Book V.
The Subterranean World (1678 ed.)
by Athanasius Kircher, S.J. (1602-1680)
Book V. Lakes, rivers, and springs. The nature and character of their subterranean origin.
LATIN transcription | |
MUNDI SUBTERRANEI LIBER QUINTUS DE LACUUM, FLUMINUM, FONTIUM Natura et proprietate corumque ex subterraneis origine.
SECTIO I. De Fontium, Fluminum, Lacuum origine, eorumque diversa natura, viribus, proprietatibus.
PRAEFATIO.
Verissimum divinum Ecclesiasti Epiphonema: Oritur sol occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per Meridiem et flectitur ad Aquilonem, lustrans universa in circuitu spargit spiritus, et in circulos suos revertitur. Omnia flumina intrant in mare, mare non redundat, ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum luant. Haec ita certa sunt,ut de iis nulli unquam Sacri huius textus Interpreti dubitatio exorta fuerit; sed modus et ratio, qua id fiat, adeo nullo non tempore abscondita, difficilis et impenetrabilis visa fuit, ut in hunc usque diem de vera ratione originis Fontium, lis pendere videatur: et quemadmodum multis opinionum monstris, pluribus Philosophorum commentis, difficultatibusque, plurimis denique placitorum labyrinthis hoc argumentum confusum est, ita vix ullus sese ex iis extricare et evolvere potuit. Nos conclamatas fere argumenti difficultates intuiti, ut in hoc opere nonnihil lucis tantis tenebris adferremus, totam materiam ad incudem revocare voluimus, multorumque annorum experientiis docti ductique id forsan praestitimus ut si non ad rationes natura praecise intentas pertigerimus, proxime tamen ita ad eas collima verimus, ut caeteris aliquid exactius, verisimilius, probabiliusque circa hoc argumentum, salvo doctiorum iudicio, adduxisse videamur. Quod usquam optime et 未喂畏蔚胃慰未慰蠂委蟿峥诚 fiat, primo suppositiones praemittam, deinde ad singulorum effectuum causas calamum convertemus. |
Section I. On the origin of springs, rivers, and lakes, and their different natures, powers, and properties. |
LATIN transcription | |
DISQUISITIO I. De Fontium, Lacum , Paludumque origine
SUPPOSITIONES.
Suppono primo. Totum Geocosmum, uti in praecedentibus amplissime demonstratum fuit, innumeris cavernis, hydrophylaciis, pyrophylaciis, Aerophylaciis, meatibus, siphonibus, atque hydragogis ductibus rimis porisque, non in externa duntaxat Telluris superficie, sed et in Maris et Oceani fundo, pertusum esse idque variis diversisque exemplis et historiis stabilitum confirmatumque fuit.
Suppono secundo, Maris continuum refluxumque a sole et Luna causatum cum ventorum perennium concitatissimo, e agitatur motu ab admirabili Divinae sapientiae dispositione ita constitutum esse,ut incredibili molis suae pressura aquas per universos Terrae meatus haud secus ac antlia pressas aquas in altum eiaculans diffundat: quod et in praecedentibus Libris uberrime, uti et in itinerario Extatico terrestri ostensum fuit.
Suppono tertio, Ignis Vulcanii aestuaria miras in aquis subterraneis a Mari prodeuntibus, alterationes et metamorphoses efficere; dum eas per meatus siphonesque pyragogos obvias iam rarefactas sablimaat, modo spissas resolvunt, nunc halitibus mineralibus tingunt, similibusque modis operantur, qui in sequentibus adducentur. Suppono quarto Naturam in abditis et undique clausis cavernis subterraneis conflictu ob Vacui alicubi intervenientis formidinem, exorto, miros effectus in aqui in altiora loca trahendis praestare. Suppono quinto Canales hydragogos subterraneos non ubique eiusdem latitudinis esse, sed pro constitutione locorum, modo in immensum dilatari, iam in angustum constringi, nunc mediocri spatio contineri irregulari distensione admirandi in rerum natura effectus, ut postea dicetur, procedunt. Hisce suppositis, iam occeptum auspicemur argumentum. |
Preface. Discussion I. On the origin of springs, lakes, and swamps. |
LATIN transcription | |
CAPUT I. DISQUISITIO. De multiplici Causa originis Fontium.
Fieri non potest ut origo Fontium adunam causam universalem revocetur: quare pro diversorum effectuum ratione, diversa quoque causae constituent de sunt; quarum hoc loco decem, quibus Fontium, deinde Fluminum et Lacum origo dependet, assignabimus; quas omnes ordine explicabimus.
Prima est Aristotelis et omnium eius sectatorum, qui Fontium originem ad duo capita reducunt; videlicet ad vaporis in fornicibus montium interioribus, frigore loci condensati resolutionem. Secundo ad pluvias, quae dum meatus Terrae penetrant, atque alicubi exitum reperiunt, fontem efficiunt. Ita vero philosophatur .4. Met. Text 52. Verba eius sunt: Quapropter fluxiones fluviorum ex montibus videntur esses fluentes et plurimi maximis montibus, et locis altis vicini sunt; in campestribus autem sive fluviis pauci fiunt omnino; Montana enim et alia loca veluti spongia supersuspensa secundum montem modica quidem, in multis autem locis scaturiunt et constillant aquam; suscipiunt enim descendentis aquae magnam multitudinem, et adscendentem vaporem infrigidant et condensant iterum in aquam: quapropter, ut diximus, maximi fluviorum ex maximis videntur fluentes montibus. Haec sunt verba ri Aristotelis quae uti obscurissima sunt, ita varias quoque in Scholis excitarunt contentiones. Ego verum Aristotelicae sententiae de causis fluminum et fontium sensum hunc esse dico. Primo dicit esse aquam quae colligitur a terra supervenientibus ex nubium resolutione pluviis, et quasi spongia quadam imbibitur, deinde paulatim postea aquam intus distillans dimittit per fontes et flumina; qui sensus planus est, ut ex verbis allatis constat. Alteram causam innuit per adscendentem vaporem, qui vapor infrigidatur et condensatur in aere existentem, sed per eum, qui intus delitescit et in frigidos cavernarum fornices impactus, ibidem in aquam resolvitur.
Et quamvis non abnuam, ex resolutione vaporum fontes oriri posse uti postea demonstrabimus; sed quid vapores illos excitet, quomodo imbibitio pluviarium guttarumque distillatio tantam aquarum molem suppeditare queant quantam subinde ex montibus evolvi videmus, concipi non potest; multo minus capi potest, quomodo in altissimorum montium lacubus, qui integros fluvios undiquaque perenni fluxu diffundunt, qui que fornice ad resolutionem vaporum in aquas necessario, non teguntur, adscendat aquae? Nec subsistit, in montibus tantum altis fontes, in campestribus maiorem subinde aquarum multitudinem per subterraneos fontes nasci, quam quae ex montanis evolvitur, et ingentes Lacus affatim demonstrant, uti infra ostendemus.
Cum itaque Aristotelis valde abstracte et more suo Metaphysice de Fontium causis philosophatus sit; nos ad propiores causas progressi, omnes occurrentium difficultatum scopulos, qui in obscura Aristotelis sententia latent, DEO dante, superaturos confidimus. Fontes itaque e vapore oriri in fornicibus cavernarum subterrestrium resoluto si universim consideremus, falsum est videmus enim et frequentissima experientia constat, in innumeris locis ubi ingentes Amnes et lumina ex Montibus suam originem obtinet, aquam non per modum fontibus Gangis, Nili, Padi, Rodani, Rheni, aliorumque Fluminum totius Geocosmi videre est.
Sed dicet nonnemo ex Peripato, Verum esse, non ea per morum ebullitionis evolvi, sed esse haud dubie intus ingentes aquarum promoscondos, qui ex resolutione vaporum in fornicibus cavernarum non secus ac in vitreo Alembici fornice, hac aquarum in subiecto hydrophylacio copiam praestant, quae deinde per fissuras Montium exitum quaerentes in flumen erumpant. Recte et scite quidem haec dicuntur neque ego ab hac opinione, ut ex praecedentibus patuit, alienus sum; multosque inveniet placiti sui socios; veruntamen hanc aquarum molem ex sola subterranearum cryptarum distillatione tantam colligi ut ingens statim flumen foras protrusum constituat ut credam induci non possum. Accedit huic altera difficultas circa vaporem in fornicibus subterraneis condensatum resolutumque in guttas, quem Philosophus ponit. Verum unde in frigidissimis cavernis, ad quas nec Vulcanus nec Phoebus accessum habeant huiusmodi vapor produci possit non video; cum neque vapor sine calore aquam attenuante, neque in frigidissimis caveris calor aquam in vaporem eliciens concipi unquam possit.
Ponamus autem, Calorem subterraneum per ordinatos sibi a Natura canales thermagogos intra huiusmodi undique clausas cavernas insinuari; sed quis nescit, tunc aestum tantum cum tempore incrementum sumpturum, ut is sicuti claustrum montis, ita aquam in eo contentam incredibili fervore sit calefacturus atque adeo quemadmodum in thermis fit, flumen non frigidum sed calidum et fumans site exiturum, exonerante se halitu calido una cum aqua per canalem hydragogum communem utrique. Quare haec sententia, si universim consideretur, vera esse non potest; cum uti non semper pluvi in montibus durant multarum que regionum montes ne quidem pluviarum capaces sint, ut de Gelboe Sacer textus testatur et de plurimis tum intra tum extra Zonam Torridam Montibus Geographi memorant, qui tamen plurimas aquas effundunt: ita quoque terra arida interioribus montium cavernis non perenni fluxu tantam aquarum molem suppeditare potest,quantam montes evomere novimus.
Ad alteram difficultatem dico, Fieri quidem posse ut distillatio resoluti vaporis nonnullos rivos efficiat, at tantam aquarum molem quam subinde montes in amnium morem profundunt, subministrare posse, nego; Quod hoc pacto demonstro. Et primo quidem sit experimentum omnibus notum de Alembico; quod sit signatum literis ABC, cuius inferius ventricosum vas sit A, humidum continens; B Vas in quo vapores colliguntur, et exprimit fornicem cavernae, sicuti A receptaculum humidi et fundum cavernae; C vero Vas resoluti in B vaporis aquam per canaliculum D recipiat.
Hoc posito sic argumentor: Vel enim A humore repletum vel eo vacuum, solo vapore per montium rimas in eum insinuato repletur. Si prius admiseris, dico sine calore attenuante fieri non posse ut aqua in vaporem agatur, quemadmodum in Vase A humore repleto, vapor sine igne nunquam assurget. Si posterius dixeris, Vapor in frigido fornice densatus, ex quocunque tandem calore montium rimas penetrante resolvetur quidem, sed in tam exigua quantitate per Canalem D descendet ut non nisi rivulum constituat, nunquam tamen flumen exhibere possit.
Et quemadmodum cessante in Vase A vapore, omnem distillationem consequenter cessaturam dico; ita vaporibus atque ex his pluviis in montibus cessantibus, cavernas humore destitutas, pariter a destituras assero et id potissimum aestivis mensibus, quibus omni pluviarum materia a sole consumpta imbres cessant et montes exarescunt. Et non obstantibus hisce defectibus, montes tamen semper suos effundere rivulos notius est quam ut dici debeat. Siquidem experientia constat, guttas in fornice sive montium sive Alembici, uti longas moras antequam cadant trahunt: ita aqua ex casu guttarum collecta statim ubi exitum reperit, elabetur, rivulo cessante tantisper, donec concha novo aquarum augmento repleatur: et in praecedente figura BC luculenter apparet, ubi in Vase B vapor in guttas resolutus, mox ubi sese per Canalem D in Vas C insinuarit, ibidem recollectus, mox ubi orificium incremento suo attigerit, per E Canalem statim sese exonerabit, et sic interposita nonnulla mora fluxus aquae cessabit, donec nova collectanea aqua repleatur, et sic semper per interruptas vices aquae fluxus nonnullas moras trahet.
Idem in montium cavernis contingere necesse est, cum resolutio vaporum in guttas, nunquam tantam aquarum molem subministrare queat quantam perennis aut rivi alicuius, aut fluminis ex monte eruptio sua natura requirit eo quod nunquam elabentis aquae quantitatem guttatione sua reparare possit; unde sequeretur quoque flumina et rivos nonnunquam cessare, subinde vero iterum currere debere, quod praeterquam quod experienti repugnet, etiam contra Naturae intentionem est.
Patet itaque, sententiam Aristotelis de fontium, fluminumque origine universaliter sumptam non subsistere; Alia itaque causa universalis, quae fontium fluminumque ex resolutione vaporum originem, praestet investiganda est, quam iam, DEO dante exponemus.
SENTENTIA AUCTORIS. De Fontium ex vaporibus subterraneis origine.
In nonnullis Fontibus ex resolutione vaporum ortis, quoad substantiam quidem rei, Aristotelis placito non invitus subscribo non tamen quoad modum. Quomodo igitur nos ex dictis vaporibus fontes enasci posse putemus, paucis exponimus: supponendo primo, Terram, ut iam sepe saepius ostensum fuit, partim hydrophylaciis, partim pyrophylaciis, aerophylaciis que instructam esse, quae ut Naturae operationibus servirent, vario siphones, meatus, hiatus fissuras, rimasque ad occulta negotiationis commercia exercenda magno Naturae consilio illis insertos esse voluit; qui si ex pyrophylaciis ducantur, thermagogos, si ex hydrophylaciis vero deriventur, hydragogos appellandos duximus. si itaque in unum ex hydrophylaciis montium canalis hydragogus magnam ignei spiritus copiam alicubi invexerit, aqua statim veluti ex benigno hospitis adventu sollicitata suscitataque, atque in vapores elevata fornici hydrophylacii adhaerebit, qui ibidem: frigore loci densati resolutique per cavernae parietes deflentes cavitatibusque collecti, per canalem tandem in fontem erumpent;:cum autem hi ex spirati halitus perennes sint, et vaporum resolutionem,et ex hac rivum consequenter, uti et fontem perenni fluxu aquas fundentem, perennem esse necesse est. Alter modus hic est: si vero in humidum montis alicuius subterraneam cavernam aquis non ita confertam, halitus illi ignei intraverint, fiet ut ii mixti humido locorum per quae feruntur vaporis naturam indunt, vapores vero cavernae insinuati, et in frigidum fornicem illisi, ibi condensati resolutique in aquam per Hydragogos canaliculos a Natura ordinatos fluentes pariter in fontem reumque perennem evadent. Atque hoc pacto Aristoteli sententia commode defendi potest. Qui vero dicunt ex pluviis nivibusque, de quibus postea agetur, in cavernis collectis fontes originem habere, bene dicunt, edi ob supra indigitatas causas, fontes quidem habebunt at o perennes, sed certis temporibus, cessantibus videlicet et pluviis et nivibus,aquis orbatos, a fluxu suo destituros, uti postea variis exemplis confirmabimus. |
Chapter I. Discussion. On the multiple causes of the origin of springs. |
LATIN transcription | |
CAPUT II. DISQUITIO. De principali generalique tum Fontium tum Fluminum causa.
搂. I.
MODUS PRIMUS.
Peripatus contra sacrum Ecclesiastis eloquium, negat fontium flaminumque origine ex mari procedere, sed sola aeris in vaporem condensati resolutione, uti paulo ante supra ostendimus, nasci affirmat; quod uti paulo ante, stando in generalis causa inquisitione salsum ostendimus, ita nostrarum partium erit , vario experimentorum apparatu contrarium id est, fontes et flumina omnia ex mari egredi, et illud redire, hoc capite explicare. Sola difficultas, quominus sibi istam rem persuadere queant Adversarii, in hoc unico consistit, quod concipere non valeant quomodo aqua contra naturalem suam inclinationem in altissimos etiam montium vertice elevari possit existente mari multo iis humiliori quam difficultatem si evicero, certe nullum tam insensati ingenii esse puto, quinon manibus pedibusque, ut dici solet, sit in meas sententiae partes iturus.
Dico itaquae, iuxta Suppositionem primam et secundam huius sectionis non Terrenum Corpus tantum, sed et fundum Maris innumeris meatibus perfossum, quod et in praecedentibus Libris inductione Marium Terrarumque abunde demonstratum fuit. Quo posito, certum quoque est, non sine quod mare, iuxta suppositionem secundam, tot tempestatibus, tot ventorum flatibus,tot descendentium nubium molibus prematur, fluxus denique refluxusque sui perpetua reciprocatione perenni inconstantia constantissimum sit. Arguunt haec utique magnum sagacis Naturae institutum, que uti nil frustra voluit, ita haec omnia in admirabiles Naturae fines direxit. Notum est ex Hydraulicis, quam age vel minima vis, qua premitur, sit contraria, utpote loco contineri nescia, vel enim pressa exundat statim, vel si exitum alicubi reperiat, mox per eum veluti vim sibi illatam fugiens, semitas ultra natur limites constitutas prosequitur; patet id in iniecto aquae lapide, patet et multiplici Hydraulicorum experimento, quae postea adducemus. Hoc posito dico, aquam super altissimos etiam montium vertices, uti ex lacubus montium perennibus, qui passim in iis reperiuntur, constat, ex mari nullo negotio deduci posse.
EXPERIMENTUM I.
Aqua pressa ubi exitum reperit, ultra naturalem inclinationem in altum adscendit.
Fiant duo folles AB, ex corio grosso, plicatiles, in quorum fundis inserantur duo canales GF , qui intra suppositae aquae vivae receptaculum DCEF porrigantur, lis duo platysmatia, ita constituta, ut elevato folle unum aperiatur, alterum eo cadente claudatur; receptaculum vero aquae sit discriminatum diaphragmate quodam GL, ne unius follis operatio alterius operationem impediat. Hoc peracto, ducantur duo canales HI, NO, coagmentati lateri receptaculi CDEF, e regione orificiorum binorum follium; canale vero HI, NO, platysmatiis suis instructi sint, ita ut ad protrusionem aquae aperiantur, et deriventur in receptaculum K. Si itaque operari volueris,elevato folle B, trahetur aqua receptaculi DCEF per canaliculum , intra follem; at mox ubi descenderint folles, aqua intus attracta et pressa pelletur per canalem H , intra vas. Interim cadente folle B, elevabitur alter follis A, et pari pacto aqua ex receptaculo DCEF, per appropriatum canaliculum G attracta, descensu suo premet aquam per canalem S, sursum in vas K, et sic alterno attractu et pressurae violentia aqua pelletur in receptaculum, quo din orificium habet per quod aqua sese exoneret, tanta copia quantam folles intra vas K expulerunt. Atque hoc pacto vas semper erit plenum aqua, perenniin affluxu durabit, praesertim fi aqua receptaculi fuerit viva, et folles artificio passim noto uti in figura vides, aquae motu alternis vicibus iam eleventur, iam deprimantur. Aqua pressa ubi exitum reperit, ultra naturalem inclinationem in altum adscendit.
Habemus machinam, iam illam Nature operationibus applicemus. Imaginare tibi, aquam in receptaculo CDEF contentam, esse mare seu Oceanum; folles vero fluxum refluxumque maris, qui alternis aquarum a Luna attractarum incrementis pressi, per canales hydragogos in fundo maris a natura insertos aquam expellant in hydrophylacia montium, quae vas K exprimit; atque hoc pacto nos dicimus, ayuar ex mari in altissimos montium vertices nullo negotio, ingenti aquarum accumulatarum pondere pressas exaltari. Quemadmodum enim soles alternis motionibus nunc deprimuntur, nunc elevantur: ita fluxus et refluxus maris 24 horarum spatio, bis alterna vicissitudine, reciprocationis leges instaurant, ita in sex horarum stationes dispertitas, ut in oppositis locis Oceani, sive quod idem est Luna in oppositis locis constituta, semper mare eodem tempore elevetur, et eodem tempore in aliis duobus quadrantibus oppositis deprimatur, quem fluxum et refluxum dicimus ut in sectione praecedente dictum fuit. Aquam vero non fluxu tantum et refluxu maris violentiam, sed tempestatibus et ventorum turbinibus, quin ab ipso incumbentis aeris vaporumque descensu premi et exprimi, sequenti experimento docebimus.
EXPERIMENTUM II.
Aer pressus premit aquam et expellit in defideratam altitudinem.
Fiat canalis ex plumbo ACB, qui in utroque extremo habeat conchulas A et B, et A conchula habeat ex centro extantem canaliculum C; B vero conchula sit aliquantulum profundior, et in centro habeat apertum foramen, intra quod canalis CB coagmentetur: et instrumentum habebis paratum. B concha repraesentet mare, montibus, in quorum vertices exaltatur aqua, humilius; A vero conchula referat ipsos montes mari altiores. Repleatur prius totus canalis per concham B aqua. Dico ex sola pressura aeris intra concavi capacitate latentis palma manus explanata, facta, aquam intra canalem BCA contentam pariter pressam, magno impetu ultra A in C per siphunculum C in magnam altitudinem expressum iri. Eodem prorsus modo in mari fieri putes, quod acris sive a ventis concitati impetu, sive a gravitate nubium aquis fetarum descendentium gravitate pressum, necessario cedens per hydragogos meatus (quos aqua semper impletos esse necesse est) ultra aequilibrium A sese in conchas montium multo mari altiores contra naturalem inclinationem exonerabit. Sicuti autem fluxus et refluxus tum maris, tum aer vel a vento agitatus, vel a nubium gravidarum descensu perpetuo fere ubique premitur: ita ex hac pressura maris per appropriatos sibi siphones cedentis, in concham montium hydrophylacticam, ex onerationem perennem esse necesse est: cum causam perennium operationum effectus perennes consequ, iam vulgo notum sit. Rarum sane experimentum, quod in nostro Museo magna spectatorum voluptate exhibere solemus; aqua siquidem aeris motu in concha B pressa et per canaliculum expressa intra concham A, et hinc per alium siphunculum, e, fluminis instar sese exonerabit. Experimentum adeo luculentum , ut instituti nostri causam prorsus ob oculos ponere videatur.
Sed dicet nonnemo suam maris tanta vi non premi, ut totam in hydragogo canali stabulantem aquam infiniti fere ponderis concitare possit. Huic respondeo, aquam intra hydragogum contentam non tantum facile moveri, sed et nullo pene negotio ultra aequilibrii sui terminos protrudi; quoniam enim aqua intra canalem BC, in H et B aequilibratur, non ei aliud spatium ultra nature terminos conficiendum est, quam ex A vel H, intra concham CA Iterum, quoniam cumulus aquarum aestuantium in mari, aut etiam ventorum vis premens multo potentior est, quam aqua inter A et H aut inter H et C contenta, certum est ex Hydrostatica nostra, aquam utpote ad tantae aquarum concitatarum moli resistendum impotentem, necessario a potentiori principio, sive a potentia maiori cedere coactam, intra concham CA sese insinuaturam, per canales a natura ei coagmentatos. Eodem modo ventorum flatibus, quibus mare premitur. eandem potentiam, ad aquam in canalibus hydragogis contentam,ultra aequilibrii sui terminos elevandam, inesse dicendum: Siquidem aquarum ultra aequilibrium elevandarum molem, ad aquarum in Oceano prementium molem quasi insensibilem esse, sequenti Schemate ostendemus.
Primo suppono, iuxta communem Geometrarum computum, quamvis alii aliter sentiant, Semidiametrum Terrae non esse nisi 3600 milliarium, quorum 60 uni gradui coelesti respondent; hanc vero Semidiametrum a superficie maris, sive a terra Mathematice globosa desumi. Cum vero montes, quorum basis est dicta superficies, ea altiores sunt, iam demonstrandum est, quanto altius mare ultra suum naturalem terminum tendere debeat, ut intra conchas montium sublevare possit.
Sit ere semidiametros AB, 3600 milliarium longa, quae et terminetur in puncto superficiei maris aut terrae globosae HAT. Iam ponamus montem altissimum totius Geocosmi, quo maior altiorque in Telluris Globo, uti ex Montium altitudine in Tabula Lib 3. exhibita patet, dari non potest: haec adiice semidiametro Terrae BA et prodibit linea AC, quae montis altissimi in Geocosmo summitatem exprimit sicuti itaque sese habet BA ad AC, ita semidiameter Terrae ad montis altitudinem AC., 30 milliarium quae respectu vastissimi et immensi Oceani, Terraeque adeo exiguam proportionem habet, ut vix sensibilis reddatur; tantoque semper proportio reddetur insensibilior, quanto montes minorem altitudinem habuerint; ita ut Picus in Tenerissa, Olympus in Asia, Aetna in Sicilia, Caucasus in Asia, Athos in Macedonia, respectu vastitatis Oceani quodammodo evanescere videantur. Unde infero Oceani aquas sive fluxu, refluxuque sive tempestatibus, ventorumve vi, sive nubium descensu pressa, nullo negotio etiam in altissimos vertices montium eiaculari posse: totumque errorem esse humanae imaginationis ludibrium; homines enim assueti praesentibus, dum montes adeo altos coram intuentur, mirantur. quomodo in tantam altitudinem aquae extolli possint, non considerati Orbis terreni Oceano circumfusi vastitate, ad quam montes, uti ostensum est, vix quicquam sensibilitatis obtinent. Huic succedit alia phantasiae deceptio, dum sibi imaginantur, exiguam quandam aquarum in Oceano molem premi; nequaquam:est enim tumor ex accumulatione aquarum a Luna pressarum tantus, ut non dicam ad aliquot milliaria, sed ad multa milia milliarium sese extendat: tumores enim maris, quia Luna in Oceano causantur, uti semper sunt oppositi, integrum Oceani quadrantem unusquisque tumor occupat,uti ex Figura patet. In qua tumores maris ABC et DEF, oppositi duos praecise quadrantes Geocosmi occupant; pressura vero maris totidem occupat, videlicet BD et CF; sed haec fusissime exposita vide in Tertio Libro Sectione prima De motu sive de fluxu et refluxu maris. Perambulant enim hi tumores spatio 24horarum circa totum Telluris Globum, eo Naturae consilio, ut accumulatarum aquarum pondere mare agitent,et intra canales hydragogos a natura Telluri insertos, in montium expellant hydrophylacia; et quoniam hi tumores perennes sunt, affluxum quoque aquarum intra dicta hydrophylacia esse necesse est: neque, quamdiu Mundus durabit elementum aqueum sollicitare cessabunt. Cum itaque tumores li adeo ampli sint, et violenter accumulentur singule quoque tumorum portiones aquas aeque premant, luculenter patet, non eos per unum tantum canalem hydragogum sed per innumeros, quorum aquas perpetuo sollicitant, sese intra universos Telluris montes exonerare; quae quidem exoneratio tanto erit facilior, quanto hydragogi siphones erunt obliquiores; quod et hoc experimento expono.
Fiat vas ex plumbeis aut ferreis laminis AB, cuius canalis ex B in C obliquo situ deducatur, alius ex E in D perpendicularis: prematur aqua qua vas repletum esse debet, vel plana manu, vel pistillo aliquo. Certum est, aquam multo facilius ex B in C pulsum iri, quam ex E in tubum perpendiculariter erectum ED; quia pondus aquae in obliquo situ; minus quam in normali situ ponderat, uti in Hydrostaticis nostris demonstravimus; unde ad hoc principium Natura sagax respexisse videtur, dum canales huiusmodi non directe intra Terram perpendiculariter, sed obliquato ductu, ad aquarum faciliorem propulsum detorquere voluit, uti ex canali BC patet. Accedit, quod non omnes canales hydragogi fundo maris sint inserti, sed plurimi quoque parietibus montium terrestrium, qui ad mare situm habent, aut Insularum lateribus a natura insiti et sicuti illi pressura molis aquae sollicitantur, ita hi tum appulsu undarum tum tempestatum, ventorumque, tum refluxu maris aestuantis pressi facillime in quos vis montium vertices aquam devehunt.
Obiiciet forsan hoc loco aliquis, Motum maris minime violentum, sed naturalem esse debere; quod stante nostra hypothesi non fit. Respondeo, Naturam semper naturali motui intendisse iungere nonnihil violenti quod quidem non proprie et simpliciter violentum dici debet, sed ex concomitantia quadam necessaria, uti ex omnibus Naturae operationibus patet. Hoc pacto universum mare perpetuo inquietum turbulentumque non naturali vi quadam, sed agitatione tum ventorum, tum fluxus et refluxus maris, qu undae undis violentiam quandam imprimunt. Patet et hoc in Meteorologicis impressionibus, ut dum ventus arbores prosternit et turres deiicit, terraemotus quoque civitates evertit, mare retroagit, susque deque vertit omnia; quae haud dubie tametsi naturales operationes sint, sine violentia tamen eaque maxima fieri non 'possunt, utpote eas consequente. Pari pacto, ex impulsu maris intra canales hydragogos facto, ara necessario, vioenter resa, sese ultra naturae suae terminos exaltare cogitur; estque impulsus quidam, qui ex naturalium rerum operationibus necessario consequitur. Uti igitur hae operationes a Natura intentae sunt, ita et perpetuae. Si enim simpliciter violentum essent, iam utique in totum defecissent, sed durant , durabuntque, quamdiu Mundus consistet; uti tot saeculis Aetna tot ardentia loca, tot tamque varia thermarum genera testantur. Fateri ergo cogimur, haec moliciter quid violentum minime dici debere, sed naturales esse effectus suae causae naturali connexos.
Facit ad hanc nostram sententiam expositio D. Thomae supra eum locum Aristotelis, Nullum violentum perpetuum: ubi express dicit, Nullum violentum esse perpetuum. Nisi causa st perpetua: perinde ac si diceret: si quidpiam violentum videatur in operationibus naturalibus, id tamen violentum proprie et simpliciter dici non posse, cum causam naturae perpetuam effectus naturae perpetuus necessario consequatur.
Non est ergo haec operatio in genere violenti, sed perpetui, uti caeterae species sunt perpetuae et intentae a Natura; quemadmodum in humani sanguinis circulatione, sanguinis gravioris ex pede in caput adscensus non dicitur violentus, sed a natura intentus, atque adeo perpetuus durante homine. His expositis, iam modum rationem exponemus, qua aquae ex mari in altissimos monte et in caetera hydrophylacia montium eleventur.
Et primo quidem suppono, Hydrophylacia Naturae, ut et siphones, sive inciles hydragogos non casu uat fortuito, sed magno Naturae confilio imo non minori industria, quam venas et arterias in corpore humano sive Microcosmo, vasis humorum, insertos fuisse; et quemadmodum Aeterna sapientia omnia in numero pondere et mensura constituit, ita quoque interiorem Geocosmi oeconomum et fabricam iis adminiculis instruxit sine quibus aeternum praevidit causas rerum nullum effectum producere potuisse.
Mirantur multi, nec capere possunt, quomodo at. ut. v.g. Alpes Gallia, Germani, atque Italia comprehensae, tot flumina: tot amnes fundunt, qui a perenni fluxu nunquam vela primordiis rerum hucusque cessarunt, neque dum Mundus stabit, cessabunt; unde, inquam, Danubius, Rhenus, Mosella, Mosa, Rhodanus, Arar, Padus, Ticinus, Oenus, praeter innumerabiles minores fluvios rivosque uti et lacus originem ducant; quos si quis ex guttarum intra subterraneas montium cavernas distillatione, uti Peripatetici, originem suam sumere dixerit, is omnium opinione rem ridiculam asseret. Cum omnes guttae hinc inde per fornices montium collectae vix unum flumen conficere queant. Aliud itaque arconum Naturae hic latet, quod hoc loco manifestandum arbitratus sum.
In memoriam revocet Lector, quae Libro Tertio de Hydrophylaciis montium diximus; et inveniet, quod sicuti in Alpibus, ita in omnibus aliis vastissimorum montium catenis, singulari DEI OPT. MAX. providentia ab exordio rerum dicta hydrophylacia constituta sint; ex quibus in diversas Mundi partes flumina, tum ad irrigandas Regiones circumiacentes, tum ad utilitatem hominum navigationisque commodum deriventur. Derivari autem tot actam ingentia flumina perenni non possent, nisi dicta Hydrophylacia novo semper et novo aquarum commeatu replerentur; quod ex vaporum intra cavernas montium resolutione fieri non potest. Nam, ut supra dictum fuit si omnes totius aeris vapores in aquam resolverentur, illi tantae ac tam continuatae aquarum moli sufficere non possent; neque pluviarum niviumque resolutio, cum illa non sit perpetua, sed certis temporibus a madefactione desistat, et consequenter flumina quoque necessario a fluxu suo cessare deberent, quod experientiae repugnat.
Aliud itaque non occurrit, nisi quod dicta Hydrophylacia ex ari aut Oceano, quotidie per subterraneos meatus repleatur; quod quomodo fiat, ostendo.
Sint vel unum, vel plura Hydrophylacia ABCDI, intra montium concavitates veluti lebetes inserta, quorum hydragogi siphones subterranei sintGLM, GLB, EO QP, HI, eorumque orificia in fundo maris sint GEQ. Dico ex continua fluxus etr efluxus, ventorumque vi aquas in fundo pressas totam molem aquarum quibus subterranei meatus usque ad hydrophylacia pleni sunt intra ea exoneraturas. Unde bydrophylacia semper plena. per rimas meatusque montium tandem in flumina erumpent, uti in Figura apparet; ut vel ex hoc oculari ad spectu sinum origo luce meridiana clarius eluceat.
Vides quoque, quomodo in altissimo montis D vertice, per subterraneum meatum QP, lacum D efficiat flumina fundentem; neque lacunam aut pluviarum aut nivium liquefactarum augmento ortam dixeris, cum hoc pacto utique cum tempore siccaretur; sed lacus huiusmodi limpidissimi sunt uti Lacus in vertice Montis S. Gotthardi, qui Fluvium Ticinum per multiplices hinc inde catarractas in profundissimas valles perpetuo motu praecipitat; quod luculentissimum signum est, eum aliunde semper novo aquarum commeatu ditari; neque resolutione vaporum eum nasci dices cum omni fornice destitutus aprico coelo gaudeat.
Notandum quoque, in huiusmodi Alpibus varia esse Hydrophylacia, nunc altiora nunc humiliora, qu tamen semper per communicationem quandam sibi correspondeant;et nonnulla quidem tecta montibus, nonnulla vero (quemadmodum fere omnes montium lacus sunt) su aperto coelo stationem suam exhibeant, uti sunt in Helvetia Lacus Lemanus, Lucerninus, Tigurinus, et Acronianus, quos ex communi in varias stationes dispertito hydrophylacio intra vastissimos montium recessus exporrecto nasci, ei nullum dubium esse debet, qui praecendita rite intellexerit. Si enim per Divinam potentiam dicti Montes iuxta horum apertorum lacuum superficiem dissecarentur. invenires utique immensos intus acus, innumeris canalibus hydragogis aquam proiicientibus instructos, hosque cum externis et apertis lacubus non tantum communicantes, sed qui sub aequali planitie intus continuentur. Reperires praeterea Lebetes quosdam altioribus motium oricis insertos, qui per latera montium exitum reperientes in fontes rivosque varios evadunt. Et ne putes haec tantum coniecturis nos assequi, sed ita sese habere Historiae hydrographicae luculentissimis testimoniis ii comprobant.
Referunt inter caetera in Nicarogua Americae Provincia ad ingentem lacum crypta esse vastissimam, intra cuius recessus intimos penetrantes barbari, vastissimum lacum instar aris sine termino reperiri asserunt, in eoque tam horrendas aquarum catadupas, tam formidabilem sonum percipi, ut nisi statim pedem referant, sonitu obsurdescant. Idem testatur Olaus Magnas de Cavernosis Litoribus Bothniae, de quibus alio in loco uberius actum est; idem observari intra Regni Sinensis nonnullos montes, lacubus, fluminibusque subterraneis refertos, mihi non semel retulit P. Martinus Martiniius, quod et in suo Atlante postea publici iuris fecit; et de montibus quibusdam Austriae Superioris refert P. Andreas Eissert Societatis nostrae sacerdos; de quibus suo loco. Dicitur et in Lacu Fucino ingentem cryptam reperiri, quam si quis ingrediatur, is praeter immensum lacum quem reperit lacui externo continuatum, ruentium quoque aquarum sonitum magna intrantium formidine percipiat.
Et cum ego semper ex iis qui talia mihi narrabant, inquirerem, utrum intra dicta antra aliquam aquarum distillationem perciperent, sancte affirmarunt neque distillationem, neque subterraneam illam, quam Peripatus sibi fingit, diam unquam sese observasse.
Sonitus itaque aquarum ruentium aperte doce, per canales hydragogos alicubi aquam per immensa praecipitia sese intra subterraneum lacum praecipitare.
Innumera huius rei exempla hoc loco adducere possem ; sed quia ea iam aliis in locis exposita sunt, iis immorari nolo. Lector ex apposita hic Figura Hydrophylacii interiorem constitutionem graphice delineatam consulat bi vides intra montem situm lacum, intra quem ex lateribus montis per subterraneos canales aquae in dictum lacum praecipitantur, quae postea ex lacu subterraneo per occultos canales alios in exteriores campos evolutae lumina et lacus efficiunt:uti Typus docet.
Interim haec ad propositum nobis argumentum demonstrandum sufficiant. |
Chapter II. Discussion. On the principal and general cause of both springs and rivers. |
LATIN transcription | |
CAPUT III. DISQUISITO De reliuis modis et rationibus
搂. I. MODUS II.
Quomodo naturali attractu ex metu Vacui subinde aque in altum educantur?
EXPERIMENTUM.
Fiat ex plumbo concha de, vitro cooperta BX et C; habeat haec concha intra columnas BH et CL concham F, ex qua F canaliculas, conche d e insertus et in E apertus collocetur; hoc peracto inseratur fundo conchae de alus canaliculas EG, cum epistomio S, cui alia concha L sit supposita; comunae autem BH sustineant totam machinam; qua confecta, replebis concham superiorem d e aqua per apertam cochleam, quae deinde ita claudatur ut aer subire non possit; repleatur et aqua concha F.
Quibus absolutis si epistomium S, canaliculi e SG aperueris, a naturali fluxu descedens aerem in vase ABC attrahet; hic attractus, cum quem in locum abeuntis substituat, non reperiat, is ilico Vacui formidie percitus, aquam in concha F contentam per canaliculum F duiciet, quae summo impetu per orificium E in fontem erumpet; haec relapsa intra concham d e per canaliculum e G sese exonerabit in concham HL, novam semper ex concha F aquam trahens; ita ut si conca F ex fonte aliquo perpetuo repleatur, dico aque fluxum quoque in concha d e perpetuo duraturum concha nunquam exundante; cum quantum attrahit ex concha F, tantum per siphonem e S demittat. Habemus experimentum in Museo nostro quotidiano usu comprobatum. Iam id ad instituti nostri materiam applicemus.
Imaginare tibi concham quandam intra concavum monti quod vitrum BAC exhibet, ad quam aer extrinsecus penetrare non possit, existere; habeat autem haec concha aliam vicinam sibi e latere iunctam, qua sit F quae aquis ex rio quodam perenni, quocunque tandem modo exorto, scateat. Correspondeat vero per meatum montis veluti canaliculum quendam Fe. conchae de et quoniam huiusmodi concha alium canalem habet es intra ima montis protensum, certum est, concham de aquis, per fibras montis confluentibus, mox ubi repleta fuerit, per Canalem eS sese exoneraturam, et consequenter, ne abeunte aqua, concavum montis metu Vacui laboret, ex concha F tantum aquae attracturam, quantum per canalem eS dimiserat; atque adeo concha de perpetuo aquis scatebit. Exonerante itaque se concha de per canalem es et in G aliud concavum reperiens inde in fontem vel rivum perennem transibit. Oportebit autem canali orificium, nonnihil supra aquae conchae de superficiem, sive id in medio, sive in parietibus antri constitutum fuerit, eminere, ne aqua in concha de, quae per canalem es exonerari deberet, per canalem dF, sese exoneret. Vides itaque ex hoc Experimento, quomodo fontes rivique subinde metu Vacui, ex perpetuo aquarum aliunde derivatarum attractu fieri possint.
Forsan hic mihi quispiam obiiciat nimiam et supervacaneam Natur industriam. At is sciat, nihil arte fieri posse in Hydraulicis motibus, quod non suae operationis principia a Naturae panturgae exemplari, et Eternae Legis rationibus deducat; certusque sit, quod sapientia Cosmotechnitis per Naturam Artem suam, nihil frustra, sed omnia summa providentia, uti alia omnia in hoc Universi Theatro, ita et potissimum in Subterraneo Mundo, ineffabili opificio constituerit; quod deinde homo Naturae simia, quantum potest in suis operationibus quovis modo imitari affectet
MODUS III.
Quomodo Fontes Flumina ex pluviis nivibus liquifactis constitui queant.
Flumina et Fontes subinde ex pluviis et nivibus liquefactis fieri, non facile negaverim, cum experientia id aperte doceat; sed hiusmodi fontes et flumina perpetua esse, id ut credam, induci vix possum. Hoc autem modo fontes fiunt et flumina; In planis verticibus lateribusque montium, coacervatae hyberno tempore nives, Sole Borealia Signa transeunte paulatim aestu Solis pluviis quecadentibus liquefiunt, liquefactae partim per hiatus montium, partim per anfractuosos saltus sese paulatim intra cavernas seu Cryptas Subterraneas insinuant, quibus si pluviae imbresque accesserint: tum ecce dictae cavernae nimio aquarum incremento gravatae, dum per hiatus fissurasque montium se exonerant, aquae exoneratae in fontes: et ex horum corrivatione in flumen tandem abibunt; durabitque fluxus tam diu, quam diu nivium liquefactio durabit; qua finita flumen a fluxu suo, alveo siccato, cessat. Innumera huius rei exempla adduci queunt: sed unum loco omnium sufficiat, quod summa diligentia in Gallia Narbonensi me obfervasse memini Anno 1631, in fonte seu potius flumine Vallis Clause, quam vulgo Vocluse vocant.
Est inter Carpentoractum et Cavallionem, quatuor leucis Avenione dissita Vallis quaedam prorsus horrida, et rupium pendentium adspectu formidabilis, in qua omuc in hunc usque diem spectatur, tametsi temporum in iuriis diruta, intra quam Fransiscum Petrarcham olim, si quandoque poetico solitorum sibi studiorum oestro percitus, solitudinis amore rapiebatur, se contulisse ferunt, ut ab omni aulici strepitus tumultu longe semotus animo liberiori expeditiorique, ea qua animo conceperat, perficeret. Non procul ab hac domo ingens in rupibus a natura effecta, intra undique et undique clausam vallem, Spelunca visitur, quae, mirum dictu, ad dimidium anni Spatium Semper sicca, ne quidem vestigium humiditatis ostendit. Speluncam vero ingressis, uti egomet quam curiosissime observavi, occurrunt diversi hinc inde meatus, in quorum maiori terminus non reperitur, dicuntque ad plurimas leucas sese intra Montium Alpinorum recessus porrigere, in varios insuper ramos ita dispertitos ut Labyrinthum te ingredi iurare possis. Dicto itaque tempore, totus, hic tortuosus meatus multiplici ramorum diffusione formidabilis, hyberno tempore videlicet, siccus et arena minutissima variisque Mineralis materie quisquiliis constratus cernitur. Mox tamen eo tempore quo nives in Delphinatus Montibus sive Alpibus Cottiis liquefieri solent, tum ecce dictus meatus per Os Speluncae, ingenti fragore tantam aquarum molem eructat ut impetu suo sex molas, ab Ostio non nisi quinquaginta passibus dissitas, statim vertat; et, quod mirabilius est, flumen una truttis aliisque piscibus, quos utique aqua subterranea (intra quam per voragines sive fluminum, sive lacuum impetu quodam abrepti fuerunt) secum adducit, mox repletur, Nivibus vero paulatim consumptis et lebetibus aquaticis evacuatis et flumen, induciis constitutis usque ad suum tempus, cessat, piscibus evanescentibus, qui haud dubie instinctu quodam defectum aquae praesentientes, tempestive se intra flumina quae ad Insulam, non procul hinc dissitum locum, subducunt. Atque hoc pacto fontes flumina ex nivibus liquefactis fiunt.
Pari modo ex pluviis et imbribus subinde fiunt flumina hoc modo: In altissimorum montium iugis, aut in vertice, aut iuxta verticem plana aut concava loc reperiuntur, aqua referta pluviali ibidem collecta, et paulatim in lacum stagnante, unde fit, ut per fissuras montium aqua intra Subterraneos crateres insinuata et augmento abundans, tandem in flumen erumpat; cuiusmodi videre est in planitie iugorum Appennini, quae tendentibus Roma Lauretum inter Collem Floridum, vulgo Colle Fiortio et Seravalem intercluditur, ubi tota illa planities hyberno tempore in stagnam evadit non nisi ex pluviis et nivibus liquefactis constitutum: aestate vero et auctumno in floridissimum pratum; et pinguia pascua efflorescit.
Unde saepius hac transiens, dum mirarer unde tanta aquarum moles tam cito evanesceret quoniam admiratio ad inquirendam causam sollicitat, peritos loci ea de re consului, qui me conduxerunt ad locum, in quo ingentem Voragine, ostenderunt, per quam aqua sese exoneraret, addideruntque aquas per subterraneos meatus non procul a Tyberi ex ingenti montis spelunca in lumen sese exonerare; quod flumen currit stante laccu, siccatur exarescente lacu. Simila loca reperi in Apennino Hetruriae, de quibus consule ster nostrum Hetruscum.
De mirabili Campo in Carniolia:
In quio per ai decursum, suis natura destinatis stationibus, indigenae seminant et metunt, venationes instituunt, et tandem toto campo in lacum commutato, piscantur.
Est in Carniolia non procul Laubaco locus admiratione sane dignissimus quem hoc loco describendum duximus. Hic locus primo aestivo et auctumnali tempore, pratum multiplici germinum foetura gravidum mentitur; in Novembri vero longe lateque stagnantis aquae speciem refert, totaque hyeme glacie constrictum comperitur; Verno vero tempore defluente aqua in agrum sementationi aptissimum evadit; ita ut unus et idem locus, nunc ager, nunc pratum fruticosum modo lacus, triplici a Natura sibi concredito munere fungatur; neque sine insigni publici boni emolumento: cum copiosa messe tum frumenti tum leguminum foenique patriam non beet duntaxat, sed et venatione leporum aprorumque stivo tempore oeconomis non exiguum praestet subsidium uri et sub hyberni temporis initium copiosa piscium captura insigni sane commeatu territorium provideat. Visis prodigiosis huius loci effectibus, iam causas eorundem inquiramus.
Quaeritur igitur primo, Unde tanta hic loco aquarum copia proveniat, quae derepente in praeamplum lacum evadat? Respondeo, hoc accidere eo quod in alpibus Penninis ingens nivium, qua cooperiuntur, copia aestivi temporis decursu continuo liquefiat; unde sit ut Alpium hydrophylacium nivium liquefactarum incremento circa finem Octobris paulatim exuberet, exundatione vero sua per occultum quendam Subterraneum meatum in hunc locum sese exoneret. Nam. ut indigenae observarunt statuto tempore cum maximo frigore ex visceribus cum scopulos rupis vicinae, tum ex centro campi aqua evolvitur totam planitiem in lacum convertens.
Quaeritur 2 de lacui tanta piscium copia? Respondeo ex hydrophylacio quodam seu lacu externo aut interno piscibus referto, qui magno impetu redundans una secum in hunc locum pisces rapiat; uti in multis aliis similibus locis accidit. Quod vero Verno tempore lacus una cum piscibus ne uno quidem superstite, evanescat: ratio est, quod aquae defluxum paulatim secuti, per subterraneum meatum eo unde venerant, revertantur.
Atque hoc pacto, locus a tyrannide aquatum liber in campum agrumque vertitur pinguis et opimae glebae, adeoque seminationi aptissimum: messe vero peracta multiplici stirpium fruticumque germinatione sylvescens, Leporibus, Apris, Lupisque stabulationi aptissimum locum praebet: donec nova inundatione oppressus campus denuo in lacum mutatus Neptuni subdatur iurisdictioni. Duratque hac admiranda sane Naturae 峒愇何合嵨何晃废兾瓜 quotannis, duratura sine dubio in perpetuum.
MODUS IV.
Originis Fontium et Fluminum, qui fit ex Subterranearum aquarum confluxu.
Fieri non potest ut ex tot annuis diluviis, niviumque liquefactarum concursu, nonsubinde ingens arum in subterraneis in subterraneis hydrophylaciis moles coacervetur, hoc modo: Cum enim montes porosissimi sint, et innumeris fissuris et hiatibus pateant, aquae per hos insinuatae ubi hydrophylacium sive lebetem quendam reperiunt, eum confluxu suo replent; unde vasorum angustiis presse, eas exundare necesse est; exundatae vero per alios hiatus et canales in flumina erumpunt.
Hinc patet, cur certis temporius flumina adeo siccentur, ut nullo negotio transvadari possint, alio tempore ita intumesant ut omnem itinerantibus transitum prohibeant; quia cessante confluxu aquarum, flumina diminui, contra augmento aquarum durante, ea intumescere necesse est.
Est autem non exigua inter huiusmodi flumina differentia; quod nonnulla prorsus siccata a fluxu desistant; atque huius alia causa assignari non potest, nisi unicus pluvialium aquarum intra lebetes montium confluxus, quo durante durat flumen, quo cessante, cessat flumen: nonnulla vero fluxu quidem perenni durant sed non eodem tenore plenitudinis ut potes iam aquis diminuta, iam aquis tumida; cuius rei ratio est, quod intra hydrophylacia quae a mari originem suam ducunt, aliis extemporaneis subinde aquis, pluvialibus sive repleantur: quarum maiorem consequenter copiam, consequenter copiam, quibus flumen intumescit, fundunt. Loquor autem hic non de torrentius, qui solo aquarum, quae tempore imbrium intra plicas montium colliguntur, confluxu constituuntur: sed de illo aquarum augmento in fluminibus, quod subinde etiam coelo sereno, tranquillo, nullisque pluviis obnoxio, derepente oriri solet. Vide quae in Tertio Libro de Origine Nili fuse prosecuti sumus
MODUS V.
Altiorum Montium Lacus ineriorum montium hydrophylaciis aquas influunt; Unde fontes et flumina.
Contingit non raro, in altissimis montius Lacus ingentes observari qui uti verticem suum ultra omnes pluviarum metas extollunt, ita ab iis augeri nequeunt, uti de monte Atho referunt; atque adeo non nisi a mari, dicto iam supra modo originem suam indubie nanciscuntur. Huiusmodi montium lacus, quemadmodum perpetuo replentur, ita et per subterraneos inciles in inferiorum montium lebetes deletur unde huiusmodi lebetes aquarum beneficio aucti ditatique in fontes et flumina, iuxta meatus a Natura iis destinatos, funduntur.
Videtur huiusmodi corresponsus montium potissimum in Alpibus; in quibus non infrequenter ex inaccessis montium verticibus ingentes catadupae evolvuntur, quae tamen mox in scopulosis vallibus, clausisque montium crepidinibus absorpte, alibi exitum sibi parant. Vidi et ego ex Lacu Montis Cimini Hetruria (quem vulgo il Lago del Vico nominant) in altissimo loco constituto, per subterraneos meatus Roncilione rapidissimum famen erumpere; aliosque tres lacus vicinos inde derivari in Itinere nostro Hetrusco fuse ostendimus, quod consulas velim.
MODUS VI.
Fontes et flumina subinde quoque ex ventiss subterraneis nasci posse.
Qui sagacis Naturae abditas vias penetrat, is aperte fatebitur, nihil ei in admirabilium effectuum productione denegatum esse; quemadmodum enim mira arte in aquis ex mari in altissimos montium promocondos evehendis, utitur ita et mira industria in iis per ventos subterraneos halitusque in altum attollendis pollet; quod iam ostendere aggredior. Cum itaque Ars nil aliud quam Naturae quaedam imitatio sit, certum est, quidquid arte conficitur, id prius Nature prototypo inestitisse; quod sequenti technasmate demonstro.
EXPERIMENTUM I.
Docens, quomdo vi ventorum subterraneorum aqua in altum extollatur.
Fiant duo vasa contigua AB ex plumbeis vel ferreis laminis D diaphragmate discriminata: Hoc facto ducantur tres caules, eo quo in figura constitutos esse vides modo. Primus EF utrinque apertus ex superiori fundo E,cui coagmentatus sit, deriventur per diaphragma CD in F. Secundus IK utrinque apertus derivetur ex fundo I usque in K. Tertius GH ex G per fundum superiorem in H ductus nonnihil emineat habebisque machinam paratam. Effectum itaque machinae spectaturus, repleatur vas A per foramen V aqua, obturatoque foramine V, proiiciatur intra craterem VHE, que per canalem EP descendens, aerem in vase B stabulantem, per canalem IK expellat, aer vero hinc expulsus in vase A premet aquam, quae pressa cum per canalem GH, effugium non reperiat, per eum sese exonerabit in limpidissimum fontem, uti vides. Habemus experientiam iam nostro instituto eam applicemus.
In praecedenti sectione docuimus, ventos ob halitum copiam subterraneis cryptis perpetuo dominari; cum enim obstaculis montium inhibiti ampliorem locum quaerant, nec inveniant, per subtilissimas etiam rimas fissurasque montium veluti siphones quosdam, summo impetu evadunt; ubi intra lebetem aliquem aquam reperiunt illam haud dubie prement: et siquidem crypta alium siphonem habuerit, per eum aquam exprimet. Sed rem exemplo ostendamus.
Sit mons FGH intus habens hydrophylacium A, fornice clausum, intra quem fissura ex D per modum siphonis pateat, et sit. Dico ventos per ignis subterranei halitus aut quovis alio modo excitatos, et percanalem DC compulsu intra fornicem hydrophylacii A dum exitum non inveniunt , aquam pressuros; aquas vero pressas alium quendam hiatum, veluti per quendam canalem, qui sit EI intra lebetem B montis X lebete A sublimiorem, sive is intra five extra montem in eius vertice constitutus fuerit, i sontem aut lacunam sese exoneraturas. Ratio ex praecedent experimento luculenter patet.
EXPERIMENTUM II.
Notum est experimentum de tortoso siphone, quem ubi aqua repleveris, uno extremo in vasis fundo aquis repleti posito alterum extrorsum directum fluere siveris, totum vas exhaustum iri et si viva aqua vas scateat, fluxum per siphonem quoque perpetuo duraturum. Simili prorsus modo, subinde intra subterraneos meatus accidere tibi persuadeas velim.
Sit lebes intra A montis viscera, sit et alius intra montem C ex cuius fundo meat CE a natura sit directus in lebetem A ex edo vero F alius meatus longior primo, deductus set in canalem B. Fluente itaque aqua ex lebete A per canalem F g in concham B necessario Vacui formidine aqua ex lebete C per canalem CE attracta, in locum abeuntis se substituet, scilicet in lebetem A; et uti aqua quoque in cratere C est perpetua, ita quoque fluxus per canalem: F in B craterem perpetus erit; ubi quoque se foras vel in fontem,vel in rivum exonerabit.
Hisce artibus ludit in Subterranea Oeconomia Naturae sagacitas: quae quam visa nostris sensibus quam remotissima sint ita tamen subinde fieri, ipsa ratio dictat. Cum tota naturae operatio, uti non in alio quam in attractu quodam et repulsu consistit ita quoque aquis ducendis partim vi expulsiva ut inprimo experimento: partim attractiva, uti in secundo hoc experimento patuit, utitur.
MODUS VII.
Quomodo fotes et flumina nasantur humitatis attractione.
Iam saepius inculcavimus quomodo universae porosae Telluris fibrae tum ex mari, tum ex lacubus et fluminibus humidum it nutrimentum suum naturali quodam appetitu attrahant; cum enim innumeris fissuris fibris, porisque Terra constet, per eas mare veluti per ena quasdam. dum sese insinuat, Telluri universae debitum at mentum per infinitas alias venas, haud absimiles venis capillaribus in corpore humano, praestat. Sicuti enim incisa pelle quocunque humani corporis loco, statim sanguis exit, exceptis callosis locis: ita nullus fere locus est in Tellure, in quo si altius terram eruas, aquam non subito reperias, exceptis nonnullis locis desertis et sabulosis, quae callosis partibus in humano corpore non incongrue comparantur; et sicuti hae fi altius perfoderis sanguinem, ita illae aquam tandem subministrant. Est itaque universus Terrenus Globus fibris fissurisque, uti diximus, non secus ac Corpus Humanum venis, atque ex his propagatis capillaribus pertusus; per quas uti Caro, itaCorpus Terrenum, insito quodam appetitu necessarium nutrimentum attrahit. Fit autem haec attractio multis modis; primo partes montium, postquam halitibus igneis exaruerint, insita quadam vi, in suae siccitatis ariditatisque remedium, vicinas humoris venas suctu attrahunt et hoc pacto, ne prorsus corrumpantur, instaurant secundo, invenitur inter terrestres glebas subinde gypsea seu cretacea materia, que uti mira vi ad sugendum, ex insita sibi siccitate, pollet, ita aquam quoque ex imo loco in altum elevans in extima sua parte in lacunam efformat. Experimento res clarior fiet.
EXPERIMENTUM.
Fiat ce columna AC ex gypso, in cuius summitate crater B formetur; hanc impositam in centro C, conchae D, aquis repletae, per aliquot horas relinque, et invenies aquam a gypsea columna suctu successivis partibus paulatim attra tandem usque ad craterem B columnae A pertingere ibidemque usque ad inundationem perseverare; cratere vero evacuato exsiccataque columna, novo suctu craterem aqua repleri Idem quoque in montibus gypseis seu cretaceis fieri tibi persuadeas velim.
Sed dices forsan, Hasce gypseas montium fibras, mox ubi humidum imiberint, ab ulteriori aquae attractu cessare. Respondeo, cessare quidem aliquantisper, sed mox ac ab halitibus igneis denuo exsiccatae fuerint, crateres novo semper et novo suctu repleri, ea naturae moderatione, ut ab aquae suctu gypsea materia nec omnino lutescat, neque ab igneis exhalationibus prorsus ex siccata in pulverem redigatur, sed media critatem quandam sectetur ex humido et sicco aeque conflatam. Gypseos autem huiusmodi montes reperiri et Apenninus et Alpes sat demonstrant, e quibus aqua gypso scatens profluit, quam qui biberint, strumosi redduntur. Sed de his in sequentibus, ubi de aquarum viribus abunde disseremus.
MODUS VIII.
Quomodo novi fontes lacus et flumina subinde ex terraemotu nascantur. Narrant Historici, et inter caeteros Seneca et Plinius, in magnorum terraemotuum symptomatis, subinde fones rivosque extoriri iis in locis, ubi prius nulli extiterant. Quod qua ratione fiat, ostendam.
Quomodo terraemotus fiat, in praecedentibus fuse ostendimus. Vulcano, vel ut Chymici loquuntur. Archaeo incendis in subterraneo suo regno saeviente, fit, ut per caminos ingens halituum igneorum copia per canales pyragogos dispellatur, qui in subterraneis meatibus incredibili impetu luctantes, dum exitum quaerunt, nec inveniunt, tandem angustiarum impatientes ,exitum sibi parant; unde labefactatis concussisque hydrophylacii alicuiuss fundamentis, prostrato que mole fornice incumbente totum ruere necesse est; cadente vero mole intra subiectum hydrophylacium, cum una cum aqua consistere non possit aqua violenter pressa et hospiti advene cedere coacta perque abditos obvios sibi canales expressa, foras in fontes erumpit, vel saltem foras expressa locum molis subincumbentis occupans in acum efformatur, uti Anno 1638 me praesente contigit ad S. Euphemiae Calabri oppidum, quod terraemotu absorptum, ius loco stagnam reliquit. Complura huius rei exempla adducere possem sed cum in praecedentius de iis actum fit, hic ea repetere supervacaneum est.
MODUS IX.
Quomodo ex condensato aere, ventorum que flatibus fontes et flumina nasci queant.
Nascitur nonnunquam ingens vaporum halituumque copia in subterraneis locis; qui per porosos fistulosoque montium tractus educti, statim ad aeris frigidioris praesentiam condensantur in abes hae frigore aereae regionis dissolutae in pluvias extrinsecas revertuntur. Cessantibus vero subterraneis vaporibus dum quod in abeuntis vaporis locum substituant corpus, non habent, tunc et ci aerem circumsitum una nubibus vaporosis mistum per easdem montium rimas attrahunt; aer vero vaporosus intus attractus ad calidioris aeris contactum, statim in pluviam Subterraneam resolvitur, quae inter cavernas collecta novam dat subinde et fontibus et rivis originem.
Mirantur multi, cur montium apices pluviae imminentis tempore, fere semper nubibus obvelentur: hi rationem aliam non esse sciant, quam vapore, qui mox ac per montium rimas expiraverint, ad circumambientis aeris frigidi contatum in ee condensati consistunt; et ne difflentur, a frigidis aereae regionis vaporibus aliunde in altum elatis,velutir impediuntur: gaudet enim adeo huiusmodi attractus et repulsus ludibriis Natura rerum, ut sine iis nihil in Elementaris materiae reciprocatione, nihil in impressionum Mereorologicarum formis constituendis attentare videatur.
MODUS X.
Sanguinis in humano corpore per universas venas pericyclosis seu circulatio, huius temporis Inventum est, innumeris experimentis ita comprobatum ut de eo nulli amplius, nisi rerum imperito, dubium esse queat.
Mira res, hanc sanguinis portionem quae modo in venis pedum constitit, post aliquot horas capitis venas adscensu peragrare, et hinc iterum descendere, ut adscensu novo derelictam stationem repetat, utique admirabili Naturae consilio; de quo uti uberrime alibi tractavimus, ita hoc loco non repetere libuit; quare ut ad institutam nobis materiam revertamur, dico hasce cyclici motus rationes, non in humano tantum corpore, sed in elementi aque, sive, quod idem est Oceani pericyclosi, Naturam observare: Videque in Libro IV, Sect. I, Cap. 6 de Oceani per Polum Boreum et Austrinum circulatione, uberi ratiocinio philosophati sumus.
Si quispiam igitur contumacior is ingenii has nostras rationes e origine fontium, fluminum, lacuam acceptare nolit eum saltem hanc decimam non despecturum confido; cum quod natura in sanguine circulando mira sagacitate praestet, id ei quoque in aquarum ex mari per montium vertices circulatione, minime denegatum esse videatur: cum unum et idem sit utriusque principium.
Quomodo autem hane circulationem exequatur de eo consule Hervaeum; qui per valvulas venarum ductibus insitas, id Corde primo huius motionis auctore et motore accidere scite sane demonstrat. Si quis itaque valvulas venarum cum aquae ductibus subterraneis rite comparaverit, idem in iis locis accidere reperiet, et experimenta hucusque tradita luculenter demonstrant.
Vides itaque, Lector, nos hoc in tractatu fontim fluminum que causas ita inter se combinasse, ut nullus tam exoticus effectus circa hanc materiam assignari queat, cuius causam non ad unam ex his decem reducas. Quare haec de fontium fluminumque origine sufficiant. |
Chapter III. Discussion. On other methods and explanations. |
LATIN transcription | |
CAPUT IV.
DISQUISITIO.
De Lacuum in planiciebus origine.
In praecedentibus satis actum esse censeo de Lacubus in verticibus montium, eorumque origine: iam restat, ut de lacubus, stagnis, paludibus, quae in camporum planitiebus passim occurrunt, nonnihil dicamus. Sunt autem quadruplicis generis, iuxta quadruplicem combinationis rationem. Primo enim sunt quidam lacus, qui nullum fluvium recipiunt, nec emittunt, sed in perpetuo existentiae suae tenore consistunt. Secundo, sunt nonnulli qui flumina quidem recipiunt, sed nullum emittunt. Tertio sunt alii qui fluvium non recipiunt. Quarto sunt denique qui et recipiunt et emittunt. Praeter hos modos, alius non facile assignari potest. Quare hisce rite expositis, merito totam de Lacum origine pendentem litem absolvisse videbimur. Sit itaque.
MODUS PRIMUS
Unde et quomodo Lacus illi qui nullum fluvium nec emittunt, nec recipiunt, nascantur.
Huiusmodi Lacus iterum sub quadruplici classe considerari possunt. Primo sunt ex his quidam arte facti. Secundo quidam ex inundatione Maris fluminumque relicti. Tertio, nonnulli ex pluviis et liquefactione nivium intra montium lebetes collecti. Quarto denique, ipsa natura per subterraneas scaturigines constituti. De tribus primis, cum nec perennes sint, et aestate, nisi opera et industria hominum aqua indignorum conserventur, facile exarescant, dicere supersedebimus. Sed ad istiusmodi lacuum, qui cum sine emissione aut alicuius receptione fluvii perennet, originem rimandam calamum convertamus. Non loquimur hic de rivulis, ex vicinis fontium venis in lacum aliquem derivatis; sed de fluminibus, qui se in lacus quosdam evolvunt.
Plurimi huius generis lacus passim reperiuntur, praesertim in Regionibus vasta planitie circumfusis, ut in Moscovia, Hollandia, caeterisque Europae, Asiae atque Americae locis; in Hetruria Thrasymenus, in Vestinis Fucinus, in Latio Rigillus, similesque. Inter caeteros vero omnium toto Terrarum Orbe maximus occurrit Parime Americae Lacus Aequatori immediate subiectus, in longitudine 300 circiter milliarium, 100 circiter in latitudine maxima, nullo nec augmento nec emissione fluminis mirabilis. Qui lacus, similesque, cum ingentes sint, nec flumen emittunt, nec recipiunt, nisi rivos ex pluviis, aut liquefactione nivium collectos, merito origo eorum examinanda nobis incumbit.
Dico itaque, huiusmodi lacus, quorum in externa superficie nullum nec recepti nec emissi fluminis vestigium apparet, sine occulto quodam Subterraneorum fluminum commercio subsistere non posse. Cum hoc pacto non secus ac ii qui ex pluviis et nivibus liquefactis oriuntur, aestivo tempore, vaporum exhalatione exarescentes successu temporis prorsus consumerentur; quod tamen in dictis lacubus experienti repugnat, qui tametsi hyberno tempore pluviis et imbribus, tempore vero verno liquefactione nivium augeantur, aestivo tamen tempore, quabili semper tenore, nativo gaudent incremento nulli detrimento obnoxii. Quoniam enim per subterraneos canales ex aliquo hydrophylacio deductam aquam recipiunt, ne cum tempore crescente aquarum mole exundent, er alium subterraneum meatum tantum aquarum demittunt, quantum per priorem receperant: atque hoc pacto sub aequabili semper tenore lacus huiusmodi consistunt. Et quamvis astate aestus solaris attenuatione aliqua ex parte in vapores abeant, defectus tamen subterraneo aquarum affluxu semper ita instauratur, ut ei de totali ariditate nunquam timendum sit. Patet itaque idem hisce lacubus accidere, quod iis qui in externa superficie et fluvios recipiunt et emittunt, hac tantummodo differenti, quod illi subterraneis hi superterraneis fluminibus repleantur depleanturque.
Unde mirum non est in America Lacum Parimen semper durare cum is haud dubie vel hydrophylaciis montium, quos Andes, vocant, quorum radicibus adiacet, per subterraneos recessus continuetur; vel perpetuo subterrestrium fluminum affluxu uti expletur, ita per alios similes intra intimas terrarum abyssos depletur. Vide quae de Origine Lacus Thrasymeni per subterraneos canales in Clanim se exonerantis, copiose tractavimus in Libro, quod Iter Hetruscum inscribitut ubi hanc opinionem ita experimentis propriis comprobavimus, ut de eo nullus amplius dubitandi locus relinquatur. Secundo, omnes illi lacus, qui mari adiacent, uti salsi sunt, ita non nisi vel inundatione maris, vel per subterraneos meatus, quibus cum mari correspondent, constituuntur, ut in Libro IV. De Lacubus Mexicanis affatim demonstravimus.
MODUS II. Unde Et quomodo illi Lacus qui Fluvios quidem recipiunt, nullum autem emittunt, nascantur.
Huiusmodi Lacus complures observantur a Geographis, quos inter merito primum locum obtinet Lacus omnium totius Orbis maximus, quod Mare Caspium vocant, quod ingentes amnes recipit, at nullum apparenter emittit, undique et undique scopulosa montium carena clausum; de quo consule praecedentis Libri Disquisitionem 9 qua eius originem ex professo tradidimus. Secundo est Lacus Asphaltites, quod Mare Mortum vocant, quod Iordane excepto Flumine nullum apparenter evolvit, quod in praecedentibus curiose discussimus. Inter hosce Lacus Soram in Moscovia, in Persia Calgistan, in Africa Cytur, aliique complures adnumerari possunt. Quaeritur primo huius effectus causa. Dico itaque, causam horum esse, quod Lacus huiusmodi etsi flumina perennia apparenter admittant, netamen exundent cum tempore, per alium non apparentem subterraneum earum emittantur; quae ita rationi consona sunt ur de eo dubitare nemo , nisi forsan insensatus, queat.
MODUS III.
Unde et quomodo Lacus qui nullum Flumen quidem recipiunt, Flumen tamen emittunt nascantur.
Huiusmodi Lacuum ubique locorum ingens numerus occurrit; inter quos eminet Lacus Chiamy e latere Orientali Gangis; fundit hic quatuor eximiae magnitudinis fluvios, qui inundatione sua Regiones Siam et Pegu perpetuo beant; Cyacuyhay in finibus Chinae oblongus, qui alteri sociatus in Chinam illabitur. Tertius est Lacus Titicain in Charea Americae Provincia 80 leucarum in circuitu, ingentem parturit amnem, qui tamen paulo post alteri commixtus Lacui,evanescit, utique per subterraneos meatus alibi sibi exitum quaerens. In Nicaragua Americae qui a Mari Pacifico non nisi quatuor milliaribus dissitus amem emittit, qui centum milliarium ambagibus gyrans tandem Oceanum Atlanticum evolvitur: hic procul dubio ari Pacifico originem per ui ditos meatus ducit. Huius farinae sunt, Lacus Isoquois in Canada ex quo flumen S. Laurentii originem trahit; tales in Italia sunt, Lacus Vulfinius in Hetruria, qui Martam a se dimittit; Lacus Braccianensis seu Sabbatinus, qui Aronam evolvit, et complures alii, quos omitto. Causa est opposita priori. Sicuti enim lacus, qui flumina recipiunt, et non emittunt, per occultos meatus alibi sese exonerant: ita et hi qui flumina non recipiunt, sed emittunt uti per hydragogos inciles abditos replentur, ita per flumen manifestum deplentur: quae satis clara sunt.
MODUS IV.
Unde et quomodo Lacus qui et Flumina recipiunt, et emittunt, nascantur.
Sunt huius generis Lacus iterum varie aditio considerandi; vel enim fluviorum augmento Lacus consistentiam habent, sine alia subterranea scaturigine, et hoc pacto stagni nomen potius, quam lacus obtinent; vel praeter fluviorum intromissionem emissionemque subterranea quoque scaturigine augentur; qui rursus varias conditiones adiunctas habent; vel enim plus aquae fluminis affluxu recipiunt quam emittunt; vel minus recipiunt quam emittunt; vel tantum recipiunt quantum emittunt. Priores duo defectum aquae tam in receptione quam emissione restaurant per alios subterranearum aquarum affluxum vel defluxum: ultimi generis lacus propter qualitatem aquaeductuum leges affluxus defluxusque aquarum ex aequo dispertiuntur; ut fit in fontibus artificialibus.
Notanda alia inter hosce lacus differentia: quod nonnulli flumen quod recipiunt, per medium lacus inpermistibili fluxu transiens extra lacum exonerent uti fit in Lacubus, Lemano, per quem Rhodanus; in Acroniano, per quem Rhenus; in Lacu aire cure sive Bed, per quem Nilus transit incommixtus. Ula Flumen Moscoviae decem Lacus peragrare dicitur, et de aliis Chinae et Brasiliae lacubus narratur quos brevitatis causa omitto. Quidam vero excipiunt flumina sed statim lacustribus aquis permista nullum fluxus sui vestigium relinquunt. Quod itaque nonnulli non permifeeantur,alia cufa non est nisi quod cum aquae fluviales lacustribus multo subtiliores tenuioresque sint, consequenter iis veluti crassioribus insita vi et incommistibili fluxu supernatare gaudent. Quae vero commistionem ambiunt, eiusdem quoque naturae esse convincuntur. Unde patet, omnes huiusmodi lacus ex fluviis imbribus nivibusque liquefactis augeri quidem sed per subterraneas aquaeductus; ductus, atque scaturigines, quoad originem, totam essentie suae rationem obtinere.
CONSECTARIUM.
Ex dictis hucusque patet, quadruplicem hanc modorum rationem, ad unam facile revocari posse. Quod enim in lacubus receptivis em emissivisque fluminum fit. Id in lacubus nullo flumine aut recepto aut emisso spectabilibus fit per latentia subter terram flumina, quibus implentur et deplentur, adeoque ab externis non differunt, nisi quod haec ab omni sensu remota, illa manifesto sensuum iudicio comperiantur.
Sit lucus A, qui B flumen recipiat, C flumen emittat, fiet, ut si flumina B et C cooperta et subterranea concipiantur, lacus A solus existere videatur ut in lacu N patet. Rursus sit lacus quidam qui flumen B recipiar, at nullum emittat; tunc imaginaberis tibi flumen C subterraneum; et sic lacum concipies flumine B manifeste auctum;C vero non apparenter depleri. Idem delac ui nssum quidem lumen recipit, id tamen emittit, tunc concipies contraria ratione acum A per B subterraneum flumen non manifestum repleri, per flumen vero C apparenter exonerari. Qui haec rite intellexeritis procul dubio propositae laccum differentiae rationem nullo negotio assignabit.
Quare haec de lacubus in plani campestribus exortis dicta sufficiant. Figurae sequuntur. Nota nigurm quod hic cernitur, denotare subterraneum. |
Chapter IV. Investigation. On the origin of lakes in plains. |
LATIN transcription | |
SECTIO II.
DISQUISITIONEM DE VARIIS AQUARUM DIFFERENTIIS, ET QUALITATIBUS,
sive, quod idem est, De Thermis, seu aquis medicatis compositisque, earumque natura, proprietate, origine. |
Section II. Discussion of the various types of water and their qualities, or, in other words, thermal and medicinal waters and their nature, properties, and origin. |
LATIN transcription | |
CAPUT I.
De Aqua Fontana simplici, et de eius bonitate et malitia.
Suppono primo Elementum purum et simplex in rerum natura dari non posse, et consequenter aquam, qua fruimur, quaque carere non possumus, non esse simplicem, neque puram , e substantiam variis heterogeneorum mixtorum corpusculis mixtam confusamque, que uti rerum variorumque experimentorum inductione ostendimus alibiet infrius fusius demonstrabimus, ita iis immorari nolumus. Et tametsi hoc loco aquam fontanam simplicem dicamus, id tamen non de simpicitate absoluta, sed de respectiva intelligi velim, in quantum videlicet ad alias aquas comparata maiores simplicitatis notas exhibet; quam tamen absolute simplicem non esse, tantae fontium differenti satis ostendunt. Et quamvis de iis uberius in Itinere nostro Hetrusco egerimus, hic tamen nonnulla ibidem omissa, exactius tractare visum fuit.
Sex potabilis dulcis aquae differentiae ut plurimum statuuntur: Primo Fontana, quae ex imis terrae visceribus vena viva scaturit; secundo Lacustris, sive palustris stagnansque; tertio Pluvialis; quarto. Cisternarum; quinto, Fluvialis; sexto Putealis
Quaenam ex hisce potu saluberrima, atque ad sitim sedandam iuvandamque concoctionem aptissima, sanguinisque cum ex iecore in universam corporis oeconomiam effunditur, commodissimum sit vehiculum, inter Medicos non exigua lis est et controversia; Fontanam alii ob summam limpiditatem. suavitatem. levitatem. frigiditatemque praeferunt: Nonnulli, Plutacho teste, imbrium sive pluviarum aquam, eo quod levis sit et aerea. Quidam cisternarum aquam reliquis anteponunt, eo quod nihil alius sit, quam aqua pluvialis, et ab omnibus quisquiliis defaecatissima. Non desunt, qui putent, fluviorum aquas esse sanissimas, forsan inducti ex nonnullorum fluminum aquis saluberrimis, cuiusmodi Solinus Choaspis fluminis Persiae aquas esse dicit. tante perfectionis, ut Rex non alias quam hasce in potum adhibuerit; uti et de aqua Nilotica, utpote suavissima omnium et fecundissima, alisque innumebriris enunciatur. Putealis aqua gravis est aegreque conficitur, nec statui quidem potest num omnis sit putredinis expers. Verum tanto fuerit minus damnanda quanto ex frequenti haurientium commotione magis magisque emendatur; vel si e subterraneo fonte scaturiat. Lacustribus denique sive stagnantibus quis veluti ab omnibus e numero salubirum exauctorat, quid de reliquis recensitis statuendum sit ostendamus.
Et primo quidem pro certo statuendum est, nullam in Orbe Terrarum aquam dari quae non ex terrene miscellae quisquiliis, quas iis commisceri necesse est, saltem aliqua ex parte polluatur. Si enim fontis etiam limpidissimi originem attendas, fieri non potest, quin ex subterraneis caniculis per quos longo itinere transit, terrenorum succorum lapidumque diversa proprietate pollentium tinctura, corpusculorumque rasura inquinetur; quemadmodum in praecedenti Libro Capite de Salsedine muris sat ostensum fuit. Rursus aqua pluvialis, uti ex vario vaporum, variis mineralium spirituum copiis imbutorum resolutione accidit, ita terrae iis associat dum redduntur inquinamentum vitare non possunt. Unde cisternarum aqua quod tum ex diversarum aquarum, quae diversis anni temporibus in iis colliguntur, tum ex grandine et nivibus hyberno tempore in tectis colliquatis miscella quaedam sit, a Medicis passim, uti Matthiolus refert improbatur; eo quod nives et grandines, nescioquid noxium et exitiale in se contineant, multorum morborum seminarium. Iterum fluviales aquae cum diversorum mineralium rivorum, omniumque sordium morticinorumque receptaculum sit, certe saluti eas conferre nemo sensatus asseruerit, nisi longo temporis tractu magnis fictilibus asservatae vasis ac defaecatae clarescant, et prorsus expurgentur. Quod idem de lacustribus et stagnantibus aquis sentiendum est, quae utique fluvialibus aquis tanto deteriores esse censentur, quanto immobili situ squalentes putrefactioni sunt propiores.
Ex his itaque sex aquarum potabilium generibus si stagnantes excipias, nullum fere esse potest quodnon nonnullam puritatissuae iacturam patiatur; nullae quoque sintque varia transcolatone, concoctione defaecatione emendari non possint. Unde aliunde aquarum bonitatis salubritatis que sunt; quae signa colligenda sunt; quae supponimus
Primum itaque Signum atque universale bonitatis aquarum est, nempe cur sint, pellucidae, tenues, purae, leves, fui coloris saporum quidem expertes, et gustui iucunde, quaeque cito et caleant igni admotae, et frigeant, mox ubi ab eo remota fuerint; sidenique ne minimo quidem tempore in praecordiis morentur, sed facili ferantur tramite, citra omnem ventriculi molestiam, aquas sub hoc qualitatum signorumque complexu ad potandum laudatissias, actuendae valetudini commodissimas habeto testibus Galeno, Dioscoride, Cardano, Matthiolo des allisque.
Secundum Signum, Homines communi alicuius loci aqua utentes inveneris viribus rousto, calore nitentes, nulli crurum vitio nulli oculorum lippitudini obnoxios, longam vitam sanamque trahentes, illas aquas scito esse probatissimas. Tertium signum, i in subiectis aheno flammis aqua mox ferveat, similique velocitate subtractis ignibus deferveat, illas probae et melioris notae aquas censeto, praesertim si nihil, vel saltem parum arenae aut limi in fundo aheni resederit. Quartum signum, Si legumina in ea cocta, et celeriter percocta fuerint, nulla duritie relicta certum tibi aquae saluberrimae indicium sit.
Quintum signum, si fontem intuearis, circa quem nec muscus, nec iuncus crescit, neque ullis sordibus inquinatus fuerit locus ille; aqua vero pellucida, clara per latices et arenulas nullo muco obductas transeat, certa habebis tenuitatis salubritatisque istius aquae signa. Quomodo vero aquae cuius is gravitas et levitas, bonitas aut malitia cognosci, et per instrumenta hydrometrica deprehendi possint,in sequentibus multis variisque modis docebimus. |
Chapter I. On simple spring water and its goodness and badness. |
LATIN transcription | |
CAPUT II.
De Aquilegiis sive de Signis, per quae, ubinam Aqua alicubi sub Terra lateat, cognoscere quis possit.
Magni momenti haec experimenta sunt in iis locis in quibus aut foralitia aut villae, aut similia hisce aedificari solent; cum solius aquae defectus omnem deliciarum usum tollat nullum vero terrenum sit quod non alicubi subtus aut humidum, aut fontis alicuius venam habeat, merito Aquileges Architecti de tanto bono solliciti, quaerere solent, num alicuius scaturiginis latentis spes sit; unde continuo studio intenti signa quaedam reperere, per quae in abdite venam aque tandem pervenerint; quae Vitrivius l. 8 Archit. Plinius, Palladius et Cassiodorus posterorum memoriae commendarunt: Sunt autem sequentia.
1. Si videris locum herbis viridantibus, nec non proceris arboribus copiosa foliorum foetura luxuriantem, certo tibi, alicubi subtus aquarum copiam latere, persuadeas. Terris enim quibus dulcis humor non longe subest, quorundam germinum ubertas quasi semper arridet uti est iuncus aquaticus, arundo levis rubus validus, salix lenta, populus virens et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici luxuriant propagine.
2. Aquarum latentium notae sunt salix errativa, alnus, vitex; ex herbis ranunculus, nymphaea, pulicaria cyperus mentastrum aquaticum et similia, quae et aquam amant, et sine ea nec ali nec conservari possunt. Accedit hisce haud inevidens indicium, stabulantes ranarum coaxantium greges.
3. Sumitur ex qualitate locorum, terrestrisque glebae natura et proprietate. Ubi cretaceum occurrit solum varia miscella corruptum, ibi nec copiam, nec boni saporis aquam speres. Contra in argillosa terra ad omnibus quisquiliis defaecata, aqua semper ducis; frigidior in topho; dulces enim uterque levesque facit aquas, et colando continet sordes. Glarea incertas, sed boni saporis promittit. Sabulum ex arena carbunculosa certas stabilesque, et, quod potissimum est, salubres spondet: Rubra quoque saxa optimas speique certissime: montium radicium et silicibus uberiores, frigidiores, salubrioresque.
Atque haec sunt praecipua signa aquarum latentium; nunc quomodo ex aliis modis experimentisque explorari queat videamus
EXPERIMENTUM I
Locus quispiam in profunditatem quinque circiter pedum defodiatur, tum circa solis occasum aerea vel plumbea pelvis oleo peruncta in eo collocetur, inverso situ, ita ut concavitas fundum respiciat, fossae interim orificio arundinibus et frondibus cooperto,humoque desuper congesta; postera die aperiatur; et siquidem in aere vel plumbo humor copiosa guttarum aspergine stillaverit,de tentis aque abundantia certus sis.
EXPERMENTUM II. Si simili praecedenti fossa vas figlinum, crudum adhuc et incoctum lanae que vellus laxe iunctum imposueris, postera vero die vas confractum et humore evaporante dissolutum, vellus quoque madidum, ita ut aqua inde exprimi possit, repereris id sane copiosae aquae inibi latentis signum erit. Idem fiet si ardens lucerna olei que plena exponatur in eadem fossa frondibus cooperta quam si postera die extinctam videris, nullo olei aut ellychnii defectu, certo tibi persuadeas, aquas inibi latitare non procul lucerna dissitas. Item fi ignem in ea accenderis, terra adustane bulosum halitum exspirabit, atentis aquae indicium.
EXPERMENTUM III.
Aquilex mane Orientem versus, ante Solis tamen ortum pronus in terram prostratus, observet, utrum alicubi humores in tenuem nubeculam se crispent, et tremulo motu aerem feriant; quod ubi comperit, fodiat, de aqua condita securus.
Nonnulli, nescio qua superstitione in transversum ati, putant id effici posse per cribrum, in quo suspnesa forfex, apicibus suis mox ubi venae latentis imminuerit, infallibili indicio aquam ostendat. Memini me Viterbii huiusmodi ridiculum experimentum a Latomo quodam factum vidisse; sed id uti nullis naturae principiis fultum subsistebat, ita merito omnium risu et cachinis explosum fuit.
His ego addam nonnulla multo reconditiora, certissima tamen, quibus aquarum abditarum latices explorare olim solebam.
EXPERMENTUM IV.
Fiat ex ligno quopiam ad aquam sympathico, cuiusmodi Alnus et salix esse possent, Sagitta CB eo fere modo quo in magneticis pyxidibus acus collocari solent, ea tamen arte fabrefacta, ut medietas CA, ex alio quovis ligno, quantum fieri potest sicco, altera vero medietas AB ex alni aut salicis viridi ligno constet, quae in medio A concavo ex aereo cono simul commissa perfecte ad aequilibrium nectatur; quo facto, fiat pes in quo instrumentum firmari possit habeatque in superiori loco obelum, qui aereo cono sagittae inditus, sagittam non tantum sustentet, sed ita tenuem reddat, ut sagitta nullo negotio nulloque impedimento et resistentia facillimo et lenissimo motu, haud secus ac in magneticis pyxidibus acus, hinc inde agitari possit et habebis instrumentum praeparatum; vel si conulus iste concavus aegrius fieri possit, supra axem versatilem sagittam aequilibrabis, et idem proveniet effectus; ut in Figura apparet.
Inquisiturus itaque alicubi locorum aquae latentis venam, instrumentum in loco praecedentibus signis conspicuo et umbroso, summo mane anteortum solis constitues; et deinde post aliquot horas inspice instrumenti partem AB sagittae ex ex alnino ligno confectae; quae si deorsum declinaverit, certus sis, eo loco aquam esse conditam; cum enim dictum lignum maximam ad aquas sympathiam habeat et humidum ex terra vaporem avide attrahat, illud necessario humido imbutum aggravatumque relicto aequilibrio deorsum verget, maiorem vim id obtinebit, si laneis floccis illud obtexeris; ob magnam que lanae in est, humidi sitim. Sed hoc loco non omittam, quomodo fontium venae aliquando exarescat.
Solent autem fontium vene quadruplici de causa evanescere, at comparere; primo ob terre saxorumque infra terram lapsum, a terraemotu, vel pluviis, solutisque nivibus provenientem, qua aqua, ne solita tendat via, impeditur, novosque exitus quaerere cogitur. Secundo, nova cuniculorum obstructione aut apertione aliorum. Tertio, recenti alicuius putei aut fundamenti aut fodinae, aut similis rei effossione qua iter aquae fluenti intercisum alibi aperitur. Quarto denique, nova sarum nemorumque pullulatione, aut evulsione; arborum enim radices attrahunt aquas; inde est, ut fons aliquis nova plantarum vel aret germinatione, vel earundem fluat extirpatione. Vide quae in Itinere nostro Hetrusco de hisce pluribus egimus. |
Chapter II. On water divining or the signs by which one can discern where water lies hidden beneath the earth. |
LATIN transcription | |
CAPUT III. De Aquis mixtis seu compositis medicatis in genere earumque causis, de mixtionis cum mineralibus diverso modo ratione. Aquae dicuntur mixtae seu compositae, quae ex diversis terris, metallicis corporibus, succis, reliquisque mineralium speciebus commixtae componuntur; quorum uti non est numerus, ita quoque aquarum differentium varietas finem non habet. Quemadmodum enim nulla in homine facies est, nulla vox nulla inclinatio naturalis ingenii, nullum temperamentum in homine dari potest, quod non ab alterius temperamento differat; ita dico, nullam esse aquam, sive simplicem sive compositam, qu non specialem ab aliis quibuscunque aquis die differentiam sortiatur. Adeoque dicere ausim, tot esse differentes aquarum species, quot differentes sunt terrestrium glebarum, mineralium metallorum succorumque tam liquidorum quam concretorum species; quaecum sub numerum non cadant, ita quoque numeras aquarum species, praesertim si singularum cum singulis mixturae apte combinentur. existunt; ut proinde difficile sit, de medicam aquis firmum ferre iudicium. Viderunt id, duo nobilissimi. Philosophi, Seneca et Plinius, unde ille lib. 3 Nat. quaest de aquis disputaturus. Ad rem, inquit, feriam, gravem immensam accessimus; faciemus quod in itinere fieri solet; qui tardius exierunt, velocitate pensant morum; sustinemus et opus nescio an superabile, magnum certe, sine aetatis excusatione tractemus hic vero lib. 31, cap I. plurimas aquarum vires differentiasque conspicatus. Cunctas, exclamat, quis mortalium enumerare queat? Quidni cordati formident Philosophi? Infinitum enim pertransiri non potest. Non obstantibus tamen hisce difficultatibus non ita deterremur, ut proinde nobis hastam abiiciendi animus sit. Est quiddam prodire tenus; si non datur ultra. Idem mihi praestandum esse censeo quod Phyognomis, qui in infinita illa temperamentorum diversitate ex praedominii eorundem prognosi non ita aberrant, ut non subinde hominum naturam intimam ad virtutes et vitia inclinationem veluti acu tangant et verissime determinent. Ut idem in hoc aquarum iudicio praestemus, tantoque feliciori cum successu monstremus, principales tantum hoc loco rerum miscellas, quibus aquae tinguntur, enarrabo ex quibus Lector curiosus facile modum reliqua explorandi reperiet; cum ex praedominio qualitatum sensuum officio experimentorumque ope, non difficulter comperiantur. Mixturas itaque aquarum omnium qualicunque tandem modo compositarum, ad quinque Capita reduco. 1. Vel enim diversis terrestris materiae glebis miscentur, quibus omnes terrae species comprehenduntur. 2. Vel diversis salium, qui succi concreti dicuntur, generibus, et fiunt tot differentes mixturarum species, quot differentes sunt salium species. 3. Vel diversis succorum sive liquidorum fluorum speciebus iunguntur, quibus tum pinges, uti bitumina, tum non pingues, uti aquae fortes et causticae continentur. 4. Vel cum metallicis corporibus miscentur. et induunt naturam eorum quibus tinguntur metallorum. 5. Denique vel variis lapidum generibus miscentur, sub quibus omnes saxosae substantiae differentiae continentur. Atque ad has quinque Classes, quicquid in Corporea et subterranea natura reconditum est revocatur; ex quorum commixtione sequens qualitatum, quae in ea quam recensuimus aquarum diversitate elucescunt, series emanat. TABLE Ex horum vero singulorum cum singulis combinatione, nascitur admirabilis illa aquarum varietas,quam supra citati Philosophi concipere nequierunt; has enim duodecim species, si iuxta combinatoriae principia coniuga veris, nascentur 479001600, id est, quadringenti septuaginta novem milliones, mille sexcentae aquarum differentium species. Has iterum si in differentes terrestrium glebarum, salium, nitri, aluminis vitrioli, sulphuris, metallorum species cominatione resolveris umerum habebis, qui omnem numerum areane maris excedat. Quoniam vero in enarratis duodecim speciebus, semper praedominium sinsibus occurrit, illo contenti, de singulis ordine, iam tempus est, ut differamus. 搂. I. De Fontibus seu aquis auriferis, gemmiferis, aliis que terra infectis. Triplix mistionis modus in his omnibus considerandus est. Primo sunt nonnullae aquae medicatae, que non perfecta, sed confusa mixtura constituuntur; id est, quae sensibilibus variorum mineralium corpusculis scatent, et nullo negotio ab ea separari possunt. Secundo, quaedam perfecta mistura constant, ita ut singulae particulae aquae singulis vaporosis spiritibus intime per union em quandam non nisi longi temporis decoctione separabilem misceantur, atque adeo tum unum cum aquis corpus, unam substantiam, unam formam constituant, uti aquae salsae, vitriolatae etc. Tertio sunt denique quaedam aqua, quae partim vera rerum quas continent mixtura. partim confusa sine vera mixtura constant: suntque compositae ex primo secundo mixtioni medo. Hoc pacto multae sunt thermae quae calcarium lapidem evomunt, et se separant, utpote confusanea quadam ratione iis inditum cum sale vero perfecta mixtura uniuntur. sed haec omnia penitius exploremus. Auriferi fontes et flumina ubique fere locorum reperiuntur, ubi videlicet auri dominantur fodinae; prae caeteris celebrioris nominis sunt Tagus in Hispania, in Italia Padus, in Germania et Hungaria inumerabiles rivi; in Asia Padrotus, Chrysorrhoas, in Bactris Oxus: in Carnenia Hyramnis; in Africa Nilus, Niger et Zairus; in America iuxta Porosium omnes fluvii aureis scatent ramentis. Verum de hisce vide tractantes, Aristotelem de admirandis auditionibus, Plinium, Solium et huius aetatis complures Geographos. Nostrum est causas huius Chryorrhoias exponere. Si quis itaque quaerat, Unde nam huiusmodi auri ramenta originem suam trahant, uturm ex natura fluminis permixti terrenis glebis utrum aliunde? Paucis me in re minime recondita expedio: Si vinae auriferae flumini aut lacui subsint, certe eae, iuxta nonnullorum placitum, dici possunt in aquis ipsis generari; congruentius tamen loquemur, si dicamus aurum in nativis montium venis ortum, inde amnium rivorumque fluxu et impetu abrasum rapi, atque in alveos fluminum derivari, eorumque arenis aquisque permisceri; docetque experientia, in Tirolensi Principatu Boemia, Saxonia, Hungaria, et denique in omnibus illis Regionibus in quibus montium uterus auro gravatur ibidem et rivulos auri ramenta ab auriferis venis abrasa arenisque mixta ostendere Narrat Mariana Hispaniae Historiographus, Incolas olim fractis ruptisque montibus aquam immisisse, quae ando aurum conveheret. Itaque aurum e venis abrasum confidet in arenis; in eis vero non gignitur;are enim venulis carent, in quibus humor, ex quo aurum fit, contineri possit, neque calor maturans eo pertingit. Referunt Patres nostri, flumina circa Potosinam Regionem in America ita auri feracia esse, ut nostri Collegii Potosini reditus annui nulli sint nisi quos ipsis flumen ariferm subministraverit; ita autem operantur: Mancipia certis et constitutis temporibus ad arenam extrahendam mittuntur, qui extractam arenam tabulis parum inclinatis a spurcitie et sordibus frequenti supra affusae aquae lotione emundant; atque hoc pacto reliqua terrestri materia per affusionem aquae sublata, auri ramenta graviora relinquuntur. Ramenta haec crucibulis imposita igni fervido colliquant, et deinde quod colliquatum est, malleo in laminas deductum in usum convertunt. Quantum vero Nilus auri per catadupas praecipitati Aegypto subministret, ostendimus in Secundo Oedipi Aegyptiaci Syntagmate de Alchymia Aegyptiorum, ad quem Lectorum remittimus. Cum itaque innumera huius generis flumina in Geocosmo reperiantur merito quis dubitare posset. Utrum haec flumina non etiam aliquid a virtute auri participent sive, quod idem est, perfecte aquae misceatur. Respondeo quod non; si enim in aureo poculo per centum annos aquam servaveris , nullam tamen inde virtutem attrahet; cum enim arum sit indissolubile, et strictis iimis naturae legibus compactum, nisi aquis fortibus dissolutum, desideratum effectum praestare non poterit. Contingit tamen subinde, ut aureae venae rosivo quodam et caustico liquore dissolutae in spiritus abeant, atque hisce aquae impraegnatae nonnullam virtutem concipiunt; non putem tamen perfectam auri cum aqua mixtionem dari posse, sed confusaneam tantum et leviter tinctam, uti suo loco de auri potabilis natura fuse docebimus. De gemmiferis vero aquis et locis alibi philosophabimur. 搂. II. De Fontibus et Aquis terreno luto infectis. Quandocunque aqua transit per loca vario terrenae substantiae luto infecta, tum ea quam ipsum lutum insitam habet qualitate tingitur. Fit autem lutum huiusmodi excreta, argilla, arena, gypso, ochra, sandaracha, rubrica cinere, calce caeterisque mineralium corporum arenis et pulveribus, simulac cum humore miscentur. Cretaceae et argillosae aquae magno in Hetruria numero reperiuntur, graves sanitati minime conducibiles. Si per arenam duriorumque lapidum sabulum aqua transierit, ea omnium optima censetur et saluberrima. Aquae gypso tinctae pariter in Hetruria reperiuntur haud infrequenter; que quidem uti externae corporis lotioni plurimum conferunt, ita hausta sumptae periculo ob causticam quandam virtutem , qua gaudent, non carere existimantur. Quae ochra, sandaracha. similibusque scatent aquae, potu summopere nocive, loco balnei tamen utentes a multis infirmitatibus liberantur. Variat autem hoc lapidum genus secundum loca non parum: nam colore reperitur cineritio livido, pallido subrobro; alibi lapidis genus nascitur quod erutum in gypsum tenacissilimum convertitur, uti in Cypro, Plinio teste per huius lapidis venas si aquae transierint, redduntur albae. Gypsearum itaque aquarum ubique locorum magna copia comperitur: uti in Italia apud Camertes, ad Callim fluvium, unde ex eo bibentes, strumosi fiunt. Bononiae puteorum quorundam aqua gypsea, oppido nociva et suffocativa vi quadam pollens: apud Helvetios ad Eugestam; Puteolis in Campania,alisque innumeris locis 搂. III De salsis Aquis et fontibus. Cum in praecedenti Libro de salsedine maris abunde philosophati simus, et in sequenti de Salis natura simus tractaturi, hoc loco savs fontes non tam describam quam obiter tantum attingam. Constat itaque inter caeteras medicatas ur aquas, nihil salsis Fontibus esse frequentius numerosiusque; neque enim ulla aqua non dicam medicata seu composita sed neque pura quidem et simplex assigna potest, quae non salis nonnihil admistum; quod Arte Chymica ita comprobatum est ut de eo nulli amplius dubitandi locus relinquatur. Sicut enim sal semen quoddam naturae est, elementum terreum, ad omnium mistorum compositionem concurrens, ita natura quoque nullibi id deesse voluit, quod rerum conservationi tantopere necessarium foret. Hinc nullum fere Thermarums um genus dabitur cui non salii quidpiam immistum sit; in quibus tamen aquis sal praedominium habet, eae quoque salsae vocantur Quarum nonnullae quidem nascuntur ex intimis salsugionsis montium caveris, quaedam ex ipsis fluminum ripis salsedine pollentis aliae ex ipsis subterraneis aquis nativa locorum salsugine abundantibus tinguntur. Et fontes fluviique Hungariae, Poloniae, Tirolis, Saxoniae, in Italia Volaterris, in Emilia, Piceno Hetruria, Gallia, Hispania, in toto denique Terrarum Orbe ubivis locorum passim obvii id sat testantur. Sed de hisce in sequentibus uberius DEO dante agemus. 搂. IV. De Fontibus Nitrosis. Quid Nitrum, et quot eius species sint, vide in sequenti Libro, Cap de Nitro. Nos hoc loco tantum aquas Nitro infectas allegabimus; quod ut faciamus scire te primum velim, Tellurem in nonnullis locis abundantissimum nitrum producere, uti Egyptus iuxta Memphim, hodie Cairum, ubi etiam calore solis tostum in lapidem vasis conficiendis aptissimum convertitur. Per huiusmodi itaque loca aqua defluens, nitrosa atate ago rei medice emolumento tingitur. In Sabinorum Agro qui hodie Puteus Retinianus dicitur, Catilias Aquas Veterum scriptorum monumentis, vel ab ipsis Aboriginum temporibus celeberrimas, nitro refertissimas dicti Auctores monstrant de quibus amplius in sequenti Libro, Capite de Insulis natantibus. Huiusmodi sunt nonnulle aquae in Aemilia iuxta Maldulam, et in Valle S. Martini iuxta Viam Flaminiam; in Baiano Territorio Brachulae et Sucullaria ad Avernum Lacum, et quae est in Aenaria Insula. In Hetruria aqua Borra et Volaterrana in Germania laudatissimae iuxta Argentinam in Helvetia ad Tigurum, in Ducatu Wirtenbergensi ad Sylvam Martianam, nam, in Alsatia aliisque innumeris locis; quarum omnium virtus, uti smectica sive abstersoria vi pollet, ita catharticae sive laxative ab omnibus Medicis habentur, nisi aliarum mixtura aquarum differentes effetus praestent; praedominium, enim nitri aquas potentes facit, quae et potae malum habitum ex pituita contractum emendant, alvum solvunt, prosunt nervorum vitiis, quod distillationibus infestatur, pectori: cutis vitia scabiemque sanant auribus instillatae tinnitus tollunt, verbo, aequos cum sale effectus producunt, nisi quod sal restringentem, abstergentem vim nitrum prodat. Sed de Nitri natura et proprietate ex professo alibi. 搂. V. De Aquis Aluminosis. Quondocunque aquae per loca alumine referta transeunt, eius viribus tinctae, aluminosae fient. Alumen autem contrariis quasi qualitatibus imbutum est, calidis videlicet mediocriter et siccis summe frigidis praeterea ac potenter ad stringentibus; earumque indicia sunt sapor: primo enim in gustu subdulcis ac tenuis, pungens linguam, unde in amarulentum et insigniter adstringentem paulatim abit, quas vires aquc cum eo perfecte mixte participant. Mirum sane est, nullum me vidisse rivum alumine tinctum: qui quicquam herbarum in ripis hinc inde patiatur. Neque enim, quod et ipse Theophrastus notavit, aluminosae lymphae plantam ullam aut alunt, aut gignunt, potentis sane siccitatis quae ei praedominatur, luculentissimum indicium; Unde morbis qui ex nimia humiditate sive frigiditate originem ducunt, sanandis mirum in modum conducunt. Tales sunt aquae iuxta Tolfam ex aluminosis montibus profluentes; tales Abulae Agro Tyburtino: Itur ad Herculei gelidas Tyberis arces. Canaque sulphureis Albula fumat aqis. Aliaeque innumerae, uti ex Catalogo Termarum constat. 搂. VI De Aques sulphureis et bituminosis. A Quae hoc loco tripiciter considerari possunt, ut aliae sint Sulphuratae ali sulphure, aliae ex utroque. Sulphuratas dicimus puras, quae multum Sulphureae substantiae incommixtibilis continent. Sulphureas puras, quae vaporibus spiritibusque sulphureis quamdiu fervent mixtae, tinguntur: sed frigidae atque iterum igni submotae omnem sulphuris tincturam, vaporibus spiritibusque, qui in iis existunt, avolantibus perdidisse comperiuntur, ita ut nec odorem, nec saporem, nec ullam amplius sulphureae indolis notam prae se ferant. Si vero aquae ex sulphureis corpusculis una cum halitibus spiritibusque intime tinctae et perfecte mixte fuerint, tunc vere et proprie sulphure aquae nomen obtinent, sulphureosque effectus praestant semper: sive calidae fuerint, sive frigidae. Prioris generis sunt Aquae Albulae, que sulphureis glebis abundant, iis tamen non commiscentur, sed ut paulo ante dixi, aluminis praedominium habent. Secundi generis sunt omnes illae sulphureae aquae, frigefactae sulphuream indolem exuunt. Tertii generis sunt aquae in Hetruria. S Cassiani et aquae Caiae prope Viterbium; cum enim longis ambagibus per sulphureas venas vaporibus halitibusque sulphureis refertas transeant et abrasis substantiae sulphureae ramentis, et spiritibus iis immixtis perfecte tinguntur, et intime et inseparabili unione commiscentur. Ad bituminosas aquas quod attinet, certum est experientia omnes pingues et bituminosos liquores etsi prima fronte omnem cum aquis mixturam respuant, longa tamen mora devictos iis confuse misceri, uti omnes bituminosi fontes monstrant; adeo enim (ut de nonnullis fontibus in Agro Parmensi refert Fallopius) bituminosis vaporibus referti sunt, ut ex flamma vix iis admota aqua accendatur neque potest flamma in ipsa aqua accensa ulla aquarum affusione extingui, sed vento solummodo, aut pannis ipsis superiniectis Nascuntur autem bituminosae huiusmodi aque ex pluribus bituminosis spiritibus vaporibusque, qui a bituminis in locis illis subterraneis bullientis vena perpetuo elevantur. Verum de natura, speciebus, origine bituminis vide in sequenti Libro peculiari Capite. 搂. VII De Aquis succo lapideo, sive petrifico pollentibus. Per succum lapideum sive petrificum, hic intelligo humorem quendam optime elaboratum et coctum ex materia lapidosa genitum, qui humor seu succus siccescens vertitur in lapidem; Aquae vero medicatae hoc succo imputae vocantur petrificae, quia quam cunquerem illis impositam successu temporis vela lapideo inducunt tegmine, vel eam etiam prorsus in lapidem convertunt. Invenitur autem hic succus potissimum in thermalibus aquis. Quibusdam duplici modo miscetur, subinde era et propria; nonnunquam non vera sed confusanea mixtione. Prioris modi exemplum in plata damus. Si enim a planta quapiam aqua petrifica in alimentum attractum fuerit, tum et simul succum petrificum attrabi necesse est, unde planta prosus lapidesit. Si vero succus non fuerit cum aqua permixtus, sed confusus tantum, tum quoque planta vitato succo, aquam trahens nunquam lapidescet, sed caulem solum lapideo vestiet amic. Quae omnia experientia didici in Itinere meo Hetrusco, in quo prope Roncolanum Senensis Territorii Oppidum duos fontes calidos observavi, quorum aqua per canales ad molares rotas vertendas ducebatur. In hisce canalibus cyperus, iunci, ranunculus, similesque herbae tanta adolescebant fecunditate, ut quotannis eas, ne aquae motum interturbarent, exstirpare oporteret; extirpatas vexo proiectasque in vicinum locum, herbas omnes in lapidem conversas non sine admiratione spectavi. Cuius rei causam cum Molitoribus quaererem, responderunt, Aquas istiusmodi huius virtutis esse ut qucunque intra canales, aut in ipsa aqua excreverint herbae, mox ac extirpatae fuerint, lapidescant; quaecunque vero extra aquam in campis patentibus excreverint herbae istas extirpatas nunquam lapidescere. Cuius quidem rei causa alia esse non potest, nisi quod cum istiusmodi aquis succus lapideus, sive spiritus petrificus intime commixtus sit herbae vero aquam hoc spiritu turgidam pro alimento attrahant, necessario fiat, ut herbae quandiu hoc humido aluntur, lapidescere nequeant; mox tamen ac eo destitutae fuerint, tum succi petrifici humidum intra herbas attractum suae veluti libertati relictum paulatim siccescendo, ex insita naturae pronitate tandem in id ex quo primum prodiit id est, in saxeam substantiam convertatur, similem ei ex qua originem suam duxit; quod perfectae mixtionis cum aqua manifestum signum est. Aquae vero quae confusa quadam ratione cum huiusmodi petrifico succo vel spiritu commixtae, quoad totam substantiam non lapidescunt; sed veluti cortice quodam lapideo tantum inductur. Est in Hetruria iuxta Castellum quod a Cole nomen habet, fluviolus limpidissimus, qui exiguo post ortum suum spatio intra torrentem cui ena nomen vulgo obtigit, evolvitur. Scatet hic torrens lapide quodam spiritu petrifico foeto; hinc fluviolus ei simulac commixtus fuerit, mox etiam petrifica qualitate imbuitur; omnia siquidem, quin dicta aqua permanserint, uti ligna herbae, frondes, aliaque non quidem lapidescunt, sed tantummodo lapideo cortice, salva ligni herbarumque substantia induuntur, quod indicat succum petrificum aquis non perfecte sed confuse tantum, ut diximus misceri. Sed de hac mirifica qualitate petrefactiva in sequentibus fusior Cap. de Impetritis, dabitur dicendi materia. 搂. VIII. De Aquis Metallicis. Aquae Metallice dicuntur, quae ari, argenti, aris, ferri, stanni, plumbique proprietates referunt. Utrum vero metalla cum aquis vere et proprie misceri queant, magna inter Philosophos Metalloscopos controversia est. Negativae sententiae ratio principalis est, primo, quia ob indomabilem duritiem sese perfecte aquis communicare nequeunt. Si enim in aureo, argenteo, plumbeo, etc. poculo aquam frigidam vel centum annos teneres, nullum tamen mixturae indicium reperires. Sed nos affirmativae sententiae adscribimus; et ad arum quidem quod attinet, certum est aliquam id, non perfectam saltem confusaneam subire mixtionem cum liquore. Pater ex aquis fortibus; in quibus aurum prorsus in insensibiles atomos resolvitur; patet et in aquis chalybdatis et ferratis, quae virtutibus ferri seu chalybis imbuuntur ad obstructiones hypochondriacas saluberrimis. Quomodo itaque aque misceri queant cum metallis exponamus. Dico metalla solida et ad perfectionem suam per ignis purgationem depurationemque iam perducta, vix ac ne quidem ullam cum aquis mixtionem, nisi adhibita decoctione admittere; ac enim spiritus metallici suscitati, sese aliquo modo aquis communicant; uti in aquis chalybdatis experientia docet. Secundo, Cum in subterraneis venis metalla non ita solida et dura sint, neque debitam perfectionem habeant, utpote quae multo adhuc humido, et adinstar terrestrium glebarum mollitudine polleant; fieri subinde potest, ut interveniente aquarum causticarum affluxu spiritus auriferi separati, una cum abrasis auri ramentis, mox ubi sese aquis calis insinuaverint, iis una virtutem suam per mixtionem quandam, aualiscunque tandem illa sit, communicent; atque hoc pacto ego thermas Piperinas in Helvetia, et si quae alibi reperiuntur, auri facultate pollere existimo. Cum in nonnullis locis thermae dentur argete, merito quaeri potest, utrum illud cum aquis vere misceri potest. Follopius id ob summam visciditatem ac duritiem, qua pollet aquis misceri posse negat. Nos dicimus, aquas quidem frigidas sive quae in fodinis argenteis subinde rivorum more confluunt mixtionis incapaces esse; si tamen spiritus argentei, aut Subterranei Ignis aestu, aut aquarum causticarum virtute in appropriatis venis resoluti aquis thermalibus malius commisceantur eas virtute quoque argenti specifica tingi, nihil dubito, et argentum in calcem redactum aquisque mixtum sat superque docet. Sed de his amplius in Cap de Argento eiusque tinctura. Quaecunque de aqui auriferis, argenteis dicta sunt de ruris ferratis, stanneis plummbeis que pari pacto dicenda sunt. Quae quidem, uti dictum est, quoad substatiam nullis aquis miscentur, sed quoad vim a spiritibus iis inexistentibus communicatam. Non enim thermae plumbales, que in Germana et Lotharingia passim inveniuntur, a plumbo appellantur,quod in iis plumbeae substantiae vestigia reperiantur sed quod vim et proprietatem plumbi prae se ferant atque adeo ad Saturninos morbos profligandos plurimum conducant. Accedit quod quanto metalla molliora sunt, tanto vim suam aquis facilius communicent. Atque haec de mixturis aquarum sufficiant. |
Chapter III. On mixed or compounded medicated waters and their causes, and on mixing with minerals in various ways. |
LATIN transcription | |
CAPUT IV.
De Mixtura Aquarum Medicatarum id est, Quomodo et qua industria, quaenam Mineralia ac Metallica corpora cuivis Aquae medicatae insint, ver varia Experimenta cognosci possit.
Magni sane in re meica momenti est, exactum de medicatis aquis iudicium ferre; cum ex eo tota infirmorum iis utentium salus dependeat. Et quamvis complures, varios eas cognoscendi modos praescripserint; visum tamen nobis fuit, nonnulla ab aliis nova et non observata experimenta hoc loco tradere; ut hoc pacto nihil in hoc proposito nobis argumento Lector reperiret, non undiquaque exactissime discussum.
Cum autem virtutes et proprietates aquarum thermalium in eo temperamento specialiter, quod aquae ipsae cum ipsis terrestrium glebarum mineraliumque miscellis sortitae sunt, consistant; Misturarum cognoscendarum primo quispiam modus per viam experimenti, una cum exacta notitia Mineralium necessario: omni Corinthum hanc adeunte, promptus esse debet. Modus autem duplici ratione perficitur. Prior totus sensuum peragitur ministerio; Alter, quem Physici a posteriori vocant, ex recrementorum, que canales post se relinquunt, qualitate colligitur. Utrumque paucis exponemus.
Innest a natura hominibus insita cognoscendi vis ab evidenter apparentibus et sensibilibus, per quam non causas duntaxat rerum venentur, sed et plane scire videantur cum sensibus consonet ratio. Aquarum itaque, quarum misturam et consequenter naturam et proprietatem nosse desideras, substantia exploranda est, quantum nempe a simplici aqua, pondere, colore, sapore, odore, et tactus demum qualitate differre videatur. Quae quidem substantia ut plurimum duplici dote superbit; una elementari, qua unaqueque res qualitatibus operatur, calida, frigida, sicca humida; altera specifica, quam nonnulli celestem quoque appellant, omnibus elementorum viribus, omnibus sensuum coniecturis superiori; utpote que non nisi in mirificis effectibus sese prodat; quae sane si in ullo mixtorum genere, certe in aquis medicatis potissimum sese exerit, ut postea ostendetur; atque adeo longe patet ut non dicam ullus medicatae, sed ne simplicis quidem aquae fons occurrat, quem non non nullus celestis favoris radius adspiraverit ac singulari beneficio affecerit. Quorum tamen investigatio tanto est difficilior, quantointimi causarum thalami magis sunt inaccessi. Accedit misturarum in aquis elucescentium infinita quaedam varieras; in quibus uti facultates non uno constant gradu, neque eandem in uno atque in alio fonte efficaciam habent, ita difficultates congeminant.
Medici ut plurimum primarum notitia qualitatum contenti, disciplinae usum per gradus veluti quosdam caloris distribuentes, a primo ad tertium, et hinc ad quartum, ad quantam singula actionem efficaciamque perveniant, oppido fallaci coniectura aestimant. Deinde cognito primarum inter se qualitatum connexu, ad compositas consequentesque alias ex ordine nature operationes progrediuntur; Calefacientium quidem aquarum effectus, rarefactionem, fusionem, digestionem et attenuationem; Humectantium mollitionem lenitionemque; Frigifacientum repletionem, distensionem; Siccantium denique adstrictionem condensationemque, aliaque huiusmodi rimantur. Ex his denique ad tertium genus operationum progrediuntur, quae videlicet ex secundis inter se ac primarum virtute resultant, quintus susceptae abstergunt, lubricant, alvum solvunt, ad vomitum concitant, et similibus corporis viscera exagitant. Hinc ad quartum operationum genus provecti insignes quidem vires comperiunt, at ob abditas rationes atque inexplicabilem fere partium nexum a tota substantiae similitudine deducta proprietate vix hucusque,nisi a paucis, quos Divina Bonitas excellenti subtilitate ingenii beaverit cognitas. Huiusmodi sunt quae per occultos naturae characterismos perficiuntur; ex quibus aliae lapides in vesica renibusque frangunt, epilepsiam sanant, occulta quadam proprietate singula membra respiciunt: dementiam inducunt afferunt oblivionem hebetesque reddunt, sternutamenta cient, calvitiem accelerant, lacrymas eliciunt, risumque movent, aliae foeminas sterilitate laborantes fecundant. Huc quoque revocari possunt omnes deleteriae qualitates a: quarum in sequentibus, quantum ingenii nostri debilitas permittet, DEO dante assignabimus.
Atque hoc pacto Medici procedere solent, sed in tantis Medicorum tricis certa quaedam regula, quae rebus non dubiam lucem afferat, tenenda est. Peripatetici Philosophi plerique multum tribuunt sensatae experientiae dum adtactam aquas referunt calidas et frigidas; leves et graves ad pondus; ad sapore dulces, amaras, acidas, acressalsas; ad colorem, puras, turbidas, ceruleas; lucidas, nigras, atque alias alias quelsce coloribus mistas; ad saporem sulphureas, bituminosas, similesque foetentissimi putoris; tametsi nemo hanc certam et infallibilem regulam sequatur.
Etiam si enim multae ex colore dignoscantur, certi tamen esse non possumus, utrum color ex hac potius quam ex illa mineralis miscella originem ducat; sunt enim multaque aquam simili colore tingant. Si gustum consulas et acredinem quandam senseris, scire tamen non poteris, utrum haec a sale, an ab alumine, an a nitro aut vitriolo, anab omnibus una mixtis originem ducant, nisi ad intimas eorum facultates respexeris; cum enim omnes acrimonia linguam vellicent, a differentibus quibus pollent, facultatibus cognoscendae sunt; salsae quippe aquae in potum assumptae corroborant stomachum, nitrosae contra stomachum evertunt potentiusque pituitosos concitant humores: illae asperitatem manibus lotura sua inducunt haec abstersiva seu smectica vi sua lenes et molles reddunt: sed uti in illis fallax asperitatis iudicium est, eo quod complura mineralia lotione sua manus exasperent, ita mollitudo et lenitas manuum, quam abstersiva vi sua nitrum efficit, compluribus aliis quoque, uti calci, cineri, lixiviisque convenit. Aluminosa non odore sed gustu discernitur; est enim adstringentis virtutis sine acerbitate, linguam tamen palatumque mirifice vellicat, dentes stupefacit; verum cum multa alia eosdem praestent effectus, dentes firmum iudicium concipi non poterit. Vitriolatae et bituminosae aquae gustu et olfactu cognoscuntur: gustu linguam acredine quadam, olfactum vero putentissima mephiti percellunt.
Nisi itaque ex omnium unicuique miscibili competentium qualitatum complexu dignoscantur aquae, ob aliarum similium confluxum perfecte aestimari non possunt. Quod si verum est de salibus et aliis concretis fluoribus, multo magis id de fluoribus in metallicis aqus, qui perfectam cum aquis, uti diximus, misturam non admittunt, verificabitur. Hinc alii ad inciles, per quos aqua medicata fluit, spe explorandae mistionis confugiunt; ex recrementis enim mineralium ripis adhaerentibus sese ad nonnullam cognitionem pertingere posse sibi persuadent rerum aquis commixtarum ut si sulphure, alumine, nitro, sale, vitriolo similibusque obductae fuerint concretaeque,talibus quoque ipsas aquas constare credunt. Verum enim vero cum ii nesciant utrum vere et perfecte, an confusa tantum dictarum rerum miscella imbuantur aquae, omne de iis iudicium pendebit. Hisce motus aliam cognoscende aquarum misturae rationem praescribendam duxi, quam quicunque tenuerit, infallibile de miscibili aquarum mixtura feret iudicium. Proceditur autem triplici modo, Coctione, evaporatione; et distillatione quae totidem Experimentis comprobabimus
EXPERIMENTUM I.
Per Coctionem Mixturam aquarum cognoscere.
Accipe Vas vitreum, aut saltem testaceum vitro intus obductum; in hoc vase aqua meicata cuiuscunque tandem illa generis sit, ad tertiae partis consumptionem cogatur, deinde quiescat per tres dies donec ab omnibus faecibus separetur, solo sedimento relicto Cave vero ne ullam in partem vas moveas hac enim ratione faeces iterum confunderentur: quare hac industria aqua a foecibus subsidentibus separabitur; Accipe ex filtro grossiori pannum, quem in pyramidis inversae morem forfice aptabis, huius apicem aquae coctae aliquosque immerges, reliquam vero panni extremitatem prius madefactam extra vas pendere sinas; hoc modo fiet ut extremitas madefacta extra vas pendens trahat aquam in altero filtri extremo, quod aquae immersimus et sic aqua tota et sola paulatim ultro sese per filtri tractum extra vas, solo manente sedimento, exonerabit: Quod sedimentum Solis radiis expositum, ostendet mox varias mineralium miscellas , modo paulo post exponendo.
EXPERIMENTUM II.
Per Evaporationem quarum Aquarum mixturam cognoscere.
Accipe Vas vitreum late patentis orificii; cuiusmodi urinalia esse solent, quod luto ex farina et ovi albugine, iuta artis regulas obductum sit; hoc in aliud vas testaceum arena repletum ad medietatem immergatur, aqua; medicata repletum una cum testaceo vase vel Soli, vel alteri loco calido nullis pulveribus obnoxio aperto orificio exponatur interdiu; noctu seu frigidioris Coeli tempore ob caloris defectum nulla fiet separatio. Evaporata itaque hac industria aqua, siccentur faeces sive sedimentum ad Solem, et ex diversorum mineralium ramentis mixturam colliges, uti postea dicemus. Habet hoc experimentum hanc sibi adnexam difficultatem, quod una cum aqua magna quoque mineralium spirituum copa avolet, quod non fit in praecedenti Experimento.
EXPERIMENTUM III.
Chymicum. Per Distillationem Mixturam aquarum cognoscere.
Ponam hoc loco Experimentum omnium certissimum securissimumque, quo non particulae duntaxat singulorum mineralium aquis mixta, sed et spiritus vaporesque iis dominantes pulchra sane methodo, et infallibili iudicii trutina dignoscuntur. Sic autemp rocedes.
Parata fornacula A, cum spiraculo B igne animato, eius concavitati vas testaceum CD, EF imponatur, quod arena aliquo usque repletum sit; huic arenae ad medietatem immergatur aliud vas strictioris coli quod signavimus litteris GH aqua medicata repletum; cui imponatur capitellum I, K instructum, ita at fasciolisque vasi G in loco H coagmentatum , ne quid inde exspirare queat. Naso K capitelli I alia vitrea fistula L inseratur, ea industria oblutata ne et hinc quicquam evaporare possit. Haec demum fistula LM, per medium as ligneam N aqua frigida repletum transeat: Utroque foramine OP vasis N exacte clauso, et habebis omnia ad explorandas aquarum misturas praeparata.
Ignis enim in fornace A succensus arena vasis CDEF, quod igni immediate supraponitur calefacta calefaciet aquam medicatam vasi G inclusam, unde aqua in vapores atteuata, simulac in capitellum I ingressa fuerit, frigore condensata in aquam vertetur; quae cum vapores spiritusque secum devehat illi per nasum K descendentes novo frigoris occursu, quo fistula LM ob medium aquae frigide vasis N infestatur, exhalare nequeunt. Ignis itaque hoc pacto urgendus continuo, donec tota aqua consumpta fuerit, et siquidem nonnihil adhuc in vase G remaneat, Soli expositum exsiccetur.
Sedimento itaque faecibusque iam exsiccatis, a miscellaneas mineralium species explorandas hoc ingenio procedes. Sedimentum supra tabulam ferream politissimam igne candentem exponatur. Si itaque aquis fuerint commixta cinis, gypsum, calx sulphur, sal, nitrum, alumen, vitriolum, et cerussa,iuxta singulorum naturam et proprietate examen institues. Si enim aquis commixta fuerint calx, marmor et gypsum, videbis illa in candenti lamina non comburi; sed postquam alia fuerint combusta, remanebunt illa colore multo ac ante candidiori fulgentia; hac tamen differentia, quod si gypsum aderit, id statim candidissimum fiet; calx vero et marmor ad candorem manifestandum nonnullam moram tempusque requirunt. Si sulphur adsit, id statim solita odoris graveolentia se prodet. si vero sal et nitrum, illa dum comburuntur in candenti tabula scintillabunt; hac tamen differentia, quod sal cum crepitu, nitrum sine crepitu scintillabit. Si cerussa adsit. illa supra candentem tabulam ferream in intensam rubedinem vertetur, atque adeo plumbi inexistentis apertum signum est; reussa enim uti ex plumbo fit aceto macerato, ita illa igne tosta sandyx sive minium fit. Si denique alumen adsit id liquefactum lactei prorsus coloris signa post se relinquet. Hoc experimento ex rerum natura et proprietate deducto, singulas mineralium species aquis commixtas infallibili iudicio comperies. Quomodo vero an metallica corpora iis insint, examinanda sint illud alia methodo, ut sequitur, indiget.
EXPERIMENTUM IV.
Quomodo Metallicae tincture Aquis medicatis inesse comperiantur.
Metallicae species non nisi ex sedimenti corruptione dignosci possunt; ita ut quodlibet metallum, quod aquis adest, vertatur in proprium excrementum, ex quo deinde hoc vel illud metallum adesse cognoscitur; et hoc modo ferrum argentum, aurum, chrysocolla aes, similiaque innotescunt. Ut vero singula recensita in proprium excrementum vertantur, medicamento quodam opus est id est, erodente liquore cuiusmodi sunt aquae erodentes Chymicorum, aut acetum generosissimum atque acerrimum, od procedendi sequitur.
Sedimentum metallicae aquae infundatur in dictum acetum, aut aquam caustica virtute pollentem, inspectaque aquas, si supra sedimentum observaveris concrevisse ferruginem; certus fis, medicatas aquas ferri mixturam continuisse; si vero aeruginem crevisse videris, erit id aeris misturae signum;siauruginem, id auri signum latentis erit,et sic de reliqir omnibus
Atque hac arte facile cuiusvis aquae cum quibuscunque mineralibus mixturam comperies. |
Chapter IV. On the mixture of medicinal waters. That is, how and with what skill, and by what minerals and metallic bodies any medicinal water contains, can be known through various experiments. |
LATIN transcription | |
CAPUT V.
Hydrometri Descriptio Quo Aquarum graviats et levitas exploratur.
Usus est olim instrumento simili in aquae salsae mistura Germanus Artifex Ioannes Toldenus, ex quo Cabaeus illud accepit. Verum cum vix fuerit qui eius rationem recte intellexerit, eius hoc loco construendi modum ea qua potero brevitate, docebo st aurem usus eius solum modorum in iis aquis quae salsum quid admixtum habent, tum etiam in dulcium aquarum levitate aut gravitate quacunque tandem de causa nascatur, exporanda.
1. Fiat phiala vitrea in modum sphaerae ventricosa, tenuissimi colli, quae palmarem tamen longitudinem non excedat; cui in centro basis uncinum inseras, cui pondus cum opus fuerit, appendas et habebis instrumentum paratum. Figura eius est AB.
2. Lelige tibi, quantum fieri potest, aquam limpidissimam, et ab omni falis terrestrisque inquinamenti quisquiliis purgatissimam; intra hanc aquam phialam immergito, quod fiet si semper aquam ei paulatim infundas, usque dum infra aquam subsidendo tantum orificium A non cooperiar. Hoc facto totam aquam intra phialam contentam, quam exactissime fieri potest, pondera, e quantum ponderis pendet aqua, tantum pondus uncino fundo phialae loco C appendes Collum porro seu fistulam A in suos gradus hac distribues industria.
3. Choncham, quantum fieri potest, capacem accipe, quam purissima aqua, ut prius, implebis, cuius fundus sit paulo profundior, quam longitudo sive altitudo phialae CA; hanc agam prius quam exactissime ponderabis, consistit enim in hoc totius negotii momentum; sitque, verbi gratia. too librarum; quoniam vero una libra constat 12 unciis, 12 in 100 ducta dabunt 1200 uncias aquae.
4. Hoc etiam confecto, accipe alis optime praeparati, exsiccati et in minutissimum pollinem redacti, quantitatem operationi mox secuture competentem. Ex hoc Sale repone particulas unciales ad rationem aquae paulo ante ponderatae, id est, pondera prius unam libram salis in bilance, ponendo in una lance aquam, in altera salem, usque dum qui ponderent; deinde pondera pariter unam unciam aquae, cum una uncia salis; tandem seorsim ponito tot uncias salis, quantum in operatione tibi opus esse videbitur. Quibus positis sic phialae gradationem orieris.
5. Impone phialam AC intra choncham, pondere suo C instructa, et subergetur, iuxta secundam operationem, usque ad orificium. Quo facto poriice intra aquam concae I Salis repositi unciam, et ubi mixtum fuerit, aquam graviorem reddit, unde allevata phiala assurget aliquousque, verbi gratia, in d, quod punctum diligenter nota. Iterum proiice aliam salis unciam intra aquam conche, et phiala assurget altius, v.gr. in e, quod punctum nota. Deinde rursum aliam salis unciam proiice intra conchae aquam, et phiala assurget in quod punctum pariter nota: et hoc pacto semper alias et alias uncias proiicies in aquam, donec phiala toto collo suo emerserit singulari studio notando puncta contactus colli cum aqua: adscriptis singulis punctis suis ordine numeris, et habebis instrumentum praeparatum, cuius orifcium primo clausum esse oportuit, ne quicquam aqua penetret. Usus Instrumenti.
Si nosse cupis, quantum Salis admixtum habeat quaelibet aqua salsa, five illa fuerit marina sive fontana; tunc phialam una cum suo pondere eidem immergito, et statim autum contactus aquae cum collo phialae monstrabit in numeris quantitatem mixturae salis contenti intra aquam salsam tantae molis quantae aqua conche erat, tantique ponderis quantum dicta aqua pendebat. Quod enim de pondere certo et determinato alicuius aque dicitur, id de tota aquarum mole dictum censeri debet,etiamsi in medio maris experimentum fieret. Supponitur enim, qualcunque salsam aquam aequali mistura in omnibus partibus attemperatam esse, sicut enim sese habet una 1200 pars 100 librarum falis ad aquam in concha: sic sese habet cuiuscunque ponderis sal ad similem aquae partem.
CONSECTARIUM.
Ex hoc disces primo, quantum aqua salsa medicata salis excessum, quantum defectum habeat. Secundo datis centum libri aquae istiusmodi, quantum inde salis extrahere possis, cognosces. Tertio an aqua marina aqua fontana salsior sit. an contra? Quarto, ex hoc cognosces datis quibuscunque tandem dulcibus et potabilibus aquis, quantum una altera levior; illa enim levior erit in qua phiala profundius descenderit; gravior, in qua altius adscenderit: quanto enim aqua gravior est, tanto phiala adscenderit magis: quanto vero levior, tanto minus eidem subsidenti resistet. Dependet enim aquarum potabilium gravitas a quantitate salis ei admixta, quae etsi saporem fallat, dum salis mixturam non percipit, instrumentum tamen nostrum fallere nequit. Aliud Instrumentum Hydrometricum.
Fiat Tubus vitreus eius quam hic vides formae, sitque signatum ABC. Tubus hic in A sit apertus, cuius collum AB in quotlibet partes sit divisum. Huic tubo infundes argentum vum, usquedum videris infra aquam globum B submergi. Si vero argentum vivum pondere suo in fundum totum deprimeret. Hydrometrum, tum semper minus affundes argenti vivi, usque dum totus globo maiori B affixus globulus C repleatur, atque hoc tamdiu continuabis, donec totus globus infra aquam demergatur usque ad DE, et habebis Hydrometrum ad aquam librandam examinandam que paratum. Debes autem hoc primum experiri in aqua levissima: siquidem aquae paulo subtiliori impositum Hydrometrum amplius quoque submergetur, et tanto quidem profundius quanto subtilior fuerit, et simul in collo differentias gravitatis et levitatis ostendet Argentum vivum ad nihil aliud inservit, nisi ut instrumentum semper ad aequilibrium teneat intra aquam.
EXPERIMENTUM.
Raphael Magiottus clarus inprimis Mathematicus in suo de renisu aquarum per compressionem Libello, ad gravitate maquarum explorandam tale quid excogitavit. Construitur filis aeneis craticularis aut conicus cylindrus in formam cave, seu potius nassae piscatoriae uti in praesenti Figura apparet. Intra hanc caveam ponantur complures vitrei globuli infra perforati quorum magnitudo sit in proportione Arithmetica. Hisce itaque globulis instructam nassam intra differentis gravitatis aquas immergito, et quanto plures globuli sursum acscenderint, tanto in specie erit gravior; tanto eadem levior, quanto pauciores adscenderint, levissima omnium, quando nullus adscenderit. Sed huiusmodi experimentum suas difficultates habet; quare praecedes instrumentum et usui aptius, et nullis erroribus obnoxium reperimus. Alii ovum aquis imponunt, et siquidem aqua gravioris conditionis fuerit, natabit, sin levioris, subsidet, sed neque hoc praecisam differentiam aquarum determinat.
Ostendit mihi Serenissimus Magnus Hetruriae Dux Ferdiandus II. alium bonitatem et malitiam aquarum explorandi modum, et ita sese habet: Omnis generis aquas potui aptas, fontanas fluviales, puteales lacustres et similes, in vitreis poculis ordine exposuerat: deinde in quodam vase vitreo alium conservabat liquorem, quem infundebat intra vitrea pocula ordine posita et statim in deteriori conditionis aquis aqua in fuscum colorem deflectere videbatur, in deterrimis etiam in nigrum, in purissima vero aqua nihil prorsus mutationis efficiebat: unde statim colligi poterat causa huius tam repentinae alterationis. Cum enim in aqua purissima vix quicquam mineralis miscellae insit, liquor in quod ageret, non reperiebat; in reliquis ero dicta mineralium specierum mistura quadam imbutis liquor, qualiscunque is fuerit infusus uti agebat in congenitam sibi miscellam, ita quoque necessariam causabat in aquis mutationem. Verum quisnam hic liquor fuerit, dicetur in sequentibus Libris, Capite de Praecipitatione liquorum in alios, quibus praecipitatis aquae nunc in lacteum, iam in rubrum, modo in ceruleum, viridem, purpureum similesque colores transmutantur, ubi mira quaedam arcana reperiet Lector. |
Chapter V. Description of the hydrometer by which the heaviness and lightness of waters are explored. |
LATIN transcription | |
CAPUT VI.
De aestu et calore Thermarum eius causa, et quomodo eae adeo differenti mineralium tinctura misceantur.
Cum in praecedenti Libro de Ignes subterraneo uberrime hoc argumentum discusserimus: nihil hoc loco restat, nisi ur modum ostendamus, quomodo aquae thermales calefiant, quomodo tot ac tantis differentibus virtutibus imbuantur. Experientia constat, nonnullas thermas esse frigidas, quasdam tepidas, aliquas ferventes quidem, sed quae tactum sustineant, quasdam vero ita aestuantes, ut iniectorum animalium corpora e vestigio depilent, depulpent, exossent, consumant. Quaeritur causa. Dico itaque breviter haec omnia ex situ pyrophylaciorum pendere. Si enim infra lebetem aquarum sive hydrophylaciorum, immediate Vulcania quaedam officina officina posita fuerit, dico, aquam ob vicinitatem aestuantis ignis aestuantissimam fore; quanto quidem ea ab hydrophylacio remotior fuerit tanto aestum maius sui decrementum habiturum, usquedum adeo remota fuerit, ut ab omni estu destituta naturali suae frigiditati restituatur. Et ex culinariis effectibus liquet, quo enim ollae igni viciniores fuerint, eo maius aestus incrementum concipiunt; eo minus, quo remotiores. Sed quomodo id in subterranea Oeconomia, Figura hic apposita ostendendum duxi.
Imaginare tibi subterraneam reginem, in qua A pyrophylacim quod per canales suos pyragogos sive caminos in omnem partem ramatim se porrigat, cuiusmodi sunt LRS, AB, DGH etc. Si itaque reconditorium aliquod v. gr. B, illi immediate suprapositum fuerit, certum est ex aestuantissim is halitibus ignis, qui ex pyrophylacio A continuo per canalem AB exspirant, aquas in cratere B contentas summum aestum concepturas utifit in Bullicamo Viterbiensi. Si vero dicti halitus per canalem pyragogum LRS in hydrophylacium V se insinuaverint, aestus incrementum quoque minus fore in thermali aqua S, et minus in et minimum in, et adiacentibus thermis donec ita remotae fuerint ab A ut penitus tandem omni calore exutae frigefiant, Idem dicendum est de canali DGH pyragogo, per quem spiritus ignei transeuntes sese exonerant in aquaticos crateres E et P qui aquas exonerant in fontes et. Contingit autem subinde pyrophylacium quoddam hydragogum canalem offendere, ut videre est in pyrophylacio O, quod canalem a, igneo suo vapore stringens, aquam magno aestu imbuit, unde aqua in thermis b exonerata pariter ferventissima erit. Hoc naturae exemplum Veteres secuti Romani, aquas in thermarum usum, canalibus igne supposito calefaciebant. Sed et haec in artificialibus pulchre elucescunt.
Sit Fornax A igne succensa, ea vapores igneos per canales pyragogos BCD ad vasa ERGI emittet qui summo aestu ferventes impingent in vasa ERIGI canalibus inferta et aquis repleta. Experientia docet, aquas dictorum vasorum mox ubi intra concava eorum pertigerint, aestuantis ignis vaporosis spiritibus calefieri,et tanto quidem efficacius, qua nto fornaci fuerint viciniores.
Hoc pacto F et G aquae plus aestuabunt quam H et I et omnibus plus E quae omnia me experientia docuit in fornacibus Chymici, de quibus in Septimo Libro ex professo. Idem intra terram contingere ex praecedenti experimento patuit;ut proinde mirum non fit, nonnullas therma fere frigidas, alias tepidas, nonnullas aestuantissimas reperiri, cuius quidem rei ratio ex dictis patet. i
COROLLARIUM
Ex dictis quoque patet, cur in nonnullis aquis inveniantur fontes, quorum unus frigidissimus, alter ferventissimus est Canalis enim frigidioris aquea ab igne remotior est, quam alter fervidior. Accedit quod subinde hydragogus per aliam aquam frigidam incedat, et calore extincto, postea frigidas fundat aquas.
Sint dos fontes A et B sit A calidus, B frigidus; quemadmodum in Agro Viterbiensi me observasse memini, non nisi bipalmari spatio ditantes; quoniam enim Ignis S, immediate canali L subiectus est, mirum non est, eam aestuare; B vero cum a pyrophylacio P remotior sit, ut calore sensim flaccescente, aqua frigefiat: praesertim si canalis V per aquas frigidas hydrophylacii X incesserit; hoc enim pacto in B fonte cum insigni frigoris sensu sese exonerabit. Potest etiam id contingere, quod ex alio quopiam reconditorio Z aqua frigida sese in B exerat, absque ullo ignis remotioris accessu.
Hoc loco omittere non possum, quae, dum haec scribo mihi referuntur. Anno 1660 mense Iunio, quo ingens terraemotus infestavit omnem illam Galliae Regionem, quae se a Burdigalensi Urbe ad Narbonam extendit. Erat prope Bigornium ingens et praecelsus mons qui ferocientis naturae vi, ita absorptus dicitur, ut praeter lacum ingentem.quem post se reliquit, nullum eius ampliusvestigium apparuerit; addunt, districtum illum circa Pyrenaeos montes compluribus thermi fuisse refertissimum; in quarum unis post montis ruinam, aquae prius ferventissimae tantum frigus contraxerunt, ut proinde nemo amplius illis uti possit. Quaeritur unde num vehemens illa ferventium aquarum in frigidissimas mutatio? Dico canalem pyragogum montis casu obstructum, alium aperuisse canalem, qui frigidas duceret; vel si hoc non, agas calore omni per pyragogum administrato destitutas, tandem in nativum frigus transiisse
EXPERIMENTUM. Mixturam exhibens Aquarum.
Mixtura aquarum vel est simplex, vel composita. Simplex est, quando cum uno tantum mineralium miscetur; Composita, quando cum pluribus fiunt autem mixturae eo qui sequitur modo: Ex superioribus constat, terram innumeris scatere mineralium specieus, ita ut nunquam una et eadem in omnibus locis combinatio rerum reperiatur, sed pro differentium venarum varietate multiplex omnino et inenarrabilis exceptis tamen sulphure et sale quae anulis unquam aquis, in nonnullis quidem maiori excessu, in aliis minori absunt. Quomodo autem in subterraneo Telluris utero fiant huiusmodi mixturae, exemplo Geodaetico ostendam Imaginare itaque tibi ingentem subterraneae Regionis districtum hydragogorum canalium ductibus in varios ramos divisum, intra quos aqua decurrens diversorum mineralium ramentis, et scobibus una cum earum virtutibus tingatur: certum est, ingentem illinc diversarum rerum specierumque misciilium colluviem nasci; qua deinde in fontem erumpens, earum virtutum, queis ipse quibus mixtae fuerunt species pollent, indolem referat. Sed rem paradigmate demonstremus:
Sit Hydraulicum quoddam A, quod in omnem partem per diversa Telluris diverticula, in diversos fontes BCEFG erumpat; transeat autem aqua per diverticulum sive canalem AB sabulo et arenacea materia, vel praeduris silicibus scatentem. Dico fontem exortum B dulcem aquam prebiturum, cum canalis nullam praeter dictas materiam, que aquam praedominanti quadam virtute minerali tingere possit, contineat. Transeat vero aqua ex A per canalem AC sale refertum, dico fontem C salsum futurum. Talem videlicet qualis vena est, per quam transit salina. Iterum egrediatur ex: A per canalem AD, dico fontem D nitrosum futurum, sive nitro tinctum iri, ea videlicet virtute qua canalis per quem transit, nitro refertus pollet. Atque hoc pacto, per AE alumiosam venam, et per AF vitriolutum et per AG ferratam, per AH sulphuream transierit, fontes EFG pariter ea virtute, qua canales, per quos transeunt, imbui necesse est.
Vides igitur, unde simplex aquarum medicatarum mixtura originem suam trahat, videlicet ex vena simplici alicuius mineralis nulli alteri commixta. Patet quoque inde cur subinde in uno aliquo loco, differentium virtutam aquae medicatae diversis fontibus comprehensae occurrant quemadmodum olim me in Urba oppido Iurisdictioni Electoris Moguntini subiecto, videre memini, sex videlicet fontes diversissimis virtutibus pullentes, non nisi quatuor passibus a se invicem dissitos ca est, quia videlicet aqua per diversos canales, differentibus mineralium speciebus refertos dum transit, iis tincta, in diversis fontibus talem exhibet virutem, qualem prae se fert canalis sive minera, per quam transit.
Vides itaque modum simplicis mistionis, iam ad compositam accedamus. Et primo quidem scire te velim, aqua subterraneas non per unum tantum hydragogum canalem viam suam carpere, sed haud secus ac in externa Telluris superficie, flumen aliquod principale, diversis rivis constituitur, ita id in diversos aquarum rivos ramatim divisum divaricari, qui rami uti diversis diversorum mineralium speciebus, per quae transeunt, tinguntur, ita iisdem quoque, dum in unum aliquem fontem corrivantur, multiplici quoque diversarum virium fetura complentur. Hoc pacto, utrem exemplo comprobem, ex A per canalem H sulphuream transiens in K et I divaricatur, illinc per venam canalis salsugineam, hinc per nitrosam: unde sulphurea materia canalis H mixta canalibus K et I salinae videlicet et nitrosae, misturam faciet sulphureo sale nitrosam. Rursus canalis K divaricatus in L et M, vitriolatam illinc, hinc aluminosam offendens venam, praecedentium, confluxu aquarum tincta, producet in fantitus L et M, in M quidem aquam sulphi reo-sale-aluminosam in L vero sulphureo-sale-vitriolatam. Iterum rivus DL subterraneus divaricatus in L hinc auriferam in O, illinc in P ferratam venam transiens, in Ifonte producet aquam sulphureo-sale-vitriolato-erream, in O fonte sulphureo-sale vitriolato-auream mixturam proferet. Et quod de hisce dicitur, de omnibus reliquis rivis K MN, et HIZ, ST intelligendum est, donec in R omnes corrivati ex omnibus per quae transeunt mineralibus fontem R omnibus mineralium speciebus viribusque compositum constituant.
Idemque arte praestabis quod Naturae, si ex fonte quopiam aquas per differentes canales, in unum aliquem fontem corrivaris. Si enim singulos canales differentibus mineris sale, nitro, alumine, bitumine, vitriolo, etc. repleveris, aquae per canales hosce diffusae mineralibusque mixtae fontem tandem constituent omnius dictis speciebus refertum. Ut proinde hinc vel ad oculum pateat Nature in mixturis aquarum constituendis Ars et industria.
Patet hinc quoque, colora, quibus differentes aquae imbuuntur, ratio talem enim colorem assumet aqua, qualis est gleba mineralis quam pertransit; flava suum, si rubra rubrum, si nigra nigrum, coeruleum coerulea, viridem si viridis si candida denique lacteum praestabit, singuli suum in aquis medicatis simplicibus, in compositis vero misturam versicolorem. Sed haec de misturis aquarum sufficiant. |
Chapter VI. On the heat and warmth of hot springs, their cause, and how they are imbued with such different mineral tinctures. |
LATIN transcription | |
SECTIO III.
DISQUISITIO DE THERMIS
Et Aquis medicatis, carumque mirificis viribus et proprietatibus in specie, quae omnes ex subterraneis originem habere demonstratur. |
Section III. Discussion on thermal springs. On medicated waters, and their wonderful powers and properties in general, which are all demonstrated to have their origin underground. |
LATIN transcription | |
CAPUT I.
De principalibus Thermis, seu Aquis medicatis, quae in Geocosmi superficie passim occurrunt.
Cum terrestrium glebarum corporumque mineralium diversitas et varietas melius non cognoscatur quam per diversitatem aquarum medicatarum, quas ubique natura rerum producit; certe operae pretium me facturum existimavi si hoc loco principalium tantum magisque celebrium Thermarum, innumeris aliis quae ad meam notitiam non pervenerunt, omissis, catalogum ad necterem. Ex hoc enim luculenter patebit id, quod in praecedentius tam operose demonstravimus, Primo, perennem quendam gem subterraneum, qui tot tamque innumerabilis multitudinis Thermas calore suo imbuat Telluri dominari. Secundo, innumera quoque subterranea esse hydrophylacia, quae igne individuo comite calefacta ubique locorum per Telluris corpus innumeris perfossum tam hydragogis quam pyragogis canalibus, erumpant, non secus ac corpus hominis microcosmicum innumeris venarum arteriarumque ductibus ac principalium membrorum secessibus admiranda Omnipotentis DEI sapientia constitutum. Tertio patet et mirus ineffabilisque rerum omnium in unum finem corresponsus concursus que: Quarto, inconceptibilis quae in dictis aquis latet virtutum diversitas, qua summa quae in mineralibus latet differentia, et incomprehensibilis varietas potissimum elucescit. Quae uti ubique locorum sese in conspectum ex libent, ita miram quandam Oeconomie subterraneae administrationem ostendunt. Hisce positis iam telam tandem occeptam prosequamur.
搂. I
De Thermis Europae, primo et de Lusitaniae Hispaniae Fontibus Thermis
Europa Lusitaniam, Hispaniam. Galliam, Italiam Germaniam, Hungariam, Poloniam Illyricum, Graeciam cum adiacentibus Insulis Sicilia, Anglia, Scotia, Hybernia continet, quae innumerisi ubique Thermis referta, ex sequentibus patebit. In Lusitania octo, in Hispania 40, in Gallia 45, in Germania 120, in Italia 86, in Hungaria vicinisque locis 9, in Polonia ad Carpathum comp;lures, in Illyrico 16, in Graecia et vicinis Insulis 22; quae omnes per occultos terrae meatus sibi correspondent, et uno eodemque igne variis pyrophylaciis distributo animantur et conservantur, non secus ac in corpore humano per diversos canales et ramosos venarum ductus calor animalis omnia animat, dirigit, et in effectus a natura intentos sollicitat
Et ut de Thermis Lusitaniae incipiam, sciat Lector, omnes fere Atlantici Maris Insulas, uti sunt Canariae, Maderae, et quas Azores vocant, Thermis quemadmodum annuae societatis nostrae abunde testantur, refertissimas esse; nec id mirum est, cum sulphuro, alumine bitumine polleant copiosissimo, et ingentia subtus alant pyrophylacia, quibus perpetuo agitantur. Verum de hisce vide in praecedentibus fuse, uti et in nostro Itinerari Submarino actum. Est inter caetera Lusitaniae prodigia ille cumprimis Lacus admirandus in vertice Montis Erminii, qui, teste Antonio Vasconzello Societatis nostrae Theologo in Descriptione Lusitaniae, eius naturae est ut aestuante Oceano et ipse pariter exaestuans intumescat, luculentum sane occulti cum Oceano per hydragogos canales corresponsus signum. Idem de mirisco puteo iuxta Monasterium S. Hieronymi,totum cum cellis et habitaculis in rupe excisum i monte intra, in quo aquae ad aestummaris intumescunt. Sola Interamnensis Lusitania non amplius quam 18 leucis longa, lata 12, teste Vasconzello, numerat ad viginti qunque milia sontium perennium, aquae praestantia cum nullis in Europa comparandorum; virtutibus enim mirificis pollent obTagi aureas fundentis arenas, divitias quas vicinis undique et undique terris communicat. Quos inter et plures thermales sunt fontes, nominis celebritate toti Lusitaniae noti: ut sunt prope Obidos Caldas, Monasterio ab Eleonora Ioannis II Regis coniuge, in usum infirmorum constructo Xenodochio memorabiles. Sequuntur Balnea Algarbiorum iuxta oppidum Alvor, in quibus Ioannis II Rex, cum lethalis veneni remedium quaereret, periisse dicitur.
Sed relictis aliis qua in Beira et Conventu de Lafoes sunt aliisque passim obviis, unum nobis hoc loco prodigium exponendum est, quod in fonte, quatuor a Conimbrica leucis dissito, iuxta oppida Cutanhedium et Cadimam, elucescit. Fons pede non amplius profundus, arenosus et subturbidus est, vulgo Fervencas, a perenni aquarum arenarumque ebullitione, qua fervet, sic dictus; ea vero est natura ut uid in eum inieceris absorbeat, nec satis potest apparere quo iniectos arborum ramos devolvar, cum non semel arborem integram experimenti causa radicibus imis aut summis tantum frondibus applicatam, trunco tantum sive ramo quolibet, ita avide devoret, ut nullis viribus queat avelli et brevi temporis spatio, ne tantillus ramusculus appareat. Illud etiam accidit, ut labenti iumenti pede ita fortiter brevi spatio anima ad se trahat, ut vix ulla arte et robore a devorantis aquae vi possit abstrahi. Haec Vasconzellus, cuius rationem in sequentibus de miraculosis fontibus aperiemus.
Hispaniae praeciui Thermarum fontes sunt Caldas del Rey, sic pagus appellatur, iuxta quem ebulliunt, iuxta viam, quae a Compostella in Lusitaniam ducit, balneorum nobilitate insignes, calidae ac digerentis facultatis. Hinc ad oppidum Tralus 30 stadiis dissitum, alterum balneum celeberrimum occurrit, eo maioris utilitatis quo ex naturali hic mistione ac diversorum fontium confluxu, suo quisque arbitrio aquas praeparare ac temperare potest; calefaciunt, siccant, digerunt. Iterum iuxta Orensum Civitatem scaturit aqua calida ac vena minio praedivite; et quamvis nonnihil sulphurei redoleat ubi tamen frigefacta resederit,adeo sinceram, claram limpidamque se exhibet ut non potui tantum sed et ad eduliorumusum sit peridonea; ac veteribus Romanis ad usum deliciarum adhibitam, vetusta thermarum vestigia satis demonstrant. Est et hoc mirabile, ex medio fluminis Minii cui thermae adiacent aquas calidissimas erumpere quantitate: quae arguunt aquas ex profundissimis terrae visceribus, in ipso fluminis fundo exitum habere, et incommixtibili fluxu aquas fluminis penetrare. Sunt et ali in hoc Galliciae Regno ad Vianam civitatem et in Suidis montibus. Hinc in Castiliam et Baeticam profecturus omnia plena thermis reperies. Inter confinia Tarraconensis partis et Navarrae qua Iberus non lange affluit ad pagum Fitteri: balnea magnae virtutis passim reperiuntur, uti et ubique locorum ad radices Pyrenaeas: in Agro Hispalensi Baeticae complura nascuntur, quae forsan ea sunt, quae a Plinio Caeparia dicuntur, aut Anthetana.
Est in medio Hispani os altissimus, qui longo excursu in Occidentem Castiliam dividit a Granatensi Regno, a quo superne Ana fluvius, inferne autem Betis apertius in Mediterraneum influit; in hoc Vulcani ergasterium esse existimo, ex quo et metalla omnis generis cudantur, et aquarum mira varietate praegnans totam Hispaniam pulchris amnibus perluat. Metalla autem ibidem copiosa foetura parturire glabrities montis sat monstrat, utpote in quo arboribus perpetuo damnatis exilio sale brosi tantum scopulosique recessus dominentur, colore livida fubfuscaque facie sterilitatisfu opprobrium veluti lugere videtur non incongrue Sierra Morena, a Mauro sive atro colore ab indigenis sic vocitatus. Spectantur in huius montis crepidine aditus profundissimi, ac inter alios iuta Almadienpagum specus ingens in 50 fere milliarium reeessum exporrectus, in quo complures altissimi visuntur putei, e quibus immensa argenti vivi copia frequenti operarum fossorumque turba hauritur, qui magno vel conducti pretio, vel ad poenam alicuius magni commissi sceleris eluendam ad has mineras addicti miseram trahentes animam tremebundo corporis habitu, convulsis nervorum tendinibus, exiguae tandem vitae tempus calamitosa morte redimunt. Terrestres glebae quae fodiuntur hydrargyrumque exsudant, ut plurimum lapidosae sunt et rufi coloris, exusta vero extrinsecus calore nigrescit ac livido seu ferrugineo colore procul aspectantibus apparet. Videntur et quatuor acrium aquarum fontes, omnes differentis facultatis circa montis crepidinem; signum variae latentium in monte aliorum metallorum mineraliumque venarum miscellae quae tamen depositis per transcolationem salubrium glebarum malignantis naturae facultatibus, ab indigenis cum magno in morbis contumacibus calculi et vesicae emolumento usurpantur.
Porro in Archiepiscopatu Toletano, iuxta Valentiolam, non procul a vadis ubi Ana fluvius terra conditur, Nava fons occurrit in vasta planitie mirae acrimoniae, iuncetis undique et undique constipatus limpidissimis aquis amoenissimos longo tractu irrigat hortos, fructusque alit tum gustui suavissimos, tum copia et magnitudine prae cateris inaestimabili; antae vero acredinis est ut proiectum in fontem armum, vel ad horae translapsae spatium a ipsa ossa usque; originem suam haud dubie ex dito More monte trahit, qui spiritu Mercuriali turgidus transcolatione tamen per terras alumine, nitro, vitriolo, pollentes emendatus, insignes haurientibus eam praestat utilitates
Mirum proinde alicui non immerito videbitur, aquam vituli ossa consumentem, haurientibus tamen ipsam esse innoxiam, quod uctique calori naturali illam quantocius transmittenti, acrimoniamque temperanti adscribendum est siquidem acetum etsi aeneam tabulam aut ferream acrimonia sua exedat consumatque, stomacho tamen non tantum innoxium, sed et maxime salubre esse quotidianus eius in acetariis usus abunde docet.
Alter acris aquae fons ad Almagram oppidum spectatur, cuius aqua optima et potui adeo grata ut ex mille quingentis circiter eius vici familiis, teste Balthasare Ruizio hinc oriundo huius fontis descriptore, maior pars abstemia perpetuo vivat, omni excluso vini potu solo huius fontis potu delectentur, tanto hominum concursu, ut circa meridiem frequenti haustu totus veluti exsiccatus compareat. Similis ad Bolegnam cernitur, non multum a praecedenti dissitum oppidum.
Est et similis conditionis fons tribus Toleto milliaribus dissitus, in hoc tamen differt a praecedentibus, quod aqua in fontis superficie hausta dulcissima sit, at si quis situlam ad imum putei alveum submiserit , is aquam fumme acrem sit educturus Cuius quidem rei ratio non inventu difficilis; cum enim in hunc fontem seu puteum tum dulces tum acres perpetuo influant, sit, ut acres ob diversorum salium copiam insita iis gravitate statim subsidant, dulcibus utpote levioribus superficiem petentibus. Hinc digressi per reliquos Hispaniae tractus, sive ad Boream, sive ad Austrum, sive denique ad Orientalem Pyrenaeorum montium tractum, ubique balneorum multitudinem comperies; ita ut vix pedem ad decem leucas moveas quin nova semper ac nova thermarum spectacula reperias, quas quidem ordine hoc loco producerem, verum ne Opus rebus iam ab aliis traditis refercirem, consulto eas reticendas duxi; cum eandem tum ex Pyrennis, tum ex Gallici, Castiliae, Astureaeque montibus mineralibus refertis per subterraneos meatus originem suam nanciscantur.
搂. II.
De Fontibus seu Aquis medicatis Galliae.
Tota illa Galliae pars, quae Pyrenaeis montibus terminatur, adeo thermarum medicatorum que fontium aquis scatet, ut vix sit, qui illos numerare queat. A Byona siquidem Narbonam usque continuata vena, sive sulphureus cuniculus ex montibus sulphure, nitro, alumine, bitumine vitriolo, gravidis per varios subterraneos ductus ramosque constitutus, quem terraemotus ingens hoc Anno 1660 ibidem exortus horrendis cladibus afflixit abunde demonstravit; unde praeter voragines profundissimas, siccata flumina, montes partim decurtatos, partim absorptos, vel ipsae thermarum, prioribus sive mutatis canalibus sive obstrutis aquae ferventissimae in frigidissimas repentina Metamorphosi degenerarunt. At nos relictis innumeris aliis, potiores tantum hoc loco thermas celebrioresque recensebimus.
Thermae ad pagum Dax inter montes Pyrenaeos sitae sulphureo bituminosae sunt, ita a natura temperatae ut nullus sit morbus ex iis quos Arthriticos vocant, quem non curent, quae subinde tamen ita incalescunt ut non ague solum sed et circumsiti agri ardere videantur, quod manifeste innuit latentis infra montes alicubi pyrophylacii vestigia. Sequuntur has alie, vulgo Orentaine, thermae celeberrimae, nec non renum hepatisque vitiis profligandis saluberrimae.
Sunt et ad montem Balarvae ita Biterras contra spasmi, paralysis, hydropis, arthritidisque morbos remedium singulare. Occurrunt deinde ad Pyrenaeorum montium radices balnea, vulgo de Montferran eiusdem cum praecedentibus virtutis facultatisque. His vicinae accedunt thermae, vulgo de Baignaires ad pagum cognominem, et aliae vulgo Dencuse ingenti hominum confluxu celebres, admirande virtutis vel ex hoc capite, quod feminis sterilitate laborantibus fecunditatem conferant, caeterisque infirmitatibus quibus mulieres passim infestari solent, potissimum medeantur, cuius rationem alibi exposuimus. Non procul hinc nova occurrunt alea in loco invioet deserto vulgo Baregues, quae tametsi magno infirmorum incommodo adeantur, illud tamen facultate omnium morborum expulstrice facile recompensant. Atque le sunt thermae celebriores in hoc Subpyrenaeorum montium tractu; quae uti ex subterraneis meatibus originem trahunt, ita eam ulterius usque in Alverniae montes propagare videntur.
Spectantur autem in Alverniae montibus, eorumque districtu sex potissimum celebrioris nominis thermae; quarum priores sunt vulgo de Vieleconde, quae ex immensa rupe ingenti fragore et fervore e duobus veluti epistomiis praecipitat, aptum infra lavacrum praeparant omnibus qui; contumaci humorum colluvie gravantur; constat ex vitriolo, cuius signum est, quod distillata purum in fundo vasis relinquat vitriolum, et si quis aquis gallam imposuerit, is ipsam aquam statim in atramentum conversum reperiet; tanta acredinis, ut nisi alterius praeterfluentis aqua mistura temperetur, ob nimis violentam et causticam quandam facultatem exulcerationes intestinorum efficiat, dysenteriam conciliet, aliosque morbos inducat; quae tamen attemperata nulli non morbo profigundo utilis et fructuosa est. Has sequuntur addictos Alverniae montes, thermae Mont d'or, et quae vulgo Aygues candes, id est, aquae calidae vocantur, mirae pariter virtutis; unde magno hominum concursu celebrantur. Sequuntur has tota Gallia celeberrimae, Nivernenses et Boroniae, quarum vis et naturalis constitutio cum ab aliis descripta sit, iis non immoror.
Restat tandem mirum natur in aquis prodigium. quod Care montium nobile in Alvernia oppidum nobis exhibet, exponendum. Mire Philosophorum ingenia torsit admirandum huius fontis prodigium. Exit hic ex rupe, et in ipso exitu rupes producit et lapides candidissimos. Rivus qui ex fonte manans ut transiri possit suis accolis propria virtute ponticulos exstruit, hoc ingenio; rivum super asseres in modum fornicis dispositos adfluere faciunt, et mirum dictu, intra 24 horarum spatium, ponticulum continua boriosa aquae industria constructum inveniunt. Aqua siquidem huius fontis limpidissima, sensibili operatione in lapidem fluxu naturali nunquam interrupto, commutatur. Et quoniam ab aliis fontibus nec colore, nec sapore distinguitur, bruta ipsa decepta dum eam avidius bibunt, mox deficientia intereut; aperta siquidem, stomachum eorum non aqua sed lapidea mole expletum reperiunt Incolae huius loci miram in hac aqua petrificativae facultatis efficaciam curiosis spectatoribus exhibituri aquam vitro infundunt, et evestigio in lapidem conversa rupto vitro figuram ius adeo exacte refert, ut in gypseum poculum intra modulum fusum credatur. Pari pacto in quodcunque cuiuscunque figur vas aquam infuderis, mox veluti coagulum quoddam sensibili condensatione in lapideam molem vasis figurae prorsus similem commutatur. Unde nonnulli curiosiores eam intra statuarum modulos seu formas infusam lapideam statuam rupto modulo reperiunt. Cuius quidem prodigiose metamorphoseos rationem, cum altiora principia requirat, in sequentibus peculiari Capite enodaturi sumus. Atque haec de Galliae thermis et medicatis fontis innumeris saliis omissis dicta sufficiant.
搂. III.
De Fontibus et Thermis Germani.
Uti universa fere Germania superior potissimum Montosa, copiosis metallicis venis scatet; ita vix est locus qui non aut therma, aut medicutur aquas alicubi producat. Et fontium quidem acidorum in Germania tantus est erus quantus in nulla alia Regione; Thumhauserus eos ad millenarium excurrere asserit, praeter thermas ubique locorum obvias: quas quia taediosum foret describere hic nomina tantum locorum et compositionem apponam, ex diversis Auctoribus extracta. Tabula Thermarum in Germania. 1. Thermae Curienses seu Piperine aureo-sulphureo-ferreo-nitrosa mistura constant , omnibus infirmitatibus medentur. Hae Thermae prae aliis omnibus di mirum habent quod tertia die Maii Inventioni. S. Crucis sacro erumpant, decimo quarto vero die Septembris Exaltationi eiusdem S. Crucis sacro die sese subducant exsiccentque; cuius rei rationem in sequentibus de miraculosis fontibus explicatam vide. 2. Thermae plumbariae in Lotharingia, plumbea mistura, unde et nomen habent, constant ; medentur omnibus morbis exulcerationem adducentibus. 3. Thermae Badenses Helvetiorum sulphureo-aluminosae sunt; calefaciunt et exsiccant, frigidis morbis opportunae. 4. Badenses in Marchionatu Badensi prope Argentinam, sulphureo sale aluminosae sunt; frigidis morbis auxiliantur. 5. Badenses in Austria sulphureo-nitro-aluminosae sunt, morbis frigidis medentur. 6. Ferinae in Ducatu Wirtenbergensi, vulgo Wildbad, eadem qua praecedentes, mixtura constant. 7. Cellenses ad Martianam sive Nigram Sylvam sulphureo-nitro-aluminose sunt; febribus diuturnis medentur. 8. Goppingenes in Ducatu Wirtenbergensi ad oppidum Goppingam, acidulae sunt modico sulphuris mixtae; pectoris vitiis pulmonque medentur 9. Avenses, vulgo Au, iuxta Rotenburgum ad Nicrum, eadem qua praecedentes mistura constant, cum excessu tamen sulphuris;nervorum vitiis mirifice conducunt. 10. Embsenses iuxta Lacum Acronianum, alumine-nitrosa sunt; dolori capitis, nervorum resolutionibus a colicis doloribus ortis conferunt. 11. Geresveilenses in Alfatia, alumine-ferreo-nitrosae sunt; Lienosis, hypochondriacis, omnibusque vitiis cutis opitulantur. 12. Carolinae iuxta Elenbogen in Boemia oppidum sulphureo aluminosae sunt; glandulas, strumas, ischiaticam, paralysin, et similes morbos curant. 13. Wisbadenses Moguntiae ex adversa Rheni ripa oppositae ad pagum Wisbaden, sulphure constant cum exigua portione aluminis et nitri; frigidis conferunt morbis. 14. Gasteieses in Bavaria Dioecesis Salisburgensis, auro, sale, nitro, argento, aere constant: omnibus morborum generibus profligandis prosunt, mulieribus foecunditatem conferunt. 15. Abudiacenses in Bavaria sulphure, alumine nitroque pollent, odore ova frixa referunt; facultates sunt eaedem, quae prcaedentium. 16. Abechenses in Bavaria prope Ratis-bonam, sulphure, alumine nitro constant;calculo renum et vesicae conterunt. 17. Wembdingenses in Bavaria, sulphure, alumine nitro constant; eiusdem sunt cum praecedentibus facultatis. 18. Hubadneses, vulgo Huberbad, vicinae Badensibus, sulphure, cupro, et pauco alumine et sale miscentur; obstructionibus potenter subveniunt. 19. Salzbergenses sulphure et halinitro constant, omnibus medentur morbis ulcerosis, praeterquam venerea lue infectis. 20. Badenveilenses intra Friburgum et Basileam multum sulphuris, halinitri vero et aluminis parum habent; Asthmaticis et viscerum oppilationibus conferunt. 21. Wattoneveilenses in Alsatia superiori sulphuris et halinitri portione tinguntur; eiusdem facultatis cum praecedentibus. 22. Willingenses ad Hercyniam sylvam sulphureo-aluminose sunt; exsiccant, corroborant. 23. Brinzbacenses cupro et ferro constant; hypochondriacis, lienosis et febribus quartanis conferunt. 24. Kibbadenses in Brisgoia sulphur, halinitrum, alumen sal in se continent omnia morborum genera curant. 25. Glottorbadenses inter Friburgum et Wald-kirchen sitae, cuprum proferunt: cum pauco sulphure; ictericis, hepaticis, aliisque morbis prosunt. 26. Vogtpergenses in Alsatia copiosum prodit halinitrum, aluminis parum et sulphuris; scabiosis ut plurimum conducunt. 27. Hisce vicina sunt Zuckerthalenses et Salzenses Thermae. eiusdem cum praecedentibus qualitatis. 28. Uberkirchenses et Nideravenses prope Rhotoburgum ad Nicarum, produnt sulphur cum mistura vitrioli seu chalcanthi; catarrhosis prosunt. 29. Deinacenses in Hercynia Sylva iuxta oppidum Kalb, ferro, cupro et alumine tinguntur; oppillatis prosunt. 30. Fiderinae, alumen, cuprum, cum pauco sulphure continent vinum colore et sapore imitantur; Haemoptoisi medentur. 31. Antigastrenses in Hercynia Sylva prope Oppenacum oppidum sulphur, alumen, et nonnihil vitrioli continent, pravis humoribus evacuandis prosunt. 32. Kircbenfeldenses in Palatinatu inferiori in eo tractu, qui Handsruck dicitur, ferro cupro, vitriolo constant. 33. Trevirenses cum tribus acidis fontibus, qui prope Monasterium S. Mathiiae alter Berggeel dicitur, ob luteum colorem; tertius prope Mettersdorf. 34. Bassenheimenses et Kesselbrunnenses in Archiepiscopatu Trevirensi, alumine, nitro, halinitro, sulphure pollent. 35. Conterthalenses: in Valle cognomine prope Memmingam, alumen, halinitrum, sulphur cum portione chalcanthi produnt. 36. Hisce proximi sunt Ponterrun, Hailbrun prope Andernacum, cui peculiare est, nil impuri tolerare quod non statim eructet. 37. Annaebergenses in Misnia, alumine cum venae cupreae mistura pollent: rheumaticis symptomatis multum prosunt 38. Aquenses iuxta Aquisgranum, sulphure sale et alumine tinctae; nervorum morbis potissimum sanandis opportunae. 39. Laubacenses in Suevia prope Ulmam, sulphureo-nitrosa; omni aetati et temperamento conferunt. 40. Leuningenser et Furstenergenses, salenitro-aluminosae sunt. 41. Lucenses et Brigenses in Wallesia copioso aere et modico sulphure constant. 42. In Archiepiscopatu Trevirensi aquarum acidarum fontes numerantur duodecim. 43. Spigelbergenses prope Hammeliam inferioris Saxoniae, alumine, vitriolo et ochra infectae Arthriticis morbis conducunt. 44. Teplitzenses in Boemia sulphure, nitro, alumine, bitumine, et saxo calcario constant; nullum est fere morbi genus, cui non prosint. 45. Wolckensteinses in Misnia, dequibus dote sane et eleganter Idiomate Germanico scripsit insignis Medicus Augustus Harptman, quem consule. Atque hic sunt sive fontes medicati, sive Termae in Germania celebres, innumeris aliis relectis. Ex quibus patet, naturam huiusmodi aquarum ludibriis potissimum in montosis atque Alpinis locis triumphare.
搂. IV.
De Thermis et Fontibus medicatis Hungariae, Transylvanie caeterarumque adiacentium Regionum Septentrionalium.
Carpathus Mons dividens Transylvaniam ab Hungaria et Polonia, uti omnigenis metallorum, mineralium, aquarumque speciebus foetus est, ita quoque fontes thermas innumeras prodigiosis virtutibus refertas, ubique passim locorum producit: Pyrophylaciis subtus strenue Naturae machinationes urgentibus. siquidem natura sua ad adscensum propensus conclusis que in intimis terrae cavernis semper agitatur ad aliquem exitum, quem ubi reperit cum nascentis aquae alicubi fontibus, eos ad summum fervorem alterat, cuius nempe vires neque aqua, nec ventus, minime omnium ignis destruat: imo quo semel imperum facit, eo urget fortius, exorbitatque invento obice ad patranda symptomata, quae videmus in natura et in certis artis operibus admiranda; conclusus paulatim repit, ac mira postremo edit incendia; ita quo penetrat, non exhalat, primo aerem obvium, qui magis est alterabilis, in se convertit, mox terram, quam penetrat, non aquas solum quas offendit, sed et saxa et cuniculos incendit omnes, maxime vero ubi naturali appetitu ad exitum trahitur, et per loca sulphure gravida, ubi fovetur et alitur, penetrat: atque hoc pacto vires sibi ad extremum fervorem, quem in thermis videmus et sentimus, compara, quod uti in omnibus hucusque recensitis thermarum fervoribus patuit, ita vel maxime Hungariae, Transylvaniae thermis elucescit. Verum cum huiusmodi variae natur fontium miracula sequentibus Capitibus reserva verimus; iis non immorabimur.
De aquis et lacubus calidis, et quae Arctoo frigore nunqam congelantur, videatur Olaus Magnus, qui eas exacte describit. De Islandiae et Groenlandiae thermis et ferventissimis aquis vide quae supra uberrime de Ignis subterranei miris effectibus philosophati sumus.
In Scotia, Anglia et Hybernia, lege si placet Hectorem Boetium, Bucbananum, uti et P. Eusebium Norimbergum de miraculosis naturae effectibus Hyberniae; quae cum multis falsitatibus involuta repererim, ea exponenda non duxi sed ad ea me conferam quae et nota sunt et experimentis partim me partim ab aliis fide dignis doctisque Auctoribus comprobata fuerunt.
搂. V.
De Italiae Fontibus Thermisque.
Italia Alpibus clausa, et concatenatis Apenini iugis per medium iuxta totam suam longitudinem divisa, nec non Mari Supero et Infero vallata eum a natura situm obtinuit quem nulla alia in Geocosmo similem; et quoniam Natura tanto eam natur munimine cinxit, fieri non potest quin una eidem iunxerit omnia non ad humanae vitae sustentationem duntaxat necessaria, sed ad deliciarum ubertatem abundantissima subsidia; inter quae thermarum multitudo et varietas maxime sese spectandam praebet; quarum quidem numerus si exacte recensendus foret, nec charta sufficeret ad eas describendas nec ingenium ad impenetrabiles earundem virtutes et proprietates, quae in iis elucescunt, explicandas.
Sola Hetruria 25 thermarum celeberrimarum gloria, praeter innumera medicatorum fontium spetacula, triumphat: quae quoniam peculiari Opere, quod Iter Hetruscum inscribitur, recensuimus, eas non repetimus. Sed primo ad eas me conferam enodandas quae in Transpadana Italia nominis celebritate praecipuae sunt; quarum in solo Territorio Patavino ex numerantur et sunt Balneum Aponotanum Balneum Montis Osthoni Petri; Domus novae; D. Bartholomoei, et denique quod S. Helenae vocant; quorum omnium naturam ordine paucis perstringam.
Balneum Aponitanum Graece 峒勏慰谓慰蟼, eo quod sine dolore medeatur, non ab hodiernis tantum sed et veteribus Scriptoribus. Suetonio, Claudiano, Plinio celebratum, in media valle situm, qua spectat septentrionem montibus cingitur, qua urbem respicit Patavinam vasta planitie circumdatur; assurgit collis crudo quasi pumice compactus ex quo per lapideas veluti fistulas uberi perennique fluxu manat laudatissima illa aqua, Aponensium thermarum mater; de cuius mixtura fuerunt varia Medicorum iudicia. Fallopius uti mille experimentorum modis scrutinium fontis aggressus, nihil non egit quo in intimam huius fontis miscellam pertingeret, ita merito omnibus reliquis palmam eripuisse videtur , dum irrefragabili experimentorum notitia doctus tandem statuit inesse aquis illis em quidem ex praedominio, deinde lapidem cacarium (qui videlicet coctus vertitur in calcem), denique vaporem sulphureum, unde intulit, aquam calefacere in secundo gradu remisso; exsiccare itidem in secundo gradu, at intenso; quod ex Iatrica scientia contra Savanarolam ita comprobavit ut de eo nullus amplius apud Medicos dubitandi locus relinquatur. Usus earundem quadruplici modo perficitur; potu videlicet, insessione, embrocha sive stillicidio, et Laconico, quibus omnes morbi ab inveterato frigore et humiditate originem ducentes curantur, excepta lue gallica. Verum de morbis quos curat aqua vide elegantissimum Claudiani de ea elogium, ubi miras nonnullas harum aquarum proprietates adducit
Ab Apono versus Occidentem progressis 150 passibus occurrit collis praealtus, cui nomen Orthoni, ad cuius radices visitur aedes Deiparae sacra multis inclyta miraculis in cuius vestibulo caverna visitur, intra quam per lateritiam scalam descensus patet. Hic manat purior unda, Aqua Virginis dicta nonnihil tepida et mitissimo condita sale, solo potu mederi apta Non procul ab Aqua Virginis aquae ferventissimae scaturigo cernitur, salsa et sulphurea ad sanandos intra cutaneos morbos peridonea. Non procul hinc do ale cernuntur tepidis et medicatis vaporibus repleta, optimi ad emolliendos artus remedii. In lacuna autem illa ubi fervens aqua scatet, estum latum argillosum et pingue, cuius vis ea est, ut siccet, digerat, roboret, et dissolutas partes iungat; cave tamen ne dum calidum est affectae parti admoveas sed eam aqua illa prius calefactam frigido ceno oblines soli exponendo, deinde usurpando.
Ex Patavio per 12 milliarium planitiem digressis occurrit amoenissimus collis, ex cuius visceribus ebulliunt ferventissimae illae aquae, quae ab aedicula Divo Petro ibidem constructa consecrataque, nomen habent; copioso sale constant, et succo quodam Ochrae haud absimili; moderate calefaciunt, siccant et leniter roborant. Quatuor ab his milliaribus progressis, occurrit collis, qui ex Boreali parte ferventissimas aquas evomit, ex altera parte fontium medicatorum ibidem scaturientium frequentia celebris est, quos a nova domo a Carrariis Patavinae Urbis Patriciis ibidem aedificata, Thermae domus novae vocantur, quae tamen culturae negligentia hodie quasi obsoletae squalescunt.
Ad 500 passus circiter hinc descendentibus, occurrit Mons, quem ab aegrotorum frequentia illuc confluentium Mons aegrotorum, corrupte Monte groti dicitur; ex hoc monte Thermae manant celeberrime, sulphure sale et gypso compositae; unde siccant vehementer, moderate calefaciunt, cutis ulceribus potissimum conducentes.
Ulterius provectis in convalle quadam arduis undique cincta collibus, a D. Petri balneo duobus millibus passuum dissita, occurrit Balneum S. Bartholomaei ab aede eius honori consecrata sic dictum, omnium thermarum celeberrimum et frequentissimum, non quidem ratione aqu, sed ob ferventissimum et bituminosum, cui illa supernatat, lutum artuum nervorumque emolliendum rigorem illitione peridoneum; fervorem hunc concipiunt ex igneo et bituminoso, quem inferni ignes exspirant, halitu.
Duobus deinde hinc milliaribus visitur Sacellum. Helenae in colle dicatum, undeet alneum nomen habet. In quo praeter venusta Laconica et gemina stillicidia et fontem ferventis aquae et medicatum lutum; aqua sulphureis referta vaporibus habet praeter salem, sulfuris modicum, et nescioquid argillosum ad ochrae colorem vergens; unde moderato calefacit et siccat: lutum vero frigefactum vi medicata privatur. Mirum in hoc quidpiam latet et diversum a luto Balnei S. Barholmaei, quod hoc potenter exsiccet illud vero emolliat.
Atque ex hac Thermarum multitudine, quae in Agro Patavino elucescit, luculenter patet, totum hunc tractum subterraneis ignibus et consequenter omni mineralium genere refertum esse quae venas suas in circumvicinas regiones longe lateque diffundant. In Agro siquidem Veronensi, decimo Patavio lapide dissito statim Thermae occurrunt Calderianae quibus Medici non tantum ad potum insessionemque sed ad usus varios, quin et ad coquenda pro agris cibaria, et ad vinum diluendum utuntur; mistura eiusconstat rubrica synopica cum modico saliset sulfuris. Correspondent hisce per subterraneous cuniculos in Cispadana Regione Thermae Aquaritanae, Regienses; scatet ex Mutinensi Agro ad Aquarium Regionsis urbis pagum; peritiorum medicorum iudicio sale, nitro etc calce marmoreo constat, cuius haec mira vis est, quod extra fontem centum annorum spatio incorrupta perseveret; unde non solum per Italiae vicinas Provincias, sed et in Galliam, Hispaniam transfertur; omnes, quos Aponitana usus habet. Huic proxime correspondet in Flaminia Balneum D. Mariae tribus distinctum thermis; Dominorum videlicet, Medii et Turris, quarum aquae omnes sal habent lucidissimum et gemmeum cum portione nitri, vaporibus ad haec sulphureis et calce marmorea tingitur. Hisce vicine sunt alie Thermae S. Martini. S Christophori et Meldulae, de quibus lege Fallopium, aliosque.
搂. VI
Thermae Hetruriae.
In nulla Italiae Regione copiosiores thermas me reperisse memini, quam in Hetruria, quas si quis ad numerum revocare vellet is facile ado earum excurreret; verum cum eas ordine in nostro Opere quod Iter Hetrascum inscribitur exposuerimus, hic eas non repetendas duxi. Sunt enim imprimis, quas fundit, Thermae Territorii Lucenssi, Pistorienisani, Pisani, Volaterrani, Viterbiensis, Braccianessc: quorum unumquodque iterum in diversas et multiplices alias thermas dividitur, quas unico intuitu sequenti Tabula exhibemus. Virtutes et proprietates, situm, mixturam uniuscuiusque videar Lector incitato nostro Opere de Hetruria.
TABLE
搂. VII.
Thermae Campaniae.
Hetrurua Campaniae per subterraneas minas colludens, innumera Aquarum medicatarum Thermarum que genera producit, in Agro potissimum, Puteolano, Baiano, et vicinis Insulis Ischia et Prochyta, quae eandem toto eo tractu Terrarum originem ac subiectam habent tum a sulphurea Puteolis tum Vesuvio Neapoli Vulcani officinis, terrarum combustarum cinerumque naturam; quarum nonnullae non acres tantum sunt et iniucundae, sed blandissimae ex ipsis cineribus exiliunt iam extinctis uti modo ita olim celeberrimae. Aliqu in quibus nonnulla viget acrimonia, utilissima in potibus ad multas infirmitates, abstersoriae nimirum facultatis, et vel nitrosae sunt, vel salsae.
Ciceroni aquae olim, modo Balneo del prato dictae, in Baianis sitae sunt, de quibus Plinius sicait: Digna memoria villa et ab Averno lacu Puteolos tendentibus imposita littori, porticu ac nemore celebrata, quam et M. Cicero Academiam vocabot; in qua post obitum ipsius Antistio Vetere possidente fontes eruperunt calidi, quos oculis perquam salubres eleganti Epigrammate a Laurina Tullio eius liberto fuisse celebratos. Hodie eadem virtute pollent. et praestantissimum collyrium sunt, ex Cadmia cuius tinguntur virtute. constant.
Sunt et hoc loco, vetustate tamen fere obsoleta, Balnea alia alia Solis, Lunae alia, alia Imperatoria, a vetusta superstitione sic dicta sulphure et ferro constant. Hinc milliaribus tribus progressis sub Promontorio Miseno occurrit celeberrimum Cantorelli Balneum, ob miros effectus, quos in spiculis ferreis extrahendis praestat, magnetis tinctura infici perperam opinantur, uti in Arte Magnetica nostra sat, proprio experimento cocti, inniumus. Huic proximum in Lucullano Agro ad Cryptam Pausilippi do fontes magnae virtutis emanant; a dextris limpidissimus; a sinistris lactei coloris, cuius aquae hyeme tepescunt state frigida sunt, cuius rationem iam supra exposuimus, ex calcis, sulphuris et ferri mistura constat, uti ex montis ferrugineis glebis saxisque constat. In hoc eodem Baiano sinu ad S. Marie Monasterium Balneum Petreoli, et aliud, quod Culmam vocant, eiusdem natur, occurrit, detersoria virtute constant.
Dum Anno 1638 hunc tractum examinarem, equidem miratus sum, fontium me dicatorum in hoc tractu ebullientium copiam et varietatem, cum vix centum passus conficias, quibus non novus aliquis fons aut lacuna differentis virtutis occurrat. Dum Anno 1638 hunc tractum examinarem, equidem miratus sum, fontium me dicatorum in hoc tractu ebullientium copiam et varietatem, cum vix centum passus conficias, quibus non novus aliquis fons aut lacuna differentis virtutis occurrat.
Vidi hic fontem, quem Gillerosi vocant, renibus purgandis opportunum. Proximae sunt aquae, quas Bracchulas vocant, sulphureo-nitrosae naturae; S. Georgii thermae, quae totae nitro constant. Alia Pugilli nuncupata haemorrhoidum fluori peridonea, constringentis facultatis. Alia Succellaria ad margines Averni lacus emanans, diluta visitur, subalba et sapore, urinas, calculo tum renum tum vesicae pellendo proprii. Hisce iungitur Iuncana prope Cryptam, eo quod inter iuncos ebulliat, potu sumpta pingue facit, Venerem in frigidis excitat. Sunt et in hoc districtu aliae fontanales; de Petra, et quam Plagam appellant Balneolum potissimum ob vim corroborativam Neapolitanis in pretio est. Ad Monasterium S. Anastasiae vel exigua scrobe effossa, aqua limpidissima exilit tum potu grata, tum viribus medicatis plurimum pollens; adeoque scatet totus hic Baianus tractus aquis, adeoque salubribus, ut non immerito Horatius de iis cecinerit:
Nullus in Orbe ocus Baiis praelucet amoenis. Emanant hic, dicit Plinius, benigne passimque in plurimis terris medicatae aquae, nusquam tamen largius, ac pluribus auxiliandi generibus, quam in Baiano sinu; alia sulphuris, aliae bituminis, aliae salis, aliae nitri, aliae aluminis, nonnullae item acida variaque mistura, et vapore quoque ipso aliqu proficientes. Quibus incomparabilis locorum accessit amenitas, quam admiratus olim Martialis sic ad Flaccum scribit:
Littus beatae Veneris aurum Baias. Baias superbae blanda dona naturae; Ut mille laudem, Flacce, versibus Baias, Laudabo digne non satis tamen Baias.
Veruntamen, quae est rerum humanarum inconstantia et vicissitudo, eorum pleraque in praecedentis seculi Puteolani territorii incendio, cineribus obruta et submersa fluere desierunt; que vero ex tanta clade remanserunt, hodie utilissima frequentantur, cuiusmodi sunt quas recensuimus. Plena itaque omnia huius Agri loca ebullientium fontium thermarumque scaturigiius, ita ut vel in ipsa Cumanae Sibyllae crypta, Natura thermalem produxerit aquam humanae infirmitati medicatricem. Plena quoque omnia ignibus sunt, uti Phlegraei Campi, seu Forum Vuclani. Quod supra descripsimus, abunde testantur; ut proinde hisce locis mirificum Aquae et Ignis coniugium paranympha Natura, suprema omnium Opifex Mens constituisse videatur. Ab his porro per subterraneas cuniculorum ambages vicinae Insulae Ischia et Prochyta, quas iunctas in unum olim Aenarium vocabant, tantam aquarum diversissimarum ignium que foeturam conceperunt ut vix sit in iis locus qui hisce non abundet. Verum qui plura de hisce desideratis consulat Scipionem Mazellam, Pighium, aliosque horum locorum Descriptores. Nos quae vidimus et exploravimus, ea tantum hic adducere visum fuit
搂. VIII.
Thermae Siciliae et Liparitanae.
Non dicam hoc loco de Thermis et Fontibus medicatis que in reliqua Regni Neapolitani maritima ora passim magno numero in Ca occurrunt sed in Siciliam calamum convertam, in qua quas Natura alibi sparsim ostendit divitias eas in hac Insula veluti in parvam quandam epitomen contraxisse videtur; qua exempla differentiarum cunctarumque alterationum in aquis medicatis elucescentium merito petenda sunt; verum Vulcani Regnum ubi Ignis se prodit natura, eiusque effectus, qui sunt flamma, vapor combustio, fumus; ignis materia sulphur. gleba pinguis, cinis, pumex lithanthrax, bitumen, sal, vitriolum, omnis generis metalla. Unde ob materiae varietatem mire variantium ignium operationes innumera undique exoriuntur sudatoria, aquae calidae, tepidae, frigidae, salsae, acidae, albae, nigrae, sanguineae, unctuosae, bituminosae, putridae; quae non venas solum praebent, sed et integra flumina, lacus, fontes balnea profundunt. Nec alicui mirum hoc esse debet;qui enim immensam vim Aetnae norit, is quoque omnium horum causam et originem facile asseruerit; huius enim potestas per transversos quacunque pyragogos canales ex intimis barathris diffusa, in totam infulae periodum perpetuis vaporum fumis saeviens, pro eo calor is gradu quem continent vel e specubus aestuant, sudatoria efficiunt; vel ubi aquis obversantur, eas inalterant, tincturisque suis tot faciunt thermarum genera, quot alias forsan non reperiuntur in toto Orbe Terrarum.
Inter ceteras, celebres sunt ille Thermae, quas in Selenuntinae Urbis reliquiis, hodie Sciacca vocatur, producit, varietate admirabili; siquidem in medio altissimi Montis S. Calocero dicati, varii hinc inde specuum labyrinthi occurrunt; quorum alii rectis, transversis alii cuniculis patent; alii in imum Terrae Tartarum profundissima voragine porriguntur; qui semper horrendo ac formidabili fragore retonant; sive ob inclusam ignis latentis multitudinem, sive ob ventorum hinc inde currentium inclementiam, sive ob undarum maris in cuniculos montis magna vi agitatarum impulsum, certe tonitruum fragoribus haud absimiles constitutis temporibus edit; res horrenda nulli non metum incutiens. Antrum inter caeteros eltm, in cuius medio puteus: profunditatis immensae, et visu ad imum tenebrosus et horridus hic calentibus hinc inde pluribus scatet venis, que ex diversarum cavernarum canalibus relabuntur, ac vapores simul emittit, qui supremam antri concamerationem salubres excitant intrantibus sudationes. Visuntur et in hunc diem in saxo vivo a Veteribus ab immemorabili tempore incisa sedilia, variis exornata inscriptionibus, quae tamen uti temporum iniuriis exesae sunt, ita omnem spem penetrandi curiosis eripiunt. Sunt et in hoc Antro siphones, sive Artis sive Naturae industria nescio facti calidis referti vaporibus, ad quos ii qui capitis intemperie aurium tinnitu ac surditate laborant, auribus applicatis exiguo tempore ab in firmitatibus liberantur; nervis quoque corroborandis prosunt; unde insigni infirmorum illuc magno numero, praesertim in festo S. Caloceri confluentium emolumento visitantur, Xenodochio publicis sumptibus in eum finem illic exstructo. In planitie huius Montis alia mox exsurgunt thermarum genera, et inter caeteras aqua limpidlissima, mirae ad laxandum alvum virtutis, quam qui non cognitam biberit is utique magnis se adspectantium ludibriis exponet, cum operatio adeo a potatione subitanea sit ut vix tempus et locus se honeste subducendi detur. Unde indigenae nugatores ridiculum cum exteris dolosa inductione ad bibendum inductis saepenumero exhibent spectaculum.
Non desunt ad Aetne radices Thermarum copiae, quae tamen ex tanto numero meliorum non curantur. Syracusis nobilissimos fuisse lacus Pismam et Cianon Mirabella docet, quorum hunc cum Luna decrementum incrementumque pati idem asserit. Catanae quoque duas olim magno columnarum apparatu termas celebres fuisse, Petrus Carrera in Catanae descriptione demonstrat. Catana Panormum terrestri itinere petentibus e latere occurrit Oppidum quod Mineo vulgo vocant, in cuius planitie celeberrimus ille ab antiquis memoratus Scriptoribus Palicorum lacus paulo intra mediterranea occurrit, immensae profunditatis, occulto cum Aetna corresponsu, aquis ad tres cubitos in altrum assurgentibus veluti colludere videtur, flatibus in eas tum a mari vicino, tum ab Aetna incumbentibus. Sulphurosae sunt, ac cinerae; easdem quas Aetna infectiones habet, incendii, sulphuris cineris ac putoris; unde alitus mittunt non avibus tantum lethifero, sed et hominibus periculosos, cum non secus ac Aetna flammarum quoque globos eiaculentur; de quibus sic Ovidius 5 Metam. Perque lacus altos, et olentia sulphure fertur Stagna Palicorum rupta ferventia terra.
Hodie a mephiti quam exspirant naphtae, ab incolis Naphthia nominantur; et cum tribus fontibus scateant, hi tamen labra stagni non excedunt. haud dubie per subterraneos meatus alibi sese exonerantes, uti supra de Lacuum proprietate ostendimus. Huiusmodi ac quoque Agrigentum iter et Bivonam cernitur inexplorabilis profunditatis, qui sulphureas undas ex origine sua ad tres cubitos in altrum summa intuentium admiratione eiaculatur. Rursus in Peloro ad fretum Mamertinum tres lacus occurrunt. veterum superstitione celebres, a quibus non procul distant Thermanae Urbis, ex Hymerae Urbis vetustissimae ruinis, Cicerone et Plinio testibus conditae ,balnea, tum ad delicias tum ad morbos profligandos peridonea. Ad Ennam quoque, quae hodie Castrum Ioannis dicitur lacunae comparent. Prosperinae raptu celebres, quam Poetae fingunt hoc loco inferos petisses, voragine post se relicta fetidissimis putidissimisque aquis referta. Sunt et in Panormitana Dioecesi que natura sulphurosae et ferventissimae, usu in balneis nec minus in sudationibus fama celebres. Drepanum, quae olim Segesta dicebatur, ad radicem montis Ericis diversis pariter uti metallorum ita aquarum diversitate scatet, quae licet calidissimae sint et sulphureae, quia tamen salis cuniculum non transeunt, ubi refrixerint, Strabone ne teste fiunt potabiles: hodieque durant tria balnea, quorum prius calidum alterum calidius, tertium calidissimum est; sub quibus, uti refert Fazelus, ad iactum fundae ingens lacus sulphureus est, qui subitanea eructatione aestuosus, Herbesus Solino incolis hodie Gurgus dicitur.
Tempus me deficeret si omnes lacus,fontes flumina, Charonticas scrobes, lacunasque sulphureas, in mediterraneis Siciliae locis recensere attentarem; sed haec Lectori, quae egomet vidi, dicta sufficiant.
Liparitanae sive Vulcaniae aut Aeoliae Insulae ita scatent thermis, ut vix locum relinquant aquae potabili, qua medicatis fontibus qua ignibus foetae. Verum cum de iis in praecedentibus dixerimus, nolo iis immorari.
Africam inter et Siciliam Insula interiicitur Pantalaria nomine, solo quocunque incedas, arido est rubro et calido, ut vix nudis pedibus ambulantibus toleretur; quae utique ex imis aestuariorum, quae Vulcaniis officinis Aetnae is et Liparitanis per subterraneos cuniculos correspondent, originem trahit; et ex specubus montium pater, quia quis et vaporosis flatibus exagitati, iugi intus perpetuoque sonitu fremere sentiuntur summum in ea Naturae prodigium Vazelo teste, cernitur; cum enim terra nimio ardore sitibunda aquae dulcis summam penuriam patiatur, miro sane Naturae consilio hisce incommodis provisum est. Est in medio Insulae ingens antrum horridis undique et undique saxis concameratum; in huius antri umbilico immensae profunditatis vorago comperitur , ex qua perpetui exsurgentes halituum vaporumque fumi, in vasto fornice condensati in dulcis aque latices resolvuntur, tanta copia et multitudine, ut ea inde intra siphones partim arte partim natura factos extra corrivata, toti Insulae ad potum, aliorumque usum abunde sufficiat.
搂. IX.
De Asiae, Africae, Americae Thermis.
Totum Geocosmum aestuariis abundare, Libro IV ostensum fuit. Cuius veritatem rei inductione Vulcaniorum montium, qui circa universam Telluris superficiem passim in nulla non Regione visuntur, demonstravimus; montes etiam in Charta Geographica ordine exhibuimus, unde metallorum mineraliumque copiam consequi necesse est: cum vero ibidem hydrophylaciorum in maximis montibus lebetes descripserimus, hinc necessaria quoque sequela aquas vaporibus igneis calefactas et virtute mineralium nullibi non latentium tinctas thermarum, sudatoriorum fontiumque medicatorum ubertatem, suppeditare collegimus; cum Natura semper idem ubique agat,ad eandem amussim omnes naturalium rerum effectus disponat. Hisce praemissis.
Dico, eandem, quam in Europa vidimus, Thermarum fontiumque mineralium abundantiam in caeteris Orbis Terrae partibus existere, idque ei solummodo dubium esse posset qui miras Naturae leges ignoraverit. Sed ne gratis tantum hc dixisse videamur, iam nonnullas earum tum ex Historicorum monimentis, tum variorum, qui Orbem Terrarum studiose perlustrarunt relatione commemorabimus
Asia Maior et Minor una cum Grecia quam comprehendit adeo plena thermis fontium miraculis scatet, ut integro opus foret Tomo ad eas omnes describendas; legat, qui volet, Aristotelem de admirandis, Plinium, Solinum, Theophrastum, Aelianum, innumerosque alios; consulat praeterea Pauli Marci Veneti Itinerarium, qui passim earum in Tartaria caeterisque Regionibus meminit. Haithon quoque Armenus de Thermis ad Mare Caspium; de Perside Itineraria variorum qui plenam totam admirandis aquarum fontibus esse exponunt. Annales Societatis JESU de reus Indicis eas passim commemorant et inter caeteros exactissime P. Martinus Martinius in eximio suo opere quod Atlantem Sinicum inscripsit. Iaponia calidismi aquis perpetuo, teste Aloysio Froes, fervet. Insulae Philippinae ita iis scatent ut vix ex undecim millibus, quae in isto Archipelago numerantur Insularum una occurrat que non aliquid singulare et admirandum in aquis producat. Africa ad litora potissimum innumeris medicatis aquis abundat
Non dicam hic de Americae provinciis, quae adeo iis refertae sunt ut, quemadmodum Historici narrant, non tantum mediterranee Regioni ingentem earum copiam suppeditent sed et in nonnullis locis ex altissimis rupibus ferventissimas fluminum adinstar effundant: et si alicubi exitum non inveniant, per ipsum maris fundum, in extimam maris superficiem magno impetu, omnes mirificis pollentes virtutibus profundant. Sileo hic Mexicani Regni thermas frequentissimas, tum ad deliciarum tum ad morborum medelam a benigna Natura institutas. Dies me deficeret, si quae in Quatomata Peru, Chili, Quato, Cusco Potosi Naturae in aquis miracula spectantur, describere attentarem. Sit itaque haec Regula catholica: Ubicunque Vulcaniae officinae cum metallicis fodinis reperiuntur, ibidem thermas veluti individuos earum comites abesse non posse; sed ubique Vulcanias officinas, sulphureas fontas, nitrosos, salinos, aluminosos, vitriolatosque fontes reperiri in praecedentibus ostensum fuit. Recte itaque inferimus, Thermas nullibi locorum, mirandaeque facultatis fontes deesse. Sed haec de Thermis sufficiant. |
Chapter I. On main thermal springs, or medicinal waters, which occur throughout the surface of the Geocosm. |
LATIN transcription | |
CAPUT II.
Unde medicata facultas Thermarum, contra tot ac tam differentes morbos, profluat.
Cum in tota rerum naturalium contemplatione nusquam mirabilior appareat Naturae maiestas quam in mira aquarum varietate; certe omnibus modis demonstrandum est, quisnam sit opifex tantorum effectuum, quodnam magisterium quo diversissima ceteroquin elementa et qualitatibus prorsus contraria, tanta tamen concordia in calidis aquarum thermis, tanta harmonia uniantur ut aqua humiditate sua igneam vim non extinguat, et ignis potentia vi sua omnium efficacissima contrarium humorem non ostendat: imo naturali quadam amicitiae ambitione ea pacis foedera pangunt quae nulla potentia dissolvi posse videantur; ita ut ignis omnia per omnia activitate sua moveat, nutriatomnia per omnia aqua, itque adeo, iuxta Philosophi effatum, prima vite participatio ex calore, eiusdem conservatio in humido. Quomodo itaque aqua calore concipiat, in praecedentibus uberrime dictum fuit, quodmodo vero tantum virtutum admirabilium incrementum consequatur, quomodo et quo paranympho virtutum diversissimarum confluxus tam arcto coniugio, tam exacta proportione, tam praecisa mensura et symmetria attemperentur, altioris utique scrutinii est. Agedum, tentemus nonnihil in quo si Lectori non undequaque satisfecisse videbimur, saltem quidpiam nos in re ardua tentasse laudem merebimur.
Sapientissimus Conditor rerum DEUS OPT MAX. uti omnia propter Hominem produxit; ita quoque omnibus ad eum inperfecto sanitatis statu conservandum mediis omnis generis instructum esse voluit. Hinc nil in rerum natura est quod peculiarivirtute medica non polleat; nil quod non unam aliquam ex humani corporis partibus virtute sua respiciat, et mirifico quodam charactere id ad quod fovendum conditum est, prae se ferat; imo veluti pondere quodam in id cui naturali amiciti lege correspondet feratur. Quoniam vero corporis humani constitutio plurimis sulphureis nitrosis, salinis vitriolatis et oleagineis partibus constat, iisdem videlicet quibus unumquodque mixtum; hinc fit ut aqua therarum calida, cui exacte commiscentur, usurpata, miros istos, quos in infirmorum symptomatis miramur, salubres effectus praestet. Neque enim putes velim omnes horum effectuum causas a primis semper qualitatibus dependere, sed ut plurimum a specificis rerum quae thermis miscentur viribus qualitatibusque, uti postea de aquarum prodigiosarum causis aperiemus. Sunt autem quae medicatis balneis plerumque perfecta unione miscentur, sal, nitrum, alumen, vitriolum sulphur, bitumen, una cum septem metallorum tincturis, quae uti nescio quo magnetismo ad concreditas sibi humani corporis principales partes feruntur, ita illas quoque ea, de qua disserimus, virtute mirifica beant, et inperfecto sanitatis statu conservant. Sed rem tandem ostendamus, initium facturi a medicatis aquis salsis.
Omnis terra salem participat ei proprium, ubi plus, ubi minus reperitur; et quales terrae reperiuntur tales obtinent salsae qualitatis gradus ipse aquae unde fumosae siccae, ponticae, amarae, acres, subamarae et ubi exacte tellus est salsa exacte salsae sunt: unde raro fit in aquis ex quapiam minera aut metallo impressio, quae et salis non participet qualitatem , hunc enim saporem omnis terra participat; unde rursus patet, vix aquam puram et simplicem reperiri, uti supra quoque docuimus, quae non aliquid salis,etsi sub insensibili quantitate, contineat; graduum autem acredinis diversitas dependet a locis subterraneis, per quae fluit: quae si per mineras sale copioso refertas ierit, salsissima si per loca rariori sale feta, minus salsa, si per glaream et sabulum fluxerit, deposita salis per transcolationem mole, insulsa egreditur. Cur vero calidae aquae salsugineae salsiores sint reliquis, id accidit ex adustione, quae fit ignis subterranei virtute, qua spiritibus evolantibus sal fixum restat, quo aquae tanto redduntur salsiores quanto perfectiori mistura cum aquis sal dilutum fuerit. Idem itaque fit in salsugineis thermis a natura quod in aquis sale dilutissimis arte paratis; quti violenter exsiccant calefaciunt minus, adstringunt. contrahunt, abstergunt, repurgant; quae sunt salis propriae facultates, ita cutim quoque abstergunt, omnemque excrementitiam ac putrescentem humiditatem coercent, nimiamque corporis crassitiem cum tempore attenuant.
Quod itaque salsae thermarum aquae scabiosis, leprosis, elepsiaticis, maculosis, vitiliginosisque tantopere conferant, id salis viribus ur plurimum adscribendum est quod cum a natura mirabili misturae symmetria et proportione intra aquas digestum sit hinc caloris aqu inexistentis virtute per apertos poros penetrans eos effectus praestat, quos miramur; uti nulla corporis nostri particula est, quae non salinis corpulsculis constet, que si vel praeter naturali calore aduratur, vel aliunde ex humorum corruptione perniciosas qualitates acquisiverit, fit ut intra calida salis balnea, ea naturali quodam appetitu sui similibus particulis, extra aquae vehiculo introductis attractae, corpus a molesto hospite, per corruptae putredinis vitiosique humoris intercutanei evacuationem, liberent.
Cur vero lienosis et hypochondriacis, caeterisque morbis qui a flatibus originem trahunt, tantopere prosit, eo qui sequitur modo fit. Corpuscula salina una cum aqua calida, cui miscentur, per poros introducta et calore attenuata universum mox corpus sua subtilitate pervadunt, obstructas ad lienem, intestina, uterum, caeteraque membra, semitas acredine sua recludunt, ubicunque sui similia corpuscula humorum vitio depravata offenderint, illa attractu quodam in se derivant, una tandem qua pollen tabstersiva virtute, membra emolliunt ad solitas functiones apta reddunt, faeces vero obstructio num causas, una secum per exoneratoria naturae ostia: subducunt. Hinc patet, cur nonnulle thermae sterilibus facunditatem conferant; quia salina corpuscula aquis immixta humorum vitiosorum in uterinis morbis colluviem virtute sua exsiccant, discutiunt, abstergunt, vias occlusas aperiunt: quibus praestitis fecunditatem, si naturalis uteri defectus non obstiterit consequi necesse est. Atque hoc pacto medicae thermarum salsarum vires in dictorum profligatione morborum operantur.
Nitrosae thermae in paucis a salis facultatibus discrepant: Calefaciunt enim, extenuant, digerunt, detergunt. mordent, spissant, siccant, exulcerant; ob efficaciam qua maiori quam salinae pollent salsis etiam amariores sunt, et ob acria, subtilia et spiritosa nitri corpuscula, quae aquis miscentur, incidunt, et multo potentius quam salsae attenuant; unde viscidos humores educunt, alvum laxant, cient urinas, sudores provocant, renes mundant, arenulas pellunt calculum frangunt. quidquid enim in corpore nitrosarum faecium impuritate magna et malignantis qualitatis repererint, id tanquam sibi simile attractu quodam unitum acrimonia sua. omni phlegmate et visciditate consumpta dissolvunt Nescio tamen, quem abditum ac oculorum vitia et lippitudinem consensum habeant; siquidem longa experientia observatum fuit, in nitrosis fodinis, nullum aut lippitudine aut oculorum vitio tentari; quod haud dubie summae eius subtilitati et incisivae facultati, quae omnia detergit, adscribendum est. Unde apud Medicos nitrum semper collyrium habitum fuit ex paucis praestantissimum. Vide, quae in sequenti Libro fusius de natura et proprietate producimus.
Aluminosae thermae, praeter eas facultates quas cum nitrosis et salinis communes habent, adstrictoria potissimum virtute pollent; unde corporis partes quas tenuitate sua exonerant excrementis, easdem firmant, redduntque magis robustas; sanguinis fluxum quacunque de causa provenientem cohibent; Gonorrhoeae fluxum sistunt; urinae ardores mitigant; vesicae ac ureterum obstructionem tollunr, relaxatam renum vim retentivam corroborant, et innumeros alios effectus pariunt, magno infirmorum adiumento. Cuius quidem rei ratio alia non potest esse quam vis quaedam quae uti misturam salis et nitri participat, ita multo efficacius, quam praedita, operatur; ex aquae siquidem praedominio habent quod refrigerent ex acrimonia ignea vero quod mediocriter exsiccent et ad stringant.
Thermae vitriolatae sive atramentosae, Graece 蠂伪位魏伪委谓胃喂伪, a Chalcantho, quasi diceres eris rem ac superficiarium materie aeneae recrementum; uti itaque ex ere originem suam habent, ita solum in iis locis quae fodinis aeneis scatent producitur. Unde thermae quae per huiusmodi vitriolatas fluunt, virtutem participant vitriolo propriam, quae est iuncta vehementi adstrictioni cum insigni calefaciendi virtute, nec minus exsiccant, constipant, contrahunt, rodunt; unde nisi apte temperentur, potui non tantum inutiles sed et periculosae sunt; utilissime tamen in balneis aut embrochis sunt, iisdem morbis sanandis idone quibus aluminosae, nitrosae et salinae, cum superaddito tamen quodam, quod promptius penetrent et abstergant; unde vix acidulae reperiuntur, quae ex vitriolo aliquid non participent, non quidem quoad eorum esse sensibile sed quoad spiritosam vaporosamque substantiam, qua subtiliter et perfecte tinguntur.
Atque hae sunt quatuor salinorum corporum species, quae non mixtae et singulae per se operantes eosdem quidem effectus praestant in iis quibus miscentur aquis, solummodo diversis intensionis gradibus, et a vitriolo quoque accedente ea facultate aeri propria, differentes. Commixtae tamen inter se toto coelo differentes obtinent effectus, quos si ad combinatoriae artis regulas revocamus, eos viginti quatuor diversissimos effectus obtinere comperiemus. Combinatio mixturae quatuor salinorum corporum, Salis, Nitri, Aluminis, Vitrioli.
TABLE
Non posuimus hic omnes qualitates quae singulis ex his quatuor competere possunt, sed primigenias tantum; quod si singulas unicuique proprias hic apponere vellemus cominatio merito in infinitum cresceret. Cum enim singula ut plurimum quadruplici qualitatum dote a natura instructa sint, 12 in 24 ducta, dabunt 288 differentes misturas, et consequenter differentes effectuum species; haec si in quatuor primarum qualitatum gradus duxero, prodibunt 1152 uti misturae, ita differentes effectus ut proinde diversas salium, nitrorum, aluminum, vitriolorum species sileam, quae si intra se combinare attentarem res prope modum in infinitum abiret; quis autem si bitumen, sulphur relique metallicae mineraliumque species accederent, combinationem rerum sufficientibus verbis describet? Vide quae de hisce in nostra Arte combinatoria docuimus.
CONSECTARIUM I.
Ex hisce patet, nullam aquam medicatam dari posse, quae non differentem ab alia mineralium, metallorumque mixturum et consequenter diversas proprietatum rationes sortiatru. Habent enim sese h mixturae non aliter ac numeri, quibus vel unitas addita numerum essentialiter mutat, ut docetur, l. 4. Metaph. ad quas etsi sensus pertingere non queat n occultis tamen earum thalamis mira naturae sagacitate mixtas latere, ipsa ratio a priori, a posteriori experientia docet; ut proinde miram Divinae sapientiae in rerum naturalium dispositione providentiam fatis admirari non possimus dum admirabile illud diversissimarum rerum in unum conspirantium coniugium propius intuemur, ea temperie, proportione, symmetria et mensura quadam harmonica dispositarum, ut in usu earum infallibilem consequatur effectum infirma et morbosa mortalium conditio.
Merito autem hoc loco quaeri posset, quomodo confusanea haec tantarum specie differentium rerum miscella in aquas sine confussione operetur; quomodo vires suas in infirmorum corporibus exerat? Ad haec paucis respondeo: Cum DEUS et Natura nil frustra agat, illiusque opera ex intentione optimaet perfectissima sint omnia, certe necessaria ei fuit mira quaedam attemperatio ne unum alterius vires retardaret aut infringeret; fed unanimi quadam conspiratione medicinales humano generi, propter quod conditae erant, conservando, consentaneos necessariosque effectus intenderent. Hinc factum est, ut sicuti singule dictarum rerum mistarum species singula humani corporis membra respiciunt, et magnetico quodam sympathicoque ad ea affectu feruntur, trahunturque:ita intus potu,vel exterius sessione, lotione, illutatione embrochaque sive III. stillicidio sumptae dictarum aquarum singulae species ad itius modi membrum confluunt quod amico naturae affectu respiciunt. Et quoniam salinae species subtilissimis spiritibus refert sunt, iis Natura veluti prodromis quibusdam utitur tum ad aperiendas portas, obstructasque semitas extergendas, tum ad praeparandam, dirigendam, maturandamque humorum congeriem; sulphureis spiritibus veluti Tetrarchis in aquis calore suo omnia moderantibus animantibusque. Sequuntur tandem Optimatum introitus, quilunt metallicorum corporum spiritosae substantiae, quarum una quaeque statim naturalem sibi stationem mansionemque petit; et aurea quidem veluti regiis cumulata virtutibus, metropolitanam cordis sedem prae aliis occupant, confortantque; aenea et quae multo sulphure constant ad pectoris arcem pulmonumque stationem confluunt; Ferrea ad lienis hypochondriorumque officinam ad purgandam melancholicam fecem, properant. Plumbea, stannea, et nitroso salsa substantia pollentia ad sanguificam Microcosmi culinam, iecur corroborandum, et ad phlegma hydropicum expurgandum exsiccandumque se accingunt, sulphurea, bituminosa et nitrosae substantiae ad intestina deiectoria sua facultate laxanda concurrunt. Lapideae substantiae miscella ad renes vesicamque sublevandam suas egregie peragit partes. Alia incisiva et resolutiva sua facultate cerebri nervorumque morbis, paralysi, tetano, tremori, opisthotono apoplexiae per embrochen conveniunt. Vides igitur, Naturam idem multiplicitate specierum in aquis commistarum facere quod in perfecta Democratici status administratione fieri assolet, dum unusquisque officium sibi commissum in hoc vel illo loco, in hac vel illa officii conditione, meliori, quo fieri potest, modo peragit, omnes tamen in eundem semper scopum collimantes; quod in hoc est bonum commune, et unica Reipublicae in illo perfecta Microcosmicae Oeconomiae sanitas, temperiesque humorum.
CONSECTARIUM II.
Ex hoc patet, fere plerosque, non primis qualitatum formis (quarum solum officium est, calefacere, siccare, humectare, frigefacere) sed et specificis mineraliam proprietatibus a tota substantiae similitudine promanantibus, miros quos subinde in infirmorum cura praestare videmus effectu produci quae quidem specifica proprietas nil aliud est quam sympathia quaedam, et occultus natura consensus, quo una in hoc potius quam in aliud humani corporis membrum virtutem suam exerit, quemadmodum in sequentibus uberrime ostendemus.
Vides itaque Lector, quomodo medicae facultates in thermis operantur, et qua virtute enarratos effectus perficiant; quibus quidem peractis, nihil amplius restat nisi ut iam interiora Naturae penetralia paulo altius subeamus, omnique studio et diligentia examinemus. undenam sint, et quibus de causis nascantur admiranda illa prodigia quae in nonnullis fontibus, magna Philosophorum admiratione, elucescunt. |
Chapter II. On the origin of therapeutic properties of thermal springs that are effective against a wide array of diverse ailments. |
LATIN transcription | |
SECTIO IV.
DISQUISITO DE MIRACULIS AQUARUM, et prodigiosa quorundam Fontium natura et proprietate.
PRAEFATIO
Si in ullo naturali Mixto Naturae elucescit maiestas, certe illam in Aqueo regno solium posuisse ille solus nescire poterit qui ea nusquam intuitus fuit; unde Plinius prodigia huiusmodi pene humana fide superiora suspiciens, legentium quasi gratiam vel fidem praeoccupans. Si quis, inquit, fide carere ex his aliqua arbitratur, discat in nulla parte maiora esse miracula. Quorum quidem nonnulla ad colores, sapores, odores, gravitatem, levitatem, spissitudinem revocantur; quaedam mirificam medendi vim, quaedam lethiferam continent. Non desunt, que metamorphotica quadam virtute omnia in saxum, ferrum, cuprum convertant, canitiem accelerent, divinatoria vi polleant. Alia ad Lunae ortum marinos aemulantur aestus; alia miris proprietatibus pollent. De quibus singulis ordine acturi quantum fieri potest, et ingenii nostri imbecillitas permittit, causas eorum rimari conabimur. |
Section IV. Inquiry into the marvels of waters and the prodigious nature and properties of certain springs. Preface. |
LATIN transcription | |
CAPUT I.
De Colore, Sapore, Odore, Mephiti in nonnullis Fountibus Thermisque elucescentibus.
Innumerabiles insunt aquis colorum differenti, quarum quidem differentiae uti manifestae sunt ita non nimium iis immorabimur, praesertim cum hoc argumentum tum in praecedetitr tum in Hetruri nostra sat superque discusserimus. Quis nescit, aquas eum suscipere colorem cuiusmodi fuerit fodina seu cuniculus per quem fluxerint. Potest autem alveus per quem aqua fluit tribus modi considerari, vel in genere vegetabili, vel mineralium, aut metallicorum succorum. Primi generis aqua tinguntur herbarum arborumque succis. Exempli gratia, Aquas ad quas Alnus copiosa fetura luxuriat rufo seu potius colore lixivii tingi videmus. Si herbas alluant, ut Chelydoniam, Chrysanthemum aliasque similes, croceo colore imbui si terram albam, candidam sive cretaceam allambent, lacteo colore fluent; si per rubricam fluxerint, rubro colore inficientur; si per ochram, sandaracham, flavo colore; si per aeruginosa loca, viridi miscebuntur colore; et sic de caeteris metallicis succis, uti supra docuimus. sed experimento dita comprobemus.
EXPERIMENTUM
Sit Conca BA cuius concavo canaliculi CDEFGHIK inserantur, quos diversis colorum pulveribus prius impleas id est, C rubro, D flavo, E coeruleo, F fusco, G cinereo, H viridi, I candido, K nigro colore impleantur. Hoc peracto concha aqua fontana impeeaur ad summum, et aqua exitum quaerens per canaliculos exiens, colore unicuique canaliculo proprio tingetur. Videbis itaque per C aquam rubro colore, per D flavo, per E coeruleo, per F fusco, per G cinereo, per H iridi per I candido, per K denique aquam niro colore tinctam exituram
Idem in subterraneis locis fieri existimes velim, in quibus tibi imaginare Hydrophylaci AB quod per diversos diversis mineralibus instructos canales fele exonerat. Dico aquam quidem in sui Hydrophylacii fonte puram et simplicem, mox tamen ubi dictos canales diversi colorum mineralium venis refertos subierit, differentes colore, sapore, odoreque fontium species ad extra praebituram. Atque hoc plerumque fit, quando substantiam corpoream terrarum participant sivero tenuissimis tantum vaporibus halitibusque mineralium tingantur, vel calore tantum sine ulla mistura effervescant; tunc colore aque naturali, id est, limpide, clarae, et pellucidae egeruntur. Atque hoc quidem nullam difficultatem habet: quare ad alios reconditiores effectus progrediamur.
Quaeritur itaque primo, cur mare ex monte aliquo intuentibus tantum colorum diversitatem ostentet? In alia enim parte rubrum; in alia puniceum, in alia flavum, in alia nunc viride comparere videbis. Dico huiusmodi colores minime reales aut ex mixtura ortos, sed apparentes tantum esse (uti in Arte nostra Lucis et Umbrae ample demonstravimus), vel ex diversa nubium montiumque reflexione, tum potissimum ex fundi maris varia dispositione contingere. Ubi enim mare profundissimum est, ibidem mare nigrum et veluti piceum; si viridi algarum pullulatione fundus maris niteat, viride; si rubris lapillis atque arena scateat, rubrum esse videbitur.
Hoc pacto in prima Batavorum navigatione ad mare Magellanicum, non procul ab ostio fluvii della Plata, cum mare prorsus sanguineo colore tinctum observantes, dimissa situla haustam aquam exactius inspexissent, innumerabilem verumiculorum multitudinem aquis mixtam deprehenderunt, qui manu excepti, pulicum instar hinc inde saltabant, unde et marinos pulices appellarunt; putant quidam illos a balaenis certo anni tempore evomi alii provenire dicunt ab infinita parvorum cancrorum copia, qui in dicto maris tractu stabulantur, uti rubri coloris sunt, ita mare remote aspicientibus sanguineo colore imbutum exhibent. Alibi Oceanas totus viridis cernitur, ob multitudinem herbae, quam Sargasso vocant, qua mare cooperitur ad multa millia milliariorum, de qua herba cum alibi egerimus, hic ea repetenda non duxi.
Fiunt praeterea nonnullae aque vel ex erosione metallorum coeruleae, vel ex contagione quadam virides pro mira subterranei ignis attemperatione, apparent. Est enim calori ita comparatum ut subinde e candidis rubentes efficiat succos, ex rubentibus flavos, ex flavis virides aut nigro; non secus ac ex piuita dulci fit sanguis, ex sanguine bilis flava, ex flava viridis aut atra, per gradus quosdam coloris adaucti, dum ex coctione videlicet in excessum caloris et exhoc in adustionem procedit. Patet et hoc in diversis succini speciebus, albi, flavi, nigri, quarum prior moderato calore in album, altera ex albo in flavam intensione caloris, ex flavo nigrum adustivo calore producitur.
Atque hac est ratio, cur flumina et fontes subinde colorem nativum mutent, videlicet ob variorum aliorum fluminum, quae aliquod flumen intrant, confluxum, que cum ex diversis mineralibus originem suam sumant, ita acquisitam tincturam maioribus fluminibus quae intrant, communicant, maxime post ingentia imbrium diluvia, quibus aqua variis terrestrium glebarum tincturis imbuta, magno onere sese in aliudflumen evolvit; unde primo turbida redduntur flumina, et deinde subsidente limo,spiritus minerales, qui remanent, vario limpidam aquam colore et sapore inficiunt: Hypanis saluberrimus haustu fluvius, Plinio teste amarissimus sit, post admissam amarissimi fontis, quem Exampeum vocat, scatebram. sed iam ad miracula fontium propius accedamus.
搂. I
De Fonte Solis.
Narrat Pixius lib. II. c. 103, apud Troglodytas Fontem Solis esse, qui circa meridiem maxime frigidus, mox paulatim tepescere incipit usque ad medium noctis, quo fervore et amaritudine infestatur. Si vera sunt qua quae Plinius dicit, ego rationem eius Subterraneorum meatuum consitutioni facile adscriberem; quorum prior aqua dulci perennis fluxus, per appropriatum sibi canalem, uti caeteri fontes dulces, impletur alter ex Oceano longo viarum tractu ductus, et ignibus subterraneis calefactus, constituta hora sese in eundem fontem exonerat; quoniam vero huiusmodi canalis aqua a fluxu et refluxu maris agitatur, fit, ut sex aut pluribus horis fonti sese paulatim insinuet, detumescente vero mari, et ipse sese retrahens afluxu desistat, donec affluxu maris iterum urgeatur; amaror autem au ex locis nitrosis, per quae fluit, resultat, quibus paulatim subsidentibus corpusculis nitrosis, aqua limpida praevalescente, paulatim pristino suo frigori et dulcedini restituitur, quod circa meridiem fieri narratur: canali vero aestu maris denuo sollicitato, fontem iam frigefactum denuo incalescere amarescere necesse est aestum vero maris maxime sole Lunae iuncto in meridie fervere, supra ostensum fuit. Sed de hoc prodigio infra pluribus
搂. II
De Vinosis Fontibus, sive vini odorem referentibus.
Benigna Naturae liberalitas in aquis non solum lusit miris modis sed et deliciis uti voluit in vinosi saporis liquoribus, non tamen nisi vino mixtis. Lyncestis aqua, quae vocatur acidula, vini modo temulentos facit; quod prodigium eleganter sane descripsit Ovid. 15 Metamorph. Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, Quem quicunq; parum moderat ture traxit, Haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset. Et de Fonte vinoso in Naxo Insula Propertius: En tibi per medium bene olentia flumnia Naxon, Unde tuum potat Naxia turba merum.
Et ne fabulosis Poetis auxesin aliquam attribuere cogamur, constat in compluribus Germanic et Galliae Regionibus huiusmodi fonter qui vini saporem referre narrantur, inveniri; quos inter insignis ille hominum confluxu celeberrimus fons est in Comitatu Catzenelobogensi, non procul Moguntia dissitus, ab oppido, cui adiacet, Swalbach, dictus; alius iuxta confluentiam Andernaci; alter in Agro Lugdunensi Gallie ad oppidum S. Baldomani, Fons Fortis dictus, Fontaine fort, vini penuriam supplet, cuius una quarta pars si vino misceatur nil vini sapori deperit si farinae affundatur, statim illam fermentat, uti acida quaevis; adeo salubris est ut oppidani raro urantur Medico, qua virtute et memorati pollent. T alis et reperitur in Aquitania, non procul ab Urbe Bessa acidus vinosus, cuius si vel exiguam partem vino affuderis, merum te bibisse credideris, nulla aqua dilutum. In Hispania prope Valentiolas similes comperiri supra ostensum fuit.
Quae cum ita communi hominum aestimatione sint, merito sane huius saporis causa quaeritur: An videlicet in ipsa aqua sit simile vini odori et sapori, a non? Dico, cum omnes acidulae nescio quid amicitiae cum vino habeant, vinique saporem, spiritusque in eo latentes per nativam eorum acrimoniam mirifice excitent, exaltentque; hinc fieri puto, ut sic mistae vino, dum linguam et palatum grata vellicatione lacessunt, et proinde odore et sapore vini decepti, uti in praecedentibus quoque diximus, odorem illum saporemque, qui vino inest, ipsis acidulis in esse putent. Cum enim omnes acidulae ex aluine aut vitriolo, nitro que una mixtis originem ducant. hae vero odoris expertes sint certum est, eos vini odorem per se exhalare non posse, sed ipsa aquae acidae vis vini gratae acrimoniae iuncta, talem in imaginatione bibentium effectum parit qualem in vini sapore experiuntur. Quae omnia diu multumque in huiusmodi fontibus explorata variis experientiis tandem mihi innotuerunt. Non itaque huiusmodi aquae dicuntur vinosae, eo quod naturam vini participent, sed quod acres vino iunctae mistaeque, gratissimum vini potum efficiant: a vino enim se iunctae tantum de eius odore senties quantum de quibuscunque aliis dulcibus aquis, quibus passim in potu utimur. Relinquamus igitur isthanc opinionem iis qui uti vinoso halitu semper fumant, ita nil nisi de vinosis liquoribus eorumque potatione, vel ad primum acidularum saporem somniant. |
Chapter I. On the color, taste, smell, and fumes in some springs and hot springs. |
LATIN transcription | |
CAPUT II
De Aquarum nonnullarum gravitate et levitate, earumque miraculis.
Peripatus gravitatis et levitatis in aquis causas, ad primas qualitates, calorem et frigus refert; ad densitatem et raritatem alii. Quemadmodum enim ex materia per quam transeunt, sapores et odores contrahunt; sic ex iisdem eorumque varia corpusculorum mineralium uti salium, nitri aluminis, vitrioli, caeterorumque mineralium miscella, pro multitudine concurrentium gravitatem, et pro eorundem paucitate levitatem acquirunt. Atque hinc resultant mira illa in aquis spectacula, nonnullis quaelibet iniecta sustinentibus, nonnullis quaelibet iniecta submergentibus. Cuius quidem alia causa non est quam gravitas et levitas aquarum; sed ut a notioribus paulatim ad ignotiora procedamus; Mirantur multi, cur navigia ex fluminibus in mare se exonerantia in fluminius profudius quam in mari submergantur. Notavi id ego non semel, et curiose observavi navigia mox ac ex Tibri n mare devolvuntur, ad duos palmos altius adscendere et supra aquas erigi; cuius quidem rei causa alia non est ni sal mari mixtum quod uti marinas aquas densiores ponderosioresque reddit, ita quoque altius naves sustinet.
EXPERIMENTUM.
Accipe duos scyphos, quorum alteraqua fontali, alter aqua ex sale diluta repletus sit. Hoc peracto proiice ovum in priorem scyphum aqua fontali repletum, et mox id submergi videbis; proiice idem in aquam sale delibutam dilutamque, et iam id aquae supernatare reperies; quanto enim aqua levior est, tanto facilius supernatat ovum, quanto aqua densior est.
CONSECTARIUM
Hinc patet quoque, cur subinde quedam aque dulces super alia fluant; Cur videlicet Rhenus supermeet Lacum Acronianum, Lemanum Rhodanus, Benacum Mintius, Verbanum Ticinus, Larium Addua, Sevinum Ollius, Fucinum Marcia; utique nulla alia de causa, ut in praecedentibus quoqued ocuimus, nisi quod flumina continuo fluxu motuque purgata, deposita graviori miscella: leviora reddantur aquis lacustribus, varia subterranearum rerum miscella contaminatis; unde partim bituminosa materia gravat, partim terrestrium succorum attractu, partim etiam a sole tenuioribus aquarum partibus attractis, faeculentaque remanente substantia, ponderosiores fieri necesse est; aquas quoque pingues et oleosas dulcibus supernatare, passim constat.
Atque hinc patet quoque causa Fontis Panchaei in Thracia, cuius, Plutarcho referente, aqua idem vas repletum hyberno tempore duplo plus quam aestate ponderet; quia videlicet hyberno tempore clausis Terrae poris, vapores subterranei per fundi spiracula subeuntes, aquam varia mineralium rerum miscella replent; unde et gravior. Aestate vero solis ardore apertis Terrae poris iidem exspirantes, a vaporum mixtura immunem relinquunt fontem. Hinc fit ut fundus eorum ob dictas rationes hyberno tempore sit calidus, aestivo frigidus.
Plinius memorat, in Lacu Siciliae Agrigentino, in Asphaltitico Palaestinae, in Acuscidamo Africae, in Maioris Armeni Arethusa, omnia fluitare nihil mergi, ne qui dem lateres. In aliis contra, uti in Lacu quodam Aethiopiae, ita omnia statim ac iniecta fuerint, merguntur, ut nec folia quidem arborum sustineat quin protinus mergantur. In Lacum Alcyonium apud Leonam, si quis etiam natandi peritus ingressus fuerit, is sive volens, sive nolens statim mergitur, ad ima magna vi raptus: Quaeritur utriusque prodigiosi effectus causa. Dico itaque primo; in Lacubus, in quibus nil mergitur, ut in Asphaltitico, causam esse bitumen, quo ita refertus est, ut Bitumino sum mare merito dici possit cum itaque ponderosissimum sit iuxta ac densissimum, et lenta sentaque materia tenacissimum, illud utique omnia illa iniecta, si molem bituminosam mole sua non superent, sustinebit, uti ex iis, que paulo post ex Archimedea doctrina adducemus, patebit. In Lacubus vero non bituminosis sed quae vel sale nitro aut petrifico succo pollent, aquae salinis, nitrosis, saxosisque corpusculis aggravatae, tanto ad quaelibet gravia in eas iniecta sustinenda reddentur potentiores, quanto dictis corpusculis magis fuerint condensatae, quae in nonnullis locis bitumini iuncta nonnullos maris tractus prorsus navibus invios faciunt, uti de mari lutoso in ultimo Sinu Caleforniae obvio referunt Itineraria nautica.
Facilis itaque est ratio Lacuum quaelibet iniecta sustinentium: Maior difficultas inis lacubus quibus omnia etiam folia arborum rapta submerguntur, exponendis occurrit; cum hi mirifici effectus soli aquxlevicati adscribi non possint; sed alias abditiores causas habeant, quas exponere aggredimur.
Dicimus igitur, causam horum effectuum non a levitate aquarum dependere, sed a vehemetae aquae, qua sese in fundo per diversos subterraneos meatus exonerat; exoneratione vero vortices, vortices corporum inietorum attractus consequi necesse est. Docet hoc Romae aestivis mensibus quotidiana experientia, dum peritissimi etiam natatores, si quandoque in huiusmodi vorticosi fluminis gurgites inciderint, vehementi quodam attractu in imos fluminis recessus, nulla emergendi spe relicta, miserando interitu rapiuntur. Experimento hoc disces in vase quodam, cuius fundus aliquibus data opera foraminibus pertusus sit, intra hoc aqua prius impletum, foraminibus clausis, si e diversis rebus fluitantia inieceris, illa sese in superficie facile sustinebunt si vero foramina fundi recluseris, tum ecce quidquid inieceris, in turbines veluti actum, ligna, chartae, folia, exeuntis cum impetu aquae defluxu rapta mox descendent. Quocirca si quandoque huiusmodi inveniuntur in quibus omnia attractu quodam rapiuntur corpora, causam huius in vortices coniiciendam existimem.
搂. I.
De causa vera reali ponderis id est, gravitatis levitatis aquarum, eorumque quae in iis fluctuant, ex dotrina Archimedea.
Multi existimarunt aquae insidentia corpora causari partim ex spissitudine aut crassitie et lentitudine aquarum, partim ex forma et figura corporum in iis fluctuantium. Sic dicunt, scutellam planam faciliusaquis innatare quam sphaeram aut cubum, alteriusve figurae corpus sed hallucinantur, cum tota huiusmodi fluctuatio a sola gravitate et vitate aque ad insidentis corporis molem proportionata dependeat; et quamvis haec ex Archimedi doctrina in Libro 蟺蔚蟻峤 蟿峥段 峤蠂慰蠀渭蔚谓蠅谓, id est, de infidentibus in aquis, uberrime in II. Libro Artis Magneticae demonstraverimus; hic tamen nonnulla ibidem relicta apponere visum fuit; ex hic enim nihil circa gravitatem et levitatem corporum occurret tam abditum et abstrusum, cuius causam non assignare queas.
Tres itaque casus occurrere possunt rerum aquae insidentium; ex quibus maior aut minor gravitas et levitas colligitur. Si enim corpus aliquod aquis impositum data molis paritate gravius sit aqua cuius locum occupat,dico tale corpus statim fundum petiturum. Secundo, si corpus quoddam aquis impositum habuerit aequalem moli aquae,cuius locum occupat, gravitatem, dico, id in fundum non abiturum, sed in quolibet intimae aquae loco positum quieturum; neq, enim adscendet, neque supra aquae superficiem eminebit; alias enim levius foret, contra suppositum, neque descendet in fundum alias enim contra suppositum gravius foret; in quolibet itaque loco intimae aquae positum quiescet. Si vero tertio corpus huiusmodi aquis impositum supernatet, dico, illud necessario levius esse corpore aquae, totius impositi corporis molem adaequante, et praecise quidem tanto levius futurum quantum est pondus aqu quae aequet corporis demersi magnitudinem; id est, si cubum ligneum aquis imposueris, et posito, eumad medietatem submergi, dico, eam aquae portionem, quam medietas cubi eidem impositi occupat, tanti ponderis futuram quanti ponderis est totus cubus. Si vero cubus praecise superficiei aquae respondeat sine ulla sui eminentia, dico, aquam, cuius locum cubus occupat, toti cubico corpori aequi ponderaturam; et sic corpus quoque fundum petens necessario gravius erit aquae corpore cuiuslocum occupat. Sed rem exemplo demonstro.
Sit aqua ABCD intra quam corpus cubicum demergatur, superficies aque sit AB, fundus CD, immergatur primo cubus aliquis intra aquam prope quod si descenderit in fundum CD uti apparet in cuo EFGH fundo insidente; Dico, illum utique graviorem futurum corpore aquae EPGH cuius locum occupat; si enim levior foret dicta aqua, iam fundum non peteret, sed vel in medio vel supra aquae superficiem emineret. Sed iuxta hypothesin fundum petit, ergo aqua, cuius locum occupat. gravior erit, quod erat ostendendum. Si vero cubus aliquis aquae ita immergatur, ut praecise superficiei aquae AB congruat, cuiusmodi est cubus IKLM. Dico corpus aquae IKLM, cubo H aequi ponderaturum, et in quolibet aquae loco verbi grat. N positum quieturum; Si non; descendet ergo in fundum, vel adscendet supra aquae superficiem si prius, ergo iam aquae, cuius locum occupat,non amplius aequiponderabit, ergo gravior erit, quod est contra hypothesin: Si posterius, ergo iam levior erit, quod pariter estcontra hypothesin: Aequiponderabit igitur aquae, cuius locum occupat, et consequenter quocunque loco intra aquam positus quiescet.
Si vero assumptus cubus aquae superficiei supernatet, uti fit in cuii NOPQ; dico, cubum leviorem esse corpore aquae, quod cubi corpus adaequet, et tanto quidem levius quanto maiori sua parte cubus extra aquam extiterit. Me explico. Sit primo cubus O, qui una tertia parte sui corporis intra aquam mergatur, duabus tertiis cubi eminentibus. Dico aquam r s p q (quae est tertia pars aquae totum cubum adaequantis) hanc, inquam, tertiam partem aquae, cui cubus immergitur, toti cubi lignei moli aequiponderaturam; quia aqueum corpus r s p q triplo gravius est portione cubi r s p q summersa; ergo et toti cubo aequiponderans; ergo cubus nonnisi tertia sui parte mergetur. Sit deinde cubus X , qui immissus aquae, media sui parte mergatur; dico, aquam x y z a, ad dimidii cubi pondus duplam esse ad totum aquem cubum TVZ a, et tori cubo ligneo gravitatem et pondus quale. Cum ergo dimidium aque duplum sit pondere ad medietatem cubi totius supernatantis, ergo cubus mergi in fundum non potest, sed media sui parte mergetur, medietate vero supereminente. Idem dicendum si cubus P, duabus tertiis intra humidum, id est tota mole 未蔚蟼 mergatur; tum enim una tertia cubi tantum aquae supereminere cernetur: erit enim aquea duarum tertiarum moles 未蔚蟼 toti ligneo cubo aequalis. et consequenter ex ligneo cubo una tertia tantum eminebit; similiter in cubo O, cubo ligneo NOPQ aequali una tertia subsidens relinquet extra aquam duas tertias; Sicuti enim se habent aquei cubi portiones ad totum cubum aqueum, ita in ligneo cubo portiones subersae ad totum, qui exstate, cubum. Quae omnia citato pariter loco ab Archimede, Getholdo, Galilaeo subtilissime demonstrantur.
CONSECTARIUM I.
Hinc patet, hoc non verum tantum esse in corporibus solidis et homogeneis, sed in omni omnino corpore aquis supernatante, cum huiusmodi fluctuatio ex alio praecise non dependeat quam ex gravitate aquae, nullo habito respectu ad hanc vel illam aquam. Sive enim putealis sive fontana, sive marina, salsa, nitrosa sulphurea, bituminosa fuerit, qualiscunque denique liquor, perinde est, gravitas tantum eius confideranda erit, quae quo fuerit gravior tanto tanto plus portat, quanto levior, tanto minus, uti ex supra allatis exemplis patet; imo Mercurialis hydrargyri liquor, uti omnibus liquoribus gravitate antecellit , ita nihil quoque quantumvis grave illi impositum, si aurum eo ponderosius excipias submergi potest. Rursus neque corporum dictis liquoribus insidentium ratio habenda est; non figurarum varias in formas, planas, rotundas, angulosas transformatarum, neque ex certa corporis positione, ut multi sibi persuaserunt. Quodcunque igitur corpus, et ex quibuscunque tandem id partibus sit compositum, qualicumque forma indutum, semper istiusmodi corpus quantumvis heterogeneum tanquam unicum et integrum corpus solidum sumendum est. Huic corpori si tantam aquei corporis molem sumpseris eamque pondere corporis immersi graviorem repereris, necessario hoc in illo submergi debere colliges; si vero pondus aquponderi corporis eidem impositi aequale fuerit, id neque adscendet, neque descendet; sidenique corpus aquae levius fuerit corpore eidem imposito, tunc supra fluctuabit, sub ea proportione quam paulo ante praescripsimus Verbi grat. Si quis scutellam ex aere sumat rectamque aqux superimponat, ea utique supernatabit, non praecise ratione figurae, uti perperam multi sentiunt: quia si scutella liquore repleatur et gravior fiat quam aqua cuius locum occupat, eam utique demergi necesse est; si vero totum illud aggregatum sit adhuc levius quam aqua cuius locum occupat, tunc tanta solummodo pars demergetur quantum corpus est aqu aequalis ponderis cum illo aggregato.
Atque hinc patet, cur naves supernatent sine ullo summersionis periculo. Si enim totum navis aggregatum cum omnibus in illo contentis sumas; dico, quod quamdiu gravitas totius huius aggregati est minor quam magnitudo aqua cuius locum immersione sua occupat, navis sit supernatatura, etiamsi illa quoad pondus aequalis sit toti aggregato. Hinc patet, quod sive varietur pondus, uti fit in nonnullis maribus salsugineo humore refertis sive pondus navis semper eius quoque varietur demersio si enim aqua fiat ex accidente aliquo gravior, iam minoraqu quantitas eiusdem navis pondus aequabit, et ideo minus summergetur; contra ubi aquam limpidam et puram repererit, tanto quoque profundius summergetur navis quanto aqua a spissis humoribus fuerit defaecatior. Si vero navis lapidibus, doliis, aliisque rebus aggravetur, tunc procul dubio maiorem aquae quantitatem ad aequandum navis pondus requiret, unde et consequenter maior navis portio demergetur. Sed haec de gravitate et levitate dicta sufficiant, qu fusius explananda duxi, cum quidquid de gravitate levitate aquarum hucusque diximus et fluctuantibus Insulis deinde dicemus, huc revocentur.
CONSECTARIUM II.
De Insulis in Lacubus et Stagnis flucuantibus.
Insulae natantes sunt in lacubus terrestres ex varia levioris et viscosae materiae miscella aggestae portiones, quae a vento hinc inde agitate, nullo loco firmae fixae que sunt, cuiusmodi olim in Lacubus Stratoniensi, Tarquiniensi, Vadimonis se vidisse testatur Seneca, et nos de iis in Hetruri nostra fuse egimus. quarum tamen hodierna die nulla superesse comperitur. In Lacu Cutiliae Agri Reatini, tempore Aboriginum ingentem natasse Plinius docet priscis Italiae colonis oraculo cognitam; et in Lydia NympharumInsulas saltuares ad ictus modulantium pedum motas Pompoomiur refert. Mira narra tHerodotur de Infula Lacus Chemnis in Aegypto, quae lucos sylvasque et Apollinis grande sustinens Templum natabat. Hodie compluribus locis tum in Europa, tum in caeteris Mundi partium Regionibus, Asia, Africa, America reperiuntur. sed iis omissis, eas prosequamur, quae nobis et vicinae sunt, et magis cognitae
Tribus Tybure milliaribus Romam abeuntibus transeundus est fluvius Albuneus, sive Albula, a colore lacteo sic dictus, qui originem suam ex Lacu vicino habet, sedecim insulis fluctuantibus quas Barchettas vocant, conspicuo, quarum naturam, proprietatem, formam, modum, compositionem cum in nostro Latio, integro Syntagmate descripserimus, Lectorem illuc remitto. Est et in Gallo-Belgica Provincia iuxta Andomarum lacus, ingentem Insulam arboribus consitam et pascuis uberem portans, lin qua oves et boves pascuis intenti una cum insula, quocunque eos ventorum impetus impulerit, agitantur. In Gallia quoque Narbonensi non longe a Ruscinone una cernitur, minuta gracilique arundine perviridis. Sed omissis hisce ad propositum nobis argumentum revertamur. Duo merito hoc loco nobis discutienda sunt: Primum est, cur fluctuent. Secundum, quomodo pleraeque, quarum a Veteribus tam celebris mentio facta fuerit, tandem defierint. Causa fluctuationis haud dubie est ipsa levitas materiae, iuxta ea, quae paulo ante diximus de insidentibus in aqua. Si enim graviores essent aquae mole, cuius locum occupant, utique mergerentur: sed non merguntur, quia uti saepe curioso scrutinio examinavimus, quemadmodum eae ex terra bituminosa, sulphureis glebis, festucis, lignis, iuncis, radicibus plantarum mira naturae industria viscos bituminis glutine, una limo et luto commistae cohaerent, ita quoque levioris materiae textura ad ventorum arbitrium natant, et hinc inde fluctuant nullo in loco stabiles.
Quomodo autem generentur, et cum tempore corrumpantur discutiendum restat: Res ita se habet: Cum fere pleraeque Insulae natantes in Lacubus bitumine, sulphure, nitro et simili materia foetis nascantur; accidit ut primo viscositate bituminis diversae materiae una cum arenis, aut luto, sulphureisque atque nitrosis corpusculis quae vi aquae iis imbute concrescunt, conglutinentur: hae vero successu temporis, sive alluvione lacus, sive tempestatibus ac ventorum vi agitatae vel pluviarum imbriumque, praesertim in terreno non saxoso sed lutoso exesa tandem deciduntur; quod ubi factum fuit, mox etiam ex levitate materiae, quibus constituuntur, fluctuant, et sic in Insulas natantes evadunt. Fieri quoque potest, ur sive terraemotu sive alio accidente, in fundo lacus tophacea portio descissa, levitate sua in superficiem abiens, in natantem insulam abeat. Atque hisce modi Insulae generari possunt.
Evanescunt vero, five natare cessant, vel frequenti multorum annorum allisione tum inter se tum ad littus facta, qua cum tempore atteruntur dissolvunturque, et in complures partes fractae littorum fixae terrae unitae denuo coalescunt. Vel etiam huiusmodi insulae nimio crescentium herbarum, stirpium, fruticumque onere pressae, nec non sulphurea nitrosaeque materiae ibidem continuo concrescentis copia aggravat, gravitate Insulae, gravitatem aquae, cuius locum occupant, superante, suapte tandem sponte. Pondere mersa suo fundum subsidat in imum.
Atque haec est origo corruptio insularum natatium. Unde mirum non est olim multas huiusmodi insulas in lacubus supra memoratis fuisse, quae hodie non comparent, quae vel coaluerint cum terra fixa vel pondere auctae tandem subsederint. Multas quoque hodierna die reperiri Insulas natantes Romanis veteribus in cognitas, uti de Lacu Albuneo retulimus. Hoc pacto natura perpetuae generationis corruptionisque vicissitudine ludit in Orbe Terrarum, ut quae hoc loco cessant, alibi insurgant novae, suo quoque tempore interiturae. Atque haec de Insulis natantibus sufficiant. |
Chapter II. The heaviness and buoyancy of certain waters and their marvels. |
LATIN transcription | |
CAPUT III.
De Aquis lethiferis et Srobibus Charoneis, deleteria vi pollentibus.
Varie sunt harum aquarum differentiae, aliae enim animalibus tantum lethales sunt, non hominibus; contra aliae hominibus. non animalibus, aliae utrisque, quin vel ipsis plantis. quae in ripis eius enascuntur. Prioris generis sunt omnes illae Charoniae fossae, de quibus in Hetruria nostra abunde egimus, ad quarum vel primum odorem volucres supervolantes concidunt mortuae, uti in Monte Politiano aquae et iuxtas Rapolanum et Volaterram, quas Pazzulas vulgo vocant hae tamen hominibus potu sumpte, limpidissimae quippe sunt et clarissimae, magnarum infitmitatum medelam praebent. Cur vero volucres interimant, est vapor ex adusto sulphure, qui uti volucribus 伪峤愊勧蕉蟺伪胃峤聪, et spiritus in avibus suffocativos producit, ita quoque necem iis infert; pollet et hac eadem vi Lacus Avernus, et Aquae Stygiae in Agro Caeretano, quarum vapor non volucribus tantum, sed et flante Syrophoenice bobus caeterisque animantibus lethiferum se praebet, uti ab ipsis met pastoribus, dum haec loca explorarem, audivi. Sed quia innumerae eiusdem virtutis in Orbe Charoniae Scrobes reperiuntur, nos iis omissis, ad ea quae 伪峤愊勏屜蟿伪喂, vel fida 伪峤愊勎肺会慷谓 relatione percepimus, asseremus.
Contra, sunt nonnullae, quae hominibus caeterisque animantibus necem adferunt, exceptis piscibus, qui in iis degunt; cuius quidem rei alia ratio non est nisi continuus aquae usus in piscibus, qui uti venenosam aquarum vim in naturam propriam verterunt, ita quoque ipsis in nutrimentum cedit sicuti nonnullis hominibus accidit, qui venenosis rebus paulatim assumptis, eas sine noxa usurparunt, uti de Mithridate legiture Alberto Magno, de puella Coloniensi, quae araneorum venatione quos in cibum assumebat, contra omnem veneni perniciem sese immunem fecit, ipsa tamen adeo venenoso spiritu repleretur ut vel halitu alios interimeret: Idem fieri dico in piscibus, venenosis in aquis stabulantibus. Talis Poetarum et Historicorum relatione Styx fusse dicitur, qui fons, teste Plinio, Seneca, aliisque e praerupta rupe ad Novacrim in Arcadia in praecelsum saxum guttatim cadens, inde in fluvium Crathin dilapsus, tandem in lacum sese diffundit estque tanti veneni ut eius epota lympha illico tam homines quam animalia enecet, accedit insidiosa aquarum limpiditas, qua decepti, qui siti cruciantur, simul ac biberunt, mox exanimes concidunt.
Cuius quidem rei rationem esse putem, vel vim quandam aquae qua pollet, lapidificam viscera alligantem indurantemque, uti in gypseis aquis fit; vel vim quandam rosivam, qua stomachus vicinaque ei membra eroduntur; vel suffocativam constrictivamque, qua guttur atque aspere arteriae meatus absque ulla spirandi vi intercludatur: vel arsenicos spiritus aquis exactissima mixtura inditos, qui uti cordi perinimici sunt, ita quanto cyus exsiccato vitali spiritu exesisque vasis vitalibus interimunt: quorum unumquodque ad interimendum sufficit, et eo maiori quidem celeritate quo omnia simul aquis in unam mixturam confluxerint. Opinionem meam stabiliunt mirifici quos praestant effectus: Siquidem, testibus paulo ante indicatis, non omnia duntaxat vasa, ex quacunque tandem materia conflata fuerint, vitrea, crystallina, murrhina, lapidea, fictilia, quibus aqua imponitur, fracta dissiliunt, sed et plumbea, aenea, ferrea stannea, argentea, aurea, electrica, non secus atque Aqua quadam regia, sive verae stygiae virtute rosiva dissolvuntur, sola equina ungula ipsam impune sustinente, et in hac Alexandro oblatam stygii fontis aquam potamque ipsi mortem attulisse Iustinus et Vitruvius testantur.
Quae si vera sunt, restat ratio et causa, qua sola equi ungula Stygis aquam sine nocumento sustineat, inquirenda. Posito itaque rem ita sese habere: Dico, hunc effectum temperamento ungulae equina adscribendum; cum enim ista ex nitrosis excrementis una naturali quadam pinguedine iuncta, in corneam quandam materiem, naturae industria concrescat, fit ut illa natura quadam sui conditione rosivis aquis resistat, quemadmodum experimento novissimo. Aqua regia sive stygia ex sale, nitro, alumine aut cinnabari extracta, quam infernalem vocant, supra corneam laminam aut in ungulam effusa illam sine ulla aut rosione exesioneque indemnem servat; est enim quarundam rerum viscositas et lentitudo ita acidis rosivisque rebus contraria, ut nulla ab iis vi subigi posse videatur; et patet ex cera quoque quam Chalcographi laminis incidendis inducunt, quae ab aquis stygiis sive regiis nil patitur; contra mox ubi aeneam attigerit laminam, eam exedit; unde hunc effectum non tantum in equina ungula, sed in quorum vis aliorum animalium ungulis et cornibus consequi, omnino existimo. Patet et ex experimento Medicorum, qui curaturi eos qui arsenica, mercurialia, aerugineaque venena incautius sumpserunt, intentum suum non facilius assequuntur quam oleorum similiumque lentitudine et viscositate quadam imbutorum succorum potu; hoc enim venenum veluti inviscatum, et suffocatione quadam oppressum se propagare non potest. His itaque expositis, iam ad alias progrediamur lethiferorum fontium proprietates exponendas.
Non tantum animalibus quibuscunque pestiferos quosdam fontes reperiri sed et ipsis piscibus, testatur Agricola, qui ait, in Germania ad Salam fluvium fontem esse limpidissima aqua refertum sed statis quibusdam anni temporibus in tam malignantis naturae constitutionem evadere, ut quotquot ineo pisces, interimat, Lacu nullo nec colore, nec sapore a pristino statu deficiente; cuius quidem rei ratio alia non est nisi quod certis anni temporibus aestuaria subterranea concitata, virulentum, subtilissimum ex adusta putredine ibidem stabulante vaporem emittant, qui uti subtilissimus est, ita facile cum aquis miscetur: quo infecti pisces statim emoriuntur; mox tamen ex spirato vapore ex cessantibus halitibus subterraneis, aquae pristinae salubritati restituuntur, lacusque nova piscium foetura repletur; luculentum indicium, infectionem subito accidere et subito cessare et experimentum docet: Cum enim quodam tempore noster Pharmocopoeus arsenicum in mortario in pollinem redegisset et vas non rite purgatum in domesticarum aquarum concham, que piscibus referta erat, eluisset, e vestigio pisces magna et virulenta vi infecti ad unum omnes interierunt.
Ad aves revertor, quas prae omnibus aliis animalibus, perniciosis huiusmodi vaporibus infestari experientia docet; ut proinde Scrobes Charoniae Plutoniaque antra non immerito Graecis nomen 峒勎肯佄结砍 id est, sine avibus, cui Latine vernus respondet, nomen meruerint; quod verum esse cognovi, siquidem sulphureas huiusmodi exspirationes, dum huiusmodi loca data occasione explorarem, naturali quodam instinctu veluti sibi contrarias et lethiferas fugiunt; cum enim aerei sint temperamenti, multo citius faciliusque quam terrestria animalia huiusmodi inimicam sibi vim sentiunt; imo eam mox ubi hauserint, vertigine quadam in transversum actaae, aut aquis suffocantur, aut saxis soloque illisae pereunt; atque rem aliter non se habere, huiusmodi exprimento comperi: Posito intra caveam passere, infra caveam sulphur, exigua bituminis portiuncula mixtum accendi et ecce vel ad primum fumi odorem passerculus deficiens aperto caveae ostio nonnihil fuga vitae suae consulturus evolavit, sed vertigine invalescente tandem more ebriorum terrae illisus paulatim deficiebat, mox tamen post frigidam capiti aspersam rostroque infusam, frigida sulphureum vaporem capiti eius illatum resolvente, pristinis viribus restitutus fuit, sine hoc medicamento utique periturus.
Atque hinc collegi, cur animalia Specui Puteolano, quam Canum vocant, illata, et in momento stupefacta, subito ac in vicium Agnani lacum summerserint, a stupore redivivi liberentur: huius specus admirabiles proprietates cum toti Mundo notae, ab innumeris Auctoribus descriptae sint, iis ultra noviter hoc in Opere supra addita hic non immoror.
Sufficiat nobis hoc loco ostendere causam et die diversitatem effectuam quos praestant in omnibus fere locis ubi ingens sulphurearum caeterarumque mineralium aquarum colluvies stabulatur. Et primo quidem certum est, sulphurearum mineraliumque aquarum evaporationes, multum ab halitibus perniciosis quos Plutonii specus exspirant differre: illi enim homines, experientia doctrice, a multis liberant infirmitatibus, hi deleteria quadam vi imbuti, iis non dicam salutem, sed e vestigio mortem intentant. Cur enim vapore mineralium aquarum hominibus non noceant, in praecedentibus dictum fuit; halitus vero antrorum cur iis prorsus nocivi sint et lethiferi, exponemus.
Certum primo tibi persuadeas velim, hasce antrorum fissuras perniciosi spiritus exhalatrices, suam ex subterraneis cavernis originem ducere; infernus vero cavernarum aer multis mineralium succorum quisquiliis tinctus, mox ubi ab aestuariis subiacentibus exagitatus fuerit, per huiusmodi fissuras eructatus, effectus quos recensuimus, et quidem pro diversitate materiae diversissimos praestabit. Si enim aer sulphuris adusti halitu tantum tinctus fuerit,is non nisi avibus periculum adducet; si cum bituminis adusti faecibus mixtos halitus exeruerit, narcotica quadam vi infestabit omnia illa animalia quae incautius illa loca accesserint. Rursus si arsenico calcinato, antimonio, mercuriali liquore perfuso tingatur aer, sine ullo remedio mortem cordis suppressione afferet animalibus; Si gypseae materie halitus fuerit, mixta vitrioli vel aluminis portione, accedentes strangulabit. Atque hoc pacto pro materiae venenosae conditione differentia causabit symptomata; quas quidem pestiferas exhalationes procreat vel internus terrae ut dixi calor; vel vis ignium saxa caeterasque minerales glebas adurens, cuiusmodi inter alia iam exposita, sunt pyrites, stibium, quod antimonium vocant, cadmia, Mercurius sublimatus et innumera alia, quae aquis fortibus macerata, halitus emittunt adeo exitiales ut vel ad primum odorem exaniment. Quae omnia experimento constant Aurifabrorum aut ipsorum Fossorum, quorum illi dicti mineralia dum tractant, nisi magna cautela procedant, horrendis irremediabilibusque morbis infestantur; hi vero aperta subterranea quadam montis caverna huiusmodi halituum quisquiliis ita protinus consternantur ut subinde quotquot ibi laborant ad unum omnes suffocati intereant. Quomodo vero huic halituum pesti occurrere soleant, infra suo loco dicetur.
Si denique maxima putre dinim colluvies indictus cavernas pluviarum ope per aditos terrae meatus confluxerit, tum illa spiritibus metallicis et aestuariorum halitibus fermentata, per aestuaria in halitus resoluta per terrae fibras primo vegetabilem Oeconomiam; deinde aerem quoque tinctura sua infestabit, unde ex nutrimento animantium vitioso aerisque corruptela, variae et monstruosae geneses morborum que species, pestes que saevissimae exortae, magnam mortalium partem conficiunt. Verum Lector consulat Scrutinium Physico-medicum ubi de hisce fuse a me actum fuit. Vides itaque ex dictis pro venenosorum corporum efficacia et debilitate halitus quoque nunc vegetiore nocivi oresque esse, nunc languidiores minusque nocivos esse. sed de hisce uberior in Tractatu de Venenis dabitur dicendi materia. |
Chapter III. On the lethal waters and Charonian pits, possessing a deleterious force. |
LATIN transcription | |
CAPUT IV
De Fontium nonnullorum fluxu refluxu, et vari Aquarum mutatione, uti de Fontibus annonae caritatem praenunciantibus.
Mirum nonnullis videtur fontes et balnea ea esse, quae fluxum et refluxum maris aemulentur, mira tamen inconstantia; alii enim bis fluunt refluunt indies; alii singulis duodecim aut plurium dierum curriculis; quidam dimidio anni spatio siccantur, altero fluunt. Non recensebo hoc loco quae Veteres de huiusmodi innumeris involutis fabulis tradiderunt; sed quos vel egomet vidi, vel saltem virorum fide dignissimorum relatione scriptisque comperi. Est locus in Westphalia, quatuor circiter leucis distans iuxta pagum quem Altenbecken vulgo vocant, in aperto campo, qui arenarum cumulis undique et undique consitus, sine ulla aquae suspicione cernitur. In hac sabulosa planitie aqua bis interdiu erumpit tanto cum impetu et fragore (unde et nomen Bollerbrun meruit) ut totam illam superficiem inundet, et deinde eodem modo quo crevit, decrescens penitus se abscondat sola, quam diximus, sabulosa superficie remanente.
Narrabant mihi Accolae fontis, Episcopum Theodorum quandoque Gynaeceum miraculi huius videndi avidissimum, animi relaxandi gratia secum eo duxisse mensam in media superficie struxisse opipare et laute instructam, qui uti naturae loci probe conscius, ita feminarum nil de occulto naturae dolo, ne per umbram quidem suspicantium curiositatem ludendam duxit. Vicina iam hora eruptionis aquarum erat;cum ecce inter confabulationes cunctis iucunde et hilariter genio indulgentibus, aqua solito impetu erumpit dum supra mero se madefaciunt, lympha infra suas probe partes explens, pectore tenus commensales ita diluit, ut qui siccis pedibus mensam accesserant, iam vado aridam non sine eorum qui natura ludibriorum conscii tempestive sese subduxerant, ad spectantium risu et cachinnatione) petere cogerentur. Sed haec animi gratia.
Quaeritur itaque huius fluxus et refluxus: Dico causam esse maris Balthici, a quo decem dierum itinere distat, fluxum et refluxum, quod cum per abditum subterraneum meatum hoc loco exitum invenit, in eodem iuxta marini aestus leges constitutis horis sese exonerat. Quod verum esse monstrat varia reciprocatio aquarum, quae non secus ac in mari iuxta Lunae in Zodiaco motum, in novo et pleni lunio abundantius, in dichotomo Lunae statu parcius exuberare comperitur.
Sed dices forsan hasce aquas ducer esse, ac proinde ex mari originem suam trahere non posse. Respondeo, duplici modo huiusmodi aquas dulcescere posse: Vel per sabulosae cretaceaeque terrae transcolationem uti in praecedentius ostensum fuit. Secundo per aliud subterraneum flumen, quod dum aquae marinae fluxus incidit, versus huius loci ostium pulsum exundare facit; mari vero refluente, flumen hoc suo restitutum alveo se retrahere necesse est.
Simile quid observatur in fluvio quem veteres Timavum vocant, Monti striam inter et Carniam posito cognominem. Hic mons hydrophylaciis refertus in flumen Timavum per novem ostia, teste Virgilio eructatur.
Unde per ora novem magno cum murmure montis. It mare praeruptum, et pelago premit ora sonanti.
Unde et a veteribus fons et pater maris non immerito apellatus fuit: siquidem incrementum decrementumque non secus ac mare Adriaticum in ultimo illo Diomedei sinus angulo patitur; adeoque subinde augetur ut totam Regionem diluvione inundet; et quoniam semper sua dulcedine gaudet, mirantur multi, cur non maris salsugine imbuatur. Non procul ab huius fluminis ostio olim Insula spectabatur, in qua thermarum fons celeberrimus, eandem cum mari aestus reciprocationem patiebatur, hodieque Balneum montis falconis dictum hominum frequentia celebre visitatur; tametsi Insula limi aggestu successu temporis continenti iuncta hodie insulae nomen perdiderit Balnei tamen aestu adhuc durante. Quaeritur itaque tam prodigiosi incrementi fluminis causa et cur marinis fluctibus non misceatur, sed et usque ad ipsum mare dulcedine sua non privetur. Quod antequam assignem.
Sciendum est Timavo flumine 14 milliarium intercapedine montem esse, iuxta vicum, quem S. Cantiani vocant, ex cuius visceribus ingens aquarum copia fluminis instar evolvitur, quae vixdum in planitiem evoluta cernitur, cum ecce voragine obvia mox absorpta nullibi amplius comparet. Hoc itaque flumen subterraneum, aquae marinae per subterraneum canalem pariter subeunti occurrens, cum vehementiam maritimi fluxus, utpote levioris naturae, superare non possit, neque etiam ei retrocedendi facultas concessa sit, per alium canalem qui intra montem Timavum cavernosum porrigitur retroactum, montem totum ab imo ad summum usque replet: hic repletus dicta aquarum abundantia, exuberans per multiplicia ostia flumen Timavum efficit, qui fluente mari dictum incrementum, refluente vero decrementum patitur. Non itaque mare in externa superficie fluvium occurrentem assultu suo tumefacit, fed abditis internae et subterraneae constitutionis machinis incrementum decrementumque flumini conciliat; dum enim flumen iuxta Vicum S. Cantiani absorptum maris fluctibus subterraneis occurrit, illud retroactum montem per canales replet totum, unde exuberans Timavum efficit, qui diluvione omnia complet; refluente vero mari, flumen subterraneum iam laxiores habenas adeptum, refluentes maris subterraneos fluctus sectans, monti negato solito aquarum tributo fluvius Timavus consequenter mediocritatem quandam decrementumque ex nativis montis unde erumpit, fontibus acquirit, donec denuo fluente mari nova aquarum colluctatione peracta, mons rursus repletus solitum incrementum fluvio largiatur; durante perpetuo hac incrementi decrementique dicti fluminis vicissitudine. Si quis hoc naturae mysterium rite conceperit, eum innumerorum casuum solutionem, circa simile argumentum promptam habiturum nihil dubito Patet itaque in dulcis aquae fluvio incrementi decrementique causam mare non esse, sed impulsum maris intra subterraneum meatum, quo fluvius subterraneus a recto suo tramite diversus intra montium cavernas violenter impellitur; qua propulsatione lebetes montis exuberantes, fluvium ingenti aquarum mole gravatum extra nativam alvei stationem longe lateque diffundunt. Huiusmodi montes quoque reperiuntur in montibus Pyrenaeis. Talis est in Agro Pictaviensi, iuxt apagum de la Goudenure; et fons prope civitatem Saumur ad ripas Ligeris in pago vulgo de Varins. Atque ex his duobus adductis exemplis patet, quod quandocunque fontes flumina comperiuntur, qui quotidiano non secus ac mare fluxu refluxuque agitantur, ea ex maris aestibus originem suam per subterraneos cuniculos eo modo quo dictum est, trahere dicenda sunt.
Iam videamus, quaenam causa sit illorum fluviorum, qui dimidii anni spatio fluunt, altero vero dimidio siccentur. Inter quos sane memorabile est Balneum Piperinum, Germanice Pfefferbad, in Curiensi Territorio prope Helvetios, quod tertia die Maii, festo nempe Inventionis S. Crucis, aquis plenum usque ad 14 diem Septembris Exaltationi S. Crucis sacrum perdurat hac vero transacta festivitate, veluti furtive sese subducens, locum omni aqua destitutum relinquit. Cuius rei causam non aliam esse dico. quam liquefactionem nivium in Alpinis montibus, que circa Maii initium plerumque incipit; unde fit, ut aquae calore solis resolutis nivibus per rimas, fissuras meatusque in interioribus montium lebetibus conchisque multiplicatae, aquas Piperinas obvias paulo infra balnei locum abditas protrudant, atque ex hac protrusione tandem aqua exuberans locum balneo destinatum repleat. Cum vero liquefactio nivium quatuor integris fere mensibus duret et in balneo aquas perdurare; cessante vero nivium liquefactione, et balnei aquas cessare necesse est. Et hoc verum esse inde patet, quod balnei aquae ab initio Maii usque ad finem Iulii notabile incrementum sumant; hinc vero pari gradu decrescere videantur.
Est et alius in Pyrenaeis huius proprietatis fons, Estorbe a monte ad cuius radices adiacet sic dictus circa Solstitium aestivum, sive festum S. Ioannis Baptistae, ingenti impetu ac maiori cum fragore ex visceribus montium evolvitur, et hoc fluxu durat usq: ad Natalibus Christi sacrum diem, sive ad solstitium brumale, ubi a fluxu desistit. Differt autem a fonte praecedenti bimestri fere posticipatione, cuius rei coum ego esse putem: quod aquae ex resolutis nivibus in montibus Pyrenaeis plus temporis ad cavernas explendas, quam in praecedenti insumant. Tota igitur diversitatis ratio in anticipandis aut posticipandis fluxibus consistit in diversa cavernarum canaliumque hydragogorum dispositione; sed rem oculari intuitu exponemus.
Sint Montes Pyrenaei A nivibus cooperti, B vero fissurae montis, per quas liquefactae nives defluunt in subiectam submontanam cavernam CDEFG, fons aestum pati solitus sit H. Quoniam igitur in principio Veris Solis virtute et efficacia nives paulatim liquescunt, fit ut humor per innumeras montium fissuras rimasque insinuatus in caverna CDEFG corrivetur; crescente vero intra cavernam in dies aquarum colluvie, ex maiori semper atque maiori lique factarum nivium copia, fit ut ubi aqua summum cavernae CD attigerit, tum tandem sese per canalem CH, in fontis lebetem exoneret, et fons fluere incipiat: qui non impleta caverna afluxu desistebat. Rursus quo sol ardentior est eo maiorem nivium copiam liquefacit fit ut per Menses Iulium, Augustum, septembrem mirum in modum intra caver.nam aqua augeatur, et consequenter abundantius fluat Cessante vero liquefactione nivium ex defectu solaris aestus, pluviarumque copia, Mensibus Octobri, Novembri et Decembri proportionaliter decrescere videtur, usque dum ad solstitium brumale prorsus deficiat, caverna vero interim per alias rimas fissurasque sese ad vacuitatem usque exonerante. Vides igitur ex hac naturae ingeniosa industria, quomodo fontes nonnulli dimidio anni spatio fluant, et altero dimidio anno a fluxu desistant. Ubi vides quoque quomodo praecedentis balnei aquae bimestri fere spatio fluxum anticipent.
Sit in praecedenti balneo Piperino H fontis concha, subterranea vero cavera sit CDEF, priori minor, quae recipiat lique factarum in Alpinis montibus nivium pluviarumque aquas; luculentissime sane patet, cavernam CDEF minorem, uti citius implerur quam caverna CDEFG ita quoque citius sese in concham fontis H exoneraturam, unde: et fontis fluxum anticipari necesse est: quae ita ad oculum demonstrantur ut de eo nemo amplius dubitare debeat. Tota itaque ratio anticipationis posticipationisque fluxus fontium, non nisi ex dispositione montium, amplitudine et profunditate cavernarum, canaliumque structura pendet.
Obiicere tamen hoc loco nonnemo posset, pluvias, quae hyberno tempore quasi perpetuae sunt eundem effectum quem lequefactio nivium causat, praestare posse. Respondeo dissimilem omnino inter utrasque aquas rationem intercedere; quamvis enim hyberno tempore perpetue quasi pluviae sint; sit tamen ut pluvialis aqua in montibus non haereat, sed statim defluens in torrentes abeat, atque adeo tempus non habeat, altius sese intra viscera montium insinuandi Contra, nives montium verticibus perpetuo inherentes, cum non nisi lente et sensim resolvantur, et ab ipsa nive circumcirca accumulata ne cum impetu labantur, veluti contineantur, patet certe, humorem tempus habere sufficiens ad sese intra montium viscera per obvias fissuras fibrasque altius paulatim insinuandi. Quia vero hyberno tempore nives nivibus sine ullo liquefactionis metu accumulantur, hinc quoque fontium aestus cessant; Pluviae vero, uti dictum est cum impetu ex montibus in valles defluunt; et etiamsi subinde fissuras reperiant, per quas intra cavernas sese insinuent, non tamen illae tantae sunt ut dictas cavernas explere, exuberatioinemque causare possint
Verum hisce fontibus fontem prorsus contrarium narrat Georgius Wernerus in sua Pannonia. Lacum ait esse naturalem et vivarum aquarum in Hungaria, quae tamen perennes non sint sed eas hybernare tot aestate infra vicinas montium cavernas, relicto alveo etsi aquis orbato per id tamen tempus iucundo satis herbosissimoque; mox ingruente Auctumno manare totoque hyemis curriculo ad principium usque aestatis non solum fluere, sed copiosa piscium fetura repleri Quaeritur itaque. Cur dictus fvius.qui in praeamplum lacum terminatur, hyeme tantum, non vero aestate fluat? Dico huius rei causam esse tum loci constitutionem ,tum cavernas montis ex quibus Auctumnali tempore evolvitur. Ad situm quod attinet, eum Wernerus ita describit: Regio plane et molliter depressa, quae tame montibus undique clausa, multiplicibus rivorum duti us irrigatur, triplici quidem ab Orientali situr, et quadruplici ab Australi; hi fluvii quo magis a fontibus suis elongantur, hoc minoribus parcioribusque exurrunt aquis, quas plane tum ipsum porosum solum obiter imbibit, tum apertae ad finem scobes, quasi immanium speluncarum sub illis montibus portae absorbent. Hinc itaque accidit, ut cum haec flumina toto aestatis decursu continuis aquis speluncas istas repleverint, sub Auctumni tandem fine, quasihtum plenis ac redundantibus alveis, nonmodo non recipiunt, ut potius, nefcioquonam intus motu, ac aeris ventorumque, quemadmodum continui fremitus testantur, impuls, quot aquae antea receptae fuerint tot mensibus quasi ex Orci faucibus reiectentur, ac tanto cum impetu ut vix concitato equi cursu, sicuti ferunt, eas evitare liceat; atque hoc pacto omnem loci humilitatem capacitatemque implent lacus: sesquimilliari quaquaversum spatio altitudine ubi maior 18 cubitorum. Sed rem Schemate hydralico explicemus.
Sint montes ab Ortu ex Austro HHH, scaturigies rivoram GGG quibus absorbentur FFF et hinc per subterraneos meatus corrivati per E intra ingentem montis C cavernam D defluant. Sit deinde intra cavernam D per saxosos scopulososque parietes alius quidam meatus, in fundo cavernae sursum tendens BA, in formam siphonis caeci RN deductus, cuius orificium I ad extra pateat.
Hisce positis, Dico necessario fluvium IK estate siccari, hyeme vero fluere: quoniam enim aestate ex rivorum absorptorum corrivatione,tum intra cavernam D tum siphonem B semestri spatio aqu continuo crescunt, hinc contingit ut aquae ubi adsummum intra siphonem AB pervenerint, per I os siphonis. Summo impetu eructat,fluvium , et deinde intra concavitatem planitiei Lacum L constituant: Quoniam vero ea natura siphonis reflexi, quem Hydraulici Diabeten vocant, est ut aquam fundere non desistat nisi ubi totum vas, intra quod constituitur, aquis exhaustum fuerit; quibus exhaustis tum denique a fusione ulteriori cesset. Hinc vides, aquas intra Cavernam et siphonem aequo incremento assurgentes, ubi lineam LE attigerint, tum denique per orificium I sese exoneraturas. Fluent autem iuxta siphonis proprietatem tamdiu, quamdiu aqua continebitur intra cavernam: neque unquam a fluxu cessare potest ex vacui, quod intra siphonem AB, ex discontinuatione aquae intervenire posset formidine. Flueret autem semper perenni cursu si tantum aquae siphone diffunderetur quantum aquae fluvii cavernae suppeditant, sed sagaci naturae consilio actum est ut canalis AB plus effundat aquae quam luii GF affundere possint, unde aquae necessario semestri spatio usque ad fundum cavernae per canalem evacuabuntur: orificio que B siphonis aperto, aquae fluere cessabunt, usque dum altero dimidio anni per fluvios F cavernae denuo usque ad lineam LE aquis impletae, illae iterum uti prius fluere incipiant, et hoc perenni vicissitudinis lege.
Quicunque haec rite conceperit, is nullum tam intricatum irregularis aestus tum in fontibus, fluminibus lacubusque elucescentis nodum reperiet, quem non exsimilibus naturae machinis dissolvat. Quae vero de Sabbatico flumine in Syria ab Auctoribus narrantur (utpote qui semper excepto Sabbato fluat, unde et nomen habet) uti variis opinionibus implexa sunt, ita parce indigitanda duxi. Si tamen vera sunt, uti verissima esse Dominicus Magrius 伪峤愊勏屜蟿畏蟼 mihi asseruit; istius rei causam non tam miraculosum Hebraizantium, quam Physicum effectum esse dicerem: cum ex praecedenti Problemate facile solvi possit: tantum lenim aquarum cogi posse dicimus in subterraneis conchis ut in sex dies sufficeret, in septimo vero deficiens non sufficeret. Unde vanam eorum rationem cuivis existimare facile licebit qui huiusmodi aut abditis Astrorum influxibus, aut spiritui Mundi, operosis ratiociniis adscribere attenstant; adeoque idem ipsis accidat quod iis qui aurum ex concavo Lunae petunt, quod sub pedibus abditum habent; nisi enim in huiusmodi naturae monstris ad causas proximas et vicinas confugeris frustra te in causarum huiusmodi scrutinio laboraturum, certo tibi persuadeas.
Mire quoque nonnulli Philosophi sese torquent in ratione reddenda abditarum proprietatum, in quodam puteo a ripam Beti mirabili, qui aestu maris crescente minuitur, decrescente vero maris aestu crescit; unde multi ad abditam Astrorum vim confugientes, causam se posse dare putant; aliiad nescio quas Physicas speculationes adducti ridicule philosophantur, qui si proximas causas molientis naturae in interioribus nossent, haud dubie magis ad captum hominum ratiocinarentur: Est enim huiusmodi fontis nulla alia causa nisi quod aestus maris subterraneos meatus subiens, in concham aliquam se exoneret, quae tandem mari in summo incremento constituto repleta, intra puteum sese paulatim insinuet, unde puteus mari decrescente crescere videtur, eo prorsus modo quo in praecedenti Figura apparet. |
Chapter IV. On the ebb and flow of some springs and the various changes in waters that predict a scarcity of provisions. |
LATIN transcription | |
CAPUT V.
De Metamorphotica vi Fontium, Fluviorum, Lacuum, qua iniecta quaevis in saxa aliasque metallicas species convertuntur.
Sunt innumeri in Geocosmo Fontes, Lacus, Flumina. quae petrifica partim sua vi quaelibet iniecta partim lapideo tantum cortice vestiunt, partim etiam in saxum medullitus convertunt; ita Sarnus in Campania Silarus ultra Surrentum; in Hetruria Elsa; et in Volaterrano Agro complures; Aponitanae aquae in Lombardia in Germania, Gallia, Hispania variis in locis, quae vide in praecedentibus, quibus quidquid, uti dixi, inieceris id vel in saxum prorsus convertunt, vel lapideo quodam cortice obvolvunt, corpore quod amiciunt, prorsus incorrupto. Prioris generis sunt innumera, quae passim in Tyburtino Agro circa ripas Anienis et Albulae reperiuntur.
Cernitur in Museo Qualdino Montis Pinciani inter complura ligna, arborum folia fungos, cancros, cranium humanum, et vel ipsa aqua intra tubum, quo aqua Claudia vehebatur in Alabastriten conversa. Sunt et in Museo complura huiusmodi praegrandia cuiusdam gigantis ossa, fungi, ligna, grana tritici, cochleae, stiriae in saxum conversa; ut interim sileam magnum horum hic Romae in diversorum museis numerum: integrum corpus humanum in Villa Ludovisiana spectatur in saxeam substantiam transformatum. Est in Gallicano, vigesimo circiter lapide Roma dissitus locus, in quo aquae sedimentum in lapidem concretum, exuberans pontis vicem praebet: idem supra accidere diximus in fonte urbis Claromontanae Galliae. Ad Zepusium Hungari oppidum fons est cuius aqua quacunque vadit, lapis fit, tanto cum augmento ut incolae ex iis aedes sibi construant, atque ex aqua exstructas domos se habere iactitare soleant. Non dicam hic de Cryptarum stillicidiis, quibus in omnigenas animalium formas aqua defluens mutatur. Mirum est quod de Specu Cadurcensi refertur, quam ludibunda natura ex continuo stillicidio statuis ita apte adornavit ut monachos in hemicyclo considentes te videre iurares. similes spectantur in Hungaria et Transylvania. In Piceno Grotta Scura: Anticoli in Latio, caeterisque locis, quorum non est numerus; in Agro Reatino petrifica vis fluvii Velini ita praevalet, ut certis annis evolutis fluxui fluminis, quem rupes hinc inde saxoso cortice dilatatae impediunt, magna vi hominum resectis petrefactis molibus, aditum facere, ne inundatione sua omnia devastet, cogantur. Ad littus maris Baltici prope Lubecam, ramum arboris una cum nido volucrum in saxum conversum inventum fuisse, Albertus, et ex illo Agricola docet; refert et alium non minori admiratione dignum in Gothia fontem existere, qui in lapidem quidquid merseris vertat; cuius miraculi Fridericus Caesar ut certum caperet experimentum, iussit chirothecam sigillo suo munitam, medio tenus immergi, et quidem post aliquot dies partem mersam lapideam evasisse, reliquam, ur erat pelliceam remansisse Verum uti nullus fere locus huiusmodi miraculis carere videtur, ita quoque iis ceu passim notis non immorabimur. Sed ad causae inquisitionem calamum convertamus.
Ex praecedentibus sat superque patuit, aquas innumeris mineralium corpusculorum misturis refertas esse; nitro sale, alumine, vitriolo, bitumine, diversorumque metallorum atque saxorum matricibus. Primo itaque ex salinorum corporum miscella cum ramentis lapidum saxorum rasuris, nascitur succus quidam petrificus, qui sese poris insinuat rerum in eas coniectarum ex quorum continua corpusculorum scilicet sui similium appetentium successione, prima format lapidosi corporis fundamenta, atque hoc pacto aliorum aliorumque novorum appositione, tandem res iniecta, sive lignum illud sit, sive herba, aut hisce similia, cortice lapideo induuntur. Verum ut haec melius capiantur, paulo altius ordiri visum est.
Duplici modo lapidificus ille succus a natura in aquis elaboratur: vel enim aqua certis mineralium corpusculis intime et perfecte miscetur e superficie tenus aut confusanee tantum; Priori modo totam substantiam in saxum mutari necesse est, uti in corallinis stirpibus patet, quae petrificum maris succum naturali quodam appetitu attrahentes in substantiam aliti convertunt; hoc pacto quoque varias res herbas folialigna fructus, animalia perfecte in saxum, sive duritiem, sive pondus spectes, conversa videntur. Posteriori modo succus petrificus, qui ex imperfecta corpusculorum fossilium mixtura constat, uti neque intime ac perfecte cum dictis rebus miscetur, ita quoque non nisi superficie tenus ligna, herbas, arundines saxoso cortice vestit intima substantia prorsus incorrupta; haud secus ac sevo liquefacto ellychnium per frequentem immersionem tandem in candelam evadit frigoris condensatione solidam et firmiter consistentem; ita omnia intra aquam proiecta non prius quam extra aquam lapideae molis consistentiam acquirunt, uti in corallo patet. Cuius rei ratio est, quod durante aque, intra quam conduntur, humectatione, etiam continua appositione corpusculorum vi lapidifici succi semper augeantur, non tamen ob continuum ambientis humidi allapsum in duram substantiam lapidescere queant, ni aeri aliquandiu exposita fuerint; tum enim humido superfluo sive asole per resolutionem attracto, sive ventorum siccitate consumpto, tandem in lapideam substantiam indurantur.
Qua vero succo lapidifico perfecte et intime miscentur, ea in saxeam substantiam converti necesse est; cum enim succus lapidificus nil aliud sit quam humor sensibili corpusculorum ex lapidosis venis, nitrosis salinis que locis abrasorum mistura constitutus elaboratusque, corpuscula vero humori perfecte mista, cum naturaliter in eum se statum in quo extiterunt, reducere appetant, hinc humoris salnitrosi, aluminosi aut sulphurei vehiculo, ob spirituum subtilitatem, omnes earum quas obvias habent rerum intimas fibras medullasque penetrant: quo facto, acrimoniae qua pollent vi mollioribus rerum obviarum partibus consumptis exesisque, in exesorum locum se substituunt, et hoc pacto in saxeam molem transformant. Qui quidem succus tanto erit efficacior quanto a calore subterraneo magis fuerit excoctus Concoctio quippe caloris vi, ex terrestribus glebis pinguedinem quandam elicit. quae mista succo petrifico veluti gluten quoddam subministrat quo corpuscula arcte cohaereant, et partes partibus firmiter connectantur.
Et ita experientia docet, res quae lapidescunt, primo veluti muco quodam circumdari, cui deinde succi petrifici corpuscula veluti visco cuidam cohaerent, et semper alia et alia, continua appositione facta, donec tandem mucoso cortice vestita, aerique exposita in lapidem convertantur. Sed haec experimento comprobemus.
EXPERIMENTUM.
Accipe cuiuscunque lapidis in impalpbilem pollinem redacti farinam, quam aqua subactam (cui nonnihil salis, nitri, et bituminis liquidi iunctum sit) in perfectam misturam contemperabis. Hoc peracto appara concham aqua qualicunque refertam, in cuius medio perpendiculari situ implantentur et herbae et ligna arida, ossa, et quaecunque alia; deinde decoctam manice Hippocratis uti Chymici vocant, impositam paulo ante descriptam compositionem stillare facias, et cum tempore videbis, res impofitas cuticula quadam mucosa vestiri et corticum rudimenta ex continuo corpusculorum appulsu moliri, quae deinde effusa aqua liberiori relicta aeir successu temporis in saxeam duritiem concrevisse reperies. Quod itaque nos experientia fieri docet, idmulro maiori industria naturam operari,nemo nisi insensatus inficiabitur.
CONSECTARIUM.
Lapidescunt itaque res in certas aquas coniectae, eo modo quo diximus, vel quod succus uti Vitruvius lapidificus coaguli instar aquas, quibus permiscetur, spisset, easque ita addensatas Solis aestus cogat induretque; vel, ut Agricola, quod succus lapidificus ex specuum venis et commissuris emanans, antequam deciderit, indurescat; vel cum eius guttae iam distillarint, non secus ac stiriae tectorum glaciem, ita succus decidens virtute sua et stirias lapidum in fornicibus, et in pavimento conos lapideos format salnitroso succo in saxum paulatim converso; vel denique res ipse convertuntur in lapides, cum succum ipsum lapidescentem combiberunt.
Quemadmodum exorto bello cum opifices in metalla Lydiae circa Pergamum confugissent, obstructo ab hostibus exitu suffocati sunt; sed longo post temporum intervallo apertis rursum et repurgatis fodinis, inventae sunt amphorae aliaque id genus vasa, quae ad usus necessarios adhibuerant, repleta humore quodam, et in lapides durata omnia, et iuxta etiam ossa humana.
Dixi, siquando res succum combiberint; quia quandocunque succus petrificus perfecte aquae commixtus, omnes rerum proiectarum medullas, fibras, porosque penetraverit, tum enimvero res secundum totam earum substantiam in saxeam molem convertuntur, exesis ab humore petrifico lignea aut ossea materia, in earumque locum se substituentibus corpusculis saxeis, humori petrifico perfecta, ut dixi, mixtura inexistentibus: quod non fit in rebus, quae cortice tantum saxeo vestiuntur. Cuius rei causa est, confusa et extrinseca in humore petrifico corpusculorum sive scoriarum ramentorumque ex saxeis venis abrasorum, ad res obvias aggestio; non secu sac in aluminis coctura fit, intra quam cuiuscunque rei figura ex ligno querno confecta imposita spatio 24 horarum in crystallinam figuram evadit. Idem accidit dum saccharum appropriata coctura in crystallinam speciem convertunt; in omnibus denique salinis concretorum succorum magisteriis videre est. Quin et ex omnibus lignorum herbarumque cineribus per appropriatarum rerum lixivium, sal educitur. Verum cum de mira omnis generis lapidum, marmoru, Iaspidum genesi, aliisque miraculosis rerum in saxum conversionibus, ex professo in sequentibus suo loco et tempore acturi simus, iis diutius inhaerere nolui. |
Chapter V. The metamorphic power of springs, rivers, and lakes, which can transform any inserted species into stone or other metallic substances. |
LATIN transcription | |
CAPUT VI
De reliquarum Aquarum Miraculis.
Quae in praecedentibus de nonnullis aquarum pridigiosis effectibus diximus, illa omnia suis naturalibus causis constare demonstravimus. Restat ut et nonnihil de famosis apud Plinium, Aelianum, Solium. Polyhistorem aliosque Veteres, aquarum prodigiis recenseamus; quae uti nullo naturae fundamento fulciuntur. ita aut mera figmenta sunt aut allegoricis Poetarum involuta modis, aur ex fabulosis narrationibus, quas aut hominum simplicitas, aut superstitiones gentium induxerunr, originem traxerunt. Est enim humano ingenio ingenio insitum vel ad primum exotici effetus occursum, multa iis affingere, aut iocosa seriis intermiscere. Sane qui ea scribunt, saepenumero non tam veras in eis quaerunt demonstrationes quam ut proprium institutum venustis allusionibus, aut exotica quoad sensum, nonnulla 蠂伪蟿峤 蟿峤次 伪峤斘疚废兾刮 amplificent probatione. Sic Plinius dum universam Mundi ac Naturae profiteretur Historiam, multoties non se profitetur obligasse ad causas, perinde immensi operis labores, et quae relata invenit simpliciter recensuit, etiam miracula, quorum nos multa in hoc Opere adduximus et enodavimus genuinis effectuum assignatis causis.
Fabulosa prorsus putamus quae ex Varrone et Theophrasto adducit, de fonte in Caea Insula, et in Cilicia, quorum prioris potus hebetes posterioris subtiliores reddit sensus vegetioresque: talia sunt quae de Sicilie fontibus Claeone et Gelone narrat, quorum ille a fletu, quem et bibentibus efficit hic a risu nominatur, eo quod potantes in risum dissolvat. Ridiculum est, quod de Leontino fonte, cuius aquas qui bibisset scientem evadere Medicum recitat; item quae de Cupidinis et Veneris fontibus narrat, quorum hic ad amores sollicitaret, ille eosdem extingueret; quae eadem de Selenio Achaiae fluvio Coelius ex Pausania refert, in quo tam viros quam foeminas allectos amores deponerent. Vana sunt quae de fonte in Bonicca Hispaniolae Insula Petras Martyr desultoria hyperbola adducit, qui iuventutem senibus mirifice instauret etsi nec canos mutet, nec rugas. Ex quibus fabulosa id genus multa rudis illa antiquitas, ac fallax Graeculorum dicacitas cum superstitione coniunxit. Hinc tot fontes Apollini, Musis, Neptuno, Baccho, Iovi, Plutoni, caeterisque Diis dicati, ut tum apud Ovidium in Metamorphosi tum apud Virgilium caeterosque veteres Poetas passim videre est, reperiuntur; quae quia vel ipsis pueris nota sunt, subticeo.
Sed ne illa nature prodigia praetergredi videamur quae tametsi fabulosa videantur, nescio tamen quid sub ipsis verorum lateat nature ludibriorum. Prius in fontibus elucescit qui abdita quadam vi sterilitatem foecunditatemque annorum illam cum fluunt, hanc cum fluere cessant, praenunciant. Huiusmodi inveniuntur quatuor in Hetruria ,uti in Itinerario nostro observavimus; inter quos Lucales in Agro Senensi iuxta pagum Rosiae cumprimis celebres sunt, qui non nisi certis annis fluunt; quod quando fit, incolae penuriam rerum ominantur; quando vero a fluxu desistunt, ita ut sicco pede transiri possint, tunc magnam ubertatem et annone copiam spondent. Talis fons est S. Reguli ad Pientiam in Hetruria, qui ubi exaruerit ubertatem ubi magna aquarum mole evolurus fuerit, sterilitatem portendit. Alium Albertus Leander in sua Italia recenset huius proprietatis fontem iuxta Narniam Lacus Vadimonis, uti in notra Hetruria docuimus, eiusdem proprietatis esse. Accolae eius testantur; de quo hisce verbis Baccius in suo de Thermis Libro: Lacus Vadimonis, qui et Bassanelli dicitur, triginta circiter millibus passuum ab urbe dissitus, quem ad maiorem fidem scimus hoc anno 1569, quo universalis est in Italia penura, exundare iam usque a principio Veris mirandis modis. Eadem de Lucalibus ac S Reguli praedictis aquis accepimus quae nimirum iam exsiccatae multis annis, hoc anno in admirationem usque indigenarum, qui hanc earum sciunt naturam exuberant. His itaque positisiam causa quaeritur, quam tunc assignabo, ubi prius nonnihil de Mili incremento adduxerimus, haec enim nobis ad verae causae notitiam viam sternent.
Niloscopium, celeberrimum in Aegypto, uti olim ita nunc celeberrimum est Hydrometrium. Est autem fabrica rotunda in ripa Nili adinstar putei,in cuius medio columna marmorea spectatur 20 parallelis circulis, numeris suis columnae incisis; ex adscensu vero et descensu aquae, tempore inundationis Nili, Aegyptii cognoscunt anni futuram constitutionem vel ad sterilitatem, vel ad ubertatem annonae inclinantem. Si enim vigesimum circulum in columna aqua Nili, que per occultum canalem puteo sese insinuat, excesserit humiditate omnem sementem suffocante summam rerum penuriam exspectant; si vero duodecimum circum infimum non attigerit, eandem, siccitate omnia consumente illis notabile Nili decrementum pollicetur. Intermedii vero nunc maiorem, modo minorem, iam mediocrem feracitatem futuram monstrant, usque ad decimum octavum, quo maxima promittitur. Ex huius similitudine Niloscopii facile in abditas reliquorum iam enarratorum fontium fertilitatis et sterilitatis indicum causas perveniemus. Hoc itaque modo naturam in huiusmodi fontium mira constitutione operari tibi persuadeas velim:
Imaginare tibi sub terra DE puteum ABC, intra quem per occultas rimas aut per hydrophylacium quoddam, verb. gr. F. aqua paulatim, quibusdam temporibus plus, nonnullis minus sese insinuet, certis vero temporibus etiam ultra constitutos terminos exuberet, quod tamen non fit nisi humidissima certorum annorum constitutione: tunc enim per puteum aqua paulatim adscendens successive multiplicatarum aquarum impulsu exundabit, quod uti consequenter fit in tota aliqua Regione FG, dum humiditate partim pluviarum, partim subterranearum cavernarum exuberantia, terra intus tota humectata, fons vero stagnantibus aquis oppletus, hydropicam quandam et malignantis naturae constitutionem acquirit, qua sementis herbarumque vigor suffocatus in putredinem abit; ita quoque sterilitatem rerumque penuriam sequi necesse est; cuius signum est fontis exundatio fluxusque. Iterum si quandoque anni successerint insigni ariditate et siccitate pollentes, tunc aqua partim solis siderumque ftu attracta, partim in adscensu suo interna ariditate consumpta fontem non permittet fluere; quod fit, quando aqua intra intimos putei ABC recessus, terminum C non excesserit: tunc idem fieri in campis, censendum est quod in puteo, humore toto terrae siccitate consumpto; unde ipsa veluti phthisi quadam infestata, sementes herbae, segetes humore destitutae deficient, sterilitate sequente; cuius signum est,aquae intra puteum recessus. Tam excessus itaque quam desectus aqua sterilitatem annonaeque caritatem ex dictis rationibus inducunt, uti ex Niloscopio patet. Si vero temperata fuerit annorum constitutio, tum quoque puteus iste mediocritatem quandam una cum campis sectabitur, quam ubertas consequetur, et segetes, prata plantarumque germina benigno et proportionato nutrimento vegetata, uberi rerum proventu luxuriabunt et tanto quidem maiori quanto aquae mediocritatis puncto B propius accesserint. Atque hanc causam esse dico, cur nonnulli fontes sterilitatem fluxu suo et exuberantia indicent; ubertatem vero si a fluxu destiterint, non illo quidem extremo sed qui mediocritatem quandam humore suo attingat.
Alterum aquarum seu potius quorundam lacuum miraculum est, quod quid in ipsos inieceris, e vestigio tumultus ac saevae tempestates excitentur. Huiusmodi lacus primo in Comitatu Foxensi Tabor appellatus existit, Divo Bartholomaeo sacer, profunditatis inexplorabilis, in ultimo vertice extra secundam aeris Regionem omnesque eris iniurias elato, constitutus, Truttis praegrandibus refertus; aqua salubris etiamsi semper immobilis, nullo rivo inde educto nisi in radice montis conspicuo. De hoc vulgo fertur eius aquas motu aliquo arte facto commotas, vel lapidum iactu vel baculorum agitatione, dare et exercitare pluvias ingentes, tonitrua, fulgura. Talis quoque dicitur esse in monte non longe dissito Tridento, qui tam saevas dicitur commovere tempestatum procellas, ut inde totus vicinus ager ab ingentibus damnis non sit immunis; ut proinde gravi poena cautum fit, ne quispiam in illum quidpiam proiiciat. Tertius in Helvetia esse dicitur, in monte vulgo. Pilati, der Pilatus-Berg, de quo mira de Pilati in eo die Veneris sancto apparitione fabulantur. Quaeritur itaque horum lacuum , qui tam graves tempestates excitant, causa.
Dico itaque primo, omnia vera esse vulgo narrantur, nec facile credenda quae vel superstitione idiotarum, vel desultoria quadam illusione phantasiae passim referuntur, cum saepe causa insoliti alicuius effectus uni rei tribuatur, quae multo diversam originem ab ea sortiatur; siquidem accidere potest, ut eo tempore aestivo, quo altissimorum horum montium vertices ut plurimum visitari solent, talis fit et Coeli et aeris constitutio ut inde dictus sequatur effectus. Accedit subinde Daemonum, qui desertis et inaccessis locis plerumque dominantur illusio, qua superstitione quadam detentos hominum animos divinioris alicuius Numinis talia, et tanta operantis persuasione dementare solent. Testantur Patres nostri Lucernenses, in quorum Terriorio mons Piati situs est, montem quotannis animi relaxandi causa se conscendere solitos, magnaque lapidum copi lacui iniecta, dictam tamen tempestatum concitationem nullam unquam se expertos esse. Idem de Scasagioso Apennini monte et de Hyberniae fonte Momonio, de Canato lacu Hispanie refert Maiolus. Si quod tamen nonnullum nature arcanum sub eo lateat, dicerem profecto aliud id esse non posse nisi variam in fundo lacus mineralium succorum miscellam; dum enim praegrandioris laidis iactu, intimi lacis fundi limo obducti pori aperiuntur; et spiritibus et exhalationibus prius occlusis, exitum dari necesse et, quae aquas dum penetrant, vaporem una secum abducant in aerem, cuius: siccitate spiritus accensi in fulmina et fulgura abeant, vapor vero longe lateque distentus frigiditate eiusdem a岷絩is in pluvias resolvatur et praeter hanc aliam quam cumque andem combinatione facta causam non reperio. Quamvis non videam, quomodo ex tantillo lapidis pondere tantum exhalationum, addictum effectum praestandum educi possit. Quare rem maiori experimentocomprobandam, deinde acutioribus ingeniis eventilandam committo. Lacum vero quem ad Cytharae instrumentorumque Musicorum sonum concitare solitum, Veteres recensent, fabulis verius quam naturae mysterio adscribenda putem. |
Chapter VI. On the marvels of other waters. |
LATIN transcription | |
CAPUT VII.
De vari Lacuum, Fluminum, Fontium metamorphosi, Terrestrim partium mutationibus.
Ita Natura Mundialium rerum conditioni comparatum est ut nihil in iis adeo solidum, nihil adeo robustum et validum quod tempus edax rerum tandem si non plane destruat, saltem ita immutet et alteret ut ipsum aliquando fuisse vix cognoscatur. Quae omnia potissimum in Geocosmi portionibus, uti nobis vicinioribus ita magis obiis comperiuntur. Montes deficiunt alibi, alicubi novi subriguntur, are Naturae para nymphus terram cum aqua iungens efficit, ut ubi olim mare ibi modo terra, et contra spectetur suar nonnullas connubio inito continenti adhaesisse legimus alias contra partes cum terra facto quodam veluti divortio a Continente discretas in Insulas evasisse legimus: quae omnia magno exemplorum apparatu in praecedentibus prosecuti sed et in Lacubus, Fluminibus Fontibus, similia elucescunt Naturae ludentis spectacula. Lacus enascuntur in eo loco quem montes primo occupabant, uti in hoc quo haec scribo anno, in Gallia ad Pyrenaeos montes accidit: Flumina quae olim memorabantur, modo in pluribus locis non comparent, multis econtra enatis quorum nulla apud Veteres fit mentio: Fontes et thermae plures hodie perierunt, quae olim celeberrimae habebantur. Bullicami Viterbiensis putei ferventissimis aquis continuo ebullientis, quo nihil admiratione dignius me vidisse memini, nulla apud Veteres fit mentio, qui hodie multorum commemoratione scriptorum mirum in modum nobilitatus est. Verum cum de hisce et similibus copiose in Itinere nostro Hetrusco egerimus eo Lectorem remittimus. Nos interim ad genuinas huiusmodi mutationum causas procedamus.
Duplicem harum mutationum casam reperio: unam interam, externam alteram. Interna est subterraneorum ignium saevities: Extero, inundationum maris, fluminium lacuumque violentia, quae singula ordine exponamus.
Subterrestres ignes si quandoque ex ingenti combustibilis materiae commeatu aestuantes in incendia eruperint, ex iis primo ingens exhalationum violentissimis mista flatibus copia nascitur, exquibus terraemotus exorti, dum exitum quaerunt nec inveniunt, violenta quadam concussatione fundamenta montium evertunt, vastissimarum terrarum tractus una cum fluminibus absorbent; unde miras Terreni Globi metamorphoses intervenire necesse est. Hinc subsidentes montes mole sua subterraneas prementes aquas, in montium cogunt extruduntque stationem; absorpta flumina dum exitum quaerunt, occulta intus spirituum ferocientium molitione, qua data porta fissuraque sese insinuantia, alibi exitum sibi faciunt, deinde subterrestrium partium lapsu obstructi naturales fluminum fontiumque canales flumina omni fluxu privant, uti hoc anno in Galliae terraemotu accidit, ubi flumina nonnulla, eorum hydragogis canalibus lapsu montis occlusis a ab omni fluxu destiterunt, alibi eorum loco novis et fontibus et rivis exortis: Thermae ex aquis ferventissimis in frigidas converse differentis saporis colorisque indolem exhibuerunt.
Ex simili subterraneae tyrannidis violentia ad Apameam Phrygiae urbem, uti Auctor est Nicolaus Damascenus, belli Mithridatici tempore non lacus duntaxat novos novas que paludes emersisse, sed novos etiam fontes et flumina, atque ex his unum salsum, qui magnam ostrearum aliorumque marinorum piscium copiam effudit; quae omnia haud dubie ex ruina aut montis alicuius, aut superimpositae terrae ruina in hydrophylacium quoddam subiectum, aut canalem marina aqua refertum facta contigisse, facilius quilibet peritus sibi imaginari poterit, quam ego pluribus verbis non possum describere. innumera hoc loco adducere possem, si in iis recensendis fidem nostram non liberassemus. Vide, quae Capite de Terraemotu plura huius generis adduximus: uti enim terraemotus ab Ignis subterranei violentia originem trahit, ita quoque omnis ruinae alterationumque subterranearum causa est: Nam lapidosam substantiam ignes in calcem redigunt, hinc flatus halitusque saevissimi ignis virtute excitati, dum exire prohibentur, violenta concussione substantiam iam calcinatam ac frangibilem arietantes tandem evertunt, unde casus et absorptio montium terrarumque, et ex hisce obstructiones fontium fluminumque consequi necesse est, aquae vero intus compressae et identidem multiplicatae terram terebrantes tandem qua data porta erumpunt. atque novas fontium, fluminum lacuumque origines, quas naturae artis ignari cum admiratione intuentur, ostendunt.
Vidi ego Anno 1638 eiusmodi spectaculum, et praesens sui, quando nobile Oppidum S. Euphemiae in Calabria, terreamotu absorptum, nil praeter lacum post se reliquir de quo vide praefationem huius peris. Cum deinde admirabilis illius naturae Operis Bullicami dico Viterbiensis apud Plinium, caeterosque Scriptores nulla mentio facta sit sed nonnulla calidorum duntaxat fontium, certum est illud tunc temporis necdum fuisse natum, at subterraneum cuniculum ab ignibus combustum exesumque, tandem in eam, quam hodie spectamus crateris amplitudinem successu temporis deductum fuisse. Complura huiusmodi tum in Hetruria, tum in Latio reperiuntur, celeberrima quondam balnea, quae hodie neque aestuant amplius, neque in usu sunt, uti et Albunea balnea in Tiburtino Agro, de quibus fuse actum vide in Hetruria nostra et Latio. Insulae quas in Hetruriae lacubus Vadimonis Vulcinensi et Stratoniensi olim natantes vidit Seneca, hodie non comparent, vel temporis iniuriis subsubmersae, vel terreno continenti accreta; contra hodie in lacu Tiburtino natantes videmus, quas Antiquitas ignoravit. Sic Natura suas versat in Orbe rotas.
Sed accedamus iam ad exteras mutationum causa, quae internis non minores. Sunt autem inundatione repentinae lacuum fluminumque extumescentiae: De inundationibus primum dicam.
Anno 1600, 4 die Novembris, quo haec scribo ingens Romam invasit Tyberis inundatio, quae triduum fere duravit, Cryptis Cellisque vinariis flumine impletis, universae planioris Urbis pars scaphis et lintribus, ad necessitati eorum qui aquarum in sultibus obsidebantur, subveniendum, navigabatur. Novum et id videre erat, naves (quae currus alias vehere solent) iam curribus vehi in varias inundatae Urbis plateas, distributas. Praecesserunt hanc inundationem continuae toto Octobri pluviae, imbres copiosissimi secutae sunt in Novembris primis diebus Syzygiae omnium fere Planetarum, qui veluti indicto quodam conciliabulo, quo perniciosam. quam eventus paulo post docuit, inundationem moliri videbantur. sed causat eius exponamus.
Tres uti in Tyberis ita et in caterorumium fluminum iundationibus causae concurrunt; Imbres Mare, Ventus adversus, et fluminis situs; quas ordine exponemus; Imbres,qui se habent instar materiae inundationis non debent sumi ab iis qui in uno aliquo Territorio perpluunt Terram; hi enim quantumvis ingentem aquarum copiam assiduo diffundant, propinquis tamen fluminis faucibus illae utique non tam primum defluunt quam exonerantur. Quapropter tunc inundationes magnas contingere necesse est, cum aquae assiduis pluviis per longinquum remotumque Regionum tractum paulatim ex innumeris rivis multiplicat, atque extumescentes in immodicum excessum coguntur: Quemadmodum in Tyberi et Pado contingit.
Tyberis fons in Alverniae Monte appendice Apennini exoriens 150 milliarium intercapedine ab ostio maritimo dissitus, quid non ex continuata pluviarum pertinacia, aquarum colligere potest? Ego sane data opera Anno 1659 ad fontem, eius explorandi causa, profectus inter scopulosas pendentium rupium moles horrido loco constitutum, nec non inaccessis Apennini verticibus circumdatum, intra quinque milliarium spatium Plettiam usque oppidum haud ignobile, viginti rivis etiam siccissimo anni tempore auctum inveni: deinde ex utraque parte progressus inveni hinc ex Hetruriae montibus illinc ex Umbri Apennini protensi iugis torrentes, rivos, fluvios offendi tanta copia ur vix ad duo millia passuum progrediaris ubi non aut torrentem, rivum, fluviumque reperias. Hyberno vero tempore maxime pluvioso alveus tantarum aquarum incapax, utramque ripam aquis longe laceque diffusis, Agros camposque ita opplet ur mare videatur. Atque hoc pacto fluvius paulatim augetur, quem novis semper novisque receptis fluviis Clanis maxime Paliae mistus ex Hetrusco littore ingenti aquarum onere aggravant. Cui ex altera ripa Nar Velino mistus et Anio fluvii ex Aprutiorum montibus exorti prorsus intolerabile et minime ferendum addunt.
Atque funesto hoc aquarum apparatu superbiens Tyberis Romanum Territorium, iplamque adeo urbem ingressas, magno et irreparabili incolarum damno nec non atroci tyrannide susque deque vertit omnia. Siquidem subterraneis receptaculis, cloacis, cryptis, cellis omnibus oppletis, tandem totam urbem, non tam miro quam luctuoso spectaculo navigationi aptam constituit.
Huic ultimum merito complementum addit mare, quod Australibus infestum ventorum fatibus, horrendis aquarum molibus ostium flatibus, horrendis aquarum molibus ostium fluminis ita obstruit, ut id dum hoc veluti obice interposito sese exonerare non licet, retroactum, novaque semper labentium aquarum mole pressum tumidumque, qua data planitie irruens inundat omnia: Atque hanc ego potissimam inundationis causam esse putem; Ostio enim non obstructo, fluvius tametsi copiosa pluviarum ubertate auctus fuerit, iis tamen intra alveum receptis, non nisi obiter tantum urbem flagellat; cum undae undas insequentes sine ullo impedimento et obsistentia eodem semper fluxus tenore, fluvium pelago tandem pacifice committant; quod non fit cum advolutis Austrinorum flatuum violentia marinis fluctibus, ostium obstruitur tunc enim flumen necessario potenti ori cedens, retrocedere cogitur; atque exretroceslu tandem multiplicatis aquarum molibus inundationem consequi necesse est.
Typerinae igitur inundationi causa, uti et Puduane, aliorumque similium, mere contigens est et ex accidenti, nullum habens inundationis suae determinatum tempus, uti Nilus Indus, Niger, Zaire, alique complures, qui statas in inundandis, quas perfluunt, Regionibus, temporum leges servant, quas non transgrediuntur neque uti illae, que ex accidenti tantum contingunt, perniciosae sunt; quin illas, veluti donum DEI et unicum fertilitatis secutur prodromum, Accolae summis gaudiis et tripudiis excipiunt. Quaenam vero causa sit Nili non nisi constituto anni tempore exundantis, in quarto Libro fuse demonstratum fuit.
Cum itaque spatium a fontibus Tyberis, computatis rivis, fluviis torrentibus, qui partim ex Hetruriae montibus, partim ex ingenti montium catena Umbriam, Aprutium, Latiumque subtendente, in Tyberim confluunt, magnam pluviarum niviumque Apennini montis partim comprehendat, certe ex tanta imbrium colluvie inundationem causari necesse est, praesertim si mare suorum impulsu fluctuum, ut dixi, Lybico agitatum flatibus, illabentis turgidi amnis aquas indomita sua ferocia retropellat. Ad perfectam igitur inundationem necessario concurrunt ingens aquarum excessus, alveorum humilis situs et maris in ostia eorum impulsus, quam non immerito formalem inundationis causam dicimus. Exploratis itaque causis inundationum, iam quaenam inde mutationes in Terrestri Globo resultent, dicendum est.
Cum fontes ut plurimum in radicibus montium situm a natura constitutum habeant, accidit subinde ex continuis pluiis montium vertices terrestribus glebis nudati, et per torrentes abrasi in ima convallium devolvantur; ubi coacervatae si forte fontis humilioris scaturiginem offenderint, illam abrasae materiae successiva accumulatione oppleant; plerique fontes hoc pacto perirent, nisi Accolae impendentis periculi gnari, remedio praevenirent, vel muro fonti circundato, vel aquaeductu data opera constituto, quo aqua alio diversa contra torrentium violentiam immunis sit: atque hoc pacto fontes torrentibus in multis locis oppilati, dum exitum non inveniunt, deficiunt. Cum vero Natura minime otiosa esse queat, per alias subterraneas Terrae fibras prioris originis iacturam, novi alterius fontis scaturigine recompensat Testis huius rei Roma Subterranea, quae et rivis et fontibus vivis, variis temporum seculorumque iniuriis obstructis, in hunc usque diem iis qui effodiendis aedificiorum fundamentis operam dant, comparent. Et in Sicilia ad Aetnae radices fodientibus et flumina et fontes subterranei complures se offerunt, qui olim haud dubie in extima superficie fluxerant, at vastis montis incendiis vel absorpti, vel magna cinerum mole ac pumicum imbre oppressi, intra profundissima Terrae viscera squalent. Vide quae de hisce fusius in descriptione Aetnae egimus.
Sed iam ad lacuum quorundam inundationes prodigiosas procedamus: Quarum prima ab omni aevo memorabilis fuit Albani lacus inundatio, quae coelo contigit sereno et sine imbribus, quo tempore bellum recruduerat Romanis cum Veientibus: quam et Plutarchus Livius que scite describunt, Aruspicemque Hetruscum dixisse, nunquam lacum inundaturum amplius, si monte perfosso aquam alio derivarent: de qua nos in nostro Latio uberrime. Huius lacus exuberatio, omnibus fere Scriptoribus nescioquid portentosum exhibuisse videtur. Nos dicimus, effectum prorsus naturalem fuisse, de rarissime vero contingentibus: neque enim id pluviis, aut nivibus attribuendum esse censeo; cum tempore sereno et imbribus orbo contigerit: ita autem fieri potuisse putamus.
Cum in Itinerario nostro Extatico Terrestri liquido ostenderimus Montem Albanum ingenti praeditum esse hydrophylacio, uti effluxus illius in lacum et fontes undique et undique ad radices montis, imo vel ipsa concha, quem Hannibalis Campus vocant, in qua ingens scaturigo nascitur. luculenter demonstrant. et incolae Castelli quod Rocca di Papa vocant, unanimi consensu totum montem aquis ab imo ad summum scatere, mili locum exploranti asseverarunt; addiderunt, se intempesto noctis silentio aure in certis locis ad saxosam montis compagem applicata sentire se, nescio quod labentium aquarum murmur subterraneum; manifestum indicium latentis ibi foecundi lebetis, quo per dictas scaturigines longe lateque diffusas, ager circum situs irrigetur.
Duabus itaque de causis hoc prodigium fieri potuisse dicimus: Vel immodica maris per appropriatum hydragogum canalem in hoc hydrophylacium regurgitatione; vel ventorum subterraneorum violentia, qua aqua hydrophylacii a mari excepta, vel lacus ipse extrinsece in fundo alicubi violenter pressus, eo tumore se extulit, uti labrum ipsum monte nondum perfosso excederet; cuiusmodi extumescentiae in aliis quoque lacubus uti Nursino, Vadimonis et Lemano, ad miraculum usque spectantur, et in Itinere nostro Hetrusco amplius descripsimus. Causa huius extumescentiae utique alia esse non potest, nisi flatus et spiritus subterranei, qui exitum molientes, per fundum lacuum transeuntes aquas in monstruosos tumores cogunt, atque certis temporibus ita exaltant, ut vita quadam praeditae videantur sed de his in praecendentibus uberius actum vide.
Habes hic, Lector, omnia quae de Aquarum natura et mirabilibus, aut ab Auctoribus fide dignis observata, posteritati tradita sunt, vel que egomet propria experientia explorata hic adduxi, innumeris aliis fabulosis et quae incerta relatione comperta fuerunt, omissis. In quo hoc unum attendimus, nequicquam produceremus insolitorum effectuum, quorum causas non iungeremus. Quo studio adspirante Divini Numinis gratia eo pertigimus, ut nullum tam exoticum naturs effectum produceremus, quem arte et Philosophiae experimentalis sollertia adiuti in machinis a nobis ad inventis, non exhiberemus. In quo quidem studio multorum annorum curriculis,non minus sumptibus, quam immensis ingenii laboribus non alio fine tantopere decerta vimus, nisi ut propudiosum illud abditarum qualitatum clypeum, totius ignorantiae asylum destrueremus, ostenderemusque nullum tam occultae qualitatis effectum assignari posse, cuius causam genuinam experimentis non demonstraremus.
Ex quibus denique cognovi, mirum nonesse, Philosophiam naturalem tot tenebris involutam, tot placitorum monstris de formatam in hiunc usque diem permansisse: Philosophi siquidem scholastici universali principiorum cognitione contenti, uti ad causas proximas rerum non descendunt, ita quoque non nisi remotam et plane abstractam de compositione et resolutione rerum naturalium cognitionem acquirunt. Nos in hoc Opere universales rerum causas, uti sunt Solis et Lunae caeterarumque tellaram stellarum in hunc elementarem Mundum influxus, ita consideramus, ut tamen in hoc scrutinio minime nos sistamus; sed viciniorum causarum indagini insistentes, varia combinatione experimentorum, secundum continuum quoddam operatricis Naturae filum Ariadnaeum progressi, non meliori modo genuinas rerum causas nos indagare posse existimavimus, quam si eosdem mirificos naturae effectus et operationes, quas ipsa per se et insito quodam instinctu praestat nos iuxta intentam Naturae prototypae analogiam sollerti Arris industria exhiberemus; quod toto hoc Opere factum esse videbis.
Atque hanc ego necessariam de natura rerum philosophandi methodum esse semper censui; nam intimam rerum omnium naturam, essentiam et proprietatem, singularum rerum intimas compositiones, mixturas, occultosque proprietatum singulis inditarum nidos penetrare velle hoc enimvero mysterium, uti post DEUM, solis Angelicis substantiis nosse concessum est ita humani intellectus obscuritati inaccessum in hunc usque diem permansit; cum ingeniosam naturae in rebus componendis aut iis implantandis virtutibus sollertiam, singulorum ad singula proportionem, qualitatumque concurrentium gradum nesciamus. Unde tametsi experimentorum ope adinstar simiarum Naturae, prototypon nonnihil imitari conemur, veras tamen hoc ipso et legitimas Naturae operationes, nisi per quandam similitudinum umbram non attingimus. Novit illa sola, qua industria, qua patientium rerum cum agentibus proportione, qua combinatione et adaptatione rerum mirificos effectus producat; quos si quis occultis et intimis rerum thalamis insertos dixerit, hoc ipso Philosophum sese esse negabit, utpote in ignorantiae asylum iam abductus. Si quis vero ad supernaturalium celestiumque causas refugerit, is pari sese labyrintho exponet: cum noster intellectus non secus ac ad solis lumen noctua sese habeat. Quicquid itaque scimus, ex via duntaxat sensuum et accidentium ad genus exteriorum quae statim sat sensibus sese oggerunt, addiscimus; ut proinde circa corticem tantum nostram hanc scientiam ac circumferentiam rerum versari fateamur: ad cuius centrum propius iis tantum aliquo usque pertingere concessum est quorum intellectum benignissimus DEUS et Pater Luminum aeterne sapientiae radio penitius perfuderit, quosque experientia, variarum rerum notitia instructos, arcanorumque naturae mysteriorum indagine et veritatis amore impulsos, Divinae parastaseos ductus beaverit. Caeterum in multis, quae hucusque hoc in hoc in Opere adduximus, tantum praestitimus quantum Divina nobis Benignitas largita fuit; In multis aliis, Opera DEI luce inaccessa circundata mirari tantum potius quam curiosius ea indagare magis consentaneum esse existimo. Ipse enim est, qui dixit, Ipse mandavit et creata sunt, Causa causarum, Fons fontium. Abyssus impenetrabilis Coeli, Terrae Marium, et horum omnium Operator DOMINUS. |
Chapter VII. On the various transformations of lakes, rivers, and springs, and the changes on the earth's surface. |