda vico, quae id parentibus retulerat, intellexisse, Biedoblo vicum supradictis locis aequali spatio interiectum, aestivo tempore, noct intempesta cum incolis, animalibus et arboribu et frumentis omnibus, adstrepentibus horrendum in modum ab aethere fragoribus, non sine frequenti soli concussione, momento in saxa durissima obriguisse, nuntiique huius insolentia excitos parentes et fratrem natu maiorem duobus equis et camelo invectos, assumpta secum filia, recta petiisse Biedoblo, itinere trium horarum a Biegioda, et coram fuisse intuitos, quaratione homines et iumenta eundem habitum, gestumque retinuissent, in quo Divinae iustitae supplicium consceleratos deprehendisset; nam genus illud hominum, nefandis criminibus obnoxium, non esse ex Aethiopibus, sed Arabibus, qui vastas illas regiones soliti peragrare, sedem sibi legissent Biedoblo, tuguriis et mapalibus e luto, ligno, et vimine raptim constructis, invitatnte soli ubertate, et progerminante non ut alibi singulas e culmo spicas, sed quaqua versum aequaliter ab imo ad summum plurimas et longitudinis, unius hominis, et roseis omnino granis, cum mali punici certantibus foecundas.

 

Cum innumerabilis hominum multitudo conflueret in dies, Regulus urbis Cucu, postquam oculatus inspector accesserat, vetitum voluit edicto, ne quis sine praevia Regis facultate porro accedere praesumeret. Omnia hucusque narrata et suis oculis vidit, et suis auribus audivit a gentilibus supra laudata Victoria per annum integrum, quo deinceps commorata fuit in Cucu, donec ab aliis Aethiopibus ludibunda cum coaetaneis in littore caperetur, atque in urbe Borno quatuor mensium itinere distante divenderetur. E Borno cum magna manu servorum in civitatem Regla deducta, et postremo Tripolim distracta, hinc Constantinopolim amandata e mercatorum manibus feliciter incidit in Christi fidelium.

 

In Tartariae vero Magnae deserto Hordam integram adhuc spectari hominum animaliumque in saxum conversorum, Geographi narrant; quae si vera sint, certe ego ea non tam Naturae quam altioris Causae effectum esse existimem, uti de Africae pago tradit relatio, et de statua uxoris Lot, Sacra pagina luculenter docet. Qui plura huiusmodi desiderat, is Gesnerum, Agricolam, Rueum, Fallopium consulat. Sed iam haec de rerum petrificatarum mirabilibus dicta sufficiant. Quare ad alia.

 

Chapter II. Observations on various things turned into stones.
Chapter III. Stones that grow in various parts of animals.
LATIN transcription  

CAPUT III.

 

De Lapidibus in diversis animalium membris enasci solitis.

 

Natura semper et ubique, disposita iam materia idem facit. Quemadmodum enim in Subterraneis, aut externa telluris superficie omnis generis lapides partim homogeneos, partim heterogeneos producit; ita det in vegetativae naturae gradu, quemadmodum in Lithospermo et Coraliis aliisque innumeris patet, eosdem producit, uti in praecedentibus patuit. In Sensitive vero nature Regno, non est nec animal, neque pars animalis, in quo virtus λιθογενητικὴ officium suum non exerceat; ubicunque enim illa uccum laid generando proportionatum, invenerit, ibi suam virtutem eam exercere necesse est. Latet quippe haec subinde in omnibus iis, quibus aut animal aut homo vescitur, quae postea in nutrimentum assumpta, ubi viscidum, indigestum et apte dispositum humorem repererit, eum insita mox sibi facultate in saxum coagulare nititur; ut proinde in omnibus animalibus, eorumque partibus calculos reperiri constet.

 

Schenkius sane in suis Observationibus non solum in una hominis parte, sed et in omnibus, nec non in ipsis venis lapillos gigni tradidit: Cuius experimentum dedit unus e Soc. nostra P Bartholomeus Conventinus Philosophiae Magister, cuius post subitaneam mortem visceribus me praesente apertis, Ioannes Trulla, chirurgus celeberrimus in arteria prope venam cavam reperit varios lapillos seu tartaream materiam, qui obstructa uti arteria motum sanguinis impediebant ita quoque spiritibus vitalibus interclusis animam violenter excuti, hec esse fuit. Sed utrem didactice demonstrem. a capite incipiam.

 

In cerebro hominis calculos generari, Rueus et Gesnerus mirabili historia affirmant, dum iuvenem ex esu mori, diutinis dirisque capitis doloribus afflictum, tandemque extinctum, aperuit, in cerebro lapidem prorsus moro similem invenit, dolorum tantorum mortisque causam: quam historiam Schenkius, Cornelius Gemma, Mercurialis atque innumeri alii confirmant. In ore lapillos generari Langius affirmat; qui Canonicum Ratisponensem tonsillarum abscessu laborantem dum curat, eo emollito, et vehementi tussi superveniente tandem lapidem gypseum eiecisse narrat, qui et sub lingua calculum in quodam cur sua commisso invenisse ait.

 

Non dicam hic de renum vesicae utriusque sexus lapidibus, quae cum sint genuina lapidum fodina microcosmica, quibus uti nihil magis obvium, ita unum tantum producam, quem in Museo meo ostendere soleo, inusitate magnitudinis, et undecim unciarum pondere; extractus hic fuit e vesica P. Leonis Santii, viri scriptis et editione librorum celeberrimi, nec non in Collegio Romano altiorum studiorum praefecti is tametsi tanto pondere aggravatus, nullo tamen impedimento urinam reddebat, unde Medicorum iudicio, calculo minime laborare videbatur; donec post mortem inventus fuit intra vesicae latera pendulus, quae causa fuit cur vesicae orificium obstruere non potuerit.

 

Sed ut eo unde digressi sumus, revertamur. Non in principalibus tantum membris, vesica et renibus, sed et in corde, hepate, pulmonibus, splene, stomacho, intestinis, cista fellis calculos parvos, mediocres, magnos, ingenti numero repertos fuisse, Gesnerus, et Ambrosius Pareus testantur. Imo intra uterum muliebrem foetum in saxum conversum plerorumque Medicorum assertione stabilitur, et Hippocrates 5 epid ait, mulierem quandam diuturno circa uterum dolore vexatam, tandem lapidem asperitate insignem, ab ore uteri prodeuntem peperisse. De foetu saxeo non in utero sed intra costas producto praecedenti anno in Germania, iam libello explicato constat. In genibus, pedibus, manibus, ulceribus, caeterisque intercutaneis partibus lapillos genitos Laurentius in sua Anatomica bitoria tradit. Sed recitatis iis lapidibus quos in corporis humani membris natos citati Auctores testantur, iam quod pari ratione ii in reliquis animantium partibus reperiantur, ostendamus.

 

Lapides in partibus animalium reperiri soliti plerumque magnae virtutis esse perhibentur, uti sunt, Alectorius gallorum gallinaceorum; Chelidonius hirundinum, a quo nomen meruerunt: Merus Idicar lapidem producit magni a Barbaris aestimatum. Albertus de Lapidibus, in cerebro vulturis, nomine Quandrium lapidem inveniri ait, superstitionis nomine infamen. Non loquor hic de lapillis in stomacho gallinarum anatumque repertis (hosce enim non ibidem natos, sed deglutitos esse dico); verum deiis, qui vel in cerebro, caeterisque imperviis partibus nascuntur In animalibus quadrupedibus, Equis, bobus, ovibus, capris, cervis, magnae virtutis lapides reperiri Albertus, Cardanus, Agricola perhibent. Est in Museo meo globus non quidem saxeus, sed infinitis herbarum fibris concretus, in stomacho oi inventus; in cuius felle quoque reperiri Anselmus Boet docet. Sues quoque lapidibus rerum vesicaeque vexari, supra citati Auctores memorant. Deferuntur quoque ex Indiis magni pretii lapides ex porco spinoso seu hytrice extracti febribus propulsandis opportunum sane remedium. Ex Asino sylvestri seu Onagro lapidem extrahi, proinde a si nini nomine insignitum, Ludovicus Dulcis refert. Animalia quoque,quae Zybethi vocantur, lapidem producunt, seu potius liquorem, qui in lacrymam induratus, pretiosum odorem, quem Zybethum vocant, profert. Lapis ex hirco-cervis Persidis et Indiae extractus, quem vulgo Bezoar vocant, hisce ad numerari potest: de quo alibi.

 

Nihil fere tritius est quam e serpenti lapides extrahi. Coluber fluviatilis, teste Hollerio, lapidem eructare dicitur Epilepsias curatorem. Indi sane et Aethiopes nihil carius habere videntur quam lapides ex capitibus serpentum magnorum, quos dracones vocant. extractos. Notissimus est lapis, quem a bufone Bufonitem, et a Graeco Βάτραχος Batrachiten, in cuius cerebro invenitur, appellant, qui et hoc admiratione dignum adiunctum habet uti sua met figura et propria plerum que se signet, cuiusmodi Figura hica diuncta docet. Cuius rei rationem supra ostendimus, ex spermatica animalis facultate provenire: et Albertus suis temporibus similem lapidem figura bufonis insignitum se vidisse testatur. Caesalpinus quoque ait, Bufonitas subinde reperiri, quibus ranae rubetae figura impressa sit: Cuius rationem alibi in sequentibus assignabimus.

 

Porro inter caeteras animantes praesertim aquaticus et quae loca humida et paludosa frequentant, lapidibus scatere, experimento comperere piscatores uti in capitibus Asellorum, Carpioum, Luciorum, Cinaedorum, Percarum Tiburonum, quin et in Locustis fluviatilius, qui quidem cuncti ob abditum naturae consensum calculis propulsandis conferre inventi sunt. Non dicam hic de lapidibus intra varia tam crustaceorum, quam mollium exanguium que genera nascentibus, uti et de conchis margaritiferis, quoque maiorem obtinent ad lapideam materiam dispositionem, ita quoque maiorinumero in iisdem reperiuntur, uti et in testudinibus et cochleis, quas et inde Cochlidas, et Chelonitidas testudinibus appellant. Sed haec sufficiant. ad demonstrandum, lapiden omni animantium genere nasci. Quomodo vero ea Natura formet iam dicendum resta.

 

DISQUISITIO.

 

Λιθογένεσις in Animantibus.

 

Diximus supra Naturam in omnibus aeequo passu procedere, in quibuslibet rebus obviis in saxum convertendis, quanam autem virtute id praestet, inquirendum est. Dicimus itaque, quod materia, ex qua calculus in animalibus producitur, est humor superfluus ab alimento separatus, qui constat ex aqua simplici et materia terrestri, quae pro natura alimenti varia est: vel enim est cras et difficulter liquabilis; vel tenuis facile liquabilis. Crassa instar luti ex terrestribus alimenti portionibus a natura in minimas particulas resolvitur; Liquabilis est instar salis communis diaphana, in aqua dissolvitur, quae postea iuxta varias salium differentias multiplex iterum evadit. Talis igitur humor ex terra, aqua et sale in tartaream aut nitrosam substantiam paulatim degenerans, dum per meatus ad id destinatos non expellitur, in visceribus dum moratur obstructiones producit, ex quibus varii morbi resultant; et quando humidum aqueum ab ipso vel quoad totum, vel quoad partem recedit, tunc in lapidem convertitur: nam terra illa in minimas particulas ob salem ibi remanentem resolvitur, qui illi coagulatur propter insitam illius proprietatem, nisi magna humoris copia diluatur: Quare ut lapis generetur, non est necessarium, ut omnis humor recedat; sufficit aurem ut maior illius pars evanescat. Hic autemsal una cum terrestri materia non in homine, neque in alio animali generatur sed ab alimentis dimana. Et enim alimento prius in sidet, cum Sal Naturae sit balsamum: postmodum inheret humori, qui provenit ab alimento, deinde sanguini, bili, pituita miscetur, qui quando fuerit superfluus, ab excretrice facultate valida separatus succus fit lapidificus, qui tandem pro varietate membrorum, in quibus receptus fuerit in lapidem coagulatur. Unde qui multum salis, nitri aut tartari generant, ex simili alimentorum qualitate, illi prae caeteris lapidibus generandis, magis expositi sunt; spiritus enim salis ubi in humano corpore tartaream invenit materiam eam in lapidem mox figit. Unde plures sectione a calculis liberati, tandem eos iterum concipiunt, eo fere modo, quo saxifodinae evacuatae novos cum tempore concipiunt saxorum fetus. Ad generationem quippe lapidum in animantibus concurrunt primo expultricies facultatis imbecillitas, nec non materiae terrestris et salis in humido diluti copia: haec enim duo beneficio humidi copulata facile agglutinantur, generantque materiam tartaro haud absimilem, qui quidem sali iunctus lapidem magis magisque consolidat pro quantitate salis nitrosi, magis minusve duriorem mollioremve.

 

COROLLARIUM.

 

Ex hisce patet, in omnibus animalibus lapides producentibus esse certam quandam dispositionem et proportionem humorum, nunc in hoc, nunc in illo membro stabulantium, qua ex salina qualitate, uti supra de lapidibus pretiosis diximus, nascitur lapis huis vel illius qualitatis et virtutis pro virtute coaguli lapidem producentis.

 

EXPERIMENTUM.

 

In vase, quo urinae excipi solent exponatur, seta equina, vel quid simile ita ut a fundo usque ad superficiem emergat, eamque sic urinae expositam relinque et videbis, corpuscula salino nitrosa, quae urinae insunt, huic setae statim adhaerere et paulatim in magnum corticem, non quidem saxeum, sed materiae instar calcis friabilis excrescere; quam tamen exemptam mox in aere indurescere comperies. Et hoc experimento didici, quomodo petra aut calculus in vesica cresceret. Si enim materia viscosa per ureteres colata vesicae insederit, vel illa lateribus agglutinetur vel in medio subsistens. paulatim ad se corpuscula salnitrosa alliciet, quae perpetuo affluxu materiam tandem ita augebunt, ut inde in mollem quandam et arenaceam molem excrescat; quae si materia intra vesicam hinc inde fluctuet obstructis vesicae meatibus eos quos Calculosi sentiunt dolores causabit: unde nisi per syringem amoveatur. omnem meiendi facultatem adimet. Si vero ex visciditate lateribus agglutinata fuerit materia, in praegrandem ut plurimum molem excrescit;et hi quidem meiendi facultatem habent, sed ex mole pendentis lapidis nervos vesicae continuo vellicantis intolerabili dolore affliguntur.

 

Iterum, vel lapis est laevis, ex purioris salis partibus conflatus et hoc pacto non saevos illos cruciatus efficit; si vero particulis salnitrosis, assulatim concretis compactus fuerit, is asperitate et scabritie, praeterquam quod vesicam vulnerabit, ingentes quoque ex puncturis dolores, una cum sanguinis minctu parturiet. Habes hic genuinam lapidis in vesica genesin.

 

In renibus vero, cum ii sint microcosmi colatorium, quo partes seri purae ab impuris segregentur fit ut per calorem consumpta paulatim humiditate partes salino nitrosae confluant, et tandem vel in lapidem, vel in arenaceamni molem concrescant, pro siccitatis maioris vel minoris quantitate. Idem intelligendum est de reliquis membris excrescentibus; cum Natara omnius singulis membris ex alimento succum petrificum generet, lapidi, in quocunque tandem membro, generando aptum, eo prorsus modo, quoin lapidum naturalium generatione diximus. Sed haec παρέργως dicta sint.

Chapter III. Stones that grow in various parts of animals.
Chapter IV. Genesis of subterranean bones and horns.
LATIN transcription  

CAPUT IV.

 

De Ossium et cornuum subterraneorum genesi.

 

Inveniuntur passim in Subterraneis sive cryptis sive fossis omnis generis ossa, dentis, tibiae, costae ingentis magnitudinis, quas multi ossa Gigantum esse dicunt: corna quoque incredibilis longitudinis, quae Monocerotum esse dicunt. Quid de hisce fossilibus sentiendum, paucis exponamus, et primo quidem de ossibus Gigantu.

 

s I

 

De Ossibus Gigantum subterraneis

 

Multiplicis generis ossa in subterraneis meatibus subinde reperiuntur, uti et in vetustis sepalchrorum cryptis; quorum quidem ossa ob tibias ingentis magnitudinis, et nonnullorum membrorum ad humanam similitudinem osa gigantum dicunt. Et quod ad Gigante spectat, equidem refragante Sacro textu ut negare non possumus, ita quoque nonnihil communifamae concedendum est, quam de Gigantibus variae apud Auctores relationes veluti iure suo fidem legentibus extorquent. Et primo quidem concedo, in nonnullis monumentis, inusitatae magnitudinis sceleta reperiri, quemadmodum Fazelus et Qualquarnera in Sicilia inventa fuisse scribunt et Excellentissimus Eruditissimusque Carolus Kala Dux Diani, et Camerae Regiae in Regno Neapolitano praeses, in suo de vita B. Ioannis Kala Libro, fol 202 describit, inventa fuisse in speluncis Calabriae iuxta urbem Consentinam; cuius rei veritatem utpote Proregis testimonio comprobatam, eaque per P. Lucam Mandellum Ord. Divi Augustini, sequenti epistola ad me data amplissimo testimonio stabilitur, libens agnosco. Epistola sequitur.

 

Patefactum his annis in hac civitate Gigantis sepulchrum, illos hic fuisse manifeste demonstrat. Accepi enim a fide digno in quodam horto iuxta Divi Petri templum, et prope huius civitatis muros hoc sepulchrum inventum, ex quo quam plura inusitatae molis ossa eruta, ibidemque reposita. Audiebamus haec mirabundi; cum forte quidam honestae conditionis homo, aetategravis professione Chirurgus nos pertransiret: Tum Rugius: en opportune, inquit, oculatus testis, cui fides non deneganda. Rogavimus ergo hominem ut huius facti seriem nos edoceret: qui pro insita ingenuitate nobis annuens sic est exorsus: Accidit paucis abhinc annis; ut quadam die tardiuscule reversus rure, portas civitatis obseratas offenderim, quapropter apud hortulanum mihi notum pernoctare sum coactus. Is homo ut erat mei studiosissimus retulit, se quoties in quandam horti parte terram excoleret, subterraneum percipere sonitum, indubiae concavitatis indicium. Cui ego (quem somnus fugerat) quin imus, dixi, et si quidpiam ibi sit reconditum perscrutemur. Nec mora opportunis arreptis instrumentis servulisque excitatis ad locum pergimus; nec multum effossa terra, fabricam subterraneam nacti, hacque aliquantulum diruta concameratum aedificium esse conspeximus, idque perscurtantes, nil aliud praeter rudera, invenimus quam ossa, humanicadaveris illas quidem, verum tantae longitudinis ac magnitudinis, ut Gigantis fuisse perspicuum esset: hinc aliam cameram effodientes (nam plures erant invicemque connexae) nil praeter hiusmodi ossa, ibias, id est, crura, brachia atque costas eiusdem molis eruimus. Tandem quippiam rotundum lanci aromatariorum praegrandi non ab simile conspicatus, idque totis viribus bipalio perfingere conatus, summam calvariae partem eiusdem cadaveris esse animadverti; quamobrem in Gigantis sepulchrum nos incidisse edocti, repositis ibidem ossibus, regestaque terra solum aequantes fatigati discessimus.

 

Hic auditis inter nos quaesitum, cuiusnam Gigantis haec fusta, et ad quae tempora referri possent? Tum ego, Quantum ex historiis addito sepulchri loco coniicere licet, haec Marduchi Salernitani quondam Gigantis fuisse crediderim. Legimus enim in Libro de Rebus fortiter gestis a Ioanne Kala Heduae 1509, impresso, auctore Ioanne Bonatio ex relatione Martini Schener Angli, eiusdem Ioannis Kala discipuli, obsessa hac Salernitana Civitate ab exercitu Henrici VI Caesaris, extitisse hic quendam monstruosae staturae virum, quem indigitabant Marduchum, sive Salernitanum Gigantem, hic audita fortitudinis fama Ioannis, illum provocavit ad singulare certamen, in quo ab ipso Ioanne occisus, consequenter hoc in loco humatus videtur.

 

De huiusmodi Gigantum ossibus varii varia adducunt, qur omnia Lector videat apud Goropium et Interpretes Sacri Textus; ubi de Gigantibus Cap 7. Gen et de Gigantis Og et Goliath magnitudine agunt, quos hic supervacaneum duxi adducere.

 

Plinius asserit in Creta rupto monte inventum esse corpus stans quadraginta sex cubitorum; Fulgosus ait, triginta trium; quod alii Orionis, alii Oti fuisse arbitrantur. Orestis corpus oraculi iussu refossum, septem cubitorum fuisse monumentis creditur. Noevii Pollionis amplitudinem Annales non tradunt, pergit Plinius, sed quia populi concersu pene interemptus esset, prodigii vice habitum. Procerissimum hominem aetas nostra Divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia advectum novem pedum, et totidem unciarum vidit. Fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius miraculi gratia in conditorium Salustianorum affervabantur hortorum, Pusioni et Secundillae erant nomina..

 

Dalechampius in Plinianis annotationibus asserit, in Orontis fluvii alveo cadaver compertum fuisse undecim cubitorum et amplius. Coelius Rhodiginus ait, e regione Valentiae Allobrogum in torrente qui rigat pagum Divi Peratii, regnante in Gallia Ludovico XI Gigantis cadaver effossum esse stupende et inusitate magnitudinis et quae, ut ex variis eius picturis atque ossibus deprehenditur ad octodecim pedes accederet. Pausania teste in iaci cadavere mola genuum Disci magnitudine fuit, qua utuntur Quinquertiones: Asterii vero Anactis filii cadaver decem cubitos procerum. Plutarchus Thesei corus inquit fuisse inusitatae magnitudinis per, ait Licetus, ad Iuliam Caesaream in Africa effossa est calva ambitu duodecim spithamarum, auctore Magio; sed et post victoriam, quam sub Ludovico Rege ad Laudam Pompeiam obtinuit, Mediolanum profectus offendit in nosocomio iuvenem unum tantae proceritatis, ut stare non posset: neque enem potuerat a natura satis alimenti ad crassitudinem, roborisque proportionem suppeditari; itaque iacebat, explebatquelectos duos simul iunctos, cui non erat incusanda natura simpliciter, sed insalubris et infirmaillius individui temperies constitutioque, ac si placet, natura eius particularis.

 

Divus Augustinus, sed de corporum magnitudine, inquit, plerumque incredulos nudata per vetustatem, sive per vim fluminum, variosque casus sepulchra convincunt, ubi apparuerunt, vel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi littore molarem hominis dentem tam ingentem, ut si in nostrorum dentium modulos minutatim conscinderetur, centum nobis videretur facere potuisse: sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim. Nam praeter quod olim erant hominum multo maiora quam nostra nunc corpora, gigantes tunc caeteros anteibant: sicut aliis deinde nostrisque temporibus rari quidem, sed nunquam ferme defuerunt, qui modum aliorum plurimum excederent. Vives in Commentario huius loci addit in hanc sententiam: Festo Divi Christophori, cum salutatum issemus eus, ad maximum urbis nostrae templum, ostensus est nobis dens molaris pugno maior, quem dicebant esse illius: aderat mecum Hieronymus Burgarinus. Fulgosus item in Plutarcho et Strabone affirmat in Tinge Mauritaniae urbe a Sertorio apertum fuisse sepulchrum, in quo corpus humanum fuit inventum, quod dimensum sexaginta cubitos implevit, idque Antei fuisse putabatur.

 

Regnante Carolo Septimo (adiicit Fulgosus) Gallorum Rege in montana Narbonensis Galliae parte iuxta Valentiam rubem Rhodanus sepulchrum detexit, euius magnitudo permultos ad eam rem visendam pertraxit; aperto enim tumulo inventa in eo sunt hominis ossa, cuius dimensio triginta pedes implevit; nos quoque cum eo iter faceremus, sepulchrum vidimus et ossium aliquam partem, quae ab accolis tanquam res mira asservatur. Boccatius in sua Deorum Genealogia scribit: Sed ante omnia non omnino fictum est fuisse gigantes, id est, homines forma seu statura ultra modum caeteros excedentes: immo constat esse verissimum, et liquido his diebus apud Drepanum Siciliae oppidum fortuitus demonstravit eventus: nam cum in radicibus montis, qui supereminet Drepano, haud longe a oppido, nonulli agreestes ad construendam pastoralem domum fundmenta foderent, appruit cavernae cuiusdam introitus, quem cum visuri, quidnam intus esset faculis incensis intrassent avidi, antrum summae altitudinis atque amplitudinis invenere, per quod incedentes in oppositum introitus ingentis magnitudinis sedentem viderunt hominem; ex quo terrafacti repente fugam arripientes exivere antrum, nec ante tenuere cur sum, quam in oppidum devenissent, occurrentibus quid iderant nunciantes.

 

Mirabundi autem cives visuri quidnam mali hoc esset, incensis funalibus, armisque sumptis, quasi in hostem unanimes exivere civitatem, et ultra trecentos intravere specum, videruntque non minus quam primi stupidi quem retulerant villici. Tandem proximiores facti, postquam non vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et sinistra manu innixum baculo tantae altitudinis atque grossitiei ut excederet quemcumque praegrandis navigii malum: sic et hominem invisae atque inauditae amplitudinis, nulla parte corrosum aut diminutum, et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, e vestigio malus solutus in cinerem corruit, remansitque veste nadatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis adscendens. Et ut satis adverterunt, plumbum erat ad augendam gravitatem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt, qui viderunt, fuisse ponderis quindecim cantariorum Drepanensium: quorum unusquisque ponderis est librarum communium centum..

 

Demum hominis statura tacta aeque corruit, et in pulverem omnis fere versa est. Quod mortuis contingere novit etiam Aristoteles alicubi dicens; inveteratorum mortuorum corpora, quae subito cinis fiunt in sepulchris, omnem amisisse substantiam, et solam retinuisse figuram. Quem pulverem cadaveris Drepanensis cum nonnulli tractarent manibus, tres dentes adhuc solidi repertisunt monstruosae granditiei; ponderis autem erant trium rotulorum, id est, centum communium unciarum: quos Drepanitae in testimonium comperti gigantis, et sempiternam posteritati memoriam filo alligavere ferreo, et suspendere in quadam civitatis Ecclesia in honorem Annunciatae Virginis edita et eiusdem titulo insignita. Praeterea et partem cranii anteriorem invenere firmissimam adhuc, et plurium frumenti modiorum capacem, sic et os alterius cruris, cuius et si ob annostitatem nimiam in putredinem pars devenisset, perceptum tamen est in reliquo ab his, qui totam hominis ad mensuram cuiusque minimi ossis novere, fuisse magnitudinis ducentorum cubitorum, vel amplius.

 

Suspicatumque est, a quibusdam ex prudentioribus, hunc fuisse Erycem loci potentissimum Regem Burae et Venereis filium, ab Hercule occisum, et in oedem monte conditum. Quidam autem arbitrantur Entellum, qui olim in funeralibus ludis, ab Aenea pro Anchise patre editis, pugno taurum occiderat. Alii vero unum ex Cyclopibus, et potissime Polyphemum.

 

Fuere igitur ingentis statur gigantes. Beatus Odoricus Utinensis in secunda itineris sui ad Indos descriptione testatur, vidisse se in curia Magni Cham Gigantem altitudinis viginti pedum. Ioannes et Olaus Magni Episcopi Upsalens, in sua Historia Regnorum Septentrionalium maxime celebrant inter alios Rollonem et Starchaterum procerissimae staturae, robustissimorumque virium gigantes. Ioannem Cosbaeum virum probitate ac doctrina summe spectabilem, Fortunius Licetus in suo de Spontaneo rerum ortu, libro narrat Venetiis vidisse Lusitanum gigantem vastissimum, adeo robustum ut alligatis utrique brachio funibus, quos in oppositum duodecim baiuli, utrinque sex, omni suo conatu trahebant, diducta brachia sensim ad pectus invitis et contranitentibus illis, traheret stans immotus: tractaque, quae manibus gestabat poma, imperturbatus per notabile spatium temporis comedebat. sudantes baiulos, et illius manus ab ore frustra divellere tentantes irridens.

 

Fuisse autem vastae magnitudinis gigantes sceleton, quod in praetorio Lucernensi apud Helvetios in hunc usque diem spectandum exhibetur, sat superque monstrat de quo Cysatus in sua dequatuor civitatibus principalibus Helvetiae fuse tractat; et res gesta etiamnum in dicta curia his verbis comprehensa legitur. Delineatio sceleti gigantis, cuius ossium portiones aliuot, veluti femoris, tibiae, scapularum, vertebrarum ossis sacri, coccygis naviviculari, costarum, calvariae que fragmenta, pollicis quoque secundum os, atque calx, mala item integra fere (e quibus, et tanquam illis quae in hominibus longe aliter quam caeteris animantibus formata sunt, humani coroporis haec ossa fuisse, praecipue indicium sumptum fuisse) in ditione Lucernatum Helvetiae iuxta vicum Reyden, quercu antiqua deiecta, sub illa inventa, Senatuique Lucernensi transmissa et at horum dimensionem reliqua totius sceleti ossa, quae aut aberant aut non absoluta erant, a Felice Platero ordinario Basileae Physico, ad imitationem veri sceleti delineata, atque a Ioanne Bock pictore Basileensi depicta, illustrissimoque Senatui Lucernensi praesentata fuerunt, Anno Sal. 1584.

 

Fuit autem hoc sceleton inventum Anno 1577, in comitatu Willisau Lucernensis Iurisdictionis sub annosa quercu, uti epigraphe docet. Cysatus iudicio Plateri ex proportione membrorum, altitudinem huius gigantis, dicit quadragesies bis maiorem fuisse hac infra scripta linea. Heac linea quadragesies bis sumpta adaequat altitudinem Gigantis Lucernae asservati.

 

Quando autem vixerit, aut unde in has regiones advenerit, nulli unquam Historico innotuit. Certe ex hoc Geometrico ratiocinio patet, gigantem hunc homine ordinario bene proportionato (cuius staturae sedecim palmos ut plurimum assignant Architecti et Statuarii) triplo et amplius altiorem fuisse. Sunt in meo Museo ossa in saxum indurata a Nobilis. Aphonso Donino una cum compluribus aliis rebus ad antiquitate met naturam spectantibus collegio Romano haereditate transcripta, quae quotquot vident, ob excessivam granditatem, ossa alicuius gigantis fuisse existimant, cum magnitudo iuxta proportionem tibiarum et vertebrarum, ame observatam, certe Helvetio illi giganti minime cedat.

 

Mira sunt, quae Boccatius et Phyilippus Bergomas de Pallantis corpore narrat: res ita sese habet Tempore Henrici Tertii Imperatoris, id est, Anno 1401, ab Agricola quodam non longe ab urbe Roma inventum fuisse, dum solito altius agellum foderet, lapideum tumulum inscriptione ornatum, et in sepulchro viri mortui corpus procerae adeo staturae, ut muros urbis excederet; cadaver integrum erat ac si paulo ante sepulture datum fuisset, in pectore vulnus latissimum gestabat: supra caput autem corporis defuncti reperta est lucerna perpetuo igne ardens.quae nec aque alteriusve liquoris ullius super iniectione extingui potuit; sed in fundo perforata et rupta statim evanuit: istud autem fuisse corpus magni Pallantis Arcadis, qui filius Euandri Regis, comes Aeneae bello singularique certamine dudum interfectus fuit a Terno Rutilorum rege, multo prius antequam Roma conderetur. Quae omnia Volaterrano confirmantur.

 

Atquehaec sunt quae de Gigantibus eorumque immensa vastitate adducenda duximus. Restat tandem hoc loco, num vere tam prodigiosae staturae homines unquam in Mundo feurint, hoc loco demonstrare. DISQUISITIO PRIMA. Num vere Natura tam monstruosae magnitudinis homines, quam Auctore allegati referunt, unquam protulerit.

 

In sepulchris locisque subterraneis subinde ossa reperiri, que ossa gigantum esse dicuntur, non abnuo; nam ut supra annotavimus, Gigantes vasti corporis homines fuisse vel ipsa Sacra Scriptura testatur, Gen. 7. et lib. I Reg. c. 17. Maximiliano Caesari Anno 1511, teste Surio giganteae magnitudinis vir ex Polonia oriundus, oblatus fuit, qui et pro magnitudine corporis, proportionato cibo singulis prandiis vitulum et ovem absumebat. Similis nostris temporibus Ferdinando II in comitis Ratisponensibus, Anno 1623 exhibitus fuit, ut proinde de inusitatae magnitudini hominibus utriusque sexus minime duitem cum tales nullum non seculum protulerit.

 

Homines autem fuisse unquam, qui 30, 60, 100, 200 cubitos excedere, per nego: et ut hoc luculentissimis rationibus comprobem, primo quid per cubitum pedem, palmum notetur, praemittam, ur ex notis mensuris cadaverum giganteorum vastitas et incredibilis magnitudo clarius innotesca.

 

Cubitus iuxta communem Geometrarum: aestimationem in se continet pedes duos et des Geometricus palmum Romanum unum cum dimidio quae fere sacro cubito respondent; hisce enim tanquam notioribus ad ratiocinium nostrum de gigantibus liquidius comprobandum praemissis, uti visum fuerit mensuras quilibet ad su nationis proprias facile applicare poterit. Goliath, Sacra Scriptura teste dicitur fuisse altitudinis sex cubitorum et palmo, quae per regulam proportionis ad pedes et palmos nostros traducta monstrant, TABLE Atque haec est magnitudo giganteorum cadaverum, quae citati Auctores in diversis cryptis, variisque temporibus inventa fuisse referunt.

 

Quaeritur itaque, vum verisimile saltem sit, Naturam carneas moles tam vastas producere potuisse? Ego sane uti moderatum ultra naturalem hominum staturam excessum facile tolerarim, ita quoque difficulter induci possum, ut aliquando tante magnitudinis homines (quorum mensuram hic exhibuimus), exceptis tribus primis, fuisse credam.

 

Quod et hisce argumentis demonstro: Quia cum omnis forma materialis ex se et sua natura exigat esse forma corporis organici sibi proportionati, corpori autem excessivae magnitudinis repugnet corpus organicum maius et maius in infinitum; certe luculenter patet conclusio. Ratio, quia tales formas cum suo organo commensurari necesse est. a cuius existentia sicut dependent naturaliter ad existendum, ita ab eiusdem possibilitate dependent: cum fieri non possit, ut organicum corpus maius et maius in infinitum ab anima, quae certos a Natura sibi constitutos terminos habet, animari possit, et confirmatur hoc argumento: Cum enim omne animal sit substantia et natura, fieri non potest ut ulla substantia seu natura sit substantialiter male et violenter constituta et s homo constitueretur in mole tali, ut gravitate partium et nativa tenacitate dissoluta solo pondere membra divellerentur esset essentialiter male constitutus, quia ipsa substantialis constitutio rei, fi haberet quae sibi deberentur, evaderet inepta ad suum sinem; membra enim non possent cohaerere; Ergo fieri non potest ur tale Natura rerum provida producat. Neque enim pedes tales, tantam molem sustinere possent neque hic ullam brachiis violentam actionem exercere posset sine convulsione totius. Discimus haec ex marmoreis colossis hic Romae, quorum exititia membra sine fulcro addito consistere non possunt, quin pondere tandem divellantur. Quod si verum est in marmoreis statuis, quanto magis in humana statura prodigiosae magnitudinis verificabitur. Qui clarius fusiusque hoc argumentum tractatum desiderat, is legat problema de termino magnitudinis et virium in animalibus, a P. Antonio Terillo Societatis nostrae Sacerdote, non ita pridem editum, ubi omnia ἀποδεικτικῶς pulchre demonstrantur.

 

Certe uti omnibus animantibus, ita et hominibus ad actiones suas probe obeundas: determinatam corpori mangitudinem constituit, ut quicquid ultra eam fuerit merito monstruosum videri queat. Nam inter quadrupedia Elephantem omnium maximum produxit, quem etiam ut pabulo nutriretur sufficienti, non carnium, sed foeni graminum, foliorumque nutrimento ubique obvio ali voluit. Inter volucres aquila, vulture; struthiocamelo, falcogryphis, quantum nobis constat, maiores non exhibuit. optimo sane consilio; si enim maioris molis et excessivae quantitatis volucres produxisset, certe nullum animalium contra tantam rapacitatem iunctam velocitati volatus immune fuisset; quod naturae incommodum ut evitaretur , unumquodque iuxta speciem suam sub tali et tali magnitudine indoli congrua constituit. ln mari vero, uti nutrimento ex salsugine. alga, piscibusque abundantissimo, ita maximas omnium animantium, balaenas, orcas, physiteros, produxit, quibus tamen tardissimum motum addidit ne velocitate natatus, dum tyrannica quadam vi susque deque immanes belluae vertunt cunta omnem Oceaniae oeconomiae commeatum voracitate sua brevi exhaurirent: addidit et dictis vastae molis belluis paucitatem prolis, neuti caetera minores ex nimium multiplicata prole,irremediabile damnum naturae adferrent: Unde et viviparas esse voluit, ne, si uti caeteri pisces ex ovorum exclusione nascerentur, Oceanum magno aquatilis naturae praeiudicio implerent.

 

Quemadmodum itaque provida Natura in pondere, numero et mensura constituit omnia ita quoque hominem in eam quam diimus magnitudinem, id est, ultra quindecim palmos aut ad maximum, t8 palmos excrescere noluit. Quod vero Goliath sex cubitorum et unius palmi altitudinem habuisse. Sacra Scriptura testetur, id non aliter quam extraordinaria DEI providentia, ad populi sui gloriam manifestandam ab eterno praevisum accidisse putem. Si enim, uti Boccacius de gigante Drepanitano refert, homo 200 cubitorum, qui 400 pedes geometricos, vel 600 palmos efficiunt, unquam in mundo extitisset. is haud dubie turris cuiuscunque magnitudinem adaequasset. Nullus unquam colossus in mundo erectus fuit, quem non multis parasangis superasset. Lector curiosus hinc ducat consequentias circa habitationem, nutrimentum tyrannidem huius monstri: quod enim habitaculum tantae vastitatis capax? Quod nutrimentum tantae ingluviei sufficiens? certe integer grex ovium caprarumque pro unius diei sustentatione ei minime suffecisset, pro bolo bovem, pro potu fontes rivosque haud dubie exhausisset: quod operimentum tantae moli congruum. Certe velum nauticum ei aliud non fuisset nisi strophioli loco, et quinquaginta fimilia simul assuta pro vestimento: fagi et pini non fuissent nisi tenuis loco bacilli. Quodnam autem animal a tanta immanitate tutum fuisset tantae velocitatis, ut ordinarii hominis passus 50, uno ipse passu comprehenderet muros et domus quantumcunque firmas et solidas solius pugni aut calcis illisione prostravisset exercitus integros haud secus ac messor foenum secuisset; et innumera alia, que curioso Lectori. sicut et de caeteris gigantibus, quorum vastitatem in praecedenti tabula exhibuimus, proportionali ratiocinio evolvenda relinquo. Sed ut Lector rem propius adspiciat figuram apponendam duxi., ex qua disces proportionem hominum ordinariorum ad gigantum praedictorum magnitudinem.

 

Fabulae itaque sunt et anilia deliramenta quaecunque de huiusmodi prodigiose magnitudinis gigantibus produntur. Si enim talis unquam in mundo extitisset, An non omnium historicorum ingenia in tanta portenti mole actionibusque describendis iamdudum fatigasset? Respectu cuius duodecim Herculis agones non nisi ludus puerorum fuissent. Certe cum Anno 1637. Drepani morater, multum sane cum peritis de huiusmodi invento monstro gigantis quaesivi,cryptam montis intravi, ubi dicebatur inventum fuisse cadaver sed nihil horum, quae de vastitate specus supra allegati Auctores tradunt, reperi: imo vix puto altitudinem triginta pedum, quantum memini constitisse: neque mihi unquam aut pedes manusque, aut cranium similiaque membra, ex quorum proportione ad ordinarii hominis membra facta, in notitiam vere quantitatis praedicti gigantis devenire sperabam, exhibere potuerunt; quod et in Helvetico gigante desiderarem, ubi praeter costas, tibias, femora, neque caput, neque manus pedesque ostendere possunt:qua partes organizatae uti desunt. ita quoque veritatem rei suspectam faciun.

 

Accedit eodem tempore ut Panormi cum Illustrissimo Marchione Carolo de Vintimiglia, Viro eruditissimo, nec non exactissimo Siciliae Historico, de huiusmodi gigantum ossibus, magna animi mei voluptate conferrem, eique nonnullos dentes quos pro gigantum dentibus mihi nonnulli antiquarii donaverant, ostendissem, subrisit modeste dicens, putasne, Pater mi, hosce gigantis dentes esse ego subnectens, tantam me fidem iis habere, quantum amica eorum, qui eos donaverant, fides merebatur, respondi: is vero subdens, crastina die, ait, denuo me convenias, et ego tibi monstrabo, cuiusnam hi dentes sint. Dictum factum uti receperam postero die virum humanissimum conveni, qui dixit, adscendamus rhedam, quo facto me duxit ad locum tribus fere passuum millibus Panormo dissitum, quod mare dulce vocant.

 

Erat ibidem ingens montis promontorium, et e regione foramen praegrande, per quod in obscura immensi specus latibula patebat aditus: descendamus, inquit, iam monstrabo tibi, mi Pater, quantum natura insimilibus humani corporis membris effingendis possit, accensisque tedis famulis praeuntibus, ingressi sumus longissimi tractus antrum et cum iam aliquantulum intima penetrassemus, ostendit mihi in sinistro antri pariete, longe lateque exporrectum mirum Naturae opus: Paries dentes referebat parvos mediocres, maximos et excessivae magnitudinis, ea serie, qua natura maxillis animalium inserere soler, infixos,tanta copia, ut centum carros inde onerari posse facile crediderim, tanta naturalium dentium similitudine, ut vix hos ab illis distinguere potueris; supra quidem candorem pellustrem, inferius vero radices monstrabant acutas; omnes tamen in lapidem solidum conversos. Tum ecce ad me Vir Illustrissimus, hi sunt dentes, quos nonnulli impostores hinc exemptos pro gigantum aut elephantorum dentibus (erant enim aliqui excessivae, ut dixi, magnitudinis) imperite plebi vendunt. Ego vero non exiguam eorum mihi copiam comparavi, quorum partem in Museo in hunc usque diem, refervo, partem literatis viris ad imposturam monstrandam, dono dedi.

 

Sed non stetit hic mira Naturae industria, ulterius progressus, in subterranei cuniculi parietibus, nescio quae humanorum membrorum lineamenta intuiti sumus; nunc enim tibiarum protuberabant formae, modo vertebrarum genuum que vestigia, nullo tamen ordinis nexu spectabantur: videbantur quoque nonnulli tumores argillacei ingentes, qui excisi ex una parte os genuum, ex altera concavitatem relinquebant, calvariae haud absimilem; nihil tamen inter omnia osseae substantiae vestigia, organizatum, uti sunt caput, manus pedesque, reperiebatur; unde luculenter admirabilem Naturae in ossibus, aut ossibus similibus saxis formandis industriam primo cognovi.

 

Addidit Illustrissimus Marchio, complura huiusmodi atra in Sicilia reperiri quae dum similia admiranda Naturae vi producta ossium simulacra imperita plebs invenit, immania gigantum ossa esse non sibi duntaxat, sed et aliis persuadent; addidit tamen, in agro Solonio iuxta mare, Drepanum et Panormum inter, ab agricolis vera adhuc erui ossa Elephantum, qui praeteritorum seculorum temporibus ab Afris in Siciliam contra hostes in bellum introducti, ibidemque interfecti tumulatique sunt, posteris temporibus tandem detectis ossibus, quae et imperiti passim pro gigantum ossibus venditant; qui vero comparata horum ossium symmetria cum hominum conferunt, protinus agnoscunt minime veritati consentaneum esse posse, quod tam constanter asseritur; addiditque, hoc discrimen esse inter ossa vera et natura minerali reda, quod illa semper tibiarum canales; fistulososque meatus olim medulla refertos retineant hoc vero solidum lapidem sine ullo tibiarum concavitate mentiantur et talia sunt oa lapidea, que etiamnum in nostro Museo exhibentur, unde illa purum Naturae opus semper credidi.

 

Meminit et huius antri Fazelus de rebus Siculis Historicus fol. 25. In Agro Panormitano, inquit fons est insignis, Maris dulcis cognomento notissimus Meridiem obversus, tribus fere passuum millibus ab urbe refugiens, supra quem in ipsa montis rupe specus est longitudinis cubitorum plus minus 60 latitudinis 20 in qua Paula Leontinus nitrum confecturus, dum terram pecuinam in nitrariis decoquendam Anno 1547, effodit, in cadaver hominis vastitate moleque gigantei corporis immane, cubitorum fere decem et octo membris omnibus incompactum dissolutumque fortuito illapsus est. Ad cuius famam Panormitani visendi studio exciti, capitis membrorumque omnium admiratione obstupucrunt, in pulverem tamen versa sunt omnia praeter mandibulam et molares dentes ob duritiem immotos, horum singuli uniciarum prope quatuor pondus pendebant, nostris similes subalbi effigiati et carie prorsus cavati; quorum duo mihi a Simeone Piglione donati in rei tum fidem, tum memoriam incredulis exhibendi. Sed si singula huius Auctoris verba examinemus,multa in eis contradictoria inveniemus, et nil aliud fuisse quam quod ego cum Marhione Ventimiglia examinavimus, et dentes a natura productos: Quod ita demonstro.

 

Primo dicit , cadaver fuisse incompactum dissolutumque 18 fere cubitorum. idest, 36 palmorum, aut quod idem est, 44 palmorum Romanorum. Quaero itaque quomodo meatus ille subterraneus adeo inaequalis altitudinis a me observatus, iam 25, modo 15 aut etiam 10 palmorum nonnunquam ita strictae altitudinis, ut incurvatos nos incedere necesse foret; in latitudine vero pari inaequalitate, ubi minimae erat, decempedae spatium non excederet quomodo, inquam, gigantem 18 cubitorum, id est a palmorum altum talis spelunca caperet? nemo sane id facile concipiet, ubi neque stare, nec sedere, neque ob loci angustias iacere poterat, eaque se proportione haberet hic aditus ad talem gigantem, sicut felis ad latebras soricis.

 

Rursum ait: cadaver incompactum dissolutumque fuisse repertum, si hoc: quomodo ex ossibus mensuram tam subito reperit cadaveris detector? aut quomodo in dissipatione membrorum, totius compagis molem tantopere obstupuit urbs Panormitana? Quod vero in pulverem a tactu resolutum fuerit, ad fidem faciendam, gratis adiunctum crediderim. Dicit, nihil aliud comparuisse ex cadavere praeter mandibulam dentibus molaribus apprime instructam, quorum unus quatuor uncias pendebat: de cranio vero, pedibus,manibusque magnum silentium. Crediderim et ego mandibulam dentibus instructam, cum reliquis tibiis, articulis similibusque inventam fuisse cum et ego eadem omnia in eodem antro reperta, coram inspexerim, sed ea non nili purum nature opus invenerim; imo dentes reperi quorum unus non quatuor uncias, sed quatuor librarum pondus pendere vidi: Ergo gigantis dentes fuisse asseram? absit.

 

Relatio itaque Fazeli veritati non congruit, sicut alia gigantum cadavera in diversis Siciliae locis reperta, uti Mazareni. Anno 1516, inventum ait cadaver in agro, cui Xyphilus nomen, 20 cubitorum, capite instar dolii, in cinerem tamen redactum, praete rdentes nil aliud repererunt pondere quinque unciarum. Si in cinerem redactum, quomodo caput instar dolii reperit? Sunt hae coniecturae prorsus futiles et nullo nixae fundamento. Item complura ad Hyblaei montis radices ad fontem S. Cosmani cadaverum giganteorum ossa et dentes eruta dicit. Prope Syracusas quoque Anno 1548, in crypta quadam profundiori ab Adorno Equite Genuensi dum veterum monumenta scrutaretur, cadaver inventum fuisse scribit 20 cubitorum, ex eo tamen in pulverem resoluto praeter calvariae costae, crurum partem, dentes nihil aliud secum attulisse in donum magno Magistro offerenda. Iterum Calabrasi prope Entellam Anno 1550, dum vespillones tumulum defuncto in templo parant, in aediculam testudinea tam incidunt et in ea cadaver hominis 22 cubitorum, id est palmorum reperiunt, quem et per iocum risumque erectum lapidibus tamdiu lacessiverunt, donec in pulverem resolutum, praeter dentes nil reliquum manserit.

 

Quis ex hac descriptione fabulam non subolfacit? Quomodo enim aedicula testu dineata cadaver 66 parlmorum caperet, non video: quomodo vero tanto labore erutum,tantaque corporis concussatione in pulverem non resolveretur, quemadmodum postea saxorum iactibus contigisse ait, minime capere possum; quomodo praeter dentes nil aliud notatu dignum repererint, facile ostendit, illos mineralium ossim dentiumque figura illusos, cos pro veris gigantis dentibus venditasse. Quaecunque itaque Fazede similibus gigantum cadaveribus scribit meras fabulas esse, et pro nihilo ducendas vel ex demonstratis patet. Si enim hi in Sicilia nati et educati fuerint, cur hodie eosdem non producit? neque sufficit influxum causam dicere cum idem hodie, quod olim clima, idem siderum adspectus sit, cum eosdem hodie fructus, eadem animalia, quae olim eiusdem molis producat.

 

Nemo vero hoc loco sibi persuadeat velim, me Gigantes unquam in Mundo fuisse, hoc ipso negare; absit; aliud enim me Sacrae literae docent, ex illo Gen. Gigantes erant per terram diebus illis illi sunt pontes a seculo viri famosi. Quae vero Berosus de Gigantibus et Enon urbe gigantum in monte Libano tradit, uti is nullam fidem apud Historicos meretur, ita quoque fabulis quae scribit veracius quam historiae adscribenda funt uti omnia illa; qua veteres gentiles Historici et Homer de Gigantibus, Titanibus et Cyclopibus γειογνωμχίας a Coelo et Terra prognatis scribunt. Quando itaque de Gigantibus fit mentio, illa quidem de robore et viribus, queis pollebant, uti et de corporis mole inusitata, intelligenda sunt. non tamen de ea, quae iustos naturae terminos excedat: quemadmodum hoc nostro seculo ad mare Magellanicum visi sunt qui hominum bene proportioatorm staturam semel cum dimidio, vel etiam amplius excederent, et et huiusmodi gigantes nullo non seculo inventos fuisse supra diximus et huiusmodi quoque fuisse gigantes ante et post diluvium id est, uti magnitudine et viribus, ita caeteris hominibus eminentiores, pro certo teneri debet non tamen granditatis exoticae quam descripsimus si enim prodigiosae magnitudinis viri. Enacim erant, quomodo urbem. En inhabitabant, inque aedibus aut papilionibus tantae molis incapacibus? quomodo matribus, filiabus, caeterisque hominibus, uti Berosus dicit, et Sacer textus non abnuit, mole corporis improportionatis commiscebantur.

 

Quae vero Saracenica historia seu potius fabulosa rerum descriptio de gigante Og, tradit, illa omnes imaginationis humanae conceptus monstruosos longe superat; verba ex Arabico sermone a me in Latinum traducta ita sonant: Og gigas ante post diluvium superstes, cum Noe in signi et irreconciliabili inimicitie dissidio excercebatur, quem et continuo ad internecionem quaerebat; cum vero Noe tantae vastitati resistere nequiret, in montium antris sese abscondebat, quo vosta corporis mole impeditur penetrare nequibat. Accidit aliguo tempore ut Noemum adortas gigas, cum fugientem consequi non posset, evulsam barbam post eum coniecerit, quae statim instar cedrinae sylvae universam campi planitiem explevit, it ut quot pili, tot cedri videretur, ex quibus deinde Noemum Arcam aedificasse, ridiculo sane figmento tradunt: tam immensae vero magnitudinis fuisse fabulantur, ut cum Arcam Noemi in diluvio quaereret aquae non nisi ad genua eius pertigerint. Interim fame cruciatus balaenas venabatur, quas Sole tosta suno bolo devorabat,et similia, quae et ri summovent, et ob incondita mendacia etiam stomachum: sed haec animi gratia. Vana itaque est et ridicula recensitorum gigantum historia.

 

His itaque sic recensitis nil amplius restat, nisi ut quomodo Matura huiusmodi osseam in; subterraneis ocis substantiam generet, ostendamus. Ex hoc, similia ossa unquam inventa, nil aliud nisi purum naturae opus fuisse, luculenter patebi.

 

DISQUISITIO SECUNDA.

 

De Enostorum, sive ossium subterrestrium ortu.

 

Quemadmodum Terra in utero suo omnis generis saxa, carbones quos lithanthraces vocant, lignum fossile,carnem terrae, quam margam vocant, ita et ossa suo modo generat, quos Metallici iam Enostos, ἐνόστους, ossifragos ὀστεόκολλα, et Germanice, a membris humanis, quos referunt, Anochenstein vocantur. Nam ut Hector Boethus lib, de lapidibus dicit, Subinde costae aut femoris Humani, aut costarum brachiorumque formae eruuntur, et in variis Germanie locis reperiuntur. Inveniuntur in Palatinuatu on procul Spira, item prope Heidelbergam, ac Ienam Saxonie in Silesia caeterisque locis: Crescunt ad radices montium arenosorum, et magno saepe numero ex subterraneis eruntur. Narravit mihi Illustr. Cianthes Episcopus Potentinus, in suo Episcopatu locum esse subterraneum , ex quo saxa rotunda ossium instar diversis simae magnitudinis eruuntur, quorum alii formam cranii humani, alii persici figuram exprimunt, quae et Amrosinis recitat unacum figuris, que genera lapidum Cephaliten, Carditen aut Persiciten, a figuris videlicet, quas referunt, appellat: quidac caeparum instar suis instructi corticibu spectantur. De quibus et Agricola l. 2. de fossilibus mentionem facit, cuius quot cortices, tot osseas reperias calvarias; quae et in monte Carpatho subinde tantae magnitudinis reperiuntur, ut una multorum modiorum frumenti capaxe possit, uti Erckerus in ermani e Mineralibus libro testatur.

 

Quaeritur itaque, quomodo tam immanes Calvarias , tam immania humani corporis membra ad femorum, tibiarum, costarum, dentium similitudinem producat. Dico, latere in subterrestribus visceribus intra saxosorum montium hiatus, terram quandam limosam, quam margam cum Agricola supra nominavimus gypsae materiae mistam: quae terra ubi per rimas montium nitrosum fluorem receperit, fit ut illa veluti cortice quodam gypseo, induatur, qui uti cum tempore lapidescit, ita quoque salisnitri splendore albedine sua os proxime aemulatur, utpote candidum, rimosum et friabile. Si itaque intra terrae concavitates haec terra concavitatis rotundae locum invenerit, nascetur pila rotunda quae discussa causariam proxime aemulatur: si matrix fuerit disposita sub forma femoris humani, aur costae aut costae alterius membri, marga in ea contenta superaffuso salnitroso liquore, femur humanum minus,maius, maximum et prorsus giganteum, pro matricis magnitudine exprimet. Atque haec sunt ossa ista, qu natura producit,et passim ossa gigantum communi hominum persuasione dicuntur; que tamen si confregeris, nulla in eis nec medulla, nec medullae fistulosus meatus reperitur, quod fieri deberer, si hominum ossa forent. Quae omnia Ambrosinus confirmat, cum complures ex Enosteis lapidibus exhibet sub forma dentium cost, tibiarum, pedum , quas ipse Bononiae se observasse scribit, quorum figuras hic apponendas duxi: Quae quidem omnia ossa terrae fetus esse una nobis cumasserit. Sed Caesalpinum audiamus, qui c.48. de Metallicis ait, autem e terranasci, in venirique lapides osseos, lucelenter ostendit Theophrastus. Fodiuntur hodie prope oppidum S. Ioannis in valle Arni ossa lapidea ingentis staturae, unde putant fuisse ex Elephantibus ab Hannibale ductis in Italiam. Extat humeri caput aut coxendicis eius magnitudinis, quam utruque ulna aplecti vix possis. Apud me sunt fragmenta crurumintus spongiosa, exterius solida, colore marmoris porphyritis nigriora, sonant ut marmor, de quibus pluribus a nobis actum est in nostra Hetruruia, ad quam Lectorem remittimus. Quomodo autem rotundi illi lapides, de quibus supra, a natura formentur, paucis ostendam.

 

Tempore pluviae et imbrium argillacea materia si rotundo lapidi circumcletur, fit, ut haec massa aquarum defluxu delata paulatim per declivitatem montis decurrat; et quoniam semper lutofam terram obviam una secum involvit, hinc fit, ut lutosae argillae agglomerata materia devolutione fua novis semper et novis veluti corticibus vestiatur, quae in fundum delatae ibidem successu temporis humiditate consumpta natura loci cooperante tandem in globum saxeum convertuntur, parvum, magnum, maximum, pro maiore vel minori materiae agglomeratione, qui globi deinde dissecti corticibusque evolutis, tot calvarias, quot cortices sunt , exprimunt; quas imperiti artis naturae, ab osseae materiae similitudine, cauria gigantam dicun.

 

Qui vidit ex montis convolutos nivium globos semper ex agglomeratione nivis maiores et maiores, is lutosa lapidum agglomeratione facile iudicium feret; qui in Alpibus subinde tanti sunt, ut montium instar, homines et iumenta obruant flumina et valles impleant.

 

Quod vero huiusmodi crania lapidosa ex subterraneis locis eruantur, hinc factum esse putem, ut huiusmodi globi in valle ingenti numero quotannis coacervati, tandem in acervum, montis instar superinducti excreverint; quam rem non credidissem, nisi haec dum Hetruriam perlustrarem, in montibus Radicophani, sensata experientia de rei veritate me certiorem reddidisset, uti in Hetruria exposuimus.

 

Rursus cum lutosa haec argillacea materia non semper in globos conformetur, sed subinde in cylindros pro materiae cui circumducitur forma; hinc it, ut vel stipiti aut arundini, similique terrestri matereiae circumducta in ingetnes devolutione sua cylindros excrescat, quae gypseo et nitroso liquori permista, tandem vi lapidifica in trabes veluti osseas, nunc sub tibiarum, manuum, modo brachiorum, iam pedum forma convertantur; quae effossa cum osseum quid exprimat et friabili substantia constent, passim pro ossibus gigantum ob immensitatem molis, reputantur.

 

Habes hic duos modos , quibus Natura in huiusmodi ossibus formandis utitur: vel intra montium hiatus, pro dispositione concavitatis intra quas marga gypsea salnitroso liquore superaffusa, & in lapidem conversa, tales efformat figuras quas matrix exhibet. Alter, per argillosae materiae gypso et nitro mixtae devolutionem ex montibus factam, uti dictum est. Dentes vero fossiles, quos in antro Panormitano curiose me observasse memini, hoc pacto a natura formantur: Parietes antri cum non adeo duro lapide constent, sed arenoso potius seu calcario aut gypseo & rimis ob humidi abundantiam obnoxii sint, uti stiriae nitrosae satis monstrant: hinc fit, ut salnitrosus seu vitreus humor subtilitate sua mollem lapidis substantiam usque ad extimam superficiem pervadat ubi cum quo defluat, non habeat, ibidem fixus, in laevem, candidam, osseamque materiam dentibus haud absimilem induretur; qui quidem dentes iuxta rimosam parietum dispositionem, singuli a singulis separati, & veluti intra maxillam infixi, veras dentium maxillas prope mentiuntur, diversissimae magnitudinis. ita ut nonnulli gigantum dentes non immerito videri possint tanta multitudine, utentium minera merito dici queat.

 

Rogatos autem velim omnes curiosioris ingenii Naturae exploratores, ut dictum antrum adeant, ipsi singula examinent, & aliud quam quod diximus hosce non reperturos, certo mihi persuadeo, sed nonnullas dentium differentias,ut ex iis dicta luculentius pateant, hic apponendas duxi.

Chapter IV. Genesis of subterranean bones and horns.
Chapter V. Fossilized horns, which have a close affinity with subterranean bones, are discussed here, especially the unicorn's horn.
LATIN transcription  

CAPUT V.

 

Cornua fossilia, quae cum ossibus subterraneis magnam affinittem habent, ubi et potissimum tractatur de Cornu Monocerotis.

 

Post ossa sequuntur cornua. quae Natura in subterraneis locis mira arte efficit, & magno ubique pretio venduntur ad venena omnis generis propulsanda potentissima. Sunt autem multiplici differentia inter se distincta Quaedam Natura ipsa in visceribus terrae supradicto modo efficit; cuiusmodi sunt quae in variis Germaniae subterraneis montium cryptis, teste Agricola reperiuntur, uti in Sylva Hercynia prope pagum qui Baumansholtz dicitur, subditione Comitum Stolbergensium item prope Heidelbergam, Spiram, Hildeshemium; in Moravia, Silesia, Saxonia: et nil aliud sunt quam spodium fossile: nascuntur autem ex margae cuiusdam specie, quae dum lapidifica vi imbuta aqua irrigatur solviturque, illa lactis specie per terrae cavitates transiens, ubi matricem corniformem invenerit absumpta humiditate serosior pars a marga imbuta ibidem in cornuam quasi duritiem convertitur. Contingit subinde, ut lacteus hic liquor non in cavitarem, sed in lignum aliquod, iam vetustate omni humiditate privatum incidat, quod uti porosum, ita mox serosum humorem ad se attrahit, quod tandem vi coagulativa lactei liquoris pro copia salnitrosi humoris admixti in lapidem vel durum, vel mollem friabilemque convertitur, ita tamen ut species ligni cognosci, et odor subinde deprehendi possit quae hisce verbis comprobat Anselmus Boetius in sua de Gemmarum lapidumque historia.

 

Cornua, inquit, fossilia multum inter se differunt, et pauca eandem faciem ostendunt; imo aliqua dentes, tibias, maxillas, aliasque corporis partes referunt. Habeo ego domi plures quam 20 differentias, cum tamen omnes pro cornu monocerotis datae fuerint. Una manifeste exteriori cortice fraxini lignum ostendi: alia differentia prope Brunam Moraviae urbem inventa ita exacte figuram trunci iuglandis intrinsecus et extirnsecus refert, ut nemo nisi caecus animadvertere non possit, truncum illius arboris fuisse, ac in terra transmutationem accepisse: odor etiam exacte nucis arboris odorem reddit. Donatum mihi fuit etiam frustum illius trunci, monocerotis titulo. Eodem in loco trunci et caudicis maioris portio, pro capite animalis distracta fuit; ita ut nemo de generatione horum cornuum dubitare debeat..

 

Eti uti haec exsiccantis adstringentisque naturrae sunt, ita quoque fluxus sistunt, oculorum medentur lacrymis, cordi corroborando conferunt, contra venena, pestem, febresque malignis praesentissima sunt antidota, tanto quidem potentiora, quanto materiae ex se et sua natura venenis adversanti, uti sunt, fraxinum, cornu cervinum, ebur, per coagulationem fuerint magis magisque unita: sudores enim mirifice movent, et una virulentum venenosi humoris in corpore aegri stabulantis halitum expellunt: unde et epilepsiam, cardicam passionem,cordis tremorem, aliosque cordis affectus, huiusmodi fossile cornu sanat: febri cum aqua appropriata sumptum remedium est.

 

De Cornu Monocerotis.

 

Nihil est in rerum natura quod tanto apud Imperatores, Reges, Principes mundique Magnates in pretio habeatur, quam cornu Monocerotis, it aut aurum, gemma, eius comparatione nihili ducantur. Quidnam vero illud corn, aut ex quo animali deciduum sit nemo est qui dicere possit. Unde in hunc usque diem Medici, Physiologi, ac plerique naturae exploratores inter se mirum in modum decertant lite necdum decisa. Dico tamen. si quispiam tale animal, quod tantae efficaciae, tantae tamque admirandae virtutis cornu gestet, aut existere etiamnum, aut alias unquam extitisse audacius negaverit illum eadem temeritate non sacras tantummodo paginas, sed etuna omnium Historicorum sidem in dubium vocaturum. Unicornu itaque, sive Monocerota esse, certum est; qualenam tamen hoc sit et fuerit, disceptandum relinquitur, nec res difficultate caret.

 

Plinius, Aelianus verum unicornu iis describunt symbolis, ut facile appareat, nunquam id extitisse, quod tot fabulis involutum orbi literario proponitur: si enim tale foret, iam dudum, toto terrarum orbe ita perlustrato id utique alicubi visum fuisset aut a Mercatoribus, qui vastas Indi, Tartariae atque Africae solitudines, inquibus stabulari dicitur nullo non tempore terere solent, cognitum fuisset. Accedit Patrum nostrorum diligentia, qui praeterquam animarum lucrum, quod unice intendunt, per continuam explorationem, exactam quoque rerum exoticarum a Natura in dictis locis productarum notitiam, orbi communicare non cessant, unicornuum tamen, quod inter exotica animalia merito primum locum tenere debebat ne verbo quidem meminisse mirum est.

 

P. Petru Pair universam Aethiopiam una cum Imperatoris exercitu perlustravit cumque omnes montium Lunae angulos ad originem Nili detegendam excussisset innumerorumque animalium mentionem fecisset, de Unicornu vero nullam prorsus facit, vel alto hoc silentio suo id non existere, indigitando. Vidisse quidem dictos naturalium rerum scriptores varia animalia uno in fronte aut naso cornu conspicua, uri de nonnullis onagris, orygibus et tandem de Rhinocerotibus pluribus docent. Onagros Indicos monocerotas esse, rudi in fronte cornu, ad radicem lato, et in turbinem paulatim vergente instructos; Oryges item: est id silvestrium caprarum genus in Indiae solitudinibus vagabundum, uno cornu instructum, quod ex capite emergens, paulatim in helices lineas striasque limacum more, longitudine 4 palmorum contortum, tandem in acumen valde subtile terminatur, passim extat. Sed de huiusmodi animalibus unicornibus vide P. Ioannem Philippi Marinum in relatione de regno Tom Kin, e Lao, fusius agentem. De Rhinocerotis vero cornibus, cum nihil tritius sit, et nos in Museo nostro tria ostendere soleamus, nihil dico.

 

E quibus concludo, quaecunque hucusque de Monocerotis veri cornibus dicta sunt, deditis animalium cornibus intelligenda esse; sed contra videtur esse, quod cornua illa tanti pretii et aestimationis, et inter Regum Principumque thesauros asservata, sive formam, sive colorem, sive odorem spectes, nil cum dictis cornibus commune habeant. Paris iis in Ecclesia S. Dionysii quinque circiter cubitis longum helicum more contortum asservatur: Tale quoque Argentinae in Cathedralis Ecclesiae Gazophylacio spectandum exhibetur longitudinis iusti hominis, sed striis a Parisino differentibus, magni ponderis, coloris flavi in pallorem vergentis, extrema pars eius tantae crassitiei quantam pugnus explere posset. Item Venetiis ad Sanctum Marcum similia videntur cornua exquisiti splendoris, quae pro veris et genuinis Monocerotis cornibus divulgantur. Apud Magnum Ducem similia reperiri aliique Italiae principes tenere dicuntur; adeo ubique aestimata a Principibus ut thesaurus dici non mereatur ubi dicta cornua defuerint.

 

Ego tamen cum summa diligentia huiusmodi examinassem, induci non potui ut cornua animalium quadrupedum esse crederem. Cum cornua animamuti ex Rhinocerotibus patet inferne ad radicem notabilem latitudinem semper habeant, deinde paulatim in acumen terminentur aut curvum aut rectum; illa vero cornua latitudinem vix quatuor digitorum explent, quali semper crassitie donec tandem gracilescentia non in acutum, sed obtusum acumen terminentur: fierique vix posse videtur ut animaladeo longum cornu, praesertim monoceros magnitudinem equi non excedens, aut ob grave pondus radicisque tenuitatem sustinere possit,aut eo inter condensas sylvarum arbores sine periculo illisionis aut fractionis uti possit.

 

Dico itaque et salvo aliorum iudicio sentio istiusmodi cornua non quadrupedum, sed certorum oi/scium cornua esse; quo autem indicio , expono. Retulit non ita pridem Illustrissimus Comes de Alefeld Regi Daniae ab intimis consiliis, vir variarum rerum scientia instructissimus, dum inter discurtendum de monocerotis cornu in Museo nostro mentio fieret; Regi suo, ait, cum expeditionem in septentrionalem Groenlandiae Insulam. ad explorandum quid inde Regno emolumenti accidere posset, misisset, tandem post multos exantlatos labores reduces retulisse, se Groenlandiae littora peragrase quidem, sed nec aedium, nec hominum vestigia detegere potuisse, ingentestamen longorum cornuum acervos, quorum nonnulla sarissam aequabant, reperisse:intellexisse quoque ex vicinarum Insularum incolis, istiusmodi non cornua sed certorum praegrandium piscium promuscides esse quibus sese contra Balenarum, quarum ingens Oceano glaciali copia stabulatur, insidias tuerentur: ideoque hasce belluas perpetuo sese invicem bello infestare accidere tamen haud infrequenter, ut hae promuscides hastiformes inter glacialium montium scopulos violenter decussae, tandem ad vicinarum Insularum littora appulsae ibidem coacerventur, et complures sub arena maris quotannis reperiri, testabantur: piscem quoque se vidisse praegrandis instar lanceae promuscide instructum, sub tali figura, quam hic apponimus.

 

Atque ut veritas pateret Regi, integrum lintrem iis confertum, eidem obtulisse, eaque rari muneris loco ad Principes transmissa fuisse.

 

Intellexi deinde, Gisbertum van der Pole Mercatorem Belgam, et pro tempore civem Romanum, in sua officina duo cor Monocerotis magni pretii ex Batavia ad se transmissa tenere; accessi eundem, rogans, ut ea mihi talium rerum avido ostenderet, quod non illibenter fecit. Cornua sunt longitudinis novem palmorum Romanorum, crassitudo inferna pugno explebilis, striata, spiris limacum more contortis, quae et in obtusum acmen terminantur, coloris subflavi, eboris instar: pondere gravissima mirificae in medicamentis contra venenu virtutis haec enim imposita intra concham aliquam aqua fontana repletam, tanta eam mox virtute imbuere dixit ut aqua huiusmodi ab infirmo epota, mox melius habeat, et experientia se comperisse testabatur. Et cum quam diligentissime de cornuum forma et ratione examen instituissem. inveni tandem, ea quadrupedum minime esse posse sed eorum piscium, quos descripsimus cornua seu potius promuscides esse; ac proinde iam paulo audacius asseverare coepi, quicquid huiusmodi cornuum alicubi in Principum gazophylaciis latet non aliam nisi ex dictis piscibus originem sortiri: ut proinde minime falsum sit, quod se vidisse scribit Albertus Magnus, cornu Monocerotis sua propria manu mensuratum, quod in crassitie palmum cum dimidio, et decem pedum longitudinem obtinebat, quod uti quadrupedum etiam maximo comperere non potuit ob rationes supradictas ita non aliud esse potuit, nisi praegrandis alicuius piscis, ex ea, quam descripsimus, specie, ex maritimo littoris sabulo, ubi illud piscis deposuerat aut mare depulerat effossum: tum vel potissimo argumento ad hoc credendum inducor, quod in nullo regno tanta horum cornuum copia, quam in Anglia reperiri dicatur, cum enim nullum animal, quod huiusmodi cornu formam exprimat in toto regno reperiatur et pleraque ad littora maris effossa dicantur: facile cuilibet hinc pate, ea ex vicino mari glaciali vela appulsa, vel ab iisdem piscibus in Anglicis littoribus decussa sabuloque tumulata, suo tempore inventa, et pro Monocerotis cornu divendita fuisse.

 

Unde relicta fabulosa narratione de Monocerote a a Plinio et Aeliano descripto, cum nullibi terrarum locorumque tale animal visum sit, congruentius huiusmodi cornua, que passim reperiuntur, non quadrupedum sed piscium exuvias esse, asseremus. Sed haec παρεργῶς.

 

Cornu Monoceroris fossile subinde reperiri a Natura in subterraneis cuniculis elaboratum, ostendit Helvetiorum historia. Referi enim Anno 1520 ad littus fluminis Arula prope Bruck, in Dominio Marchionis Badensis, Monocerotis cornu inventum fuisse sat magnum; cum vero id neque animalis alicuius quadrupedis, neque dicti piscis esse potuerit, restat uta natura, id in visceribus terrae elaboratum dicamus. Ad virtutes autem prorsus prodigiosa quod attinet, quas Agyrtae nonnulli, et circumforanei ad miraculum usque exaltant. Dico eas paribus cum ipso Monocerote, animali phantastico prorsus et imaginario, passibus mensurandas esse: quis enim unquam expertus et vires istius cornu cuius animal nulli unquam visum fuit? Ad venena propulsanda quod attinet. Dico, omnia spodiorum genera, ut cornu cervinum adustum, rasura eboris, dentiumque Rosmari (est is pariter in extremo Septentrionis Oceano piscis amphibius maximus, politissimis dentibus instructus, de quibus vide Olaum , aliorumque de Septentrionalibus partibus historicas Relationes) haec, inquam, enim sive cornua, sive dentes, uti praeter specificam qualitatem animalibus inditam eam in se virtutem contra venena continent, ita quoque contra venena, morbosque malignantis naturae ceu opportuna remedia ab omnibus adhiberi passim constat. Sed haec de cornibus fossilibus e subterraneis locis erutis, dicta suffician.

Chapter V. Fossilized horns, which have a close affinity with subterranean bones, are discussed here, especially the unicorn's horn.
Chapter IV. On fossilized wood and coal.
LATIN transcription  

CAPUT IV

 

De Lignsi et Carbonibus fossilibus.

 

Ligna fossilia, quae in subterraneis visceribus subinde reperiuntur, sub duplici differentia considerantur. Sunt nonnulla quae olim arbores fuerunt, et successu temporis vi lapidificae facultatis in saxum conversae, cuiusmodi Anselmus Boetius in suo de Gemmis et Lapidibus libro, iuxta Andomarum suo tempore ingentem copiam sub terra repertam esse, et nullibi non reperiuntur. Vidi in diversis Italiae locis, ingentes arborum truncos in lapidem conversos, tantae duritiei, ut ex iis non secus ac ex duris simissilicibus ignis excitaretur; et non secus ac merallum percussi limpidissimum sonum redderent: quorum et nonnullas partes Museum nostrum exhibet. Habent enim nonnulla ligna maiorem aliis ad petrificam vim recipiendam dispositionem: uti Alnus, cuius trunci sub aquis aut terra multo tempore tumulati, tandem in ferre duritiei lapidem convertuntur, de quibus alibi amplior mentio facta est. Quercus quoque, Ilex, et Iuglans facile in saxum indurantur, ob abundantiam salinorum spirituum, qui in iis dominantur: qui vel ad minimum lapidificae facultatis alicubi latentis odorem exciti magneticoqte quodam similium corporum confluxu uniti in saxum indurantur Sed haec alibi fusius pertractata sunt.

 

Reperiuntur deinde subinde in abditis terrae visceribus ligneae quaedam moles sub mineralis massae forma, quae neque suam a vegetabili natura originem, nisi admodum remote traxerunt; sed purum putum Naturae opus est; que sicuti in foecundo uteri sui recessu et ossa et cornua, ita et ligna vegetabilis natur industriam imitata producit; cuius signum est, quod pleraque huiusmodi in profundissimis terrae visceribus intra terram, ut vocant, virginem, nulla etrinsecae rei accessione pollutam, quove verisimile sit nullo unquam tempore arboream substantiam penetrasse, reperiantur. Tale lignum est quod non ita pridem ex Boemia mihi transmissum fuit in imis montium receptaculis et uti dicunt, in virgineae terrae thalamo repertum: nigri ligni formam optime exprimit, fed duritie et pondere id longe superat. Ante viginti circiter annos in Romano territorio detecta fuit minera ligni fossilis ex quo pulcherrime cruces, tabule mensaeque quae Ebeno non cederent, confectae, passim raritatis loco tum in Romanis Museis, tum nostro spectanda adhibentur.

 

 

Detexisse fertur primum hane fodinam Excellentissimus Dux Caesiius, in Agro Aquaspartano suae iurisdictioni subdito, qui uti naturalium rerum nullo non tempore, quo vixit, indefessum exploratorem exhibuit,ita quoque non destitit Naturae in ligno hoc producendo industriam ut admirari, ita et causam sagaciter indagare; quod factum fuit per Eruditissimum virum Franciscum tellatum, amicum, dum viveret singularem, qui Ducis nomine de hoc ligno fossili eximium opusculum edidit, in quo et miros lineamentorum in hoc ligno a Natura expressos ductus ad vivum exprimit; et ubi non infrequenter cum dicto Stellato de hisce conferrem locumque, ubi minera xylotica esse dicebatur, didicissem, data opportunitate Aquamspartam 50 milliarium intercapedine Roma dissitam, accessi; ubi conducto viro locorum gnaro, tribus circiter milliaribus versus Tudertinam urbem progressi ad pontem rivi cuiusdam, cuius nomen modo non occurrit inter exiguam vallem, varios meatus ostendit, quos ingressi, vidimus certum quoddam terrae genus rude admodum, et veluti quibusdam arborum corticibus oppido exasperatum; quibus remotis, in terrae duriusculae et nescio quo laevore splendentis venam incidimus: atque hanc aiebat esse terram, ex qua Romae conficerentur pretiosae illae tabulae, de quibus paulo ante diximus.

 

Nullum hic arboris aut rami putrefacti vestigium, sed terra prorsus videbatur; quae intra terram nonnihil mollior, aeri tamen exposita prorsus in ligneam substantiam indurescit: ita ut non secus ac aliud quodlibet lignum facile scindi, dolari polirique, ebeni ad instar possit. Nam varietate striarum, nucis aut pyri lignum prorsus aemulatur, ita ut prima fronte visis huiusmodi rite elaboratis tabulis, nemo facile induci possit, ut id lignum non esse sibi persuadeat, eo quod a ligno in nulla pene, quoad extrinsecam saltem formam discrepare videatur; veruntamen tunc minerale primum esse credunt ubi effectus fossilibus proprior exerit. Primo enim aquis superimpositae huiusmodi tabulae natitare nesciunt, sed statim fundum petunt; deinde igni applicat, nullam flammam concipiunt non secus ac si terram ureres aut quemcunque caespitem; tertio fibris, caeterorum lignorum more, iuxta altitudinem arboris distensis , quibus nutrimentum attrahere solent, prorsus carent, solum modo nescio quam contusarum fibrarum agglomerationem exhibent.

 

Verbo neque terra est neque arbor; non prius quia minime friabili constat materia sed ita compacta ur dolabrae non inepta reddatur; non secundum,quia nihil, in quo lapidis scabritiei neque quoad gravitatem, neque quoad duritiem, respondeat. Unde quoque inter eas res quae succo lapidifico in saxum coaluerunt. computari minime potest, cum nullis quibus arbores a natura instruuntur fibris constet; cuius signum est, quod in omnem partem sine difficultate secari potest. Qua vero arte,aut quo ingenio Natura id produxerit, restat explicandum: neque enim ullibi a quopiam simile quid in omni fossilium genere observatum fuisse existim.

 

Dico itaque, olim hasce fuisse arbores, cuius signa pervetusti cortices sat superque demonstrant in fodina ubique passim obvii, non tamen succo aliquo lapidifico in petram induratas sed succo aliquo peracri et mollificante in minutis simaspartes dissolutas, quibus terrestre lutum, cuiuscunque tandem id generis fuerit, intermistum ac interfluum, particulas minimas arborum iam dissolutarum, in unam massam terreno ligneam contraxerit, ita ut nec purum lignum ob rationes supra allatas neque pura terra, neque saxeum quid dici possit sed ex omnibus commistum, ita compactum ut et striatas lignorum superficies, ob interfluentis humoris anomalam diffusionem haud secus ac in ligno affabre dedolato, exhibeat; et gravitate tamen lignum superat, qua impeditum, uti aque innatare nescit ita quoque igni impositum, omnem ob terrestrium portionum miscellam, inflammationem respuit. Sed ut strias huius ligni Lector cariosus apertius videat, hic tabulam, quam in Museo nostro ostendere solemus ex huiusmodi ligno fossili dedolatam, apponendam duxi. Esse autem nonnullorum succorum terrestrium eam virtutem, quae nonnulla prorsus in saxum convertat, quaedam vero duriora; dissoluta in mollem substantiam transmutet, iam in praecedentibus, multis experientiis ostensum fuit, et in Libro de miri artefactis mineralium subsidio operationibus, fuse docebitur.

 

De Carbonibus fossilibus, quos Lithanthraces vocant, non est, quod dicam, cum ubique passim reperiantur, potissimum in Territorio Leodiensi, in Boemia, Saxonia, in Italia variis in locis, in Elba Insula, in Sicilia. Leodii furnos focosque iis instruunt, et sunt massae quaedam bituminosae cum sulphure, quod olent, permistae, quae ob ditam, qua pollent, virtutem, maioris efficaciae ignem, quam ulla ligna efficiunt, capiti tamen ob virulentos halitus, multum incommodi conferunt; totus Ager, quin vel ipsa urbs, teste Anselmo Boetio, causa lucri, quod ex iis acquirunt. non sine periculo aliquando lapsurae suffossa est. Oleo mixto tritus hic carbo unguentum praestat agricolis, quo oblitae vites ab omni insectorum erosione immunes evadunt. Suntque varia huiusmodi carbonum genera. Prope Dresdam in Misnia effoditur caro bituminosus mollis et fossilis; alius ibidem durior, quem passim cum lapide Thracio, aut gagate confundunt. In Scotia pariter, teste Agricola, ab Edenburgo viginti millibus passuum dissito, quod carbonum aream appellant, reperitur ingenti copia, terreno bitumine abundat, qui et subinde non sine gravi incolarum damno incenditur. In Misnia prope Zuiciam nobile oppidum, mons, carbonum spectandum se praebet; qui semper in superficie ardet, decidentibus paulatim fossis, quas siquis, uti Agricola docet, videat, fornaces ardentes apparent, materiamque non prorsus admotam, sed ex intervallo 4 pedum distantem, igni accendit. Sed haec de Carbonibus subterraneis dicta sufficiant.

Chapter IV. On fossilized wood and coal.
Section III. On asbestos and amber and other bituminous gums and the fossil wonders that they possess.
LATIN transcription  

SECTIO III.

 

DE ASBESTO, SUCCINO

 

Caeterisque bituminosis gummium fluoribus, nec non de iis fossilibus que mirandis virtutibus pollent.

 

Section III. On asbestos and amber and other bituminous gums and the fossil wonders that they possess.
Chapter I. On asbestos, or amiantus.
LATIN transcription  

CAPUT I.

De Asbesto, seu Amianto.

 

Inter cetera Naturae miracula, quibus in Orbe Terrarum ludit aeterna et increata DEI Sapientia, Asbestus lapis cumprimis eminet, indomabilis ab igne incumustibilisque naturae, omnium tum veterum, tum modernorum Auctorum monumentis celeberrimus; qui uti diversis nominibus intitulatur, ita quoque ex nominum aequi vocatione, ingentes inter Auctores lites controversiasque movit. Hunc Strabo Carystium, Pausanias Carpasium, Solines Carbosum, Plinius linum vivum, Zoroaster Bostrychiten alii Corsoidem, nonnulli Poliami, quidam Spartopoliam, Marcus Venetus pulverem Salamandra plerique demum Alumen scissile vocant. Alumen, inquit Cardanus, quod Scaiolae vocant, est astrum Samium opud veteres, nec est ex succorum genere, ut nec alumen plumae, quod ex terrenis partibus constat, atque ideo tenuiter si teratur, lectoque inspergatur, pruritum commovet assiduum, acutas enim et pungentes partes habet; quod si ex eo ellychnia fiant, haud ardent, sed perpetuo oleum consumitur, illa autem manent. Haec Caranus. Quibus non modernorum tantum sed et veterum Scriptorum monumenta de esto id est, lapide incombustibili, quem et ideo Graeci ἄσβεστον, ἀμίαντον,, id est; incorruptibilem vocant, consonant. Hinc olim mappae, lintea funebria, reticula conficiebantur, quibus cadavera Regum involuta, igne combusta, ipsa lintea vero incorrupta manerent. Conficiebatur et ex hisce omnis generis carbasina supellex quae sordidata non aqua sed igne purgabatur. Sed haec nonantiquis tantum temporibus apud Aegyptios, Graecos et Romanos, sed et hisce adhuc temporibus ita nota sunt, ut apud nullum non Principem reperiantur.

 

Habeo et ego in Museo, integrum scrinium asbestinis frustis plenum; Chartam ex hisce confectam habeo quae literis scribendis servit, quas ubi in ignem inieceris, consumptis mox literis, charta veluti igne lota, integra et candidior exit, novisque literis inscribendis servit, ita ut vel unicum folium in perpetuum reciproco amicorum commercio servire possit. Donavit et mihi Eminentissimus Cardinalis de Lugo redimiculum asbestino lino contortum quo digni iniectum, si sordibus pollutum fuerit, inde nitidissimum exit. Memini quoque me ellychnium huiusmodi asbestinum lucernae inditum ad biennium, sine ulla sui consumptione conservasse haud dubie perpetuo duraturum, nisi nescio quo casu id subductum fuisset: ut proinde verissimum sit, quod veteres de ellychnio per ignem inconsumptibili tradidere. Quae hic paucis Lectori indicare volui, ne et quod veteres de eo tradiderunt, veluti rem quandam paradoxam existimaret. Quae vero de eius natura et proprietate Scriptores mira et pene incredibilia retulerunt, hic enarrare supervacaneum esse ratus sum.

 

Qui ea nosse desiderabit, is Plinium, Aelianum, Solinum, Cardinum, Scaligerum, Ludovicum Vives, Aldrovandum, Amselmum Boetium, Agricolam, Fallopium, Caesalpinum, Gesnerum, Licetum, innumerosque alios consulat; qui uti mirum in modum inter se digladiantur, ita mearum partium esse duxi, eos sequentibus quaestionibus in concordiam revocare; quod ea, qua par est, diligentia exequar, ubi prius nonnulla ad materiam plene discutiendam necessaria praemisero. Tota lis inter Auctores exorta non videtur in alio quam in uria huius mineralis denominatione, consistere, quae uti diversa est, ita varios quoque differentesque in Scriptorum intellectu conceptus peperit tot litium velitationumque exordium.

 

Cum enim Asbestum in variis Orbis terrae partibus natura produxerit, unusquisque a loco natali eidem nomen inscripsit, unde Carystium ab Insula Caryste, a Carpasia Urbe Carpoassu ab India linum, a Cypro Cyprium denominarunt. Alumen scaiolae ab aluminis similitudine, Salamandra, eo quod in igne vivat, unde et linum a Plinio denominatum supra tradidimus. Praestantissimum tamen in Mediterranea India, Arabia et Cypro reperiri moderni Mercatores asserunt: quamvis in Ligusticis montibus, uti et in Insula Corsica nec non in Hetruria, imo in Germania, teste, Agricola nonnulla huius mineralis vestigia comparent. Sed nos hisce relictis ad instituti nostri propria progrediamur.

 

Quaeritur itaque primo, Quisnam sit hic lapis, quomodo natura eum aut quibus modis composucrit et an revera ex se et sua natura ἄσβεστος & ἶμίαντος, id est, incombustiiis, et in igne incorruptibilis sit.

 

Solet a natura fieri hic lapis sub figura capillari, colore quandoque albo, subinde cinereo, interdum rufo, alias ferreo; siccus quoad externam superficiem et in filamenta solubilis habet tamen in centro suo nescio quam umiditatem stabulantem viscidam et oleagineosam, nullo igne domabilem; filamenta ita constituta sunt, ut et neri et texi queant, non secus ac vulgare linum.

 

Dico itaque, hunc lapidem esse compostum ex certa aluminis e talci specie, ut proinde eum multi alumen scissile aut alumen plumae nominandum putarint; est enim multo mollioribus filamentis quam alumen scissile instructus, quae nullo pene negotio, vel ipsis digitis diffindas: expansa vero flamenta semper quid laneum instar gossipii aut candidi serici filis simile indicant, unde non incongrue alumen plumae dicitur; habet tamen intra proprietatis suae latebras, nescio quidviscosum Koleaginum, adeo terrestri materiae concentratum, ut ab ea nulla vi ignis separari possit; quam virtutem et alia nonnulla mineralia habent, ut aurum, et selenitis, quem talcum vulgo vocant; adeo enim viscosum illud, quo nativae suae materiae iungitur, ignique adeo resistit, ut nullis artibus ab ea dissolvi possit, pertinaciatamen in uno maiori, in alio minori: Selenitem enim cum tempore igni consumi, experientia iam dudum docuit; aurum et asbestum nunquam; quae vis fane mirifica non ab alio, quam in optime commisti lapidis temperamento consistit.

 

Qua vero industria. et quo ingenio et natura contra ignis tormenta, aluminosum hoc viscus, adeo inseparabili modo et vinculo societur, uti terminos imbecillitatis ingenii nostri longe excedit , ita quoque sapientis non est, verbis illa longe petitis explicare.

 

Asbetam autem sive Amiantum hunc inige durare et citra ullum nocumentum incorruptum perseverare frequenti experimento comperi . Insignem tamen hoc loco errorem praeterire non possum dum nonnulli, qui aut lapidem nunquam viderunt, aut Auctores de Amianto scribentes non intellexerunt, putarunt lapidem hunc igni sine ullo addito perpetuo inflammari; ita Camillus Leonardus I de lapid, Asbestus ferrei coloris lapis est, quem Arcadia et Arabia producit. Asbestus dicitur, id est, inextinguibilis, quoniam accensus perpetuo retinet flammam sine aliquo liquore. In qua narratione duplicem errorem commisit; dum linguae Graecae ignarus ἄσβεστον id est, incombustibile pro inextinguibile interpretatus est deinde asbestum igni admotum , inflammari in perpetuam lucem nulla alterius rei inflammabilis additione putavit; quod quam falsum sit, experientia me quotidiana docet, dum effectus asbesti in meo Museo singulis fere diebus, advenis demonstrantur. Nisi enim oleum accesserit ellychnio, omnem in eo inflammando operam perdes. In eundem errorem incidit Dionysius Afer in suo de Situ orbis poemate: Asbestum Arcadiae inflammabilem facit hisce verbis.

 

Hic nasci lapidem, qui tacto accensus ab igne

Extingui renuit, quem Graii nomine vero

A ἄσβεστον memorant, ferri nitet ille colore.

 

Habuit haec sententia complures rerum ignaros et inexpertes. sectatores. Sed iam ad institutum.

 

Merito itaque cunctorum Philosophorum ingenia summopere vexat mira huius lapidis proprietas, dum concipere non possunt in rerum natura mixtum aliquod dari posse ab omni inis violentia immune. Ego relictis aliorum sententiis, quid mihi in mentem venerit, circa admirandam huius lapidis virtutem et proprietatem, paucis exponam.

 

Experientia me docuit, frustum huius lapidis vitriariae fornaci inditum. semper incorruptum extractum esse, quae mira ad ignis violentiam reprimendam contumacia necessario constitui debet, ex rebus igni quam maxime contrariis, quae in tribus consistere videntur. Primum est ipsa materia, quae uti lenta, cras, et viscida humiditate a natura instructa est, ita quoque ab ignis actuosissima natura non facile consumi potest. Alterum est, quod dicta materia inexhalabilis sit, et ut ita dicam inevaporabilis; experientia siquidem constat, tanto materiam aliquam igni magis resistere, quanto evaporationibus minus obnoxia; et contra, tanto facilius ab igne corripi consumique, quanto in vapores et halitus magis resolubilis est. Tertium est, ipsius materiae sinceritas, nulla alterius heterogeneae rei miscella adulteratae, ut proinde purae homogeneae naturae corpus fateri necesse sit; et vel inde patet, quod cum ignis potissimum heterogenea disgregare homogenea vero congregare, teste Aristotele, proprium sit; In Asbesto, vero omnes partes sine alterius mistura homogeneae sint, facile inde colligitur, maxima eum ad igni resistendum potentia et efficacia pollere; et patet in nonnullis aliis rebus uti supra docuimus. videlicet in auro, adamante, selenite, quin et omnibus saxis et metallis, que quamvis igni vehementer resistant, difficulter tamen vel in liquorem calcem, vel similem a priori differentem formam Chymica arte reduci possunt; et si resolvuntur, minime tamen solidam, qua prius constabant, substantiam remanere videmus; quod tamen insesto nullum locum habet: hunc enim si vel anno integro in fornacum ignibus torseris semper tibi extractus nulla formae suaefacta alteratione, integer et sincerus spectabitur; unde lapidis Asbesti talem damus definitionem, seu potius descriptionem, qua ab omnibus aliis fossilibus essentialiter distinguitur.

 

Asbestus lapis est fibrosus alumini schisto haud absimilis, lenta et crassa visciditate, seu lenta et viscida crassitie constans, ob omnium partium homogeneum contextum in vaporem resolvi nescius, solus ab omnium actuosissima ignis natura immunis et incombustibilis. Dixi Alumini scissili haud absimilis, tametsi ab eo differat et mollitie et fibrarum dispositione, quas non secus ac in ligno quodam dispositas habet, totusque videtur ex iis constare, ita ut multi decepti exteriori forma, lignum putaverint; nonnulli quoque Gnathones eum imperitae plebi, et superstitiosis mulierculis pro ligno. Crucis, teste Mercuriale, vendiderunt. Alumen quoque nonnihil in resistendo igni rest simile habere, ex historia Romana patet, qui linteis alumine illitis domos ab igne immunes in incendiis conservasse feruntu, quod si de alumine ordinario intelligitur, experienti uti contrarium reperi, ita falsum existimo; si vero de vero alumine fossili, seu asbesto dicatur, id veritati maxime consentaneum arbitror.

 

Nam in Vita Sancti Georgii legimus, cum Tyranni eum ad ignem condemnassent, vererentur autem ne Christiani immunitatem eius ab igne miraculo attribuerent, asbestinis filis eum intra ignem obvolvisse, ut hoc pacto consumpto corpore involucrum remanens Christianis in maius opprobrium cederet; sed DEO, in cuius potestate iura legesque naturae positae sunt, aliter vium fuit: siquidem asbestum ex se et sua natura incombustibile, consumtum fuit, sanctus vero DEI martyr, totus integer, ne quidem laeso ab igne capillo elapsus immensam DEI potentiam, animarum lucro, per hoc miraculum tam insolitum manifestavit.

 

Quaeritur Secundo. An lucerna quaepiam confici possit, asbestini ellychnii subsido, quae perpetuam et nullo unquam aevo interituram flammam ederet? Magnam hic digladiantium Auctorum concertationem inspicio Sunt qui mordicus et olim fuisse, et in hunc usque diem huiusmodi lucernas fieri posse contendunt. Alii contra magno argumento rupondere , contrariam tuentur opinionem. Prioris sententiae Auctores innumeras historias de Lucernis perpetuo igne fulgentibus adducunt, miraque tradunt, de Lucernis veterum Aegyptiorum perpetuo ardentibus de Lucerna Tulliolae filiae Ciceronis, sedente Paulo III, in sepulchro adhuc ardente detecta quae tamen vel ad primum aeris extrinseci odorem extincta fuit: de Callimachi lucerna aurea in Fano Minervae posita, integro anno ardente, nulla imbrium ventorumque vi extinguibili. De simili lucerna Olibii refert Bernardinus Scardeonius de Anitiquit. Patavinis: Porta de Lucerna perpetuo ardente Niside Neapoli vicina: De Lucerna Pallantis Volaterranus. Aliosque innumeros Auctores qui de veterum lucernis perpetuo igne lucentibus scripserunt, vide apud fortunium Licetum libro de lucernis veterum; qui totus in eo est, ut Mundo ignis perpetui inventionem persuadeat. Utrum itaque lucerna ope asbestini ellychnii aut aliquo alio liquore concinnari possit, modo aperiam.

 

Tripliciter considerari potest lucerna perpetuo arde. Primo, in quantum DEO miraculose operatite in perpetuum ardere potest, uti habetur in vita Sylvestri I. Pont. De Lucernis perpetuis in Baptisterio Constantini dispositis; et altera lucerna Antiochiae Syriae urbe posita, de qua Nicephorus narrat supra Ecclesiae portam perpetuo luxisse. De huiusmodi miraculosis lucernis cum vires naturae superent, nihil dicimus. Secundo modo considerari possunt, prout lucerna aliqua assignari potest, quae multo tempore duret, et de hac quoque non est controversia cum id fieri posse, nullum sit dubium Tertium, Utrum vere et proprie Lucerna perpetuae et nunquam interiturae flammae ope Asbesti, aut alterius cuiuspiam rei confici possit? hic Rhodus, hic Saltus: et de hac utpote loco opportuno hic nonnihil differendum existimavi.

 

Ad ignem itaque perpetuo constituendum plurima debent concurrere consideratione dignissima.

 

Primo, ut ellychnium in lucernis sit incorruptibile; et oleum, quo fovetur, durabile irresolubile. Secundo, ut oleum vel quicunque inflammabilis liquor ita sit constitutus ut tantum semper novi acquirat liquoris, quantum exhalatione evanuit; fiatque perpetuo liquoris consumpti, et de novo advenientis perpetua ἀεικίνησις. Tertio, ut lucerna ita sit ab externo aere defensa, ut ne minimum quid cum eo commercii habeat aer; quod quam difficile sit quis nescit? Hisce consideratis et expensis.

 

Dico primo, fieri non posse ut hiusmodi lucerna conficiatur. Et quod ad primum quidem attinet, licet ellychnium asbestinum sit incombustibile, nec ullo modo ab igne consumi possit, uti experimento supra adducto constat; quia tamen istiusmodi ellychnium liquorem sibi inconsumptibilem requirit, hic autem a nemine hucusque inventus sit; totum merito Lucernae perpetuae ruit artificiu.

 

Ad secundum dico, nullo humani ingenii artificio liquorem parari posse qui inexhalabilis, ut ita dicam et semper flamma in eum perpetuo agente tandem non consumatur; quemadmodum fieri sine miraculo non potest hominem sine ullo nutrimento perpetuo vivere; sunt enim haec ita a natura connexa, ut a se invicem separari nequeant. Ubicunque enim est ignis et humidum, ibi hoc in vaporem aut halitum attenuari necesse est; ubicunque autem exhalatio aut evaporatio ibi rem, ex qua exspirat, cum tempore consumi pariter necesse est; efficere autem, ut res quaepiam ad ignei caloris prsentiam activitatemque non consumatur, neque evaporet, id uti idem est, ac necessariis operationibus naturae fraenum iniiceree, ita quoque, non nisi Conditori omnium DEO competit.

 

Ad tertium dico, Flammam perpetuam conservare in vase vitreo undiquaque clauso, omnibus Naturae principiis esse contrarium. Cum flamma non oleum dutaxat, sed et aerem vsi inexistentem depascat: cumque ex suppositione ingredi alius non possit, fieri non potest ut depasto aere, alio non succedente flamma duret et experientia ita manifestum facit, ut de eo dubitare nemo possit: neque opus est, allegare hoc loco ob metum vacui durare debere flammam: qui senim nescit, potius vas ruptum iri, quam ut tantum inconveniens Natura toleret, et patet ex in praecedentibus adducto, de ferrei vasis ruptura ob metum vacui, experimento, latura sane iurium suorum adeo tenax est, ut artifici in huiusmodi machinis arte conficiendis inexorabilem se praebeat, ne homini concessisse videatur quod ipsa sibi soli refervavit. Frustraneus est igitur omnis in perpetui ignis lucerna constituenda humanae industriae labor.

 

Sed obiicies mihi: Quod factum fuit, id quoque in hunc usque diem fieri potest: Sed ex historiis habemus, huiusmodi lucernas inventas fuisse perpetua flamma instructas; ergo per humani ingenii conatum illae eaedem et hodie confici poterunt.

 

Respondeo primo. non omnia vera esse quae Auctores, vel ad admirationem in hominibus concitandam, vel ad propagandam tam inusitatae rei memoriam, de huiusmodi lucernis non tam tradiderunt, quam finxerunt. Quae ut ostendam, dico primo; vel huiusmodi lucernas Divina arte, et per miraculum constructas fuisse, de quibus non loquimur: Cum DEO nihil facilius sit, quam ignem sine nutrimento, nulla ellychnii additione, in perpetuum, solo voluntatis suae nutu, conservare. Dico secundo, Quod, quemadmodum nullam prorsus de Lucernis huiusmodi in veterum Romanorum sepulchirs inventis veram et authenticam relationem habemus: ita quoque multa praesertim superstitiosis fossoribus accidere potuerunt, ex quibus falsum su assertionis argumentum desumpserint.

 

Sed dices vam in sepulchris flammam viderut. Concedo; verum o perpetuo in lucernis ardentem, sed ex putrilaginoso aere multorum annorum centuriis clauso, vel primo introeuntium halitu, aut etiam extrinseci aeris subeuntis accessu antiperistatica quadam virtute derepente succensam, ta testantur quotquot in subterraneis veterum monumentis indagancdis, aut thesauris effodiendis operam dant fossores; qui a me de hoc spectro examinati semper in noviter detectis cryptis sepulchrisque flammas similes se conspexisse contestati sunt. Et egomet non semel in coemeteriis, quam Romam subterraneam vocant, experientia didici, eos videlicet qui abdita undique immemorabili tempore clausa veterum sacella, per exiguum foramen, sudore madidi, ingrediuntur, veluti flammulas quasdam seu luculas ex capite adinstar fatuorum ignium, emittere; et quotidiana experientia in coemeteriis loco aprico expositis sat superque docet, non sine simplicium superstitione, qui huiusmodi flammulas spectantes hominum ibidem terrae mandatorum anima/esse sibi perperam imaginantur. Accedit et huic non absimile ludibrium; quod quemadmodum in obscuris et caliginosis locis subterrestribus vel minimum quid ex externi luminis admissione aut taedae illustratione, luci reflectendae aptum fulget: ita quoque facile vel ex vitri quodam fragmento lux rflexa, vel noctiluca quadam materia (sive illud lignum, sive os putridum. Sive vermis aut quodlibet aliud insectum nativa luce fulgens fuerit) admiratione attonitos facile decipere valuerit.

 

Sed obiiciunt hoc loco, vivam se flammam spectasse. Concedo; sed non perperuoigne lucentem. Instant, Lucernas se eodem in loco reperisse. Concedo et hoc: Sed non nisi pulveribus oppletas. Addunt, fumidas adhuc se vidisse lucernas. Concedo totum; sed sine ullo ellychnio; fumus enim, quem falsa imaginatione viderunt, potuit esse vel ipsius taedae, vel ipsius hominis halitus, qui in crasso et putri aere condensatus, oculis facile illudere potuit.

 

Dico tertio, Lucernas perpetuo ardentes,quibus veteres Aegyptii, Graeci et Romani usi leguntur semper Scriptoribus iudicio pollentibus suspectas fuisse; cum nemo nesciat, quanta semper ad memoriam de mirabilibus a se inventis, ad posteros perpetuandam finxerint, quantis commentis, quot quantisque mendaciis ea texerint. Accedit quod humani generis hostis ad fovendas in eorum animis conceptas superstitiones, in omnibus eorum oraculis c sacrificiis semper se immiscuerit, nec non multis variisque modis illuserit; aut quod Delrius noster putat magica arte, uti Memnonis statuam, ita et lucernas perpetuo igne flagrantes confecisse cum diabolo nil facilius fuerit quam lucernis huiusmodi novam semper et novam materiam sive veram sive apparentem subministrare. De quibus vide quam uberrime in Oedipo Aegyptiaco Tom. 2 parte 2. Tractatu de Magia hieroglyphica, actum item ultimum tertii Tomi caput, de Lucernis Aegyptiacis. Si enim ignis perpetui munere in lucernis fruebantur Romani, cur tot Vestalium Virginum ad ignem conservandum destinatarum, gregibus utebantur.

 

Non nescio, multos summopere desiderare causam aliquam Physicam perpetui huius ignis adinvenire et assignare. Non desunt qui putent huiusmodi lucernas tam diu perfeverasse, eo quod fumi e re combustibili ignis virtute actioneque exhalantes, iterum densari cogique possint in liquorem denuo inflammabilem circulatione perpetua, quod supra confutavimus. Quidam cum Francisco Citesio putant, in hisce lucernis fuisse ellychnium ex amianto, et oleum arte Chymica e metallicis eductum. Nonnulli existimant, lucernas auro in pinguedinis liquorem, arte soluto diutissime ardentes fovisse, in sinu terrae aere per occultos meatus subeunte ventilatum. Libavius opinatur, habuisse pulveres et ramenta lapidis gagatis; super quem semper destillans aquae guttula, vel aqueus vapor flammam perpetuo excitaret, excitatamque conservaret. Alchymistae uti sibi semper de apide suo Philosophorum ridicula fingunt somnia, ita quoque eius ope, lucernas perpetuo igne foveri posse existimant. Verum uti lapis istiusmodi in rerum natura non fuit unquam, ita quoque vanum irritumque fusiores de eo sermones movere iudico. Nec quicquam lucerna illa Olibii probat, quam ad stabiliendam sententiam tantopere exaltant ob epigraphen ei incisam, his verbis: Plutoni sacrum munus ne attingite fures, Ignotum est vobis, hoc quod in orbe latet. Namque elementa gravi clausit congesta labore, Vase sub hoc modico maximus Olybius Ad sit foecundo custos sibi copia cornu, Ne tanti pretium depereat laticis.

 

Sed quae Scardeonius tam scite de lucerna Olybii Patavii inventa refert non de perpetua luce, qua flagrabat, sed de liquore illo, omnia in aurum convertente, si fas sit dicere intelligenda sunt. Quis nescit vetere lepidi ingenii homines complura huiusmodi ad posteris solenni sane versutia illudendum, similia abditis monumentis inscripsisse.

 

Que cum ita sint queritur saltem, utrum arte humana lucerna aliqua perpetuo igne flagrans construi possit? Fateor me multum quidem temporis in hac speculatione consumpsisse sed nil unquam ad gustum reperire potuisse. Illis potissimum subscripsi, qui ex asbestino et ellychnio et oleo rem conficiendam putarent. Si enim ex cbestooe extraheretur, utique illud eius dem cum lapide virtutis, et consequenter incorruptibile foret, unde id asbestino ellychnio accensum perpetuo duraret: cum enim in vapores resolvi non possit, id in perpetuum aequo se tenore ad ellychnium incombustibile haberet. Unde conclusi, si quis ex Asbesto mihi oleum extrahere posset, illi haud dubie perpetui luminis inventum pollicerer. Unde statim cum peritioribus Chymicis de possibilitate rei transegi: imo materiam asbestinam ad tentandum subministravi: qui tandem omni diligentia adhibita nihil se profecisse sincere confessi sunt adeo enim oleum illud concentrarum reperere, ut potius tota substantia perire malit quam ut illud se a suo subiecto separari permittat. Quidquid enim exeo extrahi potuit vel aqua fuit, nullo modo igni concipiendo apta, vel materia quidem viscosa sed ita densa lenta et senta ut ea nec ullo igne liquefieri, multo minus inflammari potuerit. Addiderunt, oleum, quod talci vocant, similis esse pertinaciae et proinde, quod passim mollitiei muliercularum servit, oleum quidem vocari sed non esse cum illo ellychnium imbutum nunquam flammam concipiat, ac proinde nil aliud quam phlegma esse Chymica arte a talco separatum.

 

Varii construendarum lucernarum perpetuo lumine ardentium modi.

 

Ne omnino in nihilum redegisse videamur Lucernarum Veterum constructionem, hoc loco nonnullorum Auctorum modos et industrias quibus hiusmodi lucernas fieri posse cogitarunt, adducemus; una simul examinaturi, utrum successu aliquis ex praescriptis experimentis sperandus sit.

 

MODUS PRIMUS

 

Sed erroneus, de igne perpetuo conficiendo.

 

Ioannes Baptista Porta sic Lucernam perpetuo ardentem fieri posse, existimavit. Notum est, inquit, omnibus omnium mirabilium in hoc mundo causam esse vacui metu, et potius Mundi machinam disrumpi, quam illud Natura admittat. Unde si flamma vitro clausa fuerit, spiramentis omnibus interclusis, quae si vel momento durverit, nil obstat, quominus perpetuo duratura sit. Sed quando in vitro clauso accendatur flamma, hoc opus, hic labor est; liquor subtantiae tenuissimae sit orportet, et minimae evaparationis; unde si clausa vitro flamma introducitur, quod ustoriis speculis facile fieri potest, illa permanebit. Ita Porta: Sed melius dixisset, Vitrum potius, quam Mundum ruptum iri. Accedit, Lucernam in concluso aere subito extinctum iret experimentum docet; si candelam inverso scypho subdideris, ut proinde evanida sit omnis vaporis in novum fomentum resolutio cum flamma non tam in oleum quam fuliginem convertatur. Sed quia huiusmodi machinamentum supra confutavimus, ei diutius non inhaerebimus.

 

MODUS SECUNDUS.

 

Trithemii, sed erroneus.

 

Bartholomaeus Korndorferus Chymicus hoc pacto putat lucernam perpetuam condi posse, auctoremque huius Trithemium facit. Primo miscet sulphuris, et aluminis calcinati 4 uncias, quibus in sublime actis flores conficit. Florum sextantem cum semiuncia iungit Boraci Crystallino Veneto, quibus in vitrea concha contritis affundit spiritum vini quater rectificatum et facta digestione, abstracto illo novum reponit, idque bis, ter, quater repetit, donec sulphur in rea lamina candefacta sine fumo instar cerae liquescat: atque hoc pabulum lucernae perpetuae esse dicit. Postea adornandum et ellychnium est hac arte: Asbesti lapidis filamenta longitudine fere digiti auricularis, crassitie vero media colligantur serico albo, factum inde ellychnium in vitro Veneto seu alimento prius purgato conspergitur, tumulaturque et in arena calente horis 24 decoquitur, ebulliente semper sulphure. Inunctum delibutumque sic ellychnium disponitur inconcha vitrea, ut emineat paululum: aggeritur sulphur praeparatum , concha in arenam calentem infertur, ut liquescat sulphur et comprehendat ellychnium. Dicunt hoc accensum iugi flamma arsurum.

 

Si itaque singula huius experimenti ingredientia ad incudem revocemus, inveniemus. nulla prorsus ratione ea consistere posse. Quis enim nescit, omnia mineralia, cuiusmodi sunt sulphur, sal, alumen, borax, quin et quinta essentia vini inflammata tandem humido pingui intra ea latente depasto extinctum iri; cum dicta omnia uti ex se et sua natura corruptibilia sunt, ita quoque perpetuam flammae depascentis consummantisque durationem sustinere nequeunt. Neque urgeant hi nescio quam circulationem, cum id io per flammam consumitur, hoc ipso circulationis omnis sit incapax: neque circulatio liquorum in Chymicis vasis facta iis quicquam subsidii confert: cum aliud fit circulatio liquorum in pelicano peracta, alia circulatio pinguis in lucerna per ignem, uti ipsi putant, circulati in idem reditus, qui uti supra diximus, nunquam desideratum rei successum praestabit: cum omne quod gentium et corruptibilie est, aeternum esse nequeat.

 

MODUS TERTIUS

 

Libavii aliorumque.

 

Libavius hoc pacto putat fieri posse ardentem lucernam, si asbestum ex Alarbum accendas id enim perpetuo ardebit; sed quidsit hoc Alarbum monstri nullibi reperire licuit; fita faciunt fanatici illi impostores, qui ut experimenta sua veritati similiora faciant, specie quadam exotici nominis, quae tamen in rerum natura non existit assumpta simplicioribus ingeniis fucum faciunt.

 

Sunt et alii, qui lapide solo sputo inflammare se posse dicunt, exinde perpetuae lucis rationem pudenda iactantia vendicant. Verum cum de hoc lapide alibi in nostris Operibus, et in hoc Volumine suo loco fusius simus disceptaturi, hisce non immorabor amplius.

 

CONSECTARIUM.

 

Ex dictis patet, vanam esse frustraneamque omnem in perpetuo ardentibus lucernis construendis humani ingenii industriam, neque unquam similem lucernam in rerum natura extitisse solus nescire poterit, qui fundamenta Naturae efficacissimamque ignei elementis potestatem ignorarit; quicquid doctissimus Licetus contra scribat: putat enim, et totus est in eo demonstrando, Ellycbium asbestinum oleo asbestino imbutum dari posse, quod ad aequalitatem igni resistat, id est, quae equalem haberent virium proportionem ad igni resistendum, ita ut ignis nullo modo ea superare valeat; quod de asbestino lino verum esse, libenter concedo, de leo vero id dici posse, ob rationes supra allatas, pernego; cum eadem ratione haec se habeant ad invicem sicuti motus perpetuus pure artificiosus, ad res motionis perpetuae effectrices.

 

Dicunt enim, multi, Si rota quaedam confci posset cuius ope per antliam rantum aquae supra elevaretur, quantum ad rotam vertendam sufficeret, ita ut ad rotam vertendam, quantum aquae adscenderet, tantum sub aequalitate proportionis ad rotamvertendam deflueret motum perpetuum hunc futurum, neminem dubitare debere. Ego vero experientia doctus ductusque. dico. tantum abesse ut hinc motus perpetuus,ut potius perpetuam stabilitatem inde consequi. necesse sit et ratio omni legitime philosophanti patet: cum enim omnes actiones naturales in victoria, qua unum alterum expugnant, consistant. fieri non potest, ibi actionem motus causari posse , ubi sub aequalitate virium, non dicam, certatur, sed vere etrea liternon motus, sed quies consequatur,uti et ex aequi ponderatione aquarum in canalibus, quem vulgo livello vocant, clarissime patet et fusius nos alibi demonstravimus. Pari pacto dico, talem qualitatem proportionis virium in agendo et resistendo in perpetuis lucernis impossibilem fuisse, cum aequalitas ista tantum abest ut flammam perpetuare possit, ut potius simul ac ad ipsam aequalitatem pervenerint, ipsa flamma veluti huius aequalitatis impatiens, suapte sponte extinguatur.

 

Vanam itaque esse lucernarum perpetuo igne ardentium persuasionem dicimus. Si enim aliquando visae sunt, non aliud fuisse, quam aut iillusionem Cacodaemonum, aut sensuum deceptionem. Nec credimus Tritemio, talia technasmata Mundo conanti exhibere; verum cum eiusdem cum praecedentibus farine sint, omittimus. Si enim flammae istiusmodi vim inesse putet, ea illi inerit. non conditione materiae, ut plerique arbitrantur sede gradu mistioni compositionisque ingredientium; qui gradus uti nec dam est a quoquam Philosophorum explicatus, ita adhuc in profunda et inaccessa latet Naturae maiestate reconditu.

 

Quod insuper ar haec efficiendi oleum invincibile ab igne, incognita fuerit antiquis, praeter argumenta demonstrantia, eam esse impossibilem, ostendi potest eo quod procul dubio inveniretur aliquis, qui de illa mentionem faceret; et tamen nemoeest qui de illa loquatur. Aevo Plutarchi certe non debebat esse deperdita, si unquam in Mundo fuit: quia nondum inundaverant Europam Barbari et florebat in summo Romanum imperium. et consequenter omnes artes; et ipse, qui tanta sapientia pollere visus estet valde curiosus investigator rerum fuit quampiam saltem notitiam eius habuisset; quid ergo tantopere miratur ipse, quasdam lampades durasse annos integros absque appositione olei conaturque reperire diversas rationes, quum posset habere in promptu ab hac arte. Quomodo Aristoteles et ipse qui vixit dum in Graecia florebant omnes artes agens frequenter de igne deque nutritione suaque conservatione nunquam de proposito mentionem fecit? Quomodo Plinius curiosissimus et diligentissimus,tractans in Cap. 56 lib. 7 de inventoribus artium et rerum admodum vulgarium, ut etiam permiscendi aquam cum vino, non fecisset mentionem de inventoribus huius artis adeo mirabilis. Quomodo S. Augustinus vixit iaevo quo memoria huius artis extincta esse non poterat, agens de lucernis istis, non ad aliam artem quam ad daemoniacam illas pertinere dicit? Quomodo Sacerdotes illi, qui dicebant annum integrum servari suas lucernas absque adiectu olei, referebant hoc ad admirabile quid, si aderat ars illa aeternum conservandi? et cur non huiusmodi perpetua potius quam annua illa utebantur.

 

Atque ex hisce luce meridiana clarius est hanc perpetuam ardentium cerarum traditionem, purum putum figmentum esse, et a monimentorum fossoribus vel illusione diabolica, vel phantasiae propriae persuasione,vel denique, ut magnum quid se detexisse dici posset, nimium credulae plebi divulgatum; atque adeo totam posteritatem in concatenatos errores traxerint, adeo ut insapientum quoque Philosophorum cathedris plausum meruerint. Diximus itaque, lucernas arte humana perpetuo igne lucentes confici minime posse, rationesque adeo irrefragabiles sunt, ut nemo iis contradicere iure possit.

 

Quaeritur itaque utrum non aliquo alio modo lucernae huiusmodi, quo naturale artificiali unctum, desideratum effectum attingat construi possint? Respondeo, quod ita. Ut vero assertio recte percipiatur, dico, quod quemadmodum motas perpetuus dupliciter considerari potest, pure artificialis, et mixtas, idest, ex naturali principio et artificiali compositus; ita et ignem perpetuum considerari posse; scilicet pure naturalem, et ex naturali et artificiali compotum. Quemadmodum igitur pure artificiale perperuo mobile in rerum natura dari non potest ita neque ignis perpetuus, cuius rationes paulo ante ostendimus. Compositum vero motum perpetuum ex naturali et arificioso compositum, uti et ignem perpetuum daris posse, nulli dubium esse debet. Quod hoc experimento doceo.

 

EXPERIMENTUM

 

Ignis perpetui.

 

Si quis invenerit locum seu mineram aut venam, in qua bitumen, aut quilibet alius liquor inflammabilis veluti ex naturali matrice, perpetuo scaturiat, cuiusmodi in nullis non regionibus reperiuntur, uti in Primo Tomo lib. V. de bituminosis locis ostendimus.

 

Dico, huius ope quempiam ignem perpetuum fovere posse, hoc artificio: In loco quodam apto ubi lucernam perpetuo igne flagrare vis, ponatur vas quoddam sive vitreum sive terreum, aut ex metallo conflatum cylindraceae figurae diametro palmari, ut in Figura litera A demonstrat Intra hoc vas ellychnium ex lino asbestino confectum, quod filo ferreo in circellum contorto, sustineatur, et circulo suberero, quod ferreum filum, ne una cum ellychnio demergatur, sustentatum, liquori semper supernatet. Hoc peracto, intra venam seu matricem, aliud vas N. disponatur, quod bitumen sive petroleum aut naphtham ibidem scaturientem intra sese recipiat: ex huius vero vasis fundo canalis plumeus LMN aut ex alia materia, quod oleum contineat, confectus, usque ad vas A lychno instructum deducatur, it aut extremum orificium per labra vasis continuo intra distillet; et habebis lucernam perpetuo ardentem.

 

Cum enim oleam nunquam deficiat, sed semper novum novumque fomentum per canalem lucernae suppeditetur; Ellychnium quoque asbestinum ex se et sua natura inconsumptibile sit, lucerna itaque hoc pacto perpetuo igne lucebit.

 

Ne vero alicui hoc novum videatur, is sciat veteres Aegyptiorum cernas, quas in sacris cryptis adystisque critis adytisque deorum tenebant perpetuo igne ardentes, dicto ingenio adornatas fuisse. Acque hoc ita esse, expressis verbis docet Sciangia Auctor Arabs, in sua de Memorabilibus Aegypti historia.

 

Fit autem in Aegypto campus, cuius fossae plenae picis et liquidi bituminis; unde Philosophi vim naturae cognoscentes, constituebant canales quosdam ex huiusmodi locis usque ad cryptas subterraneas, in quibus lucernam ponebant, quae coniungebatur cum canaalibus memoratis; lucerna vero habebat filum ex lino quod igne comburi non potest, et hoc pacto lucerna semel accensa perpetuo ardebat, ob perpetuum bituminis affluxum, et ob filum lini incombustibile. Verum qui plura de hoc argumento desiderat, is legat Oedipi Aegyptiaci, Tom II. c. 3. Syntag. XX. Ubi quae circa lucernas Veterum desidrari possunt, tractata reperiet..

 

 

Chapter I. On asbestos, or amiantus.
Chapter II. Preparation of asbestos linen for weaving and paper making.
LATIN transcription  

CAPUT II.

 

De praeparatione lini Asbestini in ordine ad telas contexendas, et chartam conficiendam. Telas fuisse Veteribus usitatas ab omni ignis tormento innoxias, veterum monumenta docent, neque hodierna die desunt, quamvis rarissimi huius artis periti, qui sane ingenti lucro huiusmodi lanuginosum lapidem ilare i carbasa textere norunt. cuiusmodi in nostro Museo spectanda exhibemus.

 

Quaeritur itaque quomodo id fiat: Certe ut id inter maxima arcana Naturae non infimum locum obtinet, ita quoque sub summo secrero tenendum, et oretenus communicandum Regibus et Principibus, ne quod nullo non tempore in tanta aestimatione fuit, id modo omnibus etiam vilissimis hominibus innotescat. Non ignoro, varios artem tentasse quidem variis modis, sed irrito semper labore. Modum tradit Anselmus Boetius, Libavius, Porta, aliique, sed falsissima narratione decepti, nil praestiterunt: cum iis modis impossibile sit desideratum effectum consequi.

 

Quare hoc secreto relicto ad aliud describendum calamum converto: et est, quomodo charta ex huiusmodi lapide confici possit, quae semper eadem, inter eos, qui reciproco literarum commercio sibi correspondent,durat. Si enim in ea scripserim per literas mentem meam alteri amico dissito, is aperiens literas ubi sensa mentis meae perceperit, chartam in ignem proiectam, ab omni scripturae macula emundabit, et in emaculato scripturae naevo responsum in eadem ad me dabit; quam, ubi respondere necessitas tulerit, chartam in ignem proiectam, mundabo, ad amici quaesita respondendum in ea. Sic autem huiusmodi chartam conficies: In mortario tundantur in non exigua quantitate asbestini lapides, usque dum nihil aliud quam lanuginosa materia appareat. Hoc praestito, fiat cribrum adinstar craticulae ex filis ferreis, aut, quod melius. cupreis confectum, it aut fila minimo spatio, quantum fieri potest, inter se distent, eo prorsus modo quo chartarii opifices hodierna die uti solent; deinde lanuginosam materiam aquae immissam probe exagita, exagitatam cribro excipe, succussandoque cribrum in tantum, donec lanuginosa materia in chartae formam iuxta cribri formam diducatur. Nota hic, post materiam exgitatam in aqua fine ulla mora cribro excipiendam esse, si enim vel tantillo tempore exspectaveris, materia utpote mineralis ex insita sibi gravitate statim fundum petet, adeoque non nisi aquam cribro hauries. Diducta itaque materia iuxta formam cribri. illam solito filtro aut panno exceptam umbroso loco, donec exsiccetur, expones, et habebis chartam in dictos usus paratam.

Chapter II. Preparation of asbestos linen for weaving and paper making.
Chapter III. Amber or succinum, commonly known as amber.
LATIN transcription  

CAPUT III.

De Electro seu Succino, vulgo Ambra.

 

Quamvis de natura et proprietate succini, multa in nostra Arte Magnetica consideratione digna tradiderimus hoc tamen loco eius naturam fusius demonstrabimus: de huius nomine variae sunt opiniones, quas, ne actum agamus, Lector apud mineralium rerum scriptores, Caesium, Agricolam, Caesalpinum, Fallopium, aliosque innumeros consulat. Dicitur itaque succinum, eo quod ex succo bituminoso in lapideam substantiam indurescat; ἠλέκτρον Electrum dicitur ἀρπαξ λεωνφόρος Agricola teste, a paleis trahendis sic appellatum; sed et verbum Arabicum كَرَبه et Carabe, Abukali et Camus teste, idem a paleis trahendis, nomen obtinuit. Ambram quoque dici non nisi improprie, ob similitudinem et analogiam quandam, quam cum Ambra pretiosi odoris mixto habet. Nobis hoc loco non cum verbis sed cum ipsius rei quidditate et essentia, negotium est.

 

Quaeritur primo, quidnam proprie succinum sit? Non nescio nonnullos fuisse ex veteribus, qui arboris nescio cuius lacrymam, succinum esse censuerint; quod tantum abest ut verum fit ut potius quotidiana pene experientia totam hanc sententiam evanidam reddiderit; multo minus ab urina lyncis Lyacuriam dici posse, existimamus. nisi a similitudine quadam istiusmodi compositi, de quo tamen, quid sit adhuc quaeritur, magni:inter Auctores dissidiis agitato. Nos itaque ad succini, quo nihil hodie tritius esse potest, naturam enodandam calamum convertamus. Quis enim ignorat, ingenti quotidie copia in Prussiaco Maris Balthici sinu illud colligi, ubi tamen nulla unquam resinifera arbor nullus lynx, nulla ambra visa fuerunt. Quae si fuissent, ubique magnam earum omni diligentia et sollicitudine colendarum curam habuissent incolae, ob ingens, quod illis inde emanare poterat lucrum. Hoc scimus, Incolas passim illud partim reticulis in hunc finem contextis in recedentis sive refluentis maris foveis piscari, partim etiam in litora ab impetuoso maris aut fluminum impetu Coro flante, appulsum colligi solere. Quae cum omnia Agricola amplissima narratione l. 4. de reb. Fossilib. Pag .233. describat, eo Lectorem remittimus; cum nobis hoc unicum constitutum sit, eius naturam, ortum, vires, propietates hoc loco pro ingenii nostri imbecillitate explorare.

 

Nemo itaque imposterum sit, qui succium ex vegetabili natura ortum suum trahere, inconsulta experientia sibi temere persuadeat sed certo certius existimet velim, illud nihi laliud esse quam bitumen quoddam terrestre, quod in subterraneis telluris cuniculis natales suos habeat, per scaturigines a provida natura ibidem constitutas.

 

Diximus in Primo Tomo Lib. V. de bituminosorum locorum venis, et quomodo Natura singula bitumina differentis speciei, unumquodque secundum terreni proprietatem producat. Quibus quidem principiis insistentes sic Succinum definimus: Succinum est bitumen subterraneum, ex appropriatae materiae terrestris matrice scaturiens, per fundum maris, reparumve, aut fluminis appulsu, mari concreditum, ibique ad littora appulsum innata Solis aerisque siccitate in lapideam substantiam excrescit. Diximus subterraneum bitumen esse; quod, uti et asphaltum, naphtha, petroleum similiaque suos scaturiginum modos habeat. Qui enim, quae citato lib. 5 huius Operis, de bituminosis locis egimus rite perceperit, is haud dubie statim videbit, intima Telluris viscera huiusmodi pinguibus liquoribus abundare e naturali terrae appropriat pinguedine natis; quae est veluti gluten quoddam mixtorum omnibus singulis ad solidam partium connexionem inditum. Distinguitur autem hocce bitumen a reliquis paulo ante citatis, specifica quadam differentia, eo quod proprietatem suam nanciscatur ex terrestri quadam materia sive illa sulphurea rite depurgata, sive ex Gagatis vena, sive ex thurea subterrestris materiae minera per quam distillat, acquirat: verbo pro puritate materiae, per quam defluit, proprietatem suam sumere, vel ipse color, odor. saporque satis demonstrant: qui in candidis, gratissimus: in fulvo, minus gratus: in cinereo, etiam sulphuris adusti odorem refert. Puritas itaq: materiae quam perfluit,vires ipsi largitur magis aut minus perfectas.

 

Habemus itaque subterranei succini originem, modo quomodo indurescat dicendum est. Cum huiusmodi bitumen ex sua natura, uti omnia oleaginea leve et aereum, superiorem aquae superficiem petat; hinc ex subaqueis locis scaturiens, atque in superficie maris fluctuans, undarum impulsione ad littora devolvitur, ubi sub forma melleae substantiae molle adhuc et liquidum subsistit, donec paulatim aris siccitate lentescens induram materiem lapidescar. Hoc autem ita sese habere, luculentius comprobemus.

 

Chapter III. Amber or succinum, commonly known as amber.
Chapter IV. How various types of small animals found their burial place in the center of amber.
LATIN transcription  

CAPUT IV.

 

Quomodo Animalcula diversigeneris in Electri meditullio sepulchrum suum sortita sint.

 

Diaphanum seu perspicuum Succium varia passim animacula exhibere non solum hodierna docet experientia, sed et vereres naturalium rerum scriptores attestati sunt. Plinius l. 37 c. 3. Liquidum, inquit, primo distillare succinum argumento sunt quaedam intus translucentia, uti formicae, culices, lacert aeque, quas adhaesisse musteo, non est dubium, et inclusas indurari.

 

Quae Dioscorides confirmat, Brasavolus in examine gummium, domi ait se habuisse succinum, in quo adeo mire formica integre inesset, ut ne minimum quidem crus desideraretur. Agricola subscribens dictis, Ex his, inquit, fulvum et falernum perspicua sunt plerumque, et in eis interdum translucent bestiolae volucres, uti muscae, culices, apes: vel agrestes, ut formicae, vermiculi rubri, aranei, lacertae, viperae; vel natantes, ut pisciculi, aut bestiarum partes, uti alae muscarum, ova piscium, aut res inanimatae, ut stipites herbarum, folia stirpium; quae omnia prius in mare involarunt, vel irrepserunt, vel inciderunt; quae postea praestantissimum illud bitumen, cum es terra proflucret in mare, corripuit et in se inclusit, atque sic inclusa simul cum eo in lapidem sunt mutata. Ad quae pulchre sane alludit Martialis lib 4. Epigram 32 et 59, et lib 6. Epigram 15. Et latet lacet Phaetontide condit gutta, Ut videatur apis nectare clausa suo Dinam tantorum pretium tulit illa laborum. Credibile est, ipsam sic voluissemori. ALIUD Flentibus Heliadum ramis dum vipera serpit, Fluxit in obstantem succina gemma feram; Quae dum miratur pingui se rore teneri, Concreto riguit vincta repente gelu. Nec tibi regali placeas, Cleopatra, sepulcro, Vipera si tumulo nobiliore iacet.

 

ALIUD.

 

Dum Phaethontea formica vagatur in umbra, Implicuit tenuem succina gutta feram. Sci modo, quae fuerat vita contempta manente, Funeribus facta est nunc pretiosa suis.

 

Quae omnia ita sese habere, monstrant in meo Museo varia succini fragmenta, plena muscis, formicis, similibusque, imo decas precaria, quam Rosarium dicunt, ostenditur, in qua quot succinei globi spectantur, tot differentes muscae sunt. Misit praeteritis annis ad me Serenissimus Augustus Dux Brunsvicensis et Lunaeburgensis, Princeps omni scientiarum genere raro exemplo, excultissimus pro suo in me meaque studia affectu sane singulari, frustum succini, dimidio palmo longum in quo Natura exhibet lacertulam ita integram ut nullum in ea membrum sit, quod non luculentissime magna intuentium admiratione spectetur. Lector videat Figuram hic apposita. Memini, me olim in Gazophylacio Francisci Cardinalis Barberini, simile frustum vidisse in quo immerito honore ranula sibi sepulchrum selegerat.

 

Quaeritur itaque, quomodo huiusmodi animalcula meditullium succini possideant quomodo ingrediantur; cur in extima superficie non compareant? Et quamvis Agricola paulo ante allegatus, aliquo modo rationem assignet; quia tamen curiosis non satisfacit, ego modum paulo luculentius exponam. Mon poterat tumulo nobili tegi. Donum Serenissim, Principis et Ducis Augusti Lunaeburgensis et Brunsvicensis.

 

Cum itaque bitumen liquidum adhuc et molle maris fluctibus ad littora devolvatur, fit ut ibidem inter arenas et saxa collectum siccitate aris lentescat unde animalcula huiusmodi sapore et odore attracta mox atque illud insederint, simul etiam tenacitate materiae veluti visco quodam corripiantur a quo cum se expedire non valeant, interim decumanis maris fluctibus, mobilis adhuc materia, paulatim in globos aut aliam formam subigitur: atque hoc pacto unda et unda trudente materiam animalcula inviscata in meditullium obvoluta secedunt. Atque hanc ego rationem esse, salvo aliorum iudicio, animalculorum in medio Succini comparentium, esse existimo; quae deinde arena faxisque obtecta successu temporis in lapidem. nobili hoc electrico sepulchri monumento honorata indurentur.

Chapter IV. How various types of small animals found their burial place in the center of amber. 
Chapter V. The attractive power of amber.
LATIN transcription  

CAPUT V.

 

De attractiva Electri virtute.

 

Electrum paleas, stipulas, et quaeque livia ad se attrahere, iam antiquis rerum naturalium scriptoribus Theophrasto, Plinio, Aeliano, Solino, caeterisque innotuit, et hodierna experientia sat superque rei veritatem comprobat. Semper tamen miratus sum, ab illis temporibus ad hunc usque praesentem diem, opinionem propagatam esse: dum plerique sentiunt et firmiter sibi persuadent, succinum omnia levia praeter ocymum, aut ea quae oleo tinguntur, nescio quo antipathiae dissensu ad se attrahere: palmaris sane error; nos centies in conspectu multorum ocymum succino, nec secus ac quaslibet alias reculas, sive paleas, sive festucas, etiam oleo et pinguedine tinctas, sine ulla aut difficultate aut resistentia attraximus ut vel mirari satis non possim. neminem fuisse, qui experimentum ita facile de ocymo passim obvio sumere non sit ausus: Sed leguntur similia, et statim inconsulta experientia perperam creduntur; ut proinde mirum non sit tot concatenatos errores in hunc usque diem in Scholis propagari. Succinum itaque omnia levia trahit nullo prorsus excepto dummodo innata gravitate obicem non ponat agenti; imo nos non duntaxat levia quaevis, sed et ponderosissima omnis generis metalla, ferrum, aurum, argentum, plumbum decem et viginti librarum ligneos baculos, hastas, chirothecas succini frusto, statico experimento attraximus. Sic autem proceditur.

 

EXPERIMENTUM

 

Attractionis Electricae mirabile.

 

In trabe quadam AB ex H ferreum educatur brachium, ad cuius uncum G dependeat filum, quod in medio cuiuscunque longitudinis ex quacunque materia hastae librile, EF in puncto I apprehendat: huius immotae EF extremitati, si prius calore excitatum succini frustum admoveris, statim id relicta statione sequetur succium huic librili EF, quaecunque appenderis una succini ductum sequentur. Experimentum sane pulchrum, quo Musei mei spectatores passim recreari solent.

 

Est et hoc admiratione dignum; quod flammae admotum succinum, tantum abest, ut trahat ut potius difflet eam dissipetque: cuius quidem rei causa alia non est, nisi quod dum levissima flamma spiritibus ex succino calore excitatis resistere non potest, impetu in adversam partem dispellatur. Guttulam vero aquae ita trahit, ut in conum elevet:eundem effectum praestant omnia illa mixta naturae cognatione similia, uti Gagates, bitumen durum, et cuiuscunque tandem generis electrica corpora.

 

Quaeritur itaque, quaenam sit huius rei ratio: et quomodo haec virtus ab attractiva magnetis distinguatur? Dico insignem esse diversitatem attractivae magnetis et electri: Illa nonnisi determinata corpora trahit, uti ferrum similiaque haec sine discrimine omnia. Magnes non solum trahit ferrum, sed et eidem virtutem suam communicat, quod non facit electrum: Magnes vim suam per polos determinatos exerit: Electrum ubique et ex omni puncto eandem exercet. Magnes sine praeparatione trahit, contra electrum. Magnetis effluvium est immateriatum omnia penetrans: Electri materiatum interpositis minimis rebus a trahendo desistens. Dico itaque Electri attractivam sic fieri: Cum electrum tenuissimum effluvium affrictum prius, et calore excitatum emittat, fit ut ambiens pulsum usque ad paleas, indeque repulsum una secum rapiat leviusculas res, usque ad superficiem electri ubi tenui pingui conglutinatum adhaeret. Verum cum haec omnia quam fusissime et variis experimentis comprobaverimus Lib. 3. part 3. cap 3. Artis Magneticae, eo Lectorum remittimus: ubi quaecunque circa electricam virtutem attractivam desiderari pssunt, tractatum reperiet.

Chapter V. The attractive power of amber.
Chapter VI. Medicinal properties of amber or electrum.
LATIN transcription  

CAPUT VI.

 

De Electri sive Succini Medicis viribus.

 

Ingentem Succini in Medicina usum esse, passim constat. Cum enim nativa facultate, incidendi dissipundi, calefaciendi,, conglutinandi polleat, hinc omnibus vitalium incommodis profligandis insigni emolumento confert. Unde Medicorum iudicio id collo alligatum medetur febribus; tritum cum melle, oculorum obscuritatibus; sanguinem unde quaque profluentem sistit; ventriculi vomitum tollit sistit avi fluores, fluxionesque, quibus ulcera infestantur;sistit coit distillationes; tonsillis et faucium vitiis confert. Quia vero roborat viscera caeterasque corporis partes si humoribus non redundaverint; cum vino potum, hominem tuetur ab et a nervorum resolutione, convulsione, distentione. Stomachi dolores sedat, oleo succineo foti, et quia odoriferum est, cordi prodest, eiusque medetur tremori; eius suffimentum capiris itam exsiccat artu difficultatem tollit; pestilentis aeris putredinem debilitat: unde tempore pestis melius nobiliusque suffimentum assignari non potest. Oleum coxis inunctum ab Ishiadica renumque doloribus liberat. In externis quoque rebus usum egregium habet: Siquidem ramenta lucernae addita, flammam et lucidiorem durabilioremque reddunt. Nihil notius est quam vasa quoque et ectypa omnis generis ex eo sculpi, tantoque olim in pretio habebantur apud veteres Romanos ut exigua hominis effigies electro insculpta reliquarum gemmarum pretia excederet. Globulis denique precatoriis, quibus devoti homines ut plurimum uti solent,nil est vulgarius. Sed haec de Succino dicta sufficiant.

 

TABULA COMBINATORIA

 

In qua breviter omnium lapidum petiosorum formae et virtutes exhibentur, Alphabetico ordine disposita.

 

****TABLES****

 

Omnes fere lapides vel similitudine rerum innumerarum quas Natura in ipsis depictas exhibet; vel fgra figuris solidis rerum in lapidem conversarum: vel a membris tum hominum, tum hominum, tum animalium; vel colore rerum, quo imbuuntur; vel a sono, odore, sapre, tactu; vel ab effectu, quem in morbis praestant; vel dinique a contentis, ut enhydros, qui aquam in se continent, denominantur. Cum enim nihil fere in rerum natura sit, quod succo lapidescente accedente in lapidem converti non possit; non mirum est, arboribus, floribus, ramis, foliis, fruticibus, herbis, fructibus, seminibus, animalibus eorumque partibus, artificialibusque rebus variis, in lapidem versis, uti ex praecedentibus constat, tot genera lapidum reperiri, quor res differentes in lapides transformatae sunt, a quibus et nomina, ut Tabula demonstrat, sortiuntur.

Chapter VI. Medicinal properties of amber or electrum.
Chapter VII. The Twelve Stones placed in the rational of the High Priest and in the foundations of the Apocalyptic City.
LATIN transcription  

CAPUT VII.

 

De duodecim Lapidibus in Rationali Sacerdotis Magni positis, et in fundamentis Civitatis Apocalypticae.

 

Ne quicquam huic Tractatui de Lapidibus deesse videretur, caput hoc de duodecim gemmis in Rationali Sacerdotis, quadruplici ordine insertis, adnectam. Et uti innumeri auctores, et Sacrarum Literarum interpretes de hisce amplissime tractarunt, ita quoque dum suo quisque sensu eas describit tantam confusionem incurrerunt, ut nemo cum altero fere consentiat; et cui potissimum subscribendum sit, vix dispiciam. Nomina quidem horum lapidum in variis sacrarum literarum textibus Hebraeo, Chaldaeo, Syriaco, Arabico Graeco apta apposita reperio quid tamen re ipsa sint, quomodo cum nostris comparari queant, coniectu difficile est. Ex omnibus Rabbinis quos volvi, optimi sane de hisce scripsi: se reperio R. Abraham Ben Hanasse, in Libro qui inscribitur שלטי הגברים Schilte haggibborim. Scutum fortium, uti ex Thargumim Chaldaicis caeterisque textibus, Auctoribusque melioris notae ad verum prope determinat; quamvis et ipse de rei substantia penetranda desperare videatur.

אני סבלתי מכל וכל מני אבני חחוש כי לא ידעתי בעצמות מח האדם וכן כלם מה הוא פטרה

 

Veruntamen ego dubito de omnibus generibus lapidum Rationalis, quoniam nescio in substantia, quid sit haec

האבנים כפי מקריהן ולא כפי עצמותן כמו
פטדה מה אומימות.

אודם  Odam, quid fit haec vox פטדה Peteda: Nam examinando Onkelos et Ionathan paraphrastas Chaldaeos, omnes perplexos in hoc argumento reperi.

 

האבנים בפי מקריהן ולא כפי עצמותן כמו אודם פטרה מה אומימות

Pars vero interpretum putat, lapides solum secundum accidentia eorum non secundum substantiam accipiendos esse, videlicet Odam et Peteda ex colore rubro et flavo. Multi putant specifice distingui, ex his lapidibus unum ab altero, sed falluntur, cum non nisi accidentalis sit differentia inter illos, et secundum plus et minus. Deinde enumerat omnes lapides pretiosos, eo ordine quo in Rationali positi fuerunt, et iuxta mentem non Sacrae Scriptura tantum sed et Paraphrastarum Rabbinorumque melioris notae.

 

האודם או הקרניאלה על שם הבשר זהוא אבן אדומה דומה לבשר האדם  א

1. Primus lapis Rationalis, fuid Odam, id est, Carniola, et fuit lapis rubens ad similitudinem carnis humanae, incarnativa.

 

  הפטדה אן טופאזיאו והיא של מנים היא צבעהוא ירוק דומה לזהב רב הוא הנראה לצבע הירוק        ב

2. Secundus dicitur Peteda siva Topazius, et duo eius sunt genera: primus declinat ad colorem aureum, secundus ad viridem

 

הברקת או נרקנוס שנקרא מפני שהוא יורד לארץ עם הברקים   ג

3. Lapis Berecket, id eset, Κεραύνιος Ceaunia, pulchra et diaphana, ex viridi ad caeruleum declinans, sic dicitur, quod in terram deiiciatur cum fulgure et tonitru.

 

הנפך או קרבנקלוס ונקרא בשם זה על כי הוא דומה לאש המוצת בפחם הבוער      ד

4. Lapis est Hanephech, id est, Carbunculus, ita dictus, eo quod similis sit igni, qui exit ex carbonibus succensis.

 

הספיר או הצפירין וצבעו הוא עצו דומה לירקות הכרכום ונראה כחן להזהרה הרקיע הזך    ה

5. Quintus lapis erat Saphir, id est Saphirus, et color eius declinat ex croceo ad coeruleum, similem spendori firmamenti.

 

ההלום או הדיאמנטו הוא במעלה רבה בין כל חפצי      ו 

6. Haholam, id est, Adamas, est omnium dignissima gemma et pretiosa, unice exoptata.

 

ז     הלשם או אנתרקוסאטים והיא אבן יקרה החשוכה ושבעה הנוצה על כא שאר האבנים כיאניא

והעלה בחשבון     

7. Halescham, id est, Thurcois aut Turchina, lapis est viridis declinans ad caeruleum colorem, gemma laudabilis, in cuius comparatione aurem et argentum nihil est.

 

השבו, או ההיאצינטו היא אבן חשובה ושמו כן לפרח כמען והוא משתת מצבע הזהב וצבע יחזק        ח 

8. Haschabo sive Hiacynthus lapis a flore hyacintho nomen adeptus, calore auri et viridi herbaceo ad caeruleum declinante.

 

התרשיש או קריסוליטון והוא אבן של ארבע מינים      ט 

9. Nonus lapis est Tharsis, et est chrysolithus, cuius quatuor sunt species, id est, Arabicu, Germanicus, Indicus, Aethiopicus, quos dicit omnes differentibus coloribus imbutos esse. 

 

השוהם או סמראלדון והוא נבחר מכל האבנים הטובות השלישי במעלה    י

10. Lapis est Haschoam, id est Smeraldus, et inter omnes lapides, quoad pretium et dignitatem tertium locum occupat, ob viriditatem limpidissimam, oculis gratissima.

 

ז׳ האחלמה או אוניקו והוא של מינים רבים והוא שר חמישה מינים

11. Undecimus lapis Haclamah, id est, Onyx, et quintuplicis generis est, quae omnia diversis coloribus imbuuntur.

 

ז׳ חספח או אספים והוא עשרת מנים

12. Duodecimus lapis Iaspis est, qui in decem genera dividitur, varietate mirabili.

 

Atque hi sunt duodecim lapide secundum opiniones Rabbinorum Rationali inserti; quinam vero hi proprie sint in sua substantia, tam difficile est asserere, quam difficile est inter tot genera, in quae distinguuntur, verum determinari. Et uti inter Auctores in hunc usque diem lis adhuc pendet, ita quoque una cum Hieronymo caeterisque Sacrae Scripturae Interpretibus in argumento innumeris difficultatibus perplexo enodando merito tempus perdere censebor. Quanta diversitas sit inter Auctores, ex sequenti schemate patebit; in quo Latinorum. Graecorum Hebraeorum, Arabum sententias disposuimus.

 

TABLE

 

Atque haec est dispositio duodecim lapidum in Rationali, iuxta nomina duodecim tribuum Israel, ex mente R. Abrabam Ben Hannasse, qui singulorum mysteria fuse in suo, quod Scutum fortium appellat Libro, exponit, ad quem Lectorem remitto. Fuisse autem omnes gemmas Rationalis diaphanas et splendidissimas, dictus Auctor asserit. Cum itaque in hoc Rationali multae gemmae opacae recenseantur, uti Turchesia, Iaspis, Ceraunia, vel illa alterius speciei a nostris fuisse dici debet, diaphanas videlicet, vel tanti levoris fuisse censendum est ut eundem quem diaphanae effectum praestiterint. Rationem huius rei explicant in Urim et Thummim. Fuerunt autem hi effectus lapidum, quorum illustratione Sacerdos in cognitionem rei venturae deducebatur, et per Thummim res infallibiliter per revelationem Divinam perficiebatur. Verum quia pauci ex Interpretibus Sacrae Scripturae recte effectus Urim et Thummim perceperunt, hoc loco eos enodandos duxi.

 

R. Abraham Ben Hannasse paulo supra citato Libro, ex melioris notae Rabbinis collectum de Urim et Thummim argumentum exponit: quod et ex Hebraeo in Latinum a me conversum hic lectori curioso exhibeo, quoad potero paucissimis verbis.

 

אוּרִים וְתֻמִּים Urim et Thummim nil aliud in veteri lege sunt, quam nomina sancta DEI, duodecim lapidibus incisa, in quorum virtute et potestate Sacerdos cognoscebat futura; et annunciabat omni petenti res venturas. In duobus autem potissimum consistebat; quorum prius erat, quod virtute sua propria illuminarent literas tribuum incisas in lapidibus Rationalis, quod חוֹשֶׁן hoschen vocabatur, et eam ob causam אוּרִים Urim, id est, ust rar iones vocabantur . eo quod Sacerdotis oculos indita vi illustrarent. Alterum quod תֻמִּים Thummim dicebatur, id est, perfectione, et in hoc consistebat, quod vires suas exerebat in cor Sacerdotis, qui deinde quod per illustrationem lapidum didicerat , id arcano mentis ratiocinio ex combinatione et apta verborum connexione voces ex iis proportionato ad quaestionem factam responso eruebat: siquidem ex vi nominum horum fiebat cor Sacerdotis aptum ad cognoscendas literas, et in virtute Spiritus Sancti, quae ineo, veniebat in cor eius coniunctio nexusque literarum, unde opus praedictionis perficiebatur hac ratione: Urim non omnes literas illuminabat in uno loculamento; sed virtute Thummim solum primam literam illuminabat, et postea literam secundam fine mixtione ulla aut confusione, et iuxta primam aut ultimam mediamve unam post alteram confiderando Sacerdos per collectionem literarum modumque similitudinis voces educere norat ad manifestandum: Quod eventurum erat. Verbi gratia: Quando interrogabat Isreal a Domino: Quis ascendet ex nobis ad Cananaeum, ut incipiat bellare cum eo; Respondit Dominus, יהודה יעלה lehuda ascendet: et tunc Urim illuminabat quasi totum nomen Iehuda, vi lapidum in Rationali existentium sed vox: יעל a Sacerdote intelligebatur hac ratione, primo illuminabatur in יעל prima litera Iod, nominis tribus יששכר Iachac; deinde ע in medio nominis tribus Simon: Deinde tertia, ל in prima litera nominis tribus Levi, et sic de caeteris: atque hac ratione Sacerdos colligebat ex collustratione nominum tribuum Israel voces. quae quid faciendum esset, ostendebant. Sed haec uti non nisi futiles coniecturae sunt et nullo subnixae fundamento ita quoque ceu fabulosis nulla fides praestanda est; quare opinionem eorum hoc loco solummodo adduxisse sufficiat.

Chapter VII. The Twelve Stones placed in the rational of the High Priest and in the foundations of the Apocalyptic City.
Section IV. Subterranean animals. Preface
LATIN transcription  

SECTIO IV.

 

DE ANIMALIBUS SUBTERRANEIS. PRAEFATIO.

 

Animalium subterraneorum status quadruplicieter considerari potest: Sunt nonnulla, quae semper in visceribus terrae vitam agunt. Aliqua, quae intra terram quidem degunt, sed subinde ad necessarium alimentorum subsidium foras prorumpunt, et mox abdita sua cubilia repetunt. Sunt et alia, quae hyberno tempore abduntur, aestivo vero tempore e speluncis erumpentia, semestri spatio in apricis sive sylvis, sive campis, aut montibus inaccessis vitam ducunt. Non desunt, quae ubi aliquandiu inter abditos terre meatus delituerint, exeuntia, nunquam derelictas sedes repetant; de singulis, quantum feri potelt, paucis agam.

Section IV. Subterranean animals.
Chapter I. On animals, and other things that cannot live outside the Earth and perpetually dwell within its bowels.
LATIN transcription  

CAPUT I.

 

De nonullis Animalibus quae uti extra terram vivere non possunt, ita perpetuo eius abdita viscera incolunt; aliusque.

 

Ex huius generis Animalibus sunt primo quaedam que facile ex putri nascuntur. Huius generis animantia sub triplici classe considerari possunt: primo omnia vermium quos lumbricos terrestres vocant, genera, et ex viscoso et purrido terrae limo originem suam nanciscuntur.

 

Secundo sunt nonnulla animalia perfecta, uti pisces, serpentes et ranae fossiles, qui subinde in meditullio saxorum dum finduntur, occurrunt. Est, Agricola teste, in Narbonensi Agro, qui montes Pyrenaeos interiacet, planities camporum maritima, et variis fluviis irrigata, in qua non infrequenter primo piscer vivi eruuntur. Invenitur et ibidem quoddam genus saxorum oppido porosorum ex quibus molitores in usum frumenti terendi molares lapides conficere solent, in quorum medio dum finduntur, ut plurimum rubetas vivas reperiunt; unde magnopere ipsis cavendum, ne similes lapides primo, sine legitimo examine molis adaptent, ne ubi verlatione continua incaluerint, latentis alicubi intus rubetae diffusum toxicum frumento inducant. In Germania quoque huiusmodi pisces fossiles, ranas, imo et serpentes inventas Agricola docet Libro de Animant, subterr. . Cum itaque experientia haec ita sese habere doceat, merito quispiam hoc loco dubitare posset, quomodo saxorum terrarumque meditullia hiusmodi animalia penetrarint, et quomodo ibidem vivere queant. Quod ut patefiat, a piscibus ordiar fossilibus, quorum nonnulli vivi adhuc in nonnullis locis reperiuntur, quidam in lapideam substantiamconversi: De hoc genere piscium, eorumque ortu inpraecedentibus fuse actum est. Restat ut et devivis nonnihil dicamus. Pisces fossiles plerumque vel ad littus maris vel ad magnorum amnium clivosa littora inter arenaceos cumulos reperiuntur..

 

Dico itaque eos ibidem hoc pacto nasci posse: Eo tempore quo aut mare ventorum impetu ingentes arenarum cumulos in littora advolvit, aut fluminum inundationes ingentes limi acervos in littora egerunt fieri quoque potest, ut ingens pisciculorum copia limo et arenis mista una eiiciatur: quae cum humido abundent ob rivos perpetuo ex montibus fluentes, per subterraneas venas illuc derivato, accidit, ut pisciculi intra arenarum limique gurgustia clausi ibidem cum tempore ex sufficienti humore et terre succo et alantur et adolescant: quoniam vero detumescentibus fluminibus sive maribus, terra aestu Solis aerisque calidi constitutione, arena limo mixta exsicata lapideum quendam corticem induit, hinc fit, ut vacua quaedam ex nitroso limo calore Solis contracto sensimque lapidescente, spatia relinquantur, que uti per subterlabentis humidi venas perpetuo implentur. Ita quoque et sufficiens una cum suctu circumsitae materiae ad vivendum nutrimentum acquirant. Si vero omni humido destituantur, limo undiquaque circum voluti, tum limo successu temporis lapidescente, quemadmodum in praecedenti Libro ostendimus, tandem et ipsi in lapideam substantiam vertuntur, nil praeter figuram obtinentes, uti ex figuris citato loco supra adductis patet. Contingit quoque subinde, parvulos per angustas rimas intra saxa pabuli gratia sese insinuare, donec in patentiori loco subsistentes, in eam molem sensim excrescentes, ut deinde per dictas rimas iis amplius remeare non liceat, ac proinde ibidem permanere cogantur: Atque hic est alter modus, quo subinde inter saxa reperiantur, quamvis vivos pisces nunquam sine humido repertos experientia docuerit.

 

Pari pacto ranae sive rubetae subinde in meditullio reperte sunt: sed venio ad βατϱαχογένεσιν, id est ranarum genesin intra saxa peractam: talis autem est naturae processus: Si quandoque sperma ranarum imo alicubi volutum, interim limi substantia paulatim lapidescente aptum dispositumque loculum calido humidum nactum fuit, id ibidem in matrice subterranei coloris vi animatum, tandem ranam exclusit que uti humidi suctu per poros saxi allabentis sufficienti nutrimento instruitur, ita quoque diu intra loculum illum vitam sustentare potuit, donec lapide secto viva exiliret. Constat tamen animalia aeri concredita paulo post emori. Quod itaque de piscibus ranisque diximus id serpentibus quoq, fossilibus intelligendum est.

 

Tertii generis animalia, quae semper subterraneam stationem tenent, sunt Talparum varia genera quae ea fere ratione in terra ad apertum sese aerem habent, sicuti pisces in aqua ad aerem: sicuti enim hi extra aquam diu vitam continuare non possunt sic et illa extra terram. Utrum vero haec animalia oculis natura instructa sint, multos dubitare video, ea de causa, quod cum terrae viscera semper incolant frustra iis in perpetuis tenebris degentibus, oculi concessi videantur; cuius rei veritarem ut comperirem, talpam in suburbano nostro interceptam, raso toto capite diligenter, an alicubi detegerentur, exploravi, et tandem duo veluti minuta foramina acu facta deprehendi, quibus tamen necdum confisus, cuticulam qua tegebantur, dilatavi nonnihil; deinde microscopio adhibito solito mihi ad res minutiores explorandas instrumento, oculos lucidissimos, qui nihil prorsus a caeteris animantium oculis diversum haberent, deprehendi: unde conclusi, cuticulam oculos tegentem a Natura, ne in subterraneis partibus ubi i is non indigent. detrimentum aliquod ex pulveribus terrestriumque partium ramentis paterentur. concessam fuisse quia tamen non nunquam extra terram emergere coguntur, ad directionem vitaeque tutelam, oculis ut in caeteris animantibus, Naturam id privare noluisse.

 

Secundo Sunt nonnulla animalia quae hyberno tempore in subterraneis cryptis, montium cavernis, arborum cavitatibus, riparum foraminibus latent, aestivo vero tempore primum in lucem apertam prodeunt, in coacervanda necessaria nutrimentorum provisione in hybernum tempus mira sane providentia distenta: suntque vel ex insectis vel murium generibus, vel volucrium, quadrupedumque generibus: et de insectis quidem, muscis, formicis, serpentibus, testudinibus. caeterisque uti passim notis, ita nihil dicam Murium varia genera narrantur. Est inter caetera mus Alpestris animal mediocris canis magnitudine, quod in Alpibus ut plurimum reperitur, quod toto hyemis tempore, intra montium cavernas latet somno sopitum, stivo tempore tandem prodit provisioni intentum. Intra cavernas magnam feni copiam convehunt, veluti strata quaedam, quibus commodius quiescant; or vero cavernae multiplici sarmentorum contextu ne aeris temporum: iniuriis, aut vulpium leporumque insidiis infestentur, mira arte obstruunt, in quibus subinde quatuor, quinque aut sex sopiti reperiuntur. Hisce non immerito et glires adnumerari possunt, de quibus vulgo.

 

Tota mihi dormitur hyems:

 

Erinacei quoque et Hystrices, quorum illi non tantum intra cavernas, sed et intra arborum cavitates hyberno tempore delitescunt hi vero interdiu vix spectantur, noctu, vero negotiationibus intenti.

 

De ursis passim constat, imminente hyeme montium cryptas petere, ubi etiam quadraginta dierum spatio somno indulgent, eo peracto anteriores pedum digitos ori insertos reliqua hyeme sine alio nutrimento sugunt suctu pinguescunt, reliquo vero aestatis tempore in apertum prodeuntes venationi insistunt; cavernas vero suas denuo subituri, arborum ramis virgultisque obstruunt et ne vestigia eorum deprehendantur, supino corpore per foramen ibi data opera relictum, sese insinuat, quod intus postea, uti de mure Alpestri diximus, obstruunt. Idem dicendum est de martibus, mustelis, sciuris aliisque innumeris animalibus que vide apud Agricolam Libro dent Animal Subterr.

 

Tertio, inter volucres subterraneis locis gaudentes numerantur potissimum uluae, bubones, noctuae, partim intra rupium speluncas, turriumque vetustarum inaccessorum quesimilium locorum recessus habitationem suam sortiuntur, noctu rapinae potissimum intentae. Est in Apennino quo Florentia Bononiam tenditur, in abdito montis recessu grandis quaedam vorago intra quam si lapidem, coniicias statim ingentem graculorum numerum quas cornachias vocant, evolare comperiunt, at nonnullis extra craterem volitationibus peractis, statim eo unde egresse revertuntur. De quibus vide Iter nostrum Hetruscum.

 

Quarto. Mira sunt, quae de hirundinibus referuntur: hasce plerique Auctumnali tempore ingruentibus hyemis iniuriis in calidiora Meridiei loca transmigrare putant: et id verum esse non abnego in quibusdam. Nam utia Peloponnesi caeterisque Archipelagi incolis audivi earum quotannis ingentem copiam ex Aegypto Lybiaeque oris mare una cum ciconiis transmeare, quarum dorsis, dum volatu fatigantur, subinde tres quatuor, quinque sex in sidere referunt, ciconiis vero in beneficii recognitionem trassatu continuo cantuque ipsis veluti blandientes, hac benigna et liberali vectura obtenta pristinos lares repetunt.

 

Sunt itaque nonnullae hirundines, potissimum illae, quae a calidioribus locis non procul dissident, ex una in aliam regionemtransmigratices: sed experientia diuturnaiam dudum docuit, illas quae in regionibus Boreae vicinis degunt, tam remotas peregrinationes minime subire sed vel in intimis montium cavernis vel in fundo lacuum, vel in concavitatibus arborum, vel in fluminum mariumque fistulosis littoribus, durante hyeme latere: de quibus singulis legitima testimonia adducam.

 

In Polonia res vulgo nota et piscatoribus etiam nil tritius, qui dum hyberno tempore secta glacie retia ad piscandum fundo committunt haud infrequenter una cum piscibus, convolutas in globum hirundines educunt, mira quadam industria ita unguibus innexas ut vix ab invicem separari queant, quas sopitas et veluti semimortuas ubi hypocaustis intulerint, eae paulatim veluti ex alto quodam sopore vigiles semovere paulo post quoque volatum attentare feruntur; omnes tamen ante a natura iis constitutum tempus extractae, vitam non continuant. Huius rei quoque mentionem facit Agricola e Animalibus subterr in lacubus Germaniae hyberno tempore inventas fuisse; meminit et huius Plinius l. 12. c. 25. Abeunt, inquit et hirundines hybernis mensibus, sola carne vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent; sed in vicina abeunt, abditos petunt montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae et implumes..

 

Confirmatque Olaus Magnus l 15. c. 10. In Septentrionalibus inquit, regionibus hirundines saepe a piscatoribus conglobatae ex aquis extrahantur, intra quas sese Auctumno ingruente condiderant ea industria, ut rostris alis et pedum unguiculis ad invicem conversis connexae videantur, et hoc pacto colligat sese intra arundineta in fundum lacuum demittunt, et tandem verno tempore denuo constituto illis a natura tempore ad se redeuntes, nidum una quaeque suum repetunt, vel novos condunt; si quandoque captae hypocaustis inferunturs, statim reviviscere et volatum affectare videntur sed hae diuturnae vitae non sunt, utpote ante tempus extractae. Unde piscatores ubi similes hyberno tempore ceperint , ceu immaturum fructum aquis denique committunt. . Neque in aquis tantum hyberno tempore reperiuntur, sed et Plinio teste supra allegato in montium caverernis; cuius rei veritatem me docuerunt Tyburtini, qui aunt in monte illo mirabili, quem Scissum vocant, et tempore Dominicae passionis scissum traditione acceperunt, ad hunc cum me duxissent, et omnia mirabilia istius impenetrabilis abyssi ostendissent, magnam ibi nidulari hirubdinum multitudinem retulere, qua perpetua volatus circulatione ex una parte montemsubirent, ex altera denique egrederentur: neque ab eo monte unquam recedere, aut ut vulgus putat, in alias regiones transmigrare sed hybernis mensibus ibidem remanere sopitas;, earundemque magnam quantitatem a pueris, qui penetralia montisaltius subeunt, conglobatas reperiri. Vide quae de huius montis mira constitutione digna consideratione in Latio nostro tradimus. Sunt et hirundines, quas reparias vocant eo quod plerumque ripis fluminum delectentur, atque has intra scopulosorum littorum fissuras ut plurimum hybernis mensibus commorari Agricola citato Libro docet ibique ab iis qui halcyonum nidos quaerunt, non infrequenter inventas fuisse, eo situquem supra descripsimus, videlicet semi mortuas..

 

Mirum est quod Cysatus in Helvetiae descriptione narrat, cum Lucernae fundamenta pro curiae fabrica foderent, circa Natalitia Christi festa, in cuniculum incidisse ex quo ad viginti hirudines evolarunt: quae res omnes attonitos reddidit, cum ubinam in tam profundam fossam penetrarint. comperire non potuerint; sed uti in hunc usque diem, quomodo sese et ubi se abscondant, ignotum est, ita quoque occultas vias, quibus sese intra subterranea loca abdant; ipsae solae Natura Magistra noverunt.

 

Ex his itaque patet, non omnes hirundines transmigrationem amare sed aliquas tantum reliquas vero pro diversis hirundinum speciebus, alias montium latebras, quasdam arborum concavitates plerasque in Septentrionalibus potissimum locis in fundum lacuum se dimittere; ut proinde admirabilem DEI OPT. MAX in huiusmodi animalibus qua dirigendis, qua conservandis providentiam satis mirari non queam: noverunt illae exactissime tempus, quo subducere seet quo reducere se debeant.

 

Quomodo vero intra aquas cavernasque montium semestri spatio vivant. difficile inventu est: nisi dicamus eodem prorsus modo, quo ursos, mures Alpestres et glires supra vivere diximus, ex proprii videlicet temperamenti cum constitutione, tum succi naturalis quo turgent suctu. Etsi enim inventae mortuae videantur, ort e tamen minimum censeri debent, cum a privatione ad habitum non detur regressus, sed sopitae tantum, calore radicali intus interim necessariis mediis ad animam conservandum aptis operante, quemadmodum supra de ursis et gliribus diximus. Cur vero deplumes fere reperiantur causa est quod calor ex circumferentia ad centrum retroactus materiam illam, qux alias inpennas abire solet, iam in animalis nutrimentum intrinsecum destinet. Quod vero in aquis vitam conservare queant, id naturali temperamenti constitutioni adscribendum est. Cum enim ita in calido et humido temperamento consistat, fundus autem lacuum hyeme calidus sit. uti et montium speluncae: facile humido calido circundatae vitam, quanquam actionibus solitis ineptam otiosamque, usque ad constitutum tempus transigunt, donec extrinseco calido praevalente ad actiones solitas denuo animentur.

 

Mirum tamen est, simile quid ciconiis accidere Nam uti Gervasius Tibelesius Arelatensis Regni Marescallus ad Ottonem IV. Impearatorem scribit: In lacu quodam Arelatensi ciconias hirundinum more conglobatas inventas esse; cui adstipulatur Fulgosus l. r.c.6. similes ciconiarum globos in quodam iuxta Metas lacu in Lotharingia repertos esse refert. Atque haec sunt quae de subterraneis Animalibus nobis cognitis, dicenda existimavi.

 

De is vero, quae in vastissimis suterranearum regionum recessibus habitant, utpote de quibus nihil compertum habeamus, consulto silemus: Esse tamen et pisces et alia animalia, varia nos exempla docent Nam ut Plinius scribit, cum in Gracia magnus terraemotus exortus esset terra aperta ingentem piscium copiam una cum flumine eiecit, qui pisces haud dubie in subterraneo aliquo flumine originem suam habuerunt. Est et in Carniolia prope Labacum campus ingens, ex quo quotannis verno tempore tanta aquarum copia una cum piscibus erumpit, ut intra paucos dies campum in Lacum piscibus refertum commutet. Sed haec in superioribus latius prosecuti sumus. Cysatus supra allegatus hisce adstipulatur: Flumina, inquit, sunt in Helvetia, quae ex montium antris evoluta a Maio usque ad Septembrem fere fluunt, reliquo anni tempore a fluxu desistunt: addit, flumina post primam aquarum e montibus evolutionem, statim piscibus repleri, apertum signum, eos e subterraneis aquis una cum flumine erupisse.

 

Quemadmodum igitur in subterraneis sive lacubus sive fluminibus pisces omnis generis vivunt, ita quoque alia animalia terrestria ibidem degere, uti omnia murium supra recensitorum genera, serpentes quoque dracunculosque, et reliqua denique, quae ex putri natales sortiuntur, haud inverisimile esse putamus.

 

Chapter I. On animals, and other things that cannot live outside the Earth and perpetually dwell within its bowels.
Chapter II. On subterranean dragons.
LATIN transcription  

CAPUT II.

 

De Draconibus Subterraneis.

 

Magna inter Auctores de Draconibus alatis controversia est, utrum vere in natura rerum huiusmodi animalia exstiterint; utrum, quemadmodum multa alia fabulosis narrationibus adnumeranda sint. Nam et ego sane diu multumque utrum similia animalia extiterint unquam, anceps haesi; donec tandem ex varia Auctorum omni exceptione maiorum lectione, quin et oculatorum virorum testimonio ab hac dubitatione facile me removeri passus sum. Quoniam vero huiusmodi monstruosa animalia in subterraneis antris ut plurimum natales suos nidosque sortiuntur, ea tanquam nobile instituti nostri argumentum, subterraneis belluis iure merito adnumeranda duxi.

 

Non nescio, duplex huius animalis genus ad Auctoribus recenseri, alatum unum, sine alias alterum. De posterioris generis animantibus nemo dubitare aut potest aut debet, ni si quis forsan Sacris Literis contradicere audeat, quod nefas esset dicere, ubi apud Danielem 14. aperte de Bel dracone a Babyloniis cultu divino prosecuto mentio sit, variisque aliis in Sacris Literis draconum mentio fit: Dracones et omnes abyssi, ex quo loco aperte colligitur, huiusmodi animalia in abditis terre abyssis stabulare, et ubi exitus illis concessus fuerit, subinde magno hominum animaliumque detrimento e suis latibulis emergere. Venio ad profanas historias Aristoteles, tempore Philippi Macdonis duos dracones in vicinorum montium antris latitasse tanta veneni virulentia, ut nemo sine vitae periculo inde transire posset; sed de hisce enormis magnitudinis draconibus, seu potius serpentibus, uti ubique et potissimum in Aethiopia, India caeterisque Zonae Torridae subiectis locis hodierno tempore a diversis Archinautis deprehensi sunt, ita quoque nulli dubitandum est. Spectatur adhuc Romae in Museo Francisci Cardinalis Barberini similis draco tomento infartus, quindecim palmorum longitudine uno latus, duplici dentium ordine formidabilis.

 

De alatis draconibus tantummodo inter Auctores lis nata est quorum plerique eos fabulosos esse pronuntiant: sed hi omnium temporum historiis et oculatae experientie contradicunt. Dracone alatos parvos, magnos, maximos nulla non aetas in diversis Terrae partibus produxit. Vide Card, l.7. de Subt. c. 29. de alatis draconibus, quos ipse conspexisse se dicit in Museo Gulielmi Musici Parisiis. Hic addenda est auctoritas Belonii, integra alatorum draconum cadavera diligentissime condita se vidisse in Aegypto narrat: erant autem, ut ipse refert, circa alvum crassi, duobuspedibus et alis totidem, more vespertilionum integrati cum cauda anguina. Imo huius farinae draconum cadavera condita, sibi a Gabriele Barbaro et Francisco Cretensi communicata, in Museo suo conservare Aldrovandus dicit. Anno. 1551 binis pedibus, unguibus. armatis et totidem auriculis erantreferta. foeta squamis viridibus et subnigrantibus, insuper alas ad volandum idoneas gestabant cauda longa et intorta subluteis squamis tincta; rictus dentibus acutis muniebantur. et quam vis haec non adeo inusitatae magnitudinis fuerint, porerant tamen in eam, quam paulo post trademus, molem, excrescere cum tempore cum quemadmodum et crocodili, ita et huiusmodi monstra, semper crescere perhibeantu.

 

Qui plura de Draconibus desiderat, legat Aelianum, Olaum Magnum, Pausaniam, Plinium. Dracones vero Sanctorum meritis sive fugatos sive occisos videat Lector apud Hagiographos. De Dracone in Taurica Chersoneso Deiparae meritis occiso, vide apud Matthiam a Michon: In Vita Sanctae Margaritae Dracone horrendo eius merito interempto apud Surium: In vita, Hilarionis, de dracone ingenti ab eo igni tradito apud S. Hieronymum: In Vitis Sanctorum Donati Episcopi, Ioannicii Abbatis, Sylvestri et Leonis IV. Pontificum Romae, Arsacii Nicomediae, Theodori, Marcelli, Crescentii apub Surium, Metaphrasten Sozomenum, aliosque, qui omnes monstrorum extinctores fuisse perhibentur. Consulat item Fulgosium, Diodorum, Orosium l.4.c.8. S. Augustinum Ps. 148. Utrum tamen omnes huiusmodi dracones alati fuerint, non constat.

 

Quare iam ad historias progrediamur quibus dracones alati exacte non bipedes tantum, sed et quadrupedes describuntur. Helvetiam ob remotissimos Alpium recessus antrorumque inaccessorum multiplicem copiam draconibus alatis tanquam in nullo hominum vestigio frequentatis locis, quibus gaudent, olim habitasse etiamnum patrum nostrorum memoria visos esse docet primo Gesnerus, post ipsum Stumphius, et hoc tempore Cysatus in Helveticarum Urbium descriptione, ut proinde de incredibili horum monstrorum veritate dubitare nemo possit.

 

Sed venio ad alteram partem de Draconibus volantibus, quos ingenti alarum remigio aera sulcare historiae referunt; et uta minoribus incipiam, alatos serpentes esse, Aegyptiis adeo innotuit, ut eos etiam Hieroglyphicis suis inseruerint. Praeterea in hunc usque diem ex Arabiae partibus post inundationem Nili peractam, alatos serpentes ad venire. ad insecta, quae ex putri remanentis limi materia, magna copia nasci solent devoranda, et Plinius, Aelianus, Solinus confirmant.

 

Ano 1660 mense Novembris Lanio quidam Romanus dum aucupii causa in palustres maritimae ore partes sese conferret,ecce loco avium palustrium, draconem grandioris vulturis magnitudine obvium habuit, qui volucrem arbitratus sclopum contra ipsum exoneravit, quo ala laesa ita belluam exacerbavir, ut statim praecipiti qua cursu qua volatu, de hoste se vindicaturus, venatorem invaserit, is denuo exploso sclopo guttur ita disrupit, ut statim occubuerit: sed sive virulento sanguinis fluxu, five halitu infectus, domum reversus eadem nocte mortuus est, toto corpore diffusione veneni viridis. Quae res insolita uti toti urbi accidit, ita quoque relatione morientis curiosior quispiam instructus, locum certaminis adiit , draconemque iam putrefactum invenit: ut tamen redux rei gestae veritatem contestaretur, secum caput draconis attulit, quod dum haec scribo mihi allatum fuit a peritissimo Domino Hieroymo Lancia Musei Cardinal. Barberini praefecto quod et a me diligenter examinatum veri draconis caput esse repertum fuit duplici dentium serpentino rictui insertorum ordine; bipes erat, contrario tamen situ monstruosus, cartilagineis anserum instar pedibus instructus; et omnibus in meo Museo spectandum exhibetur Typus Draconis hic est.

 

Basilicos ex ovo galli veteris nasci alatos, adeo hodierno die innotuit, ut quis temerarius haberi censeatur, qui ea negare insolentius velit. Vide quae de his fuse egimus in Diatribe de prodigiosis Crucibus. Quemadmodum nonnullae exiguae eucae in alas animantur, ita quoque vermes nonnulli dum continuo in ingentem molem excrescunt, tandem quoque ex dispositione materiae assumptis alis in volucribus quadrupedes σκοληκομορφως agunt. Atque hi sunt dracones illi horrendi et alati, de quibus agimus. Legitur in Vita S. Mariae Magdelenae, cum occultiorem solitudinis secessum quaereret, Marsilia relicta in scopulosum quendam tractum, quinque inde leucis dissitum,quem hodie Saincte Beaume vocant, in praecelsi montis speluncam, in quam non nisi Angelorum ope deportari poterat, concessisse, ubi horridum et inusitatae magnitudinis dracone cum offendisset mox eumillinc abire, in nomine Christi praecepit, qui Sanctae perculsus imperio, avolans in locum desertum ad Rhodanum, ubi Sancta Martha tunc temporis commorabatur, decessit, qui et eiusdem Sancte ope instantibus indigenarum precibus, ob ingentia quae inferebat damna, a Sancta captus, funibus ligatus, atque in eum locum, qui postea Tarascum appellatus fuit, ductus, ab incolis interfectus dicitur, cuius historiam in Ecclesia Cathedrali, affabre sane depictam Tarasci anno 1632, dum illac transirem, me vidisse memini. Duas hoc loco historicas Relationes adiungam de draconibus volantibus, quae tot tantisque testimoniis comprobata sunt, ut neminem esse putem tam perfrictae frontis, qui ea negare possit nisi forsan is, qui omnem humanam fidem prorsus eliminandam duxerit, quod in sani cerebri hominem non cadit Una habetur in Historia Relig. Hierosol. Sancti Ioannis Bosio concinnata; Altera in descriptione Helvetiae a Iooanne Cysato relata. Utramque hic paucis recensebo. Ex Bosio, qui l. 2. Pag. 45. sicdicit.

 

Anno 1345. Clemente VI. Pontifice, Magno Ordinis Magistro Elione de VIllanova existente, res omnibus seculis admiranda et prorsus memorabilis accidit. Erat in Rhodo Insula non procul ab Ecclesia Stephani rupes ingens vastissimo antro subterraneo, ex quo rivus dimanabat, instructa: In hoc antro draco excubabat.

 

Monstrum horrendum, ingens, et formidabile visu, quod non universam duntaxat Orientalis insulae partem magna hominum iumentorumque ruina, inaudita saevitie et ingenti ruina infestabat, sed et virulento suo halitu aerem ita corrumpebat, ut nemo sine manifesto vitae periculo hanc oram adire posset, adeoque a Magno Ordinis Magistro publico edicto cautum fuerit, ne quispiam cuiuscunque conditionis aut ordinis is tandem fuerit. locum adiret: Equitibus etiam sub poena vitae, et privationis habitus interdictum fuit; adeoque non immerito loco nomen manserit. Mal passo. Erat tum temporis Rhodi Eques nobilissimus iuvenis, magna animi corporisque fortitudine praeditus, cui nomen F. Deodatus de Gozon ex Gasconia oriundus: hic indignum ratus, nullum esse ex tot generosis militibus Equitibusque qui ad tanta damna reparanda monstro sese opponere auderet, non minus curiositate, quam ad nominis sibi immortalitatem comparandam amore percitus meliorem occasionem nunquam se obtinere posse existimavit, quam si certamine novo et inaudito cum horrenda hac bellua et truculento monstro inito, eoque interempto Insulam tot ac tantis malis oppressam, a tanta peste liberaret: atque adeo moliminis huius firmam tenuit sententia mentem, ut acquiescere diu noctuque non posse videretur, donec propositam sibi expeditionem in opus deduxisset. Quia vero Magni Magistri rigidum capitale edictum verebatur. totus in eo occupatur, qua via et ratione intentum suum, nemine mentis suae arcano conscio obtinere posset. Hac itaque ratione negotium ordiri coepit: primo formam monstri. totius corporis constitutionem, colorum, queis imbuebatur, diversitatem, clandestino loci accessu observavit.

 

Draconis forma haec erat: corpus magni equi aut bovis crassitiem habebar, collum longum et asperum in serpentis caput desinebat, auribus constabat ad similitudinem muli sat praelongis: or horrendo rictu acutissimisque dentibus instruebatur, oculos praegrandes habebat praefulgidos et veluti ignem spirantes, quaternis pedibus acutissimis in morem ursi unguibus instructis incedebat, quoad caudam et reliqua membra crocodilo prorsus similis; totum corpus durissima squamarum intricatim dispositarum incrustatura armatum muniebatur, duabus alis cartilagineis lateribus protensis instruebatur colore branchiis delphini haud ab similibus, e superi quidem caeruleo, ex inferiori sanguineo flavo misto imbutis, quo colore et totum reliquum corpus mixtim tingebatur: adeo celeri et concitato motu ferebatur, ut nullus equus esset tante velocitatis, qui eius velocitatem, cursu quantumvis celerrimo effugere posset: ita ut partim volare, partim pedibus incedere videretur quod quando in pabuli inquisitione fiebat, tum testaceorum strepitu squamarum tum horrendo sibilo, qui longe lateque percipiebatur, etiam quam dissitissimos metu et formidine pene exanimabat Habes hic formam et actiones draconis eo modo, quo recensui, a F. Deodato Gozonio Equite quam exactissime observata.

 

Eques iraque sine mora, petita Magno Magistro licentia, sub domesticarum rerum expediendarum praetextu in patriam abiit: ubi sine prorogatione draconem ex chartis et stupa Rhodiensi sive colorum varietatem, sive membrorum totius corporis ductus spectes, magnitudine fecit prorsus similem et aequalem deinde in hunc finem equum quam potuit generosissimum bellisque aptum comit, cui duos validissimos cane,quos Anglicos vocant adiunxit. His iam praeparatis, draconem stupeum per famulos in huius officii partem destinatos intrare, eumque apte nunc huc, nunc illuc incedere iussit, quorum ope per funiculos iam horridus oris rictus aperiebatur, modo cauda in diversas partes torquebatur; nunc alarum complosione mirum de se vivi draconis instar spetaculum praebebat. Deodatus vero contra draconem simulato mentitoque assultu nunc equum, nunc canes urgebat: atque hoc exercitio cum sese ad bimestre spatium exercuisset; equus et canes ad omne mindustriam instructi, tanto pugnandi desiderio et pruritu tenebantur ut viso dracone fictitio vix amplius fraenis inhiberi posse viderentur, unde de felici δεχαοζυμαχιας successu iam securus finem larvatae pugnae imposuit et sine ulla mora iter Rhodum versus una cum equo, canibus ac famulis orsus est.

 

Vidum Rhodum appulerat, dum ecce conceptum iam dudum molimen absque mora in executionem ducendum ratus, constituto die melioris notae lorica indutus, et firma instructus lancea, gladioque accinctus pugnae peridoneo, in Ecclesia S. Stephani a cubili Draconis haud adeo remota, prius DEO, Stephano et Divo Ioannis Baptiste, tanti momenti negotio commendato, is versus lethaeum processit antrum: famulos vero hisce monitis prius instruendos duxit, ut ii nimirum in altam rupem conscendentes luctae spectatores futuri se reciperent; quod si occiso dracone se vivum adhuc reperirent,aut toxici infectione deficientem viderent, ad subveniendum congruis iam ante paratis remedii sibi succurrerent: si vero vivo dracone se interemptum viderent, fuga vitae qua data via, consulerent.

 

His praemonitis, is ingenti animi constantia d fortitudine antrum, draconis cubile ingressus, dum nihil sese movere sentiret, clamore strepituque ad excitandam belluam facto, cum ex horrido illo sibilo, squamarumq; strepitu ex interiori antri recessu monstrum ferale adventare advertisset, is simul etiam in planitiem, locum pugne aptum progressus, monstrum exspectavit: quod tandem viso equite, optimae praedae spe allectum, concitatissimo et cursu et volatu in eum magno impetu irruere cepit. Antagonista vero, equo et canibus, uti iam diu multumque ad draconem expugnandum instructis assuefactisque, ita quoque horridum monstri ὄφιμα nil metuentibus draconem, qua parte dabatur, invadunt. Eques interim impetu facto vibratam lanceam praedurae draconis incrustaturae adeo valide impegit, ut vel ad primum ictum lancea confracta praecipuo armorum subsidio privaretur. Et quoniam canes arreptis genitalibus mirum in modum belluam torquebant, et quae uti se contra canes defendebat, ita nonnihil quoque temporis Equiti ad certamen reparandum reliquit; is itaque gladio et scuto munitus pedestri certamine, commodius adoriendum ratus, ex equo descendit.

 

Quod ubi monstrum advertit, mox posterioribus pedibus insistens anterioribus vero erectum sinistra Equitem dextra scutum horrendis, que is instruebatur, unguibus comprimere tentabat. Eques molliori colli parte comperta, gladium ei adeo valide adegit, ut inde ingentem mox sanguinis copiam educeret.

 

Et quoniam ex dolore, quo premebatur bellua in rabiem acta quanto propius se competitori admovet, tanto hic gladium altius intra viscera impegit: donec gladio instar serrae crebra hinc inde dilaniatione integrum colum aperiret, quo facto monstrum ingenti sanguinis profluvio debilitatum concidens mole sua equitem, tum horrendi certaminis laboribus exhaustum, tum ingenti, quam ex aperto corpore exhalabat mephiti intoxicatum viribusque iam fatiscentem una ita oppressit, ut pene exanimis videretur.

 

Quo viso famuli monitorum datorum memores, illico derelicta rupe laboranti hero opem laturi ad volarunt, iamque pene exanimem dominum oppressumque remota bellua eruunt: et quia nonnulla adhuc vite signa in eo notabant, continuo e vicino rivo in pileis allatas aquas frigidas toti superaffuderunt Heri corpori; qui cardiacis deinde fomentis restauratus cum iam viribus sensim restitutis in se rediisset, equum conscendit, atque in urbem gloriosa peracta victoria reversus Mano Magistrorem gestam ordine narravit, et ubi ingentem e facinore adeo publico bono fructuoso gloriam et remunerationem sperabat, ibi contrariam fortunae aleam incurrit, siquidem manus Mogister convocato. Con silio publica reprehensione tum de temeraria et praesumptuosa audacia, tum de rigidi edicti violatione increpitum, habituque Equitum in exemplum aliorum privatum diro carceri mancipavit.

 

Interim publicata per Insulam interemptione draconis, magnus ubique de generosa Equitis resolutione plausus de liberata Insula a tanta, quam illi horridum et insuperabile monstrum inferebat calamitate congratulatio exorta, laus equitis universam resonabat Insulam, que is motus Magnus Magister consideratisque Equitis immensis meritis, non tantum exempto e carcere habitum restituit, sed ad primos Ordinis dignitatis gradus promovit, qui in eum dignitatis statum exaltatus ea prudentia atque in arduis negotiis dextre expediendis iudicii animique fortitudinis specimina edidit, ut post quadriennium Magno Magistro Elione de Villa nova fatis cedente is omnium suffragiis et calculis in Magno Magisterio successor eligeretur, cuius etiamnum in laudem eius h Inscriptiones circumferuntur, teste Hieronymo de Megissero. Deodatus de Gonzano Tueserpent Draconis extinctor, Magister de provincia III. Dracone extincto antequam magistraret. Altera ipsius effigiei subscripta sic habet: F. Deodatus de Gonzano. Hic anguem immensae molis orbibus terribilem miseros Rhodi incolas devorantem strenue peremit, deinceps Magister creatus est An. Domini 1349.

 

Haec fusius forsan, quam par erat, deducenda duxi, ut ex omnium notissima historia dracone alatos in rerum natura et extitisse. et etiamnum existere capitis homines credere discerent. Figuram draconis una cum certamine, quam mihi Illustrissimus Eques Melitensis communicavit, hic apponendam censui. Narrat Aldrovandus paulo antequam Hugo Boncompugnus Card ad Pontificatum evectus orbi Christiano sub Gregorii XIII. nomine clareret, in Agro Bononiensi Draconem inventum fuisse, eius figurae quae sequitur, de cuius origine et genesi alibi fusius ratiocinabimur, in hoc Opere.

 

Et quia incredulis non sufficit unam audisse historiam, alias subnectam non minori admiratione dignas, quas in suo de quatuor Helveriorum Sylvaniarum civitatum descriptione libro Germanico idiomate impresso, iam dudum publici iuris fecit Ioannes Cysatus Helvetus, ubi nullam huiusmodi draconum maiorem copiam, quam in Helvetia comparuisse multis exemplis docet. Cumque non ita pridem nobilem virum Christophorum Schorerum Solidurani territorii praefectum literis de veritate historiarum consulerem, non ea tantum, pro illa,qua pollet rerum experientia, verissima esse confirmavit, sed et se rei veritatem propriis oculis comperisse scripsit his verbis: Dum Anno 1619, noctu coeli serenitatem contemplarer, ecce praefulgidum draconem ex immensi scopuli antro monti, quem Pilati vulgo vocant, ad aliud in opposita lacus parte, antrum quod Flue vocant, a celerrimo modo agitatis transvolare vidi; forma erat praegrandi, cauda longa, collo portenso, caput in serpentis serratum hiatum desinebat; dum volaret, de se scintillas, non secus ac quando candens in incude fabri ferrum tundunt, spargebat. Censebam primo meteorum quoddam me videre, sed postquam diligenter singula observavi, verum draconem fuisse ex ipso motu memrorumque omnium constitutione cognovi. Haec Reverentiae vestrae scribo, ne de vera draconum in rerum natura existentia amplius dubitaret. Idem clarissimus vir in aliis dum haec scriberem literis ad me datis, ait se cum Venatore quodam tale quid comprisse: Nomen huic Paulus Schumperlin, qui nondum montem, quem Flue nominant, venandi causa adscendens, iuxta ingentis speluncae ostium Draconem stabulatem Anno 1654 circa Festum S. Iacobi, offernderit; erat ei caput serpentinum, collum et cauda longitudinis aequalis, pedibus 4 a terra pedem unum et amplius erectis gradiebatur, toto copore squamatus, nec non variis maculis partim griseis, partim albis fulvisque conspersus. Caput habebat equi haud absimile? Qui mox ac eum conspexit, magno squamarum sonitu intra specum se recepit. Hisce iungit in monte alio huic vicino vulgo Staffelwand dicto, intra abditum quoddam antrum sceleton Draconis Anno 1602 inventum fuisse: qui ruina montis ex terraemotu succussi oppressus fuerat. Haec dictus eximius vir Christophorus Schorerus in literis supra allegatis, ad me datis.

 

Narrat Cysatus aliud haud dicto dispar:dum enim rusticus fenum meteret, vidit ex monte Pilati ad oppositum montem ingentis molis draconem. quo viso, parum abfuit, quin metu exanimatus conciderit; observavit tamen, illum a se liquorem quendam dimittere, quem in se reversus in prato quodam invenit sub concreti sanguinis specie, et intra eum lapidem varii coloris, qui in hunc usque diem Lucernae tanquam inaestimabilis pretii cimelium conservatur, omnibus morbis praesertim venenosis et pestiferis, praesentissimum, uti acta testantur, remedium. Sed iam ad Cysati descriptionem progrediamur: Recenset is quatuor memorabiles huius argumenti historias in citato libro: primam Historiae Germanica lingua impresse folio 175. narrat, quam Latinis verbis sic reddo: Est in Bernensi Territorio per antiqua Urbs Burgdorpium dicta, a duobus fratribus, quorum prior Syntram, alter Beltram dictus fuit, Duces Lenzenburgenses: Hi Anno Christi 712 venatum per immensas illas solitudines montiumque recessus intimos abeuntes, multumque hinc inde errabundi in scopulosum montem inciderunt, ubi ferale immensae molis monstrum Draco, inquam, in profundo antro stabulabatur, qui ingenti saevitie susque deque vertens omnia, regionem animalibus viduabat; hic mox ac Equitum adventum advertit, veluti de praedae cupidine tripudians, in eos adeo grandi impetu irruit, ut statim iuniorem fratrem Belramum vivum absorpserit; Syntram vero adeo fortiter, qua hastis, qua gladiis coitum ope sese belluae opposuit, ut tandem eam peremerit, scissoque bestiae ventre fratrem adhuc spriantem inde extraxerit, eodem prorsus loco, ubi hodie iuxta Bernam Sacellum S. Margaritae spectatur; quod ad rei patratae memoriam ipsi Duces extruxerunt, historiamque depingi curarunt in hunc usque diem spectabilem.

 

Altera historia legitur in citato Auctore, folio 168. quam et Sumphius l.7.c.2. confirmat: Antequam, inquit, Sylvania inhabitaretur, ingens draco in vasto quodam montis antro prope Weylam pagum excubans, adeo in homines animaliaque saeviebat, ut indigenae pago relicto alio se transferre cogerentur, hodie adhuc inde ei nomen Odeweyla, id est, deserta Vyla, nomen retinuerit. Erat tunc temporis nobilis vir et generosus, nomine Winkelried hisce in partibus, qui ob nescio quod homicidium, extorris patria in exilio vitam degebat; hic auditis damnis, quae dictus draco toti territorio inferebat, Magistratui significavit, Draconem sese perepturum, si eum ad pristinam libertatem restituerent. Magistratus accepta conditione omnem se satisfactionem habiturum promisit: Eques ergo locum feralem draconis petens, lancea et ingenti gladio armatus draconem ad certamen provocavit. Paraverat autem prius fascem ex longissimis spinis compositum, quem lanceae summitati affixerat. Draco itaque dum velocissimo impetu in eum irrueret, is fascem intra apertum faucium hiatum una cum lancea adeo valide impegit, ut is non iam de equite vorando, sed a spinoso bolo se liberando occuparetur. Interim Eques gladio, qua data molliori parte, impacto, tandem belluam confecit. Verum enimvero cum iam gladium sanguine madidum in laetitiae signum in altum proiiceret, ecce sanguis venenosus intra nudam carnem defluens, tantae virulentiae fuit, ut qui iam se victorem crederet, vindicante se draconis sanguine vinceretur, paulo post extinctus. Figuram Draconis ex Helvetia mihi transmissam, hic appondam duxi. Mira Historia de Vietore quodam, semestri spatio cum duobus Draconibus haitate. Iungam hoc loco Historiam ex supra allegato Cysato, cui vix fidem adhiberem, nisi tot testimoniis, imo Anathemate publico Lucernae in Ecclesia Sancti Leodegarii superstite, huius rei teste, eam veram esse convincerer: Ita autem res sese habet:

 

Erat in civitate Lucernensi apud Helvetios Vietor, qui dum quodam die ad fabricanda dolia congruam materiam inter condensos sylvarum scopulorumque Alpestrium recessus quaereret nescio quo fato hisce labyrintheis immense solitudinis diverticulis intricatus ubinam esse et quomodo viam derelictam reperiret, nesciret, totoque die hinc inde errabundus magnam noctis partem vagaretur; quieti nonnihil ex contracta lassitudine indulgens, dum sub crepusculi initium ulterius viam suam prosequitur, neque ingentem voraginem sibi obviam ex lucis debilitate praevideret, in eam incidit, ita tamen, ut molli luto, quod in fundo voraginis squalebat, impactus, nihil aliud corporis incommodi, praeter deliquium, quod ex nimia mentis anxietate et ruinae metu incurrerat. pateretur. In se itaque reversus, cum voraginis altitudinem vidisset humana arte insuperabilem (erat enim putei adinstar seu circi, altis et scopulosis undique lateribus praeclusi,) seee humana ope desperata, ad Divinam magno animi fervore convertit, DEUM Matremque continuis sollicitando precibus votisque, ut eum ex tam miserabili statu liberarent: sed complacuit Divinae Maiestati, maiori eum ad meritorum cumulum afflictione exercere. Erant in lateribus dictae voraginis cryptae profundae, et undique in longum latumque protensae, quas dum aptam habitationem inquisiturus ingrederetur, ecce mox duos horridos dracones sibi obviam habuit, quorum intuitu pene exanimatus dum puteum repetit, identidem DEUM eiusque atrem contratam immania monstra magna lacrymarum profusione implorare non cessavit: et dracones quidem tametsi corpus eius nunc cauda, nunc collo stringerent, ei tamen nullam aurnoxam. aut violentiam intulerunt.

 

Quisnam vero misero in tam formidabili et inaudita societate draconum animus esset facilius quispiam animo concipere, quam verbis sufficientibus describere poterit. Vidisses hic Danielem non in Leonum sed draconum lacu commorantem: Commoratus est tamen, non unum diem aut septimanam, sed sex integris mensibus, a sexta Novembris usque ad decimam Aprilis.

 

Sed quo cio vitam sustentasse putabis? audi et obstupesce. Viderat is, quod dicti dracones nullo alio toto hyberno tempore, cibo vescerentur. praeter salsugineum quendam liquorem ex scopulorum parietibus exsudantem: unde dum omnibus ad vivendum necessariis destitueretur draconum exemplum secutus, et ipse dictum parietum liquorem lambere et lingere aggressus est, quo refocillatus nonnihil hoc ciborum genere vitam ad semestre spatium traduxit..

 

Sole itaque Aequinoctialem lineam transeunte cum aer iam tepidior calore Solis sentiretur, monstra quoque, dum iam tempus adesse,quo e latebris subterraneis emergerent, pabulis quaerendis aptum, advenisse, sentirent, prior quidem magna alarum agitatione praemissa ex puteo confestim evolavit, quod alter dum idem tentat, Vietor hanc se liberandi optimam occasionem ratus belluae cauda apprehensa, extra puteum nullo unquam simili spectaculo viso, deportarus fuit; ubi dimissis draconibus, Divina utique directione statim semitam invenit, qua Lucernam reversus, suos, qui eum iamdudum perditum credebant, invisit, et quae sibi contigissent, stupentibus omnibus, et historiam qua nulla unquam formidabiliorem contigisse arbitrabantur, pr admiratione attonitis ordine exposuit. Et quoniam Magnae Matris Deiparae intercessione liberationem a tam horrendo statu obtinuerat, in perpetuam rei memoriam et posterorum admirationem, testem esse voluit vestem Sacerdotalem. quam Casulam seu planetam vocant, in qua totius rei seriem acu pingi iussit, quaeque in hunc usque diem Lucernae in Ecclesia Leodegarii superstes omnibus peregrinis ostendi solet. Vietor vero totus ad DEUM conversus, dum cibum amplius usitatum ex stomachi corruptela sumere non posset, bimestri spatio post eusse lacu draconum exitum, pie in Domino obdormiit.

 

Multa fateor, in hac historia continentur, que vires naturae longe superant, unde supernaturalem eius vitae in tam horrendo barathro, statum fuisse omnino concedendum est. Ex hisce et similibus historiis, quisque facile colligere poterit, falsa non esse, quae de Draconibus alatis passim apud Auctores reperiuntur. Verum ne quicquam ad curiositatem Lectoris deesse videatur, iam originem et genesin Draconum exponamus.

 

De Genesi Draconum.

 

Merito quispiam dubitare posset unde et ex materiae tantorum monstrorum genesis originem suam habeat, et cum hucusque inventus sit nemo, qui de hac quicquam scriptis tradiderit nostrarum partium esse rati sumus, hoc loco, quantum nostri imbecillitas intellectus permittit hanc δεχανογένεσιν evolvere.

 

Notum est omnibus Medicis et Physiologis, ex diversorum seminum confluxu, diversae speciei animal generari, quod non solum inperfectis animalibus ut in mulis, tragelaphis, camelopardis, similibusque accidit, sed et in humani fetus ex diversae speciei seminibus in utero vel ferae vel foeminae coaliti productione: cuius tot exempla occurrunt, quot monstra ἀνθεωσώμοςφα apud Lycostenem aliosque horum Scriptores occurrunt. Sedet hoc maxime et per frequenter in insectis accidere, admiranda eorum metamorphosis sat superque testatur: siquidem ex stercore bovino apem nasci, cuius caput si quis exactius considerat, eam bovinum caput exacte referre, asserere cogetur, uti fuse Capite de ie Heiroglyphico bovis in Obelisco Pamphilio ostendimus quod et in scaraboeis cornuto capite, equi, ex cuius excrementis nascuntur, capiti haud absimili patet; bruchus quoque, quem ob cornuum cervi, ex cuius excrementis nascitur similitudinem, tragelaphum vocant cornibus suis clare testatur. Verbo, excrementa perfectorum animalium semper insectum aliquod generant, animalibus, ex quibus generantur, si non quoad totum, saltem quoad partem aliquam, mile exprimunt; de quibus alibi fusius. Hisce praemissis quomodo itaque in inaccessis montium antris, in vastis solitudinibus dracones generari queant, paucis exponam.

 

Constat frequenti observatione, istiusmodi loca, ubi Dracones unquam visi sunt, aquilis. vulturibus, et similibus rapacibus volucribus referta esse; ingentes autem vultures in Alpium rupibus scopulisque inaccessis nidulari, adeo notum est, ut de eo amplius mentionem facere pigeat. Rhodum vero Aquilis robustis abundare, Dominicus in sua Geographia tradit. He volucres uti ex se et sua natura rapinae perpetuo intentae in venando interdiu toti occupantur, ita quoque omnis generis animalia, serpentes,volucres, lepores, agnos, canes imo pueros subinde abreptos in interiores montium speluncas in escam abducunt, ubi ex continuata venatione in eam molem paulatim multorum testimonio coacervantur, ut quemadmodum tantam cadaverum multitudinem absumere nequeunt, ita ea quoque paulatim in putredinem generationi aptam verti. necesse sit. Quoniam vero in cadaveribus quorumcunque tandem animantium semper, uti Libro XII, demonstrabitur, nonnulla seminis portio remanet fit ut ex vario seminum confluxu in disposita iam putredinis fermentatae materia animal nascatur, quod primo vermis ex putri, deinde semine in quadrupedis cadavere latente, vermis in aliquid simile animali quadrupedi animetur; leporinas forsan ures praelongas ex operatrice seminis idea in aures efficiendas corradiante, obtineat; quia vero et volucris, cuiuscunque tandem semen in putredine locum habet. fit, ut illud semen, cum aliud non possit saltem alatum quid vermi iam quadrupedi, si non pennigerum, saltem cartilagineum iungat; pari pacto, cum magna serpentum copia ibi coacervata est, ex semine serpentino cauda, collum, caput que ei serpentis iungitur, atque adeo serpentis embryo ex diversorum seminum mistura formatur , qui successu temporis in ingentis molis draconem excrescat. Qui si plures differenti sexu enascantur, uti primo ex putri natales suos obtinuerunt, ita quoque naturali postea coitu sese,uti et reliqua insecta, que ex putri nascuntur, sese propagare possunt. Ne tamen tantae pestis multiplicatio in ingens Naturae damnum cederet. Natura huic optimoiure providisse videtur,ut plerumque unus tantum draco in subterraneis montium speluncis nasceretur ex variorum animantium differentibus seminibus, quam vim spermaticam in cadavertibus adhuc remanere tum demonstrabitur, cum in XII Libro, de admiranda seminis vi ex professo tractabitur.

 

Quaeritur itaque, cur/emina non integrum aliuiqud producunt. Respondeo id fieri ob confusionem seminum, quae dum unum quodque agit. quantum potest ex confusione tame accidit ut singula cum totum ex resistenti materiae producere nequeant saltem partem ipsis similem producant; inde dum singula aliquid ex suo conferunt, hinc deforme illud et monstrosum draconis corpus nascitur.

 

Quaeritur Secundo. cur ignem spirare videantur dracones? Respondeo, illos viscosa quadam materia, cuiusmodi nonnulli pisces et putrida ligna et cicindulae constant, innata luce fulgente constare, quae in tenebris vel maxime elucet; unde homines dracones luce coruscos intuentes, igneis corporibus constare sibi imaginantur.

 

Quaeres, unde illis durissima illa squamarum incrustatura proveniat? Respondeo, ex eadem dispositione materiae qua testacea animalia armantur, provenire; videlicet ex mucosae tenacissimae visciditatis humore, quae in extima superficie ambiente indurata incorneam duritiem paulatim degenerat.

 

Ex hisce luculenter constat, ex putredinis a diversa seminum confusione provenientis fermentatione multifarium animal nasci posse. Gallum sane serpentinum ovum devorantem, Baliscum generare, notum est: quia semen in ovo serpentino latens paulatim vires suas exerens, animal πτερω-ὄφιομορφον id est, ex serpente gallo constitutum animal profert: talis fuit gallus ille monstrosas, quem Magnus Dux Hetruriae Franciscus Florentiae multis annis in Horto Boboli spectandum exhibuit, qui crista, ocreis, calcaribusque, toto denique corpore gallum quidem exprimebat, at serpentina caudalexuosa, et in varias convoluta spiras, nescio quid draconi simile demonstrabat, utpote ex ovo gallo-serpentino natus. Hoc pacto Berniclae in Scotia vicinisque locis nascuntur: Nam ova in mari glaciali ab anseribus et anseribus innumerabili multitudine, uti Batavi in suae ad Arcton Navigatione memorant, deposita, soluta glacie rupta, semen eorum maris agitatione in vicina Orcadum et Hebridum littora pulsum, ibique mucori navium adhaerens tandem insita quadam climatis proprietate ex praesupposita seminis materia inanatem aut anserem animantur, ad quos producendos vel minima seminis portio sufficit.

 

APPENDIX

 

De Dracone Alato formae mirificae ex Museo Eminentissimi Cardinalis Barberi extracto, et ab Excellentissimo Terentio Fabri, Athenaei Romani, Doctore Medico, in Opere suo de Plantis Americae descripto; Qua Pantomorpha huius Draconis forma, origo, genesis, quam fulissime describitur.

 

Philippus Pigafetta ex Edoardi Lopez acroamantis, in Regni Congi descriptio ne haec habet. Reperitur praeterea etiam ibi animal avis magnitudine, forma vero draconis, alatum enim est, et caudam habet longam. Caput quoque oblongum, ore pluribus dentium acutis limorum, ordinibus referto. Carnibus crudis victitat, cutis glabra, quasi subviridibus squamis depicta. Gentiles id venerantur pro DEO, et in hodiernum diem magna cura et admiratione educatur a primatibus qui propter uberem ex oblatis proventum, aliquando id populo adorandum proponunt. Apud Ramnusium in primo tomo, haec Odoardus Barbosa annotata reliquit, cum de monte quodam Regnum Narsingae a Malabaris dividente, sermonem ingereret: In hoc monte, ait, sunt Serpentes alati et volantes admodum venenosi, de quibus fama fert, quod halitu suo et intuitu solo interficiant, siquis ad eos propius accedat, ab arbore in arborem convolant. Nicolaus de Comitibus Venetus apud eundem Ramnusium inter alios Serpentes provinciae Malabar, quos ibi notat, os quoque valde truculentos memorat, ongicudine cubiti, alis vespertilionum, septem capitibus praeditos, unum post alteum secundum corporis longitudinem habentes positum: quamvis hoc hydrae septicipit ἐπλανεφάλω fabulosae veterum verius quam proprio huius loci draconi adscripserim. Hi maxime, ait, sunt venenosi, qui arboribus insident; nam solo anhelitu, et spiritu suo interficere hominem sunt soliti.

 

In tertia parte Navigationum dicti Ramnusii asseritur, in Regno Palimbiotae esse Serpentes, duorum cubitorum longitudine, et cum alis vespertilionum; noctu hi volant et ubi guttulas aliquot urinae emittunt super aliquem, hunc ipsum occidunt. Atque hactenus a me producta, tam iuniorum, quam veterum testimonia Historicorum,facile quem vis (nisi cui durum circa praecordia ferrum haeret) inducere poterunt, ut credat, Naturam dracontes, sive serpentes alatos produxisse, qui hodie variis in regionibus, calidioribus praecipue, conspiciuntur. Verum quod nunc propositurus sum animal, nescio equidem , an fidem confestim apud quosvis reperturum fuerit, adeo enim a reliquorum modulo constitutione et forma exorbitat, ut dubitem ne ad caeterorum protinus monstrorum Poeticorum stabulum quispiam id ablegare voluerit.

 

Ast quamvis ratio reclamet, vera negetque

Credere posse animum, victus fateare necesse est.

 

Id tamen ita esse, si hoc mecum oculis tuis perlustra veris, manibus palpaveris et men te denique ipsa comprehenderis.

 

Difficile est ratione docere et vincere verbis.

 

Verum tamen non potest de veritate dubitari, quoties cum incertis experimenta consentiunt, ait Quintilianus. Et pluris, inquit Plautus, est oculatus testis unus. Quam auriti decem, qui audiunt, audita dicunt, qui vident, plane sciunt. Hoc ego animal iussu et permissione Eminentissimi Cardinalis Barberini, in cuius Pinacotheca id ipsum ossibus haerens, et corio suo tectum integrum ferme adservatur in gratiam avidissimi naturalium miraculorum scrutatoris, graphice prius in Tabella expressum, iustamque suam magnitudinem repraesentans exhibeo. Postmodum ad unguem pro virili mea describam, verumque ac genuinum, non fictum, non arte consarcinatum esse confirmabo. Denique ad quodnam animantium genus referendum sit disceptabo.

 

Hoc animal πολύμορφον monstrosum, et ex variis rebus commixtum quam curiosissime describit Terentius Fabri Lynceus in sua Philosophia Americana, ex quo luculenter patet, id ex variorum animalium emine in fermentata iam materia calore nativo originem suam sortitum esse quemadmodum supra de genesi serpentum, draconumque alatorum docuimus. Descriptio draconis sequitur. Si totum extendas dimetiarisque hoc animal cum capite et caudam, spithamam tibi eius longitudo et digitos quatuor transversos constituet. Caput oblongum et rostratum obtinet, quin imo rostri cuspis mere est cornea. Rictum quoque pro bestiae exilitate, iusto maiorem habet. In utraque mandibula utrimque dentes tres numerantur molares sed eminentiis et cuspidibus quibusdam alatis exasperati se ipsos tamen egregie excipientes ut simul sumpti duodecim existant. Sunt et canini in utraque mandibula bini, terribiles sed non exerti, superiores tamen inferioribus paulo grandiores. Inter hos videre est sex alios dentes incisores, et superiores quidem longe inferioribus maiores. Nec hi quidem aequalis prorsus longitudinis cum duo illi, qui vicini sunt caninis, paulo sunt productiores quatuor alteris mediis, eiusdem plane magnitudinis: sex autem incisores in maxilla inferiori tam sunt exiles ut vitreis oculis opus habeas si recte hos discernere cupias. Quare microscopii nostri auxilio usus, eosdem numeravi. qui omnes simul sumpti viginti octo constituunt. Foramina ubi olim oculi fuerunt, magna satis, et auriculas adhuc cutaneas, collapsas tamen, acutas et non exiguas conspicere licet. In apice capitis corniculum, quod mireris protulerat, extremum ferme indicis digiti articulum longum, recurvum. et collum versus reflexum, Hoc pelle squamosa obducitur versicoloribus punctulis venusta, que cum aliquantulum lacera sit, sub hac ipsa corne substantia perbelle elucet. Totum caput duos transversos digitos longum et pollicaris crassitiei est. Ab hoc collum incipit, quod palmi minoris sive quatuor digitorum est longitudine, donec ad primas thoracis vertebras pertingat. Crassitiei talis in sui initio, quae digiti est indicis, et pectus versusque pollicis est. Situs et positura eadem huius colli est, quae in avibus: elatum enim haec bestia illud, et non recta linea exporrectum gestat.

 

Torax post collum sequitur, cuius principium duae claviculae ordiuntur, finit sexta costa; neque enim comprehendere potuit horacis regionem pluribus quam sex costis et claviculis, quae in brutis rarissime sunt, excepta simia, et erinaceo, ut ego vidi circumscriptam fuisse videtur enim sterni os inter has sex costas interseptum. An autem sequentes octo ab utroque latere costae cartilagine in medio sui cohaeserint, ignoro equidem vetustate enim hae quodammodo collapsae, nec aliquid, nec nihil omnino tale ostendunt. A thorace venter incipit, et caudam versus octo adhuc costae numerantur utomnes simul sint quatuordecim praeter claviculas. Venter est triplo thorace longior, et in medio sui duplo latior, ad caudam accedens paulatim angustatur. Cum cauda detruncata appareat, tota eius longitudo ita exacte mensurari haud potuit, exiguum autem quid deest: ab ultima tamen cauda incipiendo, vertebras triginta usque ad os sacrum dinumeravi, quod ad ultimi ventris costam desinit.

 

Politissimae certe sunt istae vertebrae, et a sua carne probe denudatae itaque arcte ac firmiter connexae haerent, ac si glutine quovis tenacissimo, in spiram quoque eleganter convolutae. Ad claviculas fermoris ossa articulata haerent, duos longa digitos transversos, quibus tibiae breviores paulo, et pedes his adhuc breviores copulantur, in quatuor digitos, acutis satis unguibus armatos fissi atque divisi aequalis ferme longitudinis, et nulla quod ego animadvertere potui, membrana connexos, quibus demum quintus accedit digitus pollicis instar, brevior prioribus scilicet interna parte locatus.

 

Alas gerit haec bestiola binas, duos latas digitos, et tribus paulo largiores, quadratas quodammodo nisi quod cuiuslibet orae sive fines in tres cuspides arcuatim desinunt, inter quas semilunares duae incisiones intercurrunt. Extremitas principii harum, suprema sui parte, exiles duos e exporrigit unguiculos. Infima pars earundem ventri proxima, bene brevior est suprema. Inter septimam autem et octavam, hoc est, in medio quatuordecim harum costarum eaedem annectuntur.

 

Extensae vero hae, oras suas seu cuspides extremas non in altum erigunt, sed caudam versus porrigunt, id quod diligenter hic notari velim atque hic mos est omnibus, quod ego scio, veris avibus. Apparet autem has non ex pennis esse compositas, verum ex mera quadam cute constare tribus tamen in qualibet alarum nervis et fatis robustis per longum fibris transcurrentibus pellemque illam firmantibus: alii unguiculi, praeter pusillos et vix conspicuos dictos in alarum oris nulli videntur, qui vespertilionibus sunt proprii potius,quibus parietibus, muris, et arboribus fixi haerent. Transparet autem haec alarum pellicula ad candelae lumen, quarum color interna parte palearum est sed obscurior, externa ceruleo, et aliquantulum rufo, atque nigricante relucet. Multis quoque hcextra orbiculis oblongioribus et ovatis, quasi pavonum oculis, distinguuntur, quae oculis nostris delectationem magis, quam terrorem incutiunt.

 

Maxillarum et femorum ossa thoracis ac caudae vertebrae, et pleraeque coste carne accute sua denudata omnia, non spinas piscium. atque serpentum simulant sed vera quadrupedum aut avium ossa aemulantur. Pellis tamen sive cutis, qua totum animal obducitur, serpentina potius videtur, quam alterius ullius bestiae licet squamosa non multum sit Color varius, praecipuus est viridis cum coeruleo subluteo, et nigricante mixtus. In dorso et supina corporis parte magis virescit sub collo, ventre et prona parte magis flavescit.

 

Atque haec succincta quidem , genuina tamen, et verissima animulis huius. non a circulatore aliquo artificiose compositi, sed a DEO, ac natura realiter in lucem producti est expositio. Quod sicuti verbis in charta, ita linea mentis suis in tabella expressum, curiosi Lectoris oculis et menti exhibere voluimus, idque eo libentius praestitimus quod certissime sciamus a nullo Zoographo, ita exacte descriptum, atque concinne eiusmodi draconem depictum veluti hic fatum, unquam fuisse.

 

Nunc ad dracunculum redeamus. Hunc igitur bipedem esse cum constet, hominem aurem dicere nefas sit, et avis esse nequeat, quod pennis non sit vestitus et a serpentum numero, quia binos pedes habet, excludatur, vespertilionem facias, ex Aristotelis decretis solum restat. Atqui vespertilio plurima habet quae dracunculo minime competunt et ut alia taceam, cutis sola reclamat, quae in hoc est squamosa et glabra. in vespertilione pilosa et villosa, qualis ferme in muribus esse solet, sed undique sunt angustiae. At nos, ut ut Aristoteli contrarium id visum fuerit Serpentes esse bipedes, ex diligenti tamen Itinerum atque Navigationum lectione, utriusque orbis tam occidui, quam surgentis Solis, comperimus dracones, seu mavelis dicere, serpentes altos, atque pedatos simul, et duobus quidem solis pedibus ingredientes non raro visos fuisse. De huius modia animantibus memorabilis ille pirata, qui universum terrarum orbem circuivit, et in vastissimo oceano infinitas propemodum naves devoravit, hoc est, praedam immensam, opimamque domum reduxit, Franciscus Dracus, inquam, iste Anglicus in secunda Itineris sui parte Gallico idiomate Parisiis excusa, pagina 109, quando de Regno Congi loquitur, haec habet. Ibidem conspiciuntur etiam animante altitudine arietis, quae alatae sunt, quemadmodum dracones. Caudam habent, et pedes habent. Pellis est illa rubra, viridibus et coeruleis maculis conspersa. Iisdem coloribus cernuntur ibidem Chamoeleontes. Fuit autem huic Draco Anglo sermo de serpentibus, viperis et huiusmodi venenosis ac nocentibus bestiis.

 

Invenio hoc praeterea in decima Descriptionis Americae parte et illa quidem navigatione, quam primam in patriam Americus Vesputius Florentinus tentavit, et regionem hanc a suo nomine, sicut hodieque remanet, Americam appellavit. Ibi populum quendam offendit piscationi operam dantem: et complures ibi casas Hispani conspexerunt quasi piscationem exercentium: hi populi autem, qui erant ad quatuor millia, conspectis Hispanis aufugerant: ac varii generis feras piscesque elixantes atque torrentes casas illas ibidem construxerant Inter alia serpens alatus craticulae ligneae erat impositus, qui in maximum stuporem Hispanos converrit.

 

Paulo longius progressi in reliquis tuguriis complures eiusmodi serpentum vivos offenderunt, quorum pedes vinculis alligati, fauces funibus constrictae erant, ne quid hominibus damni inferre possent, quemadmodum ursis, canibus, equis, aliisque feris capistra iniicere solemus; usque adeo immanes videbantur ut a contactu illorum prorsus Hispani abstinerent. In pictura, que hoc in libro conspicitur et bestiam hanc exprimit, pedes bini saltem appinguntur. Petrus Belonius Observationum suarum lib 2 c.70, Habet Aegyptus, inquit, multos praeterea serpentes, quorum non meminimus; quae de nocentioribus dixisse satis est. Quoniam porro condita atque integra quorundam serpentum alis et pedibus praeditorum (quos ex Arabiae parte Aegyptum advolare ferunt) corpora vidimus, unius ex iis iconem Lectrum oculis subiicere luimus, plura de eo in libro de serpentibus dicturi. Veruntamen ut quam diligentissime penetrarem que sivi hunc Bellonii librum, quem tamen de Serpentibus conquirere non potui; quare quid de similibus draconibus scripserit, me fugit. Hoc, eius figuram quam in his Observationibus suis proposuit, ad nostri dracunculi imaginem proximius accedere, quam ad aliarum ullam nobis ex aliis Auctoribus, excerptam.

 

Consimilem prorsus figuram Ambrosius Pareus libr. I. depinxit. Verum quid dracones sint, et unde veniant, non docuit, ac sola illa, quae Plinius habet, attulit, quae ad rem nostram nihil faciunt: hic enim de dracunculo nostro non somniavit quidem verum magnos serpentes quosdam, ut supra memini, draconum nomine afficere voluit. Addit Pareus alium maiorem Tricornem, monopedem hunc. aut multipedem dicas, haud scias uno verbo monstrosam potius quam naturalem bestiam. Hi ambo Dracones ab aliis omnibus animalium scriptoribus quos ego vidi uti delineantur, ita minime explicantur; ut probabile valde sit, unum scriptorem ab altero hos mutuo accepisse. Quod autem inter nostrum verum, et hos discrimen intercedat, posterius paulo declarabo.

 

Cardanus tamen lib. 9. Subtilit, se nobis opponit et serpentes alis ac pedibus privat. Rationem hanc assignat, quia sic pernicies et perniciosi maxime simul forent, quod nature benignitas non permittit. Ea de causa, ait, nullam avem venonosam natura fecit, aut si fecit, aut in inaccessis, aut in derstis locis habitabit. Manifestum est igitur ex sine ipso, cur serpentes sine alias, et pedibus sint. Sed et finis huius rationem adduxit, quod putaverit nimirum, venenum horum ex siccitate nimia esse siccissimae substantiae, aequare aequum fuisse ut cornua ungues ossa et plumae venenosorum carnibus animalium immiscerentur, ut haec sicciora ita efficerentur et nocentiora. Quae Scaliger in Exercitationibus suis adversus haec disputavit, videre possunt, quibus otium et commodum magis est. Ego vero eundem Cardnum, vel hoc ipso in loco, non satis sibi consentanea docuisse mihi persuadeo, quando adhuc venenosiores serpentes illos, quibus ungues et cornua non carnibus immixta fuerunt, sed extremitatibus eorum adnata scripserit. Serpentum vero, ait, quicuncque etiam vel in cauda ungulam, vel in fronte cornu habent, immodice sicci sunt, atque ideo perniciosissimi. Ut igitur serpentes veneno praediti essent, pilis, plumis, cruribus, aliisque carare debuerunt, et parum etiam his bibere necesse fuit, et ut oculi ruberent. Hac de causa nulli ferme pisces venenosi, quod si sint, siccissima parte tales sunt, ut lepores marini, felle, et spinis aranei pisces. Haec omnia, et quae Scaliger contradicit, sub incudem ad longum referre, nunc non licet, nec libet, alio id loco fiet. Hoc solum pro asserendo.,confirmando, a dolis fraudibusque omnibus eximendo dracunculo nostro, ex alio Cardani libro de Rerum varietate, nempe, cap. 29. lib 7. attulisse, et Cardunum nolentem volentem veritati assensum praebere debuisse mihi sufficeret, huius modi prorsus, ego opinor, dracunculos ab ipso Parisiis visos, qualis noster est, iam dudum fuisse. Haec concepta ipsius, dicto iam loco, sunt verba. Sed de serpentibus alatis, dum Lutetiae essem; quid viderim apud Gulielmum musicum referam. Habebat ille quinque tales, quales nunc describam, qui cum omnes diversis temporibus habiti essent, forma vero eadem penitus, indicabat non fuisse comentitios, neque enim diversis homines, eadem ad unguem, et maxime diversis temporibus fingere possunt. Erant autem bipedes alia exiguis, ut vix volare posse crediderim. Caput parvum, et serpentum capiti simile. Color lucidus, plumae nullae, nec pili. Magnitudo eius, qui praecellebat alios, cuniculi. Praestitisset, si conficti fuissent, alas tam grandes addere, ut posse volare existimarentur; delatos ex India constat. Dracones vulgus vocant. Hos ego, ut iam scripsi, nostro dracunculo congeneres fuisse concipio, quamvis notas omnes, quae in nostro sunt, non expresserit Cardanus. Pedes vero draconibus quoq; Scaliger dedit exercit. 189. Verum sitne dracunculus noster ex serpentum progenie oriundus? Ad hoc quaesitum, si Aristotelis et Plinii doctrinam sequi velis. negando, si naturam consulere malis affirmando respondebis. Cornu in primis corneum non carneum obstat, ne serpentem ex horum decretis Auctorum esse credas.

 

Quamvis enim Herodotus libr 2. dicat, At circa Thebas sunt sacri serpentes, nihil omnino hominibus noxii, pusillo corpore, binis praediti cornibus, e summo vertice enatis, quos defunctos in Iovis aede sepeliunt. Huic enim Deo illo ssacros esse praedicant. Et Plinius lib XI. Cap 37. Cornua multis quidem et aquatilium, marinorum, et serpentum, variis data esse modis refert. Ait tamen, quae iure cornua intelligantur, quadrupedum tantum generi concessa esse. Itaque ex Plinii historia habemus quidem serpentes cornutos quos cerastas vocant, verum non duris osseiisque, sed mollibus, et ut ipse loquitur, corporeis cornibus insignitos. Noster autem dracunculus unicum omnino corne, et durissime substantiae in apice capitis gestat cornu: cornu inquam erum non Cristam, quam aliqui draconibus attribuerunt. Draconum enim cristas Plinio teste qui viderit, inquit, non reperitur. Sed haec nihil ad Dracunculum nostrum faciunt, cum haec omnia, et pedes, et cornua, et alae, eum a monstroso serpente sive dracone non eximant; et ex commixtione variaeque confluxu materiae hic nasci potuerit is solus fatebitur, qui miram Nature potentiam satis penetraverit.

 

Videamus ulterius, si placet, an dentes in hoc dracunculo serpentini sint, nec ne? Arist. 2. Hist. Anim. Cap 17 Gaza nterprete, Dentes exerti omnibus sunt, ait, serpentibus. Scaliger; ad hunc locum neququam excusatur, inquit, (in Gaza videlicet) cum interpretatus est est exertos dentes; nam neque id sonat vox Graeca, neque verum est, neque exerti sunt duo illi, quos longissimos tradit Plinius, quanquam prae caeteris extent. Deinde, quales sint dentes narrat (scilicet Aristoteles) et dicit dentes serrati omnibus sunt. Nescio cur Gazae translationes habent exertos? Cum hoc sit contra sensu. Patet serpentes habere dentes serratos, et non exsertos. Est teiam contra verbum Graecam, nam interpretamur dentes serratos sive asperos, vel inflexos, sive vallatos. Sed ambo hi tam Augustinus Niphus, quam Iulius Caesar Scaliger a Plinio hoc ipsum discere iam olim potuerunt, qui lib. 1. cap 37 dentium tria genera, ait, serrati, aur continui, aut exerti Serrati pectinatim coeuntes non contrario occursu atteruntur; ut serpentibus, piscibus canibus. Quales revera in viperis Serpentibus inveni, non erectos tamen sed recurvos. Ast narro tibi mi lector dracunculi nostri dentes non canum sed felium, uno verbo Leonum dentibus simillimos esse quibus ad unguem comparantur. Ad quos accedunt etiam illi, qui in Tigre et Lynce videntur. Quare ne cramben bis coctam tibi apponam, et eosdem leoninos dentes hic fusius quam par est depingam remitto te ad ea quae supra diximus, ubi sufficienter eos enarratos, atque delineatos offendes. Igitur nec dentes, ut vides, dracunculum a serpentibus separabant, quamvis Nicrandri opinioni non congruant, his enim ille triplicem dentium ordinem hisce verbis assignavit et palearia appendit.

 

Formosa apparet species, pulchro illius ore,

Triplice conspicui se produnt ordine dentes,

Magna sub exigua scintillant lumina fronte,

Tinctaque felle tegunt mirum palearia mentum.

 

De costis hoc habe. Arist. Lib. 3. hist. Animal. Cap. 17 Serpentibus, ait, costae totidem, quot dies mensem integrum complent, singulis enim tricenae. In utrovis autem draconis nostri latere quatuordecim costas invenio, quibus si duas addas claviculas, habebis tricenarium numerum, erit igitur serpens Bene habet. Attamen existimo ego, Aristotelem in quovis lacere voluisse tot costas, quot dies sunt in mense, atque sic omnes sexaginta essent. Hoc ex cap. 15 lib I. Histor. Anim. Eruo. Dorsum pone pectus est, cuius partes scapulae, et spina infraque e regione ventris lumbi habentur, communes autem pertis superioris, inferiorisque costae octonae; nam de hominibus gentis Turdulorum (Scaliger legit Lygniorum, λυγίων enim Aristoteles habet, alii Ligurum), quos septenis costis ferunt creari, nullius idonei Auctoris testimonio constat. Recenset igitur Aristoteles non utrorumque, sed singulorum tantum laterum costas, quomodo enim omnis hominis costae octona saltem essent.

 

Probe Aristotelem Plinius imitatus est lib.XI. Cap. 37. Pectus, ait, hoc est ossa, (alii legunt costa) praecordiis et vitalibus natura circumdedit: at ventri, quem necesse erat increscere, ademit. Nulli animalium circa ventrem ossa. Pectus homini tantum latum, reliquis carinatum, volucribus magis maxime. Cote homini tantum latum, reliquis carinatum, tredecim, serpentibus triginta. Lego vero costae homini tantum duodenae, nisi forte superiores (quae excusatio in Aristotele forsan quoque locum habebat) octonas tantum intelligat veras, et legitimas non adnumeratis quatuor spuriis.

 

Verum et alia ex hoc Pliniano loco animadversio suboritur, cum ait, nulli animalium circa ventrum ossa. Quam legem dudum prius Arist. decreverat lib. 3. hist anim. cap.7 his conceptis verbis: Pectus etiam costis impositum est, quae quidem adversae inter se coeunt, cum reliquae breviores sint, quam ut facere idem queant; nullum enim animal est, quod circa ventrem os habeat. Paulo aliter haec vertit Scaliger, sed quae id, quod nos intendimus, non mutant. Ast nostro in animali certissimum est, dictas utrimque quatuor decim costas, non pectoris solummodo regione comprehensas, sed per ventrem inferiorem quoque dispositas, usque ad os sacrum, ubi coccyx et cauda incipit pertingere, et has quidem, era ossa, non spinas, quales in piscibus sunt, apparere, et esse Sole meridiano clarius patet.

 

His tamen omnibus modo allatis obiectionibus non obstantibus, et haud quicquam proficientibus, si quis me iudice, decernendum iubeat, ad quodnam animalium genus dracunculum reducendum censeam: Ego inter Serpentes potius, quam ulla in alia specie animalium ipsi remanendum iudico.

 

Hoc enim concedat mihi aequissimus lector, nullus dubito, tam insignibus instructum membris, tam variis ornatum organis animal, ex putredine minime emergere potuisse. Ex verme etiam quod oriatur, vix est probabile, ex ovo igitur excludatur aut vivum e matre sua enascatur oportet.

 

Ovipara autem vel exanguia sunt, vel sanguinem participantia. Illa autem mollia testacea, crustacea vel insecta sunt: nullum ex his draco est. Natatilia omnia pisces sunt, vel serpentes etiam natrices dictae; verum haec omnia pedibus nullis egent, nisi amphibia sint. Ovipara terrestria sine pedibus,ut serpentes, sunt vel pedata vel quadrupedia, quae cum serpentibus plurima communia habent, pleraque sunt amphibia Sunt tamen ex hisce aquaticis aliqua, quae ovum quidem inter se generant. et ex hoc postea foetum vivum edunt, quod et vipera cum paucis quibusdam serpentibus molitur..

 

Inter vivi para solus vespertilio volat, reliqua incedunt omnia. Iam autem supra probavimus, dracunculum non esse vespertilionem cum cutis obstet, quae serpentis est in dracone muris vero est in vespertilione. Addo caudam in dracunculo longam, in vespertilione vivo vix visibilem, in sceleto tamen carne probe denudato, satis conspicuam.

 

Iam autem quid inde incommodi nascetur, si dicamus dracunculum esse serpentem pedatum, adeoque bipedem et alatum? Licet hunc Aristoteles nusquam viderit, auditione nunquam acceperit et in rerum natura haud esse crediderit neque ideo etiam descripserit? At, inquies, hoc implicat omnino contradictionem quandam, scilicet serpentem appellari, quae non serpat, sed volet, atque pedester , avium instar ingrediatur.

 

Hunc igitur per me licebit, ut lubet, voces, et nova animalis formae novum si placet. nomen affingas, ego non moror. Nam revera etiam ad serpentes potius, quam ad quadrupedia animalia perfectiora , lacerti pertinent licet pedibus quatuor incedant. Et quid mirabilius est quam pisces natare et volucres simul esse? quod in Milvo nostro,hirundine marina, quarum mi una est latiis Indissimis membraneis alis, et piscibus illis Indicis, quos Hispani Boladores appellant, quotidiana experientia testatur. Quid si igitur dracunculus serpat, incedat, et volet, si opus fuerit, an hoc absurdum existimemus? Volare autem illum, tot praeclaris scriptorum veterum, ac recentiorum, testimoniis, iam supra adstruximus.

 

Hoc tantum adiungo, qui nobis hunc draconem depingunt solere id alis erectis facere, atque ut pennae, et orae extremae non caudam versus respiciant, quemadmodum in nostro revera videre est, sed sursum erigantur, eundem delineare. Quod an re ipsa inter volandum ita eveniat, an ex pictorum potius cogitatione hoc ortum duxerit, anxius valde adhuc haereo. Verum qui ea qu de draconum gene, supra tradidimus recte expenderit, is assere repariter cogetur hoc animal non nisi ex putredinosae materiae semine productum fuisse, idest, ex ariorum animalium, natatilium, quadrupedum volatiliumque colore fermentata materia, quae vel milvus vel vultur in nidum suum transtulerit, neque alio modo monstrum hoc enatum fuisse sibi persuadeat.

 

Quid de rictu huius, de auribus, collo, pectore, costis, ventre dicam? Rictus huic bestiolae pro exiguitate maximus est ut si verum est quod Plinius monet, quae illam grandem habent, laniatu vivere, hunc etiam dracunculum rapacem et laniatorem dicas necesse est. Et quamvis haud nesciam, serpentibus plurimis, adeoque draconibus a me supra traditis, apertissima esse ora, ut cervos quoque integros devorare valeant; Solinus tamen cap. 32. veris draconibus nequaquam magna sequentibus verbis attribuit: Porro revis draconibus ora parva, et ad morsus non dehiscentia, sed arctae fistulae, per quas et trahunt speiritus, et linguas exerunt. Quippe non in dintibus vim, sed in caudis habent, et verbere potius quam rictu nocent..

 

Auriculae praeterea nulli datae sunt serpentum generi. Hoc Plinii est edictum loco iam nuper citato. Sed, auriculae, inquit, omibus duntaxat anima generantibus, excepto vitulo marino, atque delphino, et quae cartilaginea appellavimus, et viperis. Haec carvernas tantum habent, aurium loco, praeter cartilaginea, et delphinum, quem tame audire manifestum est, nam et cantu mulcentur, et capiuntur attoniti sono. Quonam modo audiant mirum. Simili modo squamiferis, et serpentibus, scilicet carvernae tantum ad auditum. Hac Plinius more suo solito ex Aristotele complivit, qui et ipse merito est audiendus lib I. cap II. Hist. Animal. Eorum quae sensum obtinent audiendi, aliis auriculae sunt, aliis desunt, meatusque patent ipsi audiendi, ut iis quae penna, aut cortice, squamave tegentur. At ea, quae animal generant omnia auriculas habent, excepto vitulo marino, et delphino et reliquis ita cetariis. Vitulus ergo marinus continent manifestos, qua audit, at delphinus audit quidem, sed nullis cavernis, quae vicem praestent aurium. Ast dracunculus noster, tantum abest ut serpentum more auriculis careat, ut Apuleianis etiam ferme pares gerat et subrigat.

 

APPENDIX

 

alia

 

Mundo Subterraneo iam edito Romam appulit Elias Georgius Loretus artium scientiarumque eximius cultor, qui sequentem rerum congeriem in Helvetia observatarum obtulit; quas cum summa cura et diligentia descriptas viderem, et in meo Mundo Subterraneo deesse comperirem, dignissimas censui, quae in secunda Mundi Subterranei etitione insererentur, tum ob res a dicot Loreto observatas, dignissimas considerationis, turm quia iis quae ego de dictis locis collegeram, oppido congruunt, magnique momenti sunt ad rationes Physicas, quas in dicto Mundo Subterraneo de prodigiosis rerum causis attuleram confirmandas, et stabiliendas. Et uti dictus Loretus sub forma epistolae ea mihi descripsit, ita quoque ea sinceritate qua par est, ella hic inserenda censui.

 

RELATIO

 

Rerum quarundam memorabilium facta admodum Reverendo Patri Athanasio Kirchero Soc. JESU ab Elia Georgio Loreto, Romae Anno 1667.

 

Admodum Reverende Religiosissimeque in Christo Pater, Pater ac Patrone Colme.

 

Musas Athenis exules (postquam Graeciam universam melioremque mundi faciem foeda barbarie Mahometanus inundavit Cataclysmus) dum ego non vano crederem argumento in montes Latios cum Religione simul atque imperio Parnassum transtulisse; Romam delatus, inveni universam Phoebi supellectilem una cum Musis ac tripode tuum in spectus transmigrasse Pater Adm. R de Permitte cum rubore tuo veritatem me loqui quam odisse profecto non potes, utut virtus tua demississima ac sinceritas Germana non dico fucum ac poppys mata adulantum, sed iustissimas etiam laudes abhorrescat Verum in tanta luce, umbram comitem, famam scilicet immortalem quamvis fugias, non tamen eftugies. Antitheton amat: Fugientes sequitur, sequentes fugit. Iam enim ad mundi utriusque valvas descriptum Kircheri nomen omnis legit legetque posteritas; tuis temetipsum depinxisti coloribus, adhuc inter humana sub fatis Apotheosi potitus es. Interim tamen, licet nihil humanum in te sit torus Humanus es. Cuius ego humanitate eximi in Gazophylacium Thaumaturgicum, veluti Apollinis sacrarium introductus obstupui tantam cerebri latitudinem; cumque voluminum tuorum tum editorum tum edendorum monstrata miracula, sermonem de monstris portentisque Naturae introduxissent, incidere mihi nonnulla similis argumenti, quorum a me fieri planiorem quandam mentionem benevolentiae tuae imperium exigebat. Cui iure merito obtemperaturus, fidelissime referam nonnulla a me in itineribus observata; non quod novum quidpiam tibique incognitum me prolaturum stolidissime putem: utpote qui universi totius physica ac hyperphysica quaelibet recondita itineribus ecstaticis perscrutatus, etiam Mundum Subterraneum novus Hercules nobis aperuisti; sed ut tributum quoddam debiti observantiaeque erga te meae, veluti minora flumina in ingentem scientiarum tuarum oceanum conferrem.

 

Atque ut inde exordiar, unde itineris coeperam primordia. Est in Marichionatu Badensi in agro Higelsheimensi colliculus quidam modice intumescens, passibus circiter trecentis a via regia versus dexteram, totidemque a Rheno, sinistram versus dissitus, in medio crateris aut lebetis instar rotundi excavatus, de quo constanti fama referunt vicinissimi accola Higelsheimenses, apud quos per semestre commoratus sum, eo in loco adhuc quorundam memoria, habitasse gentem quandam subterraneam virunculorum, qui rusticis annon caritate pressis, aliave in necessitate constitutis opem semper praesentem attulerint, vitae subministrando alimenta, cum pacto tamen ac conditione restituendi ubi adfutura esset facultas Imo fuisse conversatos familiaris simecum vicinis, victum potumque saepe invenientibus ibidem pastoribus ac messoribus. Atque ob haec beneficia in hodiernam usque diem colliculus ille sanctus sive sanctorum nominatur, eo quod illos pro sanctis habuerint, qui tanta charitatis opera erga indigentes exererent, neminique molestiarum quicquam inferrent, cum bonis libentissime conversarentur, malorum autem fugerent res atque commercia.

 

Contigit enim vice quadam aliquem frumentum mutuo acceptum iisdem per famulum suum restituere, qui cum id loco praedicto deposuisset non acceptatum fuit frumentum illud. quod immundum esse dixerunt, quia famulus ille manus die eadem non lavisset.

 

Nunc nihil horum amplius contingit, estque ibidem a Marchionibus Badensibus erecta crux Ego locum illum, utpote vix 800 inde passibus habitans saepissime de die, noctuque e fenestra perlustravi, nihilque relationibus hisce affine inveni aut vidi, et sisectra nocturna domum nostram transeuntia inque sylvam vicinam concedentia fere viderim quotidie. Retulerunt mihi Pastores duo se in colliculi illius media ut sic loquar, matrice thesaurum invenisse reconditum in olla, eumque ipsis prae stupore ac gaudio exclamantibus statim disparuisse, ut hinc colligam, si quid similium Pygmaeorum quondam animadversum fuit, spectra fuisse thesauris semper custodiendis intenta: hicque aliquando inter belli turbines defossam fuisse supellectilem aliaque gentis vicina bona ipsissimus colliculi huius venter excavatus videtur arguere.

 

Huic affine referam atque annectam,quod communi omnium ore excepi in Westphalia non procul Osnabrugo in montibus vicinis (credo Iburgensibus) antrum fuisse in exploratorum recessuum, ac Labyrintheis perplexum erroribus, habitatum ab huiusmodi pumilionibus, ac spectris montanis qui hominum erant mercenarii, maxime exercendo artem fabrilem, pretioque exiguo omnis generis instrumenta culinaria, aliaque affabre e ferro fabricabant,quae ubi contracta ruptave fuerant, nulla poterant arte humana refici aut ferruminari. Cuius generis climacem seu instrumentum pro suspendendis lebetibus me Osnabrugividisse memini, quod a gente hac montium inquilina confectum affirmabatur. Plurima de hisce passim vulgi rumor ad me deferebat Feras videlicet venantum elusisse industriam. dum ad speluncae istius asylum refugerent, canesque sectatores vestigia ferarum in secutos hisce in latebris disparuisse, nec reversos unquam. Ego cum locum non viderim, de eo quoque: plura non referam, Dicuntur Montani hi Pygmaei solita haec cum hominibus commercia intermisisse postquam eo in loco ubi et res et pretium pro iis deponebatur, quispiam ingratus in ignominiam ipsorum alvum exonerasset.

 

Commorari autem communiter spiritus subterraneos, quos vulgus Pygmaeos vocat, iis in locis, ubi divites metallorum sunt minerae, vel thesaurie reconditi, exemplis duobus mihi notissimis comprobabo. Summa mihi cum Chymico quodam Helveto est familiaritas, quo vix peritior ullus rei metallicae. Hic mihi hoc anno 1667, in Maio recensebat, qua ratione duas ditissimas metallorum mineras ante exiguum tempus repererit, uti etiam insignia quaedam frusta mihi ostendebat. Venit, inquit, non ita pridem rusticus ad me e sylva Bregantina ad Lacum Lemanum, qui ubi ex habitis discursibus in cognitionem deveniebat, me rei metallicae peritum, Heus, ait silentio tuo quidpiam confidam. Nuper in monte apricans, despicio subiectam in vallem; ecce tibi dubio quodam intuitu video se quid movens; intendo aciem oculorum, ac cerno masculum quendam nigrum ad radices montis fodicantem, qui cum oculis sese aliquoties subduceret iterumque fieret conspicuus: ego admirabundus descendi negotium hoc mirabile propius lustraturus: sed nullo amplius comparente ne vestigio quidem, reperi eo in loco, ubi foderat haec mineralia etc. Alterum non absimile referebat: se nuper fuisse apud rusticos quosdam, qui crystallos in montium Helveticorum summis cacuminibus investigant: ab iisdemque sibi locum fuisse monstratum, ubi unus illorum per iocum alios delusurus in petram incusserat ligonem. exclamans ficto gaudio, proh qualem hicce crystallum inveni! simulque tantum ibidem in cavernis ac visceribus scopulorum fragorem tumultumque fuisse auditum, ut omnes tremebundi inde protinus aufugerint. At metallarius iste subodoratus ex signo rem nobilem metallorum venam ibidem reperit, quam ob Dominorum, manus statim iniicientium, ingratitudinem atque avaritiam deteget nunquam.

 

Atque hic obiter annotare non abs re duxi, persuasionem vulgi esse teste experientia saepissime comprobatam; si quis ad huiusmodi spectrorum apparitionem, uti fossoribus metallariis evenit frequentissime alteri id manifestet, neque, quid sibi conspectum fuerit, triduano, vel, ut alii volunt, novendiali supprimat silentio, eundem vel brevi fatis concedere, vel plerumque diuturno gravissimoque morbo conflictari cuius rei indicium secum adferunt communiter in vultu, ubi mali ominis character quidam imprimitur, aliquo tempore indelebilis, uti nora quaedam pallidissimi coloris instar nummi rotunda, vel etiam coloris alterius ac figurae. Cuius rei verissimum adducam testimonium. Cum essem in Austria superiori Efferdingae, femina quaedam mihi verbis iuratis asseverabat, se, dum adhuc puella esset 17 circiter annorum, a pago vicino reducem in sinu portantem poma, domum repetivisse, ac ruri non procul a pago sibi obviasse spectrum quoddam Giganteae molis, sed mortis tar nuda fine carnibus ossa praetulisse, quod cum intuitu terribili eam aliquantisper consternasset, tandem arreptam in sublime sustulerit; que cum JESU ac Mariae nomine inclamato celeste imploraret auxilium dimissa a spectro in terram reciderit illaesa, et ne pomo quidem unico e sinu elapso: cumque suspiceret immane istud monstrum, fuisse iterum ac tertio elevatam vociferantem, mi JESU siccine hic mihi moriendum? Ad quas voces spectrum ferale eam torvum intuens capite concusso quasi indignabundum dereliquerit humi prostratam sine ullo penitus nocumento. Illa vero sibi etiamnum metuens respexerit mortualem larvam passibus immensis vicinum in pagum contendere ubi altera quoque die tria funera fuerint sepulchris illata. Tandem domum reversam cum mater interrogasset, cur sic toto ore palleret, casum enarrasse ac subito in labiis, ubi scilicet antea terram a lapsu contigerat, visam fuisse notam nummi figura circumscriptam, ac paucis post diebus in morbum plus anni spatio durantem incidisse. Similia quoque spectra se vidisse simplices quidam rustici mihi multoties fassi sunt qui etiam sexus discrimen statuunt, vocando Mortem marem, aut Mortem foeminam, [den todt und die todtin] sui sexus homines rapere. Sed qui mortem nihil aliud nisi privationem agnoscunt, facile rudi populo hanc condonant simplici tatem. Interim tamen nemo nisi ignorans Scripturarum historiarumque iniciabitur spectra similia inscrutabili Dei iudicio ad hominum terrorem ac resipiscentiam ob oculos statui, uti tempore pestis grassantis Ao.... visus est Daemon ad imperium comitantis Angeli fores domorum pulsare hasta, unde tot funera deinde efferebantur, quot ictibus portam concusserat. Sic etiam Mortem Apocalypticam pallido equo insidentem quis inter phasmata vel phantasmata audebit recensere. An autem similia portenta sint Angeli percutientes, ut in castris Assyriorum, aut Divinae iustiti executores carnifices Diaboli hic disquire resupersedeo.

 

Sed tempus est, eo quo coepimus pede, una cum itinere nostro discursum quoque promovendi, et a terrestribus ad Lacustres spiritus transgrediendi. Audiveram saepenumero in Marchionatu Badensi mira qudam de Nymphis. Naiadibus portentisque famosi cuiusdam lacus in summis montium illorum iugis, qui Wirtenbergiam a Rheni tractu intersepiunt. Postquam igitur ultimum meis Vale distribuissem, varia, uti fit in itineribus, sciscitanti mihi passim iuvenesque senesque mira de lacu quodam eiusque incolis uno omnes ore de praedicant. Habitasse illic Naiades ante annos circiter centum, duxisse cum rusticis choreas, mutuam dedisse pecuniam, frumentum, vitae que alimenta: lapide iniecto horrendas excitari tempestates. Hisce et similibus magis accensus licet alias talium rerum ipsa genii curiosissimi inclinatione cupidissimus, medicaeque professionis proprium id esse ratus, recondita natur claustra, abstrusosque montium valliumque recessus perlustrare, atque ipsa matris terrae viscera sine crimine Neroniano perscrutari: iter meum in latus deflexi, pernoctavique in Kappeln oppidulo Argentinensis Dioecesis ad montium radices sito; ubi, tanquam loco viciniori rerum praedictarum pleniorem cepi informationem. Asseverabant omnes. rem ita uti dictum de Nymphis, omnino se habere, exstare in curia sua rei huius testimonia acmonumenta (qualia autem haec sint, omisi investigare, mundo iam noctescente), venisse e Nymphis quandam diebus festivis ad choreas in curia oppidi solitas celebrari illectam rustici cuiusdam amoribus: qui cum vice quadam abeuntem comitaretur ad lacum. illaque id ardentissime sed frustra, deprecaretur, eo quod summum sibi inde malum oriturum, penasque daturam se diceret. quasi in scelere deprehensam: suppliciique sui indicium fore, si aqua in cruentum colorem verteretur: ipse non disistens hoc genere officii gravis esse discedenti, vidit aquas, quas ipsa cum eiulatu subintraverat, sanguine conspersas, nec illam deinceps morralium oculis comparuisse.

 

Et ut in nugis eorum referendis prolixior sim, aiunt, ex eodem hoc oppido obstetricem quandam, quam nonnulli etiamnum superstites cognoverint, a masculo quodam huius lacus incola fuisse deductam ad lacum, ut uxori suae parturienti Lucina adesset, manumque adhiberet obstetricantem. Masculum hunc blanditiis promissoque praemio refugientem eam formidantemque animasse, nihil ei nocumenti inferendum: mox virga quadam percussisse lacum. cuius imperio (novo Moysis miraculo) divisae aquae patefecerint alveum, viamque per scalam cochlidem in abyssum manifestarint, per quam ambo ii lacum subiverint in interiora Mundi subterranei receptacula, ubi in cubiculo quodam non ineleganti Nymphae puerperae fuerit opitulata obstetrix, reductaque a masculo eadem, quã venerant, viacum gratiis ac mercede fuerit dimissa. Dederat autem in praemium virunculus iste mulieri fasciculum straminis. quem cum illa, laetior de salute sua ac reditu salvo, recusaret, dicens sibi sufficientem straminis copiam domi superesse, reputarerque sat eum profuisse qui nocere potuisset: abiit munere eo quod ipse identidem obtrudebat, reiecto: domumque reversa stramen unicum,quod insciae adhaeserat, ex auro purissimo deprehendit. Quod si verum est, magnam habet confinitatem cum iis que de famosissimo Spiritu [Rubensaal] dicto , in montibus Giganteis Silesiae, vulgo [Risengebirg] verissima comprobant testimonia et luculenta quotannis etiamnum argumenta. Praeter haec narrabant equitem quendam raptam sibi coniugem 77 lacubus lustratis, hoc e lacu eam reduxisse affirmasseque nullum inter omnes nec Lacum quidem Veneris tam pulchris concamerationibus internis esse conspicuum, quemadmodum iste. Sed pedem oculosque propius admoveamus.

 

Altera igitur vix adhuc nata die ex dicto pago per praerupta montium penes tumultuantis rivi murmur iter instituens deveni ad vicum quendam ubi ab assumpto in viae ducem sylvicola, venatore, qui ante annos complures venandi studio eo perductus, sperabat se etiamnum viam reperturum, omnia prioribus convenientia intellexi, ac binos esse lacus, unum [Muminel=see] alterum [Wild=see] cognominatum. Quo comite per invia et avia inaccessasque rupium crepidines vario errore per quinque horarum spatium lassata proferebam vestigia, ubi praecordia propemodum fracta crebros ciebant anhelitus, etiam ferme fugientem animam sepe subsistens revocabam. Tandem caprearum instar iter Giganteum emensi conspicimus in montis vertice lebetis in modum declivi ac concavo. Lacum nigrantibus pinorum sylvis undique coronatum, aqua picea plus quadringentis, quantum licuit coniicere, in longum pariter ac latum passibus, stagnante; Avernum aut Phlegethontem crederes: fundus inscrutabilis, ut ex dimensione olim facta asserebat ductor: solummodo versus Meridiem (ubi effluxus tenuis innumeris scatebat vermibus longissime concatenatis, ut filum esse existimaverim) ad passus vel oculis pedibusque permeabilis est ubi etiam e lacu prominentia saxa dant aditum penitius introspiciendi, nivesque ac glacies vicinam littori partem integebant. Lacus ille nullum omnino fert patiturve piscem. sed impositos quoque, velut mare cadavera, eicit:neque etiam ranam palustrem seu saltatricem lacus hic tristi pigerrimus unda nutriebat, solum ingentes aliquot tetrosque bufones eosque emortuos deprehendi inerantautem animalia quam plurima spithamaea Salamandris aut stellionibus simillima (non tamen prout Salamandras in Aquaeductibus ac canalibus fontium saepenumero tactu innoxio comprehendi) cauda erant oblonga, 4 pedibus, colore dorsi nigerrimo per spinam exiguis stellulis punctisque flavis intermicantibus. Laterum color ex nigro in coeruleum declinabat, stellulis lazureis: Ventrem color flavus mixto flammeo depingebat. Quarum unam manu chirothecata excipiens, animadverti bestiolam corpus femineum similibus membris imitari,ubera habere partesque foemineas, unde album quoddam virus in chirothecam dimittebat: posset quispiam cum superstitiosis nugari aniculis, Virginem hanc esse maledictam, quemadmodum de Lacerta ac fundulo pisce fabulantur. Aqua ipsius habetur nociva, ast ego ex aliquot largissimis inde factis haustibus suadente siti, nihil percepi nocumenti, quamvis aquam hanc aeterno squalore circumiacentium sylvarum montiumque torpentem, nunquam dixero salutarem. Habetur autem lacus ille passim Sacer, eo quod neque tumultus neque immunditiem patiatur, et si quis lapidem iniiciat, pluviam,tonitrua horrendamque tempestatem concitari, concitantemque non levia subire pericula. In cuius rei luculentum testimonium referunt. Marchionem quendam Badensem cum viris religiosis aulicisque hunc lacum visitasse, glandibus consecratis in eum explosis rebusque sacris demersis: ac repente monstrum quoddam horrendum, inusitataeque figurae inde emersisse, eosque in fugam coniectasse, turbulenta septem dierum tempestate concitat.

 

Sit sua cuique fides. sit fidei libertas. Ego sane cum veritate confirmare possum me ad indagandam rei veritatem cum clamore provocationeque tres iniecisse lapides, signatisque in arbore ad lacum meo ductorisque nominibus, Anno 1666, 12. Maii, conscendisse montis verticem calvissimum, Caput Catti, [Katzentopff] dictum, resedisseque in lapide quodam praegrandi, qui insculpta Virtenbergici Ducis monumenta habitique ibidem prandii, vel forte limitis Wirtenbergici, testes notas indelebili servat charactere; unde oculis in immensum patebat evagandi libertas, per omnem latissime laetissimeque substratam Alsatiae totius Rhenique planitiem. Cum ecce tibi vix mediae horulae interpolato spatio celum hactenus plus mense integro agris sitientibus sudum atque innube, corrugare frontem, induere supercilium nubilum, torva facie minitari vindictam, simileque indignanti ob facinus nostrum temerarium, murmure prius longinquo, mox acriores paulatim in iras excandescere, fulminare, detonare, mixtoque grandine nimbo persequi fatigatos, omnem refugii locum excludente natura. Nos interim timore perculsi, per nivosos, palustres scabrosque montium vertices ad alterum tendebamus lacum; ubique incompta,incultaque natur facies, saxis horrida ferisque impabula, mihi persuadebat: Hic cumulos tumulosque sibi struxisse Gigantes. Tandem trium spatio horarum per summa contiguorum montium fastigia, passim sese laxantium superbius, alicubi se humilius inclinantium devenimus ad Lacum alterum Wild-see quasi sylvestrem, dictum, priori nonnihil angustiorem forma ovali circumscriptum, versus Meridiem nivosi montis lateribus acclivem: Septentrionem versus parvo se exonerantem alveo in planitiem laetioris naturae, de quo eadem quae de priori, fert fama communis: illudque additur, templum hic quondam famosis peregrinationibus nobile constitisse, quod nunc demersum nescio quas ob causas lateat in fundo Tum celum, veluti timens temeritatem nostram hic quoque ausuram aliquid tam horrendo murmure, flamma, nimbis, grandineque desaeviit, ut per amplissimam uliginosamque montis glabri superficiem medios inter imbres recessui canere coacti via alia aspera quidem sed trit domum repetiverimus. De lacubus hisce mirus est rumor, feruntque in Monasterio ad omnes Sanctos Ordinis Cisterciensium aliquot inde milliaribus dissito librum quendam historiarum de iisdem asservari. Nunc, Lector, priusquam te ad alia deducamus, praesentem spectes Ichnographiam.

 

Et nunc iter nostrum in Helvetiam promoveamus uti inaccessis montium claustris ac rupibus, ita naturae portentis famosam. Quis enim decantatissimi montis ac lacus Pilati famam non tenui saltem ac obscuro rumore percepit? Est ad Lucernam, vetus ac inclytum Helvetiorum oppidum, versus Meridiem mons horrendae altitudinis ac molis scopulos, per milliaria complura vastissimam extendens supra montes reliquos monarchiam, Frackmont, Mons fractus seu Mon Pilati dictus, vel potius Pileatus, quod continuis fere nubibus ac nivibus insideatur, serenoque etiam celo nubifluo contectus pileo urbem lacumque allabentem totamque quaqua versum circumiacentem despiciat regionem. In dorso montis huius referunt omnes lacum esse fundi inscrutabilis, naturae admirandae, ut si quis lapide iniecto undas eius quietis amantesconturbaverit subita indignatione vindictam moliatur. pluvias. tonitrua. tempestatesque horrendas concitando. Sed Mundus opinionibus regitur, et in iis, quae abstrufiora remotioraque sunt ab oculis hominum quemadmodum rarus est qui multo cum labore ac sudore oculatam velit capere experientiam, ita plerique in similibus philautia ambitioneque abrepti mira actitant, et affingunt sine tussi mendaces ostentatores, cum animi sui titillatione gestientes videre suspensos ad sua verba caeteros obstupescere omnes intentosque ora tenere.

 

Atque hinc evenit quod Auctores etiam non ignobiles de lacu isto aliisque similibus vana saepenumero fabulosissimaque memoriae prodant fumumque vendant posteritati, quod malint cum Diogene Cynico domesticos inter parietes, veluti pulli fornacibus Aegyptiacis foti scientiarum venatum in otio ac deliciis inertes instituere vitamque degere cochlearum, quam consueta olim Philosophis peregrinatione atque industria laboriosi latentem in fundo veritatem rimari. Epidemicus ille saeculi huius est morbus, itur qua vulgus incedit. non qua eundum est et sic alter alterum in idem errorum praecipitium manuducit. Atque hoc ipsum in praesenti hoc negotio detestatur Ioanes Leopoldus Cysatus Subgrapheus Lucernensis, patriae totius curiosissimus oculatissimusque scriptor, qui folio 252. libri sui Germanico idiomate Lucernae editi arguit quendam patriae suae Historicum plus vulgi fabulis, quam oculari experienti inniti maluisse Non tamen omnia quae de monte isto sparguntur inter fabulas recenseo: nam Anno 1666 montem hunc uno ductore comite conscendi ibidemque non tam lacum, quam lacunam deprehendi, aqua nivali ac pluvia stagnantem ultra sesqui ulnam non profundam, atram, obscuram, semperque immotam, quia montium undique sylvarumque coronide circumsepta Solis ventorumque accessum excludit. Lacunam hanc Senatus Lucernensis Anno 1594, ad tollendas vulgi superstitiones ac fabulas vel, ut alii asserunt, ad amoliendas tempestatum causas mandaverat fossione derivari evacuarique; verum ob loci situm perpetuamque nivium, imbrium, nebularumque ibidem tanquam in proprio stabulantium domicilio colluviem frustra tentatum est opus. Ad tempestates ex iniecto lapide oriri solitas quod attinet, non ausim quidquam certi statuere: Referebant mihi bubulci pastoresque caprarum, quod sic inclament lingua Helvetica, Pilat [wirff uS din Rhatt] id est. Pilate coenum tuum eiice, statim pluvi tempestatesque suboriantur. Monstrabant quoque circa lacunam hanc impressa quaedam in rupibus nescio qualium vestigia unguium, quae dicebant daemonis esse qui quotannis Die Veneris sancta hac via Pilatum catena ferrea deducat ac lacum, ubi suo residere in throno manusque lavare conspiciatur ac lacum hunc proprium esse Pilati balneum, seu ergastulum, ubi penas luat damnationis. Sed neminem unquam hac vidisse crediderim. Et enim Anno 1667. Die Veneris sancta rem oculis perlustrare conatus sum; verum circa id anni tempus nemini unquam esse possibile ob ingentia vitae pericula niviumque altitudinem ac globos nivales montesque sylvasque secum devolventes, eo penetrare deprehendi; quemadmodum mihi 6 Maii, A. 1667, evenit conscendenti montem Arnum in Subsylvania prope Montem Angelorum; postquam enim per horas tres manibus pedibusque in montem praecipitem ac quasi perpendicularem ad antrum auriferum perreptare studuissem summo cum vitae periculo, iam proximus antro nescio quos tumultus ac voces hominum inaudivi, cum tamen impossibile fuerit quempiam ad aliquot milliaria Germanica ibidem tunc temporis commorari decidebantque ex imminentibus supra me rupibus tanto numero cunei glaciales ventorum vi ac Solis calore inde resoluti ac praeterea convoluti nivium acervi ex alto deorsum omnia secum rapientes tanto in me impetu ferebantur, ut nisi caput totumque corpus profundius in nives detrusissem apprehensa forte fortuna petra quadam sub nivibus erlapsis hoc modo per dorsum nivosis aggeribus profecto per horrenda montis praecipitia in subiectam vallem lapsu Ixionio volutatus memet ipsum infectus fugissem. Inhabitari autem communissime speluncas tales ac loca ab hominum consuetudine ipsa sui natura separatiora a spectris spiritibusque damnatis (quos ex Energumenis expulsos spe imperium exorcizantis eo relegavit, quemadmodum D. Thomas Aquinas famosum Silesiacorum montium inquilinum demonem [Rubensaal]) tempestatesque ac tumultus ab iis excitari, quasi thesauros suos regionisque iura defensuris, in multis videre est. Nam praeter modo narrata, habet Mons Pilati frequentes passim grottas seu cavernas quas inhabitasse dicuntur lemures montani, vulgo [Erdmanle] frequenterque comparuisse ac comparere hominibus, officiosos aut noxios secundum merita hominum extitisse atque etiamnum saepe colloqui aut conversari..

 

Atque hinc credo rude pastorum Agrestiumque montanorum vulgus tot esse superstitionibus ac magiis deditum, quia rarissime frequentantes templa, sacrarumque litterarum ac:rerum penitus, instar pecorum, ignari, facile dolosis Cacodaemonum technis illusionibus persuasionibusque familiariter cum iisdem conversantium seducuntur; prout Domini Lucernenses eodem anno 1667, ex monte hoc Pilati, et Vicini huius montis accole subsylvani plurimos pastores veneficos tempestatibus horrendis diluviis que excitatis omnia devastantes supremo ignis supplicio affecerunt. Vestigia etiam daemonis in Monte Pilati (si tamen vera sunt) testantur eum locis istiusmodi delectari; quemadmodum etiam eodem hoc Anno 1667, non procul inde in [Entlibuch] montes perlustravi dictos die [Schratenalp] in quibus nihil omnino crescit, merusque est scopulus. perpetuis scissuris, quasi unguibus, dilaceratus; maledictas has Alpes vocant, dicuntque Cacodemonem totum hunc montem unguibus suis ita deformasse. In rupibus hisce plurimas passim grottas seu puteos cochleatim quasi descendentes reperi, in quos si quis lapidem iniiciat cadentis sonus longissimo post tempore etiam mediae horae, percipitur, interpolato quandoque spatio, quo minime lapsus auditur.

 

Quam vero tenaci iure maligni spiritus se suaque regna tueantur expertus sum, quando ex Alpibus istis maledictis recedens, vicinum montem turris instar fere omni ex parte in coelum minaci ac nubifero vertice assurgentem conscendi, qui incolis dicitur [die Scheibenfluih] Mons ille prioribus horrida sui facie simillimus, sed altior, nullum alit nec germen nec fruticem atque in summitate ipsius antrum conspicitur exiguo periculosissimoque aditu inter pendentes copulorum horrores ac praecipitia. Haec spelunca omnium loci accolarum contestatione celebratur inhabitari a Melusina quadam seu Virgine maledicta. nomine Salina, custodirique thesaurum, cui ipsa incubet, a Cerbero vel Dracone, adferuntque testimonia unum alterumve ex eo aurum reportasse. Mira passim de loco hoc figmenta audiuntur, quibus supersedeo; quid ipse viderim referam. Postquam unico comite baiulo vinum victumque portante iam fere per horas 5 in iugum immane plus manibus quam pedibus emersissem, it aut foramen seu ostium speluncae iam viderem; in momento coelo alias serenissimo, foetidissima nebula nos montemque involvit, mox tanta tempestate grandinis, imbrium, ventorumque furiis ingruentibus, ut nos sine pennis volaturos per orbem singulis pene momentis existimaverim, nobisque e conspectu montem quem calcabamus eripuerit, ita ut ex uno errore in alium per varias passim cavernas ac scopulos deductus. speluncam veram non nisi post horam integram repererim: Hic ego ignitabulo flammam excitans lucerna taedaque accensa omnia curiosissime solus perlustravi socio meo nescio ubi inter istas tempestates deperdito, qui sub rupe quadam ingenti timore percitus sese tuebatur. Ego vero nihil relationibus tantis consonum vel tantis laboribus dignum inveni, etiam manibus omnia pertractans, si forte oculis illuderetur ac videndi thesauri facultas eriperetur.

 

Quod vidi erat antrum primo sui limine ingredientibus angustum, mox in pulcherrimam altamque concamerationem se dilatans, in cuius fine fons erat aquis limpidissimis e saxo nativo in subiectam quasi arte elaboratam concham profluens; quem ego in ipso montis supra alios omnes elevati iugo e saxeis istis uberibus promanare admirabar, hancque apud me statui conclusionem; fontem illum perennibus aquis divitem non ex aliis montibus deductum, utpote quo somnes despiciebat nec e nivibus, quibus carebat progenitum; neque ex aere intra montis cavernas ac viscera petrarum condensato ortum, uti aliqui frivole mihi videntur argutare; sed e vena sua nativa sic sursum tendentem (uti sanguis in venis suis caput petens gravitatis leges non habet) aquas vehere saluberrimas omnibus acidulis aut medicatis salubriores, quippe nullo adhuc odore sapore, commixtioneque fermentatas. Plura fontium reperiuntur miracula in Helvetia; quemadmodum vidi praeternavigans in Lacu Lucernensi ad montem [Copperberg] Anno 1667 4. Maii postridie Inventionis S. Crucis ubi fonticulus ad ipsum lacus marginem inter rupium scissarum viscera ipsa sui pelluciditate profundum alveum manifestans prosilit die S. Crucis in Maio, cessatque manare die S. Crucis in Auctumno; quam vismihi retulerint rustici eum anno priori aliquot diebus tardius emanasse.

 

De simili altero quodam fonte iisdem S.Crucis diebus scaturiente evanescenteque refert praedictus Auctor non ignobilis Cysatus, ubi etiam plurimos alios adducit, mihique narrabant Parochi et Pastores rusticique non procul a Pago Stansfiadt supra Alpes fontem admirandum, qui binis solum modo vicibus de die manaret, idque tribus anni mensibus. Iunio, Iulio, Augusto, eo enim tempore pecora illic pabulantur, et circa id diei tempus aquas praebeat, quo pecora potu indigeant, de reliquo siccus. Sic videlicet DEUS et natura famula locis iis sterilibus hominum pecorumque necessitacibus voluit benignissime consulere ac tellus mater ubera sua suis pignoribus non denegare. Quod idem audivi in Entlibuch fonte quodam ditionis Bernensium. Experientia etiam constat hunc fontem nihil pati immunditiei: si quis enim studio aquas eius re quapiam immunda contaminarit subtrahit lac suum tellus veluti irata per dies aliquot: a pecoribus vero si fons ille inficiatur, non propterea aqua deficit, qua si pecuinae ignorantiae indulgendo. Simili naturae miraculo in districtu Engelbergensi ineunte Maio prodeunt duo fontes e cavernis amne copiosissimo , crystallinae limpiditatis unus, alter lactis instar albescens, in Octobri denuo evanescentes.

 

Plura huiusmodi in medium possem adducere; sed quia dictus Cysatus ea sufficientissime descripsit, intacta relinquo. Quisquis pulcherrimas fontium deciduorum Catadupas perpendiculari linea ex rupibus altissimis veluti in chaos quoddam ac barathrum oculis non sine vertigine formidandum devolutas videre desiderat adeat Montem S. Gotthardi et prope Lucernam Montem Regium [die Riga] ex cuius montis altissimo cacumine in lacus ingentes per vastissima terrarum spatia diffusa conspiciuntur, in eoque monte ad Eremitarum quondam domicilium, nune [Bruderhauk] videbit fontem frigidissimum, in quem sanitatis, devotionis, curiositatisve causa nonnulli sed emergunt, per 2 aut 3 Pater noster vix intensissimum eius frigus sustinentes. Sunt illic fontes medicati, uti in [Lutzelaw]: sunt herbae medicinales praestantissimae sunt antra ac speluncae, ante quas communiter decidui ex altis praecipitiis fontes, radiis Solaribus naufragas lymphas ex adverso tenebricosorum recessuum percutientibus, irides manibus tractabiles non sine delectatione admirationeque efficiunt. Maxime tres celebrantur speluncae prope [Bitznaw] pagum, quas ne quidquam intentatum relinquerem, accuratissime perlustravi, in duabus nihil praeter mineralia quaedam herbasque deprehendens: vocanturque [Krapffenbahn] et [Steigelfattbalm].

 

Deinde ingressus sum antrum [Waldissbalm] capacissimis fornicibus naturaliter arcuatum ab initio, mox plurimis angustissimis scissuris non nisi supinato corpore pervium, iterumque spatiosissimis anfractibus sat longo itinere patens, ac tandem bifida divaricatione concamerationum capacissimarum altarumque desinens, ubi e pariete argillaceo, rivus laudabilium copiosissimarumque aquarum erumpens per totum antri longissimi tractum per maeandros rupium hinc inde se insinuans tandem erumpit in publicum in antri liminibus. Incredibile dictu est, quam mira ac portentosa de hoc referant Helveti; Antrum hoc inexploratae esse longitudinis in fine portam ferream reperiri, qua pulsati spectra vel Pygmaeos comparere, thesauros haberi absconditos incognita variorum animalium ac hominum ibidem videri vestigia; imo ipse met Cysatu hoc antrum ingressus sed credo ob formidinem aut cenum lutosum, penitius scrutari renuens, ait labyrintheis anfractibus esse perplexum; cum tamen ego quinque horarum spatio cum duobus sociis rusticis immoratus ac pransus ibidem, nullum omnino angulum reliquerim inexploratum. Spelunca haec ab initio sui perampla quam plurimas herbas medicinales producit, quae rore decidentis ex alto rivi humectantur, dum ventus aquas has tantis praecipitiis in vaporem humidum tenuissimumque redactas sub fornicem defert. Mox per foramen angustissimum omnibus depositis vestibus rependum est, ubi cum ad dextram deflexissem sat longo tractu in ipso procurrente amne incedens reperi vestigia quaedam impressa in limo veluti luporum; mox ingentem spogii copiam instar crystalli pellucidam, ac stillatitium e petris Lacunae. Inde ad sinistram deflectens ingressus sum bivium praedictum ubi ingens argillae quasi elaboratae copia est, in caque variorum hominum, antrum hoc credo ingressorum, vestigia persistunt: in fine aliquot ignobiles Achates reperi, ubi amnis ille e visceribus terre erumpit. Et haec vera esse comperiet, quisquis post me ingredi tentabit. Supra speluncae ingressum in rupibus celsissimis visuntur scissure quaedam ac foramina ingentia, vulturum nidi, qui quondam tantae fuerunt magnitudinis ac ferociae, ut non solum oves ac vitulos per aerem asportarint, sed homines quoque fuerint aggressi sed postquam unitis viribus vicini bombardis contra eos usi fuissent, longo iam tempore ab horum incursibus loca haec immunia sunt. Non tamen loca haec sine periculo adiri conantur persuadere rustici, qui Draconum, uti quondam, ita nunc quoque latibula habent suspecta.

 

Cuius rei attulerunt testimonium incolae Vitznavienses; cum enim in praecipiti quodam scopulo viderem hiantem cavernam hominibus inaccessam, referebant Anno eodem, quo hoc lustrabam, scilicet 1666, in Aprili noctu visum Draconem qua si igneum inde evolantem subsecuto trium quatuorve dierum horrendo ibidem terrae mugitu,ac mox horrenda medii montis avulsione, cum ingentium eruptione aquarum, quae saxa illa immania montisque avulsi fragmina in lacum Lucernensem detulerunt, hortosque ac pomaria Vitznaviensium ingentibus oppleverunt aggeribus, ad arborum usque summitates Montes vero huiusmodi inaccessos scopulososque Draconum persaepe nutrices extitisse quam plurima testantur antiquitatis monumenta. Inter qua irrefragabile videtur testimonium Casula seu paramentum Missale in Ecclesia Collegiata S. Leodegarii Lucernae hodie dum asservatum, quod oculis hisce meis conspexi insignitum a tergo duobus evolantibus Draconibus secum hominem evehentibus, ut patet in figura A..

 

Historia est haec. Viator quidam Lucernensis in monte Pilati apta suis operibus ligna eligens aut resecans, nescio quo fato erroreque fallentis vestigii decidit in cavernam, unde

 

Revocare gradum superasque evadere in aura, iuxta Virgil erat impossibile omnino. Igitur perlustrans omnia vitae salvandae refugia, miserum se in duorum Draconum hospitio deprehendit. Quo animi terrore sua quisque imaginatione facile indicabit. Interim captivus ille crudeliorem sibi famem quam belluas immanes expertus est inter quas innoxie hospes cum videret eas iam bendo petras vitam sine alimentis proferre, idem imitatus semestre hyemale sine ullo penitus cibo solis pastus petrarum uberibus exegit. Tandem anno revirescente cum Dracones ii se ad abitum alarum suarum explicatione praepararent, ipse quoque ab altero eorum sinuosae syrmate caudae extractus luci redditus rediit ad suos; sed insuetum cibis humanis corpus paullo post non sua urgebant fata: ipseque in perennem rei memoriam hoc rei geste verissimum Ecclesiae reliquit monumentum, bonorum que suorum testamentum.

 

Inter alia quoque Helveticae antiquitatis virtutisque monumenta visitur in ponte Lucernensi depicta cuiusdam Herois Helvetici, nomine ni fallor, [Winctelried] monomachia cum Dracone, uti praefens figura B. adumbrat. Erat illa tempestate Draco hominum pecudumque strage formidabilis,qui in Subsylvania ad montis declive fastigium, specum incolebat, uti ipse met vidi, terris lacuique observando aptissimum. Ingens erat hic hominum terror, donec fortissimus hic Athleta nescio qua ex causa. nifallor homicidii relegatus e patria, se ad certaminis horrendi discrimen obtulit, si poena exilii tolleretur. Quo impetrato eo in loco qui nunc Campus Draconis dicitur [Drakenfeldt] pugnam iniit, Draconemque felicissime prostravit. Sed parta sepe victoria, ipsa sui securitate plus hoste nocet. Et enim tripudians exultansque prae gaudio victor, dum ensem Hydrae venenatissimae anima cruentatum tolleret linae sublime, defluentibus a gladio belluini sanguinis aliquot guttis in manum triumphantis a vivo qui nequiit hoste interemptus est ab interempto.

 

Vidi quoque Draconitem lapidem plusquam ovi columbini magnitudine variis insignitum notis, qui Lucerna tanquam Alexipharmacon quoddam contra varios praesertim morbos venenatos asservatur, quem Draco quidam volans cum flammis exspuit, atque a messore rustico vidente palpitanteque exceptus fuit

 

Plura referre quid attinet? Certe uti Africa portentorum mater semper quid novi producit, ita Montes praerupti inhospitalesque recessus semper monstrosos naturae fetus, Dracones atque Gigantes progenuerunt alueruntque Lucernam adeat quisquis oculatum desiderat testimonium, ubi non solum ante curiam Gigantem horrendum, unacum descriptione, secundum veram corporis symmetriam videbit adumbratum; sed etiam Sceleton ipsius in curia eadem tam quoad veram delineationem naturalem,quam quoad ipsa met ossa ingentia totius corporis in turri vicina reservata.

 

Neque hic locorum reticendum existimo, quod cum ante annos complures Vienna Graecium in Styria iter instituerem; in itinere ad Pagum Rotelstein, Mura fluvio interfluente conspexerim in summitate montis a colore rubeo ruri montis nomen sortiti [Rotelstein] hiantem instar portae speluncam, quam mihi tunc temporis subintrare non licuit, aliquam tamen eiusdem relationem a sartore loci illius accepi, qui eam ante annos aliquot perlustraverat. Aiebat ille speluncam hanc quasi arte factam indicia referre, eam olim incoluisse Gigantes, quorum ossa quam plurima, modicum fodicata terra, secum extulisset, nisi ea Draconum fuisse quis diceret: nam referunt incolae Draconi integrum Sceleton in orificio ipsius quondam repertum. Finem autem meatuum istorum concamerationumque subterranearum se non invenisse etsi per horas aliquot fuerit progressus eo quod taedis deficientibus desperaverit reditum, perveneritque ad scalas quasdam, quibus conscensis novum repererit antrum lacu quosdam horrido atramentosoque stagnans, unde tantus eum pervaserit horror, ut protinus inde fuerit regressus.

 

Sed manum tollo de tabula: quisquis rerum naturalium studiis deditus audet et ardet fcrutari recondita naturae claustra, praeter Styriae, Carinthiae, Tyrolis, ac Silesiae montes, Rhaetos Helveticosque adeat, praesertim Subsylvanos, quos vite sanctissime Anachoreta Frater Nicolaus de Fluh, vulgo [Bruder Clauss] incoluit: ubi praeter memoratum antrum auriferum in Monte Arno non procul a Monasterio montis Angelorum reperiet ex parte illi opposita in monte [Ka] antrum angustissimi aditus, sed longitudinis necdum explorate, vulgo [Fitenlock] aliaque a me intacta; ubi meminerit non defuturos labores, sudores, sitim, defatigationes ac formidines etiam in virum cordatum cadentes, quibus curiositatem suam prurientem abunde poterit:satiare.

Chapter II. On subterranean dragons.
Chapter III. On subterranean human beings.
LATIN transcription  

CAPUT III.

 

De Hominibus Subterraneis.

 

Habitationes hominum subterraneas fuisse et etiamnum esse plena sunt omnium pene Historicorum monumenta. Dupliciter autem considerari possunt: Vel enim concavas et scopulosas terrarum regiones cryptasque incolunt, et hi vel inopia rerum aut commoditate loci, illuc sese contra aeris temporisque iniurias tutandos receperunt; alii vero vel bellorum turbulentis temporibus profligati, intra montium vastissimas regiones una cum rebus ad victum necessariis, concesserunt: ex quibus postea dum exitum non reperirent, ibidem remanere coacti sunt: ubi et propagatione facti perpetuo inclusi, ac commoditate loci ad seminandum arandumque terrenum allecti, inevitabile necessitatis lege remanserunt. De illis primo dicam. dehisce postea disseremus.

 

Civitates subterraneas Gaffarellus in suo de Cryptis toto Orbe celebribus, libro fuse describit: Cuius rei veritatem non credidissem, nisi ego huiusmodi habitationes tribus in locis propriis oculis lustrassem. Cum enim Anno 1637. Melitae commorarer, contigit, ut quodam die cum Ordinis Hierosolymitani Magistro Ioanne Lascari, in villam quandam amoenitate et deliciis refertam, quod Buschettum vocant, concederem bi cum de natura et proprietate Insulae variis ratiociniis is ultro citroque actum fuisset, addidit dictus Magnus Magister, esse in vicino colle habitationem subterraneam hominum sibi subditorum, seque desiderare, ut eam adirem lustraremque miram hominum in adornandis subterraneis istiusmodi specubus, disponendisque habitaculis industriam: et cum nil mihi gratius posse contingere, dicerem, adiuncto mihi duce viae cryptarumque perito, habitationem accessi, quam Arabica lingua Indigenis Insulae domestica et familiari غار كبير Ghaar Kebir, id est, speluncam magnam vocant. Ingressus itaque portam principalem longe lateque patentem, plenam hominibus utriusque sexus, pueris puellisque rusticorum more vestitis reperi, et tametsi confuseinter se habitare viderentur, singulae tamen familiae propria sibi receptacula, seu recessus sive arte, sive natura factos possidebant: intra que per alias aliasque cellulas pulchra distributione facta alimentorum differentes species condere solebant; hic lectus intra rupem incisus, illic panibus caseisque collocandis apti loculi, alibi vaccarum, pecorum asinorumque tabula, quin et gallinarum nidi comparebant: non deerant vasa fictilia ad aquam cisternarum loco continendam satis capacia: caeparum alliorumque praelongae catenae, veluti corymbi quidam parietes exornabant; aderant et fornaces coquendis panibus opportunae, quibus subterraneis cryptarum habitaculis lumen per rimas scopulorum, ac foramina in hunc usum ea industria facta, ut nec pluvia, nec ventus facile iis nocere posset, allabebatur fornaces quoque suos habebant caminos, ne accenso igne fine camino, fumo per cryptas diffuso suffocarentur. Interdiu tum rustici extra cryptam laboribus exercebantur, tum necessaria ad vitam sustentandam in vicinis locis procurabant, mulieres colo, caseis faciendis, similibusque feminis propriis laboribus distinebantur: et quoniam ignis careant, eorum loco excrementis iumentorum ad Solem exsiccatis ignem fovebant: homines utriusque sexus praegrandi statura, robusti et Macrobii ad usque decrepitam aetatem vivere dicebantur, et quod mirum est, foeminae non invenustae formae.

 

Adeo autem cryptarum suarum desiderio tenentur, ut siquando eos vel vendendi ressuas vel comparandi alia necessaria Melitam adeundi necessitas urgeret, ibidem tanquam exilio quodam damnati, vix teneri posse videbantur, quin statim expeditis negotiis cryptas suas repeterent, dum ne quidem unica nocte ab iis sese removeri paterentur.

 

Carnibus vaccarum pecorum, gallinarum prorsus abstinebant, utpote quas in lucrum tantum venditione factum reservabant: pane, caseo lacte, caepis, allio herbisque contenti Magnus Magister, ut veritatem experimento mihi commonstraret, mensam sterni iussit, in qua ex una parte, omnis generis carnes, quicquid tandem ex opiparo et magnifico sane prandio superfluum fuit cupediarum: ex altera caseum, caepas, allia, caules et pulmenta, quos Maccarones vocant, poni praecepit. vocatosque Troglodytas suos, quos ad culinae serviendum ex cryptis accersiri curarat, mense assidere iussit: qui mox relictis carnium deliciis, iisque ne tactis quidem, ad cibos illos, quibus assueverant, quibusque libenter vescebantur, conversi, plenis pugnis et canina quadam aviditate devorabant.

 

Atque haec paulo fusius describenda duxi, ut ex iis reliquorum subterraneorum hominum indolem Lector cognosceret: ut proinde non falsa videantur. quae de Troglodytis ad mare Erythraeum infra terram habitantibus. sane admiratione dignissima scribit Solinus, Plinius et Aelianus.

 

Est Melitae Insula vicina. Gaulos, vulgo Gozo nuncupata. in qua similem prorsus cryptam hominibus refertam reperi, qui eodem, quo supra memorati, ritu vivunt. In utraque Insula, lingua Arabica pura sine ulla Italicae linguae alteriusve mixtura,utuntur: unde Maronitae in montem Libanum reduces, dum Melitae opportunitatem temporis exspectant, sape eos adire solent, ut iis Missam in Arabica lingua legant, doctrinam Christianam exponant, non enim barbari sunt neque privati fide Catholica, sed summa cum devotione suas quotidie orationes peragunt, praecatorios globulos continuo volvunt. Missam in viciniori pago singulis festis audiunt: habent et in cryptis suis Crucifixi et Beatae Virginis imagines decenti loco expositas Sed haec de Melitensibus Troglodytis sat dicta sint.

 

Dum Anno 1659, Hetruriam lustrarem, contigit ut quodam tempore Agrum Viterbiensem examinaturus pratum quoddam transirem, in quo hinc inde perpetui fumi exhalabant. Ego veluti ad tale spectaculum attonitus, sulphureas fossas ibidem esse rebar comitem itaque interrogavi, ut quid istiusmodi fumi portenderent, significaret;hic subridens dixit; hi, quos vices fumos, non sunt terrenarum evaporationum, sed sunt fumi, qui per subterranearum habitationum caminos in hisce pratis exitum suum sortiuntur et statim mihi post nonnullum spatium ostendit ostium, per quod in dictas cryptas aditus patebat. Intravimus itaque, et non secus ac Melitensium Troglodytarum cryptis omnia disposita reperimus; cubiculis sedilibus, loculis in vivo saxo excisis multo Melitensium amplioribus: pagus namque subterraneus erat, quem Meonianum vocant, sub iurisdictione Excellentimi Principis Camilli Pamphilii. Ecclesia extra conspiciebatur; Indigenae omnes Agriculturae operam dant. Sed haec fusius in Itinerario nostro Hetrusco prosecuti sumus quo Lectorem curiosum remitto.

 

Atque haec uti oculis meis lustravi, ita quoque paulo fusius deducenda duxi, ut si alibi locorum, de quo non dubito, similes habitationes ferantur existere, eas non alio, quam diximus, modo, constitutas esse Lector cognoscat: Nam ubique fere locorum similes reperiri Geographicarum historiarum Auctores sat superque testantur. In Idalcanis regno Indiae plerosque tum Brachmanes in monte Pagodum, tum plebeios in subterraneis meatibus habitare Annu Societatis nostrae docent. In Africa ad montes Lunae in intimis montium recessibus homines contra Solaris aestus vim vitam degere, P. Petrus Pais narrat. Quod idem asserit de Maris Caspii montibus, quorum concava hominum habitationibus ceste P. Marco Veneto referta sunt. Non dicam hic de subterraneis Romane urbis cryptis, ubi tot Sancti Martyres una cum Pontificibus sanctis persecutionis tempore delituerunt, de quibus Lector Romam subterraneam consulat.

 

Verum cum huiusmodi specuum incolae, homines proprie subterranei dici non debeant, cum perpetuo liber illis exitus diu noctuque concedatur; quare hoc loco tantum nobis agendum est de iis subterraneis locis, ex quibus homines nati et educati nunquam sive Solis aut Lunae lumen viderunt, tandem ex latebris miris casibus erumpentes, quam vitam duxerint, omnium admiratione enarrarunt. Historiam hanc veluti exoticam et omni admiratione dignam narrat Guilielmus Neubrissensis in rerum Anglicarum revolutionibus d 1. c. 27. pag.92. verba eius ex Germanica relatione traducta hic appona. Mira historia de hominibus subterraneis, ex Guilielmo Neubrissensi Anglico scriptore decerpta.

 

Ita autem inquit: Pagus est in Occidentali Anglia, quator aut quinque milliaribus a nobili Monasterio S. Edmundi Regis et Martyris dissitus, iuxta quem nonnullae antiquissimae speluncae spectantur, quas vulgari lingua Wulfputes; id est, luporum latibula vocitant, a quibus et pagus supramemoratus nomen suum obtinuit. Ex quarum specuum una, tempore aestivo, quo rustici segetibus metendis operam dant, duo pueri toto corpore viridi tincti colore, incognita ad haec vestium materia tecti eruperunt.

Cum itaque hinc inde ex novi coeli intuitu veluti caecutientes, per campos oberrarent, tandem a messoribus capti in pagum, magno hominum ad tam inusitatae rei spectaculum atronitorum confluxu adducti sunt, ubi ad nonnullo dies sine omni cibo vixertunt, neque ut ex iis cibis, quibus pagus vesci solebat, quicquam sumerent, induci potuerunt, adeoque paulatim deficientes de vita congrui nutrimenti defectu periclitarentur.

 

Contigit autem, ut eodem tempore quidam curru fab is onusto pertransiret, quas simul ac viderunt, statim pleno impetu currum involantes, cum apertis scaphis nihil reperirent, suam miserabilem sortem copiosa lacrymarum effusione una eiulatui iuncta contestati sunt; postquam vero indigenae fabas illos appetere cognoverunt, statim recentes fabas illis apposuerunt, quas magno gaudio et veluti proprium ipsorum nutrimentum summa a viditate comederunt; atque exinde nunulli mensibus nullo alio praeterquam dicto nutrimento usi sunt; usquedum paulatim panis esui assuescerent.

 

Postquam vero nostris cibis paulatim assueti essent, ecce viridis, quo imbuebantur, color sensim in coeterorum hominum colorem abire visus est; deinde sacro baptismate initiati, idioma Anglicum didicerunt; masculus, qui foemina iunior credebatur, statim sacro suscepto lavacro extremum diem obiit; soror vero eius, quae in nullo quoad corporis proportionem a caeteris foeminis differebat, diu supervixit, et uti fertur, iuxta Lennam matrimonio copulata, non ita pridem adhuc vixisse dicitur..

 

Cum vero iam linguam Anglicam didicisset, et interrogata, quaenam et undenam esset, respondit, homines sese esse ex regione S. Martini, ubi maxium eius cultus vigebat; et cum ultra interrogaretur, ubinam illa terrarum regio existeret, et quomodo in hanc nostram regionem emersissent? Responit, Nescire se, hoc tantum recenti se memoria tenere, cum quodam tempore patris eorum pectoribus pascendis invigilarent, percepisse sese sonitum quendam similem illi, qui in S. Alabani templo huius loci, campanarum complosione datur, et cum insolito hoc sono attoniti ulterius progrederentur, trandem sese in eo, quo capti fuerant, campo reperisse. Et cum rursus interrogaretur; An in memorata regione in Christum crederent, et an Sol illis unquam alluceret; respondit ad primum, Regionem esse Christianam et templis instructam; ad secundum dixit, Solem nunquam nec orientem neque occidentem ab iis videri; neque ullis radiis Solaribus illuminari: sed luce quadam dubia se frui, eo fere modo, quo ante Solis ortum, aut post eiusdem occasum, crepusculorum tempore, nobis modo hic apparet: distare vero non procul inde regionem multo clariorem, a sua regione haud exigui fluminis latitudine disterminatam.

 

Haec et similia de praefata subterraneo regio ne mulier, prout recordabatur, retulit. Unicuique suum de hac historia iudicium relinquo; Certe hanc tam admirabilem historiam me conscripsisse non poenitet. Contigit autem hic mirabilis eventus sub Rege Stephano, Anno 1140. Fateor diu multumque me de simili casu suspensum haesisse, donec tot tamque conspicuis hominum fide dignissimorum testimoniis convictus, ita rem sese habere, credidi, miratus illud, quod ratio minime capere videbatur.

 

Hucusque Neubrissensis; qui non immerito de veritate rei diu anceps haesit cum revera mira sit, et multa contineat, quae rerum natur inexpertis ἢ παραδόξα videri possunt: et nos vix rei fidem adhibuissemus, nisi multa similia apud Auctores obvia mentem confirmassent; quod ut Lectori curioso pateat; iam ad veritatis limam historiam ea qua fieri potest ἀκριβῶς examinemus.

 

Quaeritur igitur primo, quomodo et qua occasione hi homines sulterraneam illam regionem penetrare potuerint?

 

Respondeo, id variis modis contingere potuisse: Primo pestis bellorumque saevientium tempore, quo plerique homines fuga vitae suae consulturi in abdita quaevis altissimorum montium antra, veluti in tutum asylum contra hostium insidias se recipere solent; et ne ibidem necessariarum rerum defectu pereant et pecora, vaccas, panem semina, legumina, et quicquid tandem ad vitam trahendam necessarium est, una secum abducere solent: quod experientia frequens in horum temporum tumultibus, que is Germania iam ad 40 fere annos continuo subdita fuit ita manifestum facit, ut de eo amplius dubitare nemo possit.

 

Simili itaque casu persecutorum saevitiem fugientes primi illi homines, in eo se cryptarum labyrintho absconderunt, a quo deinde expedire sese non possent; qui quanto deinde exitum sollicitius quaerebant, tanto magis magisque sese intricasse verisimile est, donec in hanc longe lateque patentem subterraneam regionem ingressi, non sine Divina dispositione, dura necessitatis legere manere coacti fuerunt. Idem sane Iudaeis in inaccessis montium Caspiorum recessibus conclusis accidisse apud Geographos legimus.

 

An non in montibus Hispaniae, tempore Philippi III. Regis, novam hominum coloniam detectam legimus, qui quo casu nescitur, simili haud dubie occasione, eo se contulerant, et multorum annorum centuriis sine ullo caeterorum hominum commercio, lingua ab Hispanica multum differenti, in eum usq: diem ignoti omnibus manserunt, donec regione a Venatoribus detecta incolae omni vitae morumque cultu destituti a Societatis nostrae Patribus ad meliorem frugem conversi, iam a caeteris nihil differunt. Cranzius quoque narrat in Transylvania Anno 900, simile genus hominum e montium maeandris erupisse qui totam regionem necdum exomni parte cultam deinde incoluerint.

 

Innumera hisce similia Lector curiosus reperiet, si varias Orbis revolutiones consuluerit: dum enim homines turbinibus malorum pressi, abditas montium latebras contra hostium violentiam immunes quaerere coacti, ibique multo tempore commorantes tandem locis cum tempore assuefacti ibidem restiterunt.

 

Quaeritur secundo. Quomodo et unde dubia illa lux crepusculinae similis illis oboriri potuerit.

 

Respondeo, ex montium in superiori parte scissura vel notabili apertura. Credi enim vix potest, quantum subterraneis locis vel minimus lucis radius, perminimam etiam fissuram claritatis adferat: et experientia docet in cryptis subterraneis tum Romanis, tum ceteris obscurioribus locis, tum vel maxime in Pantheo patet. Fuisse autem aperturam huius subterraneis regionis valde notabilem, et iuxta dorsum montium in longum exporrectam verisimile est; qua factum est, ut non solum lumen per aliquot horas diei sufficiens nancisceretur sed et iam extrinseco calore sese insinuante, terra subterranea graminibus leguminibusque apta redderetur: nam et fabas ibidem olerumque nutrimenta provenisse supra visum fuit. Nequedeerant hic fontes. neque pisces ex subterraneo flumine, quibus Subterraneum Mundum scatere alibi ostendimus: neque ignis defuisse videtur, cum ignitabulis secum allatis, eum. DEO utique sic dirigente, facile ignem excitare potuerunt, ac deficiente fomite facile ex quacunq: materia combustibili, uti natura in huiusmodi casibus ingenio maxime pollet novum fomitem ad tam necessarii elementi usum praepararent.

 

Tradit Haython in Historia Tartarorum, in Megrelia et intra Caspios et Caucaseos montes, valles ita profundas reperiri ut Sol fundum eorum nunquam penetret, adeoque perpetuo crepusculinum etiam in meridie tempus ibi vigeat. arboribus tamen: herbis plantis riisque abundare,et ab hominibus etiam ibidem habitatas. Similis quoque nostris hisce hominibus regio intra altissimorum montium parietes conclusa, ex qua exitus non daretur, obtingere potuit.

 

Quaeritur tertio, Quaenam ignota illa materia, qua vestiti fuerunt supramemorati pueri fuerit? Respondeo, vel pecudum pellibus vel alia quapiam materia in subterraneo illo territorio proveniente vestitos fuisse: Nam quemadmodum de quodam Indiae populo legimus, illos filamentis radicum contortis vestes suas praeparare, alios ex musco parietibus innato, alios ex cuticula quadam subtili et tenaci, quae scopulorum rupiumq; parietibus adnasci solet alios ex subtili fruticum cortice, similibusque; quae DEUS miseris in tanta necessitate constitutis pro sua infinita bonitate et misericordia suggerere non omittit; et huiusmodi dictos subterraneos homines vestitos fuisse asserimu.

 

Quaeritur quarto. Undenam viriditas illa corporum provenerit? Dico, illam provenisse ex nativa loci humiditate, et humido quo fruebantur, herbarum succo. Sunt enim, uti experientia docet, in abditis antris humidis plerumque muri omnes viridi quodam colore imbuti, quae in dicta regione in corpus quoque redundabant multum ad id concurrente humidissima ciborum constitutione; unde statim ac usitatis cibis in regione superterranea usi fuerunt , viridis iste color sensim in naturalem mutatus fuisse dicitur.

 

Quaeritur quinto. Quomodo in loco tanta humiditatis intemperie tanto tempore ha itare potuerint? Dico ignium perpetuo fomento regionem per purgatam fuisse et ad nonnullam temperiem, reductam. Sed quaeres forsan, undenam illis materiae combustibilis sufficiens copia? Dico ex fruticibus, radicibus glebarum caespitibus musco sufficientem parari potuisse.

 

Quaeritur sexto. Quomodo in Christum credidisse dicantur? Respondeo; cum, antequam huic labyrintho subterraneo involverentur, Christianis mysteriis imbuti fuerint, eandem quoque per continuam propagationis successionem, etsi sylvescentibus mentibus et sacerdotibus destituti, plurimum imperfectam conservasse; et templum honori Divi Martini ibidem consecratum, aperte docet.

 

Atque ex hisce rationibus luculenter patet, hanc a Neubrissensi historiam relatam non tam impossibilem esse, quam quispiam sibi persuadere valeat. Qui plura huiusmodi de subterraneis habitationibus desiderat is legat admirabile Opus Atlantis Sinici, a P. Martino Martini concinnati, in quo mira de huiusmodi recensita reperies.

Chapter III. On subterranean human beings.
Chapter IV. On subterranean demons.
LATIN transcription  

CAPUT IV.

 

De Daemonibus Subterraneis.

 

Daemones Subterraneos esse non tantum profani, sed et Sacri Scriptores unanimi consensu asserunt de quibus vide Delrium. Cum enim lucem velut Divini vultus signaculum fugientes potestates tenebrarum harum, certe congruentior illis assignari non debuit nisi subterraneum perennium tenebrarum barathrum iuxta illud Iudae Apostoli v. 6 . Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed reliquerunt sum domicilium, in iudicium magni DEI, vinculis aeternis sub caligine reservavit. Daemones itaque subterraneos tenebrarum potestates dari, ita certum est, ut de eo sine fidei iactura dubitare nemo possit. Et quoniam iusta DEI dispensatione humanae formae larvis induti hominibus subinde sive ad tentandos sive ad torquendos eos apparent, ne et ii in Subterraneo nostro Mundo ex omnibus eaturarum gradibus constituto, deessent, hoc loco de iis tractandum censui, ut quid de hisce sentiendum sit, quomodo technis eorum resistendum, constaret.

 

In tribus potissimum locis daemones observatos Historici tradunt: primo in Septentrionalibus perpetua caligine damnatis regionibus: secundo in horridis solitudinibus: tertio in subterraneis fodinarum metallicarum cuniculis. Quoniam vero dicti daemunculi plerumque/su forma Nani cubitalis comparent, hinc fabula de pygmaeis ad Ryphaeos montes cum gruibus pugnantibus nata esse videtur, quos Geographi in extremo Septentrionis Regno ponunt. Geographia Arabica cin Regno Gog et Magog, cui consentiunt omnes Septentrionalium rerum Scriptores. Paulus Iovius in Libro de Moscovitarum Legatione: ultra Lappones, inquit, in regione inter Corum et Aquilonem perpetua oppressa caligine pygmaeos reperiri, aliqui eximiae fidei testes retulerunt, qui postquam ad summum adoleverunt, nostratis pueri denum annorum mensuram non excedunt; meticulosum hominum genus et garritu sermonem exprimens, adeo ut tam simiae propinqui, quam statura et sensibus iustaque proceritate ab homine remoti videantur. De hisce vide Olaum Magnum, qui eos Screlingeros, hoc est, Cubitales appelat.

 

Meminerunt et huiusmodi monstrorum Auctores gravissimi, Plutarchus, Ctesias, Plinius, ac proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero: ita homines eos veros fuisse non facile assevero cum huiusmodi hominum in tanta orbis terrarum perlustrati notitia nulla Natio inventa sit, huiusmodi pygmaeorum altrix. Unde concluditur, eos a rudibus et agrestibus hominibus in ultimo Septentrionis angulo tenebris fere perennibus damnato visos esse. Cum enim dicti homines teste Olao ad omne superstitionis genus proclives sint, et daemonibus facile se devoveant, mirum sane nemini videri debet eos sub humana pygmaei forma, tum ad superstitionem in simpliciorum animis propagandam, tum ad eos beneficiis, quibus interdum afficiuntur devinciendos, apparere.

 

Si enim tale homunculorum genus in caliginosis istiusmodi regionibus extitit, cur curiosissimos Batavos latuerunt? qui iam a sexaginta annorum spatio fere nihil aliud agunt, quam ut non dicam quosv isabstrusissimos Septentrionis, sed et Orbis terrarum angulos explorare non desinant nihil tamen de huiusmodi pygmaeorum natione compererint. Cur nullus huiusmodi nanorum ex Lappia, Biarmia, Cremesia, Finlandia, caeterisque in Germaniae vici, nas nationes, Sueciam, Daniam, Hollandiam, unquam abductus fuit cum tamen minoris momenti monstra ex ultimis Indiarum partibus secum in patriam abducere non desinant: neque hodierna die ullus reperitur, qui similem pygmaeum cubicalemin iis partibus se vidisse asseverare audeat.

 

Fabulosa itaque sunt omnia. quae de huiusmodi pygmaeis veteres Geographi a simplici populo sola relatione descripta tradiderunt; et sicuti unda undam, ita fabula fabulam trudit,dum huiusmodi pumilionum ἀνθρωπογνομᾳχίαν ad miraculum adnectunt, id est, exercitu facto contra offensos sibi grues perpetuo bello distineri fingunt. Vide Iornandem et Olaum de hisce fusius agentes.

 

Dico itaque, hosce nullos alios, si unquam visi fuerunt, quam daemones caliginosorum huiusmodi locorum amatores fuisse, qui agrestem populum fine ulla lege ac religione viventem subinde ad eos sibi perperua serviture devinciendos decipientes apparuerint unde postea fabulosa de pygmaeis narratio totum orbem non solum oppleverit, sed, quod mirum est, in animis hominum etiam sapientissimorum fidem invenerit.

 

Unde ego certo mihi persuadeo huiusmodi pumilionum phantasticas terras ex eorum numero esse, quos et in hunc usque diem in metallorum fodinis non infrequenter offendunt, quos et daemunculos montanos vocant; de quibus ita Georgius Agricola l. de Animal subterr. Occurrit autem duplex horum daemuncolorum genus, unum asperum, ferum, vulto terrificum, quo d Snebergium vocant, quod ubi concitatum fuerit, maxima ruina fossores, involvit. Sunt deinde mites quidam daemones, quos Germanorum alii uti etiam Graeci Cobalos indigitant, eo quod hominum sint imitatores: Nam quasi laetitia gestientes rident, multa videntur facere, cum prorsus nihil facieat; alii nominant virunculos montanos, Bergmanlin significantes staturam qua plerique sunt, nempe nani tres dordrantes longi; videntur autem esse seneciones et vestiti more Metallicorum, id est, vittato indusio et corio circa lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis, sed vagantur in puteis et cuniculis, et cum nihil agant, in omni laborum genere se exercere videntur, quasi modo fodiant venas, modo in vasa, quod effossum est, infundant, modo versent machinam tractoriam: quanquam vero interdiu glareis lacessant operarios, rarissime tamen eos laedunt, nec laedunt unquam, nisi prius ipsi cachinno fuerint, aut maledicto lacessiti, non dissimiles iis daemonibus; quos Gutelos aut Trullas Germani vocant sexu tem mulieris, quam viri ementito, cum apud alias nationes, tum apud Sueones maxime in faulatu fuisse ferunt. Haec Agricola.

 

Ex quibus aperte patet hosce eosdem esse, quos in ultimo Septentrionis passu famulorum officio functos dicit. Relatum est mihi, et hosce montanos daemunculos in Tyrolensium fodinis spectari; quibus nisi ex quotidiano commeatu portiunculam, ex pulte placentulis caseoque constitutam certo loco deponant; fossores eo die periculo non carere. adeoque daemonis astus huiusmodi superstitione fossores infatuat, ut nonnulli quoque vexationem eius, sacro quodam ritu redi mere non vereantur, omnibusque modis placare studeant, potissimum dum certos quosdam daemonis malleatoris ictus audiunt: tum enim fausti id in novis venis auriferis mox detegendis signum esse prorsus sibi persuadent.

 

Et hac confirmat Cystaus iam saepe allegatus in descriptione Helvetici montis, quem Pilati vocant his verbis ex Germanico in Latinum traductis: Inter caetera mira quaedam referuntur de virunculis montanis, quos Berginanlin vocant, nanorum forma et statura praeditis, qui in huius montis cavernis et abditis cuniculis habitasse, et cum fossoribus metallicis mira exercuisse; quosdam auro donatos amasse; alios diris modis infestasse, quin et quosdam ira concitati per montium scopulosas cautes praecipitasse feruntur: quae quidem non per fabulosos hosce pygmaeos, sed per caco daemonum technas variasque illusiones iusto DEI iudicio accidisse, verisimile est. Scripsit non ita pridem vir haud ineruditus ad me. spe huiusmodi diabolica spectra sub forma nanorum diversis, tum rusticis tum fossoribus apparuisse, de variis rebus quaesitos respondisse; imo se quodam die in longissimum subterraneum tractum aliquo usque venarum detegendarum gratia ingressum, iuxta rivulum quendam in sabulo humido pueri triennis vestigia reperisse et curiose examinasse: et cum sibi persuadere non posset, puerum huius aetatis horridum hunc subterraneum meatum unquam ingressum fuisse, tandem a vicinis montanorum daemunculorum vestigia esse intellexisse; qui ad fossorum aviditatem accendendam talibus vestigiis ut plurimum superstitiosis hominibus illudere soleant.

 

Cum non ita pridem quaesivissem Magistris et Praefectis fodinarum metallicarum in Hungaria, num subinde comparerent in fodinis daemunculi subterranei, quos Bergannelin seu pygmaeos montanos vocant sic datis ad me literis responderunt: Transactis temporibus visi fuerunt tales spiritus a fossiribus, qui etiam fossores in fugum egerunt, atque extra fossam pepulerunt, aliquoando magnum tumultum atque rumores excitarunt, plerumque quando aeri diviti appropinquarun, omen simile praecessit. Hoc ex relatione Schapelmanni minerarum praefecti in Herregrundt. Vir sane ille peregregius Bernadus a Brun praefectus fodinarum Hungaricarum, ita de iis mihi scribit.

 

Certissimum est, spiritus vel spectra in fossis percipi, non solummodo ac si varios labores peragerent, quorum tamen nullum cognoscitur vestigium, sed etiam fossoribus insultant, lapides in illos proiiciunt, plures etiam ita acriter vexant, ut labores suos vix peragere possint, sicuti tempore non ita pridem elapso contigit cuidam fossori Schemnitziano iam fatis functo, cui nomen Georgius Egger, qui cum solus in fodina esset, spectra huiusmodi se vidisse testatus est; attamen saepius audiuntur, quam videntur; dum simile quid contingit, plerumque sequitur bonum vel malum; fossores quoque superstitiose credunt, si quis similem spiritum viderit, atque visionem confestim revelet, revelantem brevi moriturum, quorum plura habentur exempla. Inter caetera contigit Schemnitzii tale quidpiam, elapsis iam viginti annis quidam nomine Simeon Krauss, qui similia sociis narravit, subitanea morte periit; ad jaiorem confirmationem sunt plures senes fide digni, qui sub fide iuramenti et conscientiae sequentia effati sunt.

 

Primus, Martinus Lichy metallugus dicit, quatenus sex decim annis elapsi, quadam die dominica de nocte in fodina quadam, Oberpieberstollen vocta, retrospiciendo viderit virulum staturae pueri sex vel octo annorum, indutum veste coriacea, pileo lato, magnis atque fulgentibus oculis, ex cuius aspectu cum solus esset, non parum territus, ideoque fuistem tenens, in virulum proiecit, qui evanescens ultra non isus fuit.

 

Secundus, Paulus Wetzstein fossor in Oberpieberstollen dicit, quatenus viginti quinque annis elapsis in quadam fodina Schemnitziana Mohrer Erbstollen vocata, die Sabbathi audiverit vehementer laborare, idoque credendo socios esse, accedens neminem reperit, opinatur socios se abscondisse, velleque secum iocari, lumine ultra quaerens acclamatus fuit his verbis: Ba, ba: unde vehementer territus cognoscensque rem non recte se habere, confestim ex fodina ascendit diversorium petens socios inventi, quibus narrare coepit, quae sibi acciderint, illi ipsum statim tacere iusserunt, nihilominus statim decubuit aegrotus trium septimanarum spatio: species scabiei in facie ipsi erupit, a qua tamen non nisi dictis tribus hebdomadis liberatus, quibus exactis vires recepit.

 

Tertius, Christanus Muller fossor in eodem loco affirmat, quod una septimana subsequenti, qua dicta contigissent, idem sibi quoque acciderit, cum socius ipsum in fodina reliquisset, atque se iussisset diutius ibidem morari, audivisse supra se vehementer laborare, idcirco volens scire, quis ibidem laboraret, quaerendo neminem invenit, ad suum locum rediit; et iterum laborare audivit, denuo inquirens neminem reperit; unde terrore perculsus ex fodina recessit: cum vero socius miraetur, illum tam cito se secutum, ille narrare coepit, quae contigissent: socius vero ipsum tacere iussit, nihilominus illum rigor invasit, et spatio duarum hebdomadum imbecillis decubuit. Dicit viri multo plura narrare possent, quodmodo similia spectra vel pygmaei in fossis varias actiones exerceant, quomodo sursum et deorsum vertant omnia, quos tumultus plerunque ruinae sequi videnatur ac si quidpiam intra aquas magno fragore praecipitaretur, et quando ruinae quaeruntur ne minimum quidem vestigium laboris vel casus inveniatur. Hactenus ex relatione Schemnitziana. Schulzius addit.

 

A longo tempore elapso visus est pygmaeus seu virulus montanus, et non sine causa vocatur diminutive virulus, quia admodum est parvus, sicuti ex eius vestigiis patet; cum enim terram lutosam et tenacem transierit, vestigium relinquit puerorum duorum vel trium annorum vestigio simile. Lumen quod manu portat, est fulgentis et clari spelandoris, si hic virulus intrando fossas fossores praecedit, bonam spem facit divitiarum et areis. Hoc Georgius Schultz.

 

Virulus montanus seu pygmaeus non inventiur, nisi in ditioribus ineris; in mineris cupreis cum florerent, quoque visus fuit. Hoc Philippus Bernardus a Prun. Multa similia, mihi transmisit P Andreas Schaffer, qui ut insignem notitiam habet fodinarum Hungaricarum ita quoque curiose dictorum spectrorum rationem inquisivit. Verum cum iam relatis in omnibus congruat, ea non iteranda duxi.

Chapter IV. On subterranean demons.