Book VII.
The Subterranean World (1678 ed.)
by Athanasius Kircher, S.J. (1602-1680)
Book VII. On minerals or fossils. Concerning a proper understanding of the earthly element, its nature, property, use, and the perennial geocosm, which undergoes pericycle and revolution through their change.
LATIN transcription | |
MUNDI SUBTERRANEI
LIBER SEPTIMUS
DE MINERALIUM SEU FOSSILIUM
Que proprie Terreum Elementum sapiunt, Natura, proprietate, et Usu;
et de perenni Geocosmi quae per eorum motum sit pericyclosi et revolutione.
PRAEFATIO.
Siccos concretos praemittere huic Libro, omnino necessarium fuit; uti enim illi reliquorum omnium, sive mineralium, sive metallorum basis et fundamentum sunt, ita quoque ordine naturae, primum inter fossilia locum merentur.
Quod ut intelligas, Lector, scias nullum in rerum natura corpus aut substantiam esse quae ex sale originem suam non habeat, quaeque in eundem tandem non resolvatur, uti fuse in praecedentius Libris ostensum fuit; ita a Divina Opificis Sapientissimi providentia, tum ad praestandam rebus omnibus consistentiam, tum ad conservationem earundem, foecunditatemque ad propagandum, in primaevo rerum ortu sal dispositum fuit, uti enim salina substantia per universas terrae fibras marisque abyssos diffusa est, ita nihil existit quod eam non veluti naturae quodam magnetismo ad se et in se, tanquam bonum sibi unice necessarium trahat ut potea qua firmitatem et robur adipiscatur. Quae omnia in praecedentibus per varias Observtiones et Experimenta ostensa sunt: atque adeo nil aliud restat, nisi ut quid sal Naturae in reliquis mineralium substantiis efficiat, quomodo id in substantiam eorum commutetur, ostendamus.
Et ut in omnibus 未喂渭蔚胃蠈未蠅蟼 procedamus, Primo de is Terrestribus substantiis, quae vel pulverem, vel arenam, glaream, sabulum aut cinerem mentiuntur; Secundo, de mollibus substantiis, quas terras vocant; Tertio de metallicis corporibus imperfectis et lapidibus ratiocinium nostrum instituemus.
SECTIO I.
DE TERRESTRIBUS PORTIONIBUS, Arenaceisque corporibus, quae in Geocosmi utero concluduntur.
|
Section I. On terrestrial substances, including sandy bodies enclosed in the womb of the Geocosmos. |
LATIN transcription | |
CAPUT I.
De Arena, Sabulo, Glarea, Cinere.
De Arena, qua nil notius est, primo tractandum est. ut quid illa praestet in rerum natura; que nam eius potestas, quae vires et proprietates, innotesca. Arena itaque sub triplici differentia considerari potest; vel enim fossilis, vel fluvialis, vel marina.
Fossilis est illa, quando lapidosa substantia aut metallicis glebis vel acri humore exesa in subterraneis fossis collecta, vel alluvione intra montium fodinarumque vacuitates congeritur; quorum omnia interiora plena sunt. Fluvialis et marina est quae fluminum mariumque ripis, fluctuum agitatione advolvitur et nihil aliud quam lapidum quaedam rameuta sunt ex perpetua allambentis aquae attritione causata; vel montium cuniculis aquarum motu devecta, aut arenis post diluvium coacervatis: unde arenaceorum montium colliumque origo, quorum nonnulli succo petrifico successu temporum in lapidem conversi, alii sub mobili arenae substantia remanserunt uti Mons Ianiculus, qui fulvi coloris arenis totus constat.
Quae vero in Deserti arenosis comperitur ex ipsa loci natura est, dum vel humiditate roscida lapidosi tractus et friabilis naturae saxa paulatim attrita in arenaceam materiam degenerant; quae ventorum impetu agitata in cumulos coacervatur, dissolutaque denuo in longe lateque exporrectas planities dispergitur Humor enim roscidus nitro infectus, paulatim rupes saxosumque solum exedendo in arenam resolvit: nitrosam vero illic arenam esse Sal ammoniacum, quod ibi copiosissimum reperitur, sat demonstrat. Vide quae in Quarto Libro de Arenosis terrae tractibus ubertim discurrimus.
Origo itaque arenarum aliunde non provenit, nisi ex acris cuiusdam liquoris corrosione, quo lapides in arenam resolvuntur; vel stillicidiis cryptarum, quod guttae cavant lapides. non vi, sed saepe cadendo;
tantumque arenae inde profluxisse censendum est, quantum cavitatis capacitas in se continebat lapidis: vel aquarum currentium per saxosa loca, agitatione, qua saxa attrita in arenam resolvuntur. Et primo patet ex fontium scaturiginibus, quae arenis omnis generis passim permixtae sunt, quae quidem eius quem atterunt lapidis, aut venae metallicae colorem referunt; si enim per venam ferantur ferream, nigrum, si pet auream, aureum, si per arsenicam et ochram flavum, si per aluminosam, candidum, si per aereum, viridem, et sic de caeteris, colorem referunt; unde ex arenis facile de minera,per quam defluunt arenarum devectrices aquae, iudicium sumi potest, ut alibi docuimus.
Marina vero arena pari prorsus ratione efficitur; cum enim mare in perpetua motus instabilitate fluctuet, tumentesque suos ad litora fluctus continuo volvat, fit ut lapides vehementi Maris agitatione detriti in sabulum, glaream arenaceamque materiam dissolvantur. Quae omnia uti quotidiana experientia docet, ita non attinet de hisceuberius loqui.
COROLLARIUM I.
Ex his itaque patet, tot esse arenarum genera, quot diversa minerarum saxorumque, quae aquae alluvione atteruntur, genera existunt; quae quidem singula naturam et proprietatem totius unde defluxerunt, sapiunt.
COROLLARIUM II.
Hinc patet auriferarum arenarum in nonnullis fluminibus ingens proventus. Cum enim aqua, praesertim salsuginosa, per mineras auri fluens semper nonnihil secum ex ambesis ramentis devehat; hinc fontes et vicini rivi, fluminaque tanto in se maiorem aurearum arenarum copiam continent, quanto aut flumina fontibus, aut fontes cuniculis auriteris fuerint viciniores. De modo vero aurum inde colligendi, lavandi, et a terrestribus faecibus separandi, alibi dicetu. |
Chapter I. On sand, coarse sand, gravel, and ash. |
LATIN transcription | |
CAPUT II. De Qualitate Usuque Arenae.
Rena, si ex lapidum substantia sicca originem trahit, sicca; si ex bituminosa materia, terraque crassa, pinguis erit; verbo, Arena, uti paulo ante diximus naturam et proprietatem assumit eius a quo decisa fuit. Arena quae ad Nili ripas invenitur, tota nitrosa est, uti et ea qua Lybia Regio tegitur ut plurimum sterilis est; unde nec sationi aut plantationi arationique inservit; unde proverbium, Arenas arat. Ausonius ad Theonem Epist. 4.
Quid geris extremi positus telluris in oris Cultor arenarum, Vates, cui littus arandum. Et illud Ovidii. Quid facies o Oenon? quid arenae semina mandas, Non profecturis littora bobus aras.
Secundo. Ad sustinenda aedificiorum fundamenta inutilis est inidoneaque: Cuius causa in promptu est. Quia tamen nulla in natura rerum tes adeo exigua et contemptibilis est, quae non ingentes simul utilitates secum apportet; de utilitate arenae nonnihil adducemu.
Et primo quidem, etiamsi arena fundandis aedibus non serviat, constat tamen nullam sine arena fabricam extrui posse; ex calce siquidem et arena caementum sit, quod uti ad fabricas exstruendas necessarium est, ita ea carere nequimus, et quanto quidem siccior tenuiorque fuerit, tanto maiorem calci mixta firmitudinem obtinet, dum humiditatem calcis imbibens una cum lateribus quasi in saxa convertitur. Secundo. Vitro conficiendo necessaria est;de quo vide ultimum Tomum de Arte vitriaria.
Tertio. Secandis marmoribus confert, ut sine arena aut smyri, quod pariter arenae quoddam genus est secari non possint; ex agitatione enim serrae arenacea corpuscula excitantur, et ex citata duritie sua paulatim marmor una cum serra terunt, ad quod negotium olim maxime profuisse Aethiopicam Plinius nos docet. Hodie exquisitum usum habet illa quae ex quodam Adriatici maris vado aestus vi comperitur, quam vis hodie obvio arenae genere et marmora secent et poliant. Quarto. Horologii seu potius Clepsammidiis, quae horas fluxu suo monstrant; quo nihil vulgarius. Quinto. Habet et arena insignem in Chymia usum, ad liquores metallicos minerales vegetabilesque moderato igne digerendos, de quibus fuse suo loco. Sexto. Mire confert liquoribus amarore aut salsedine imbutis, ad dulcedinem percolatione reducendis. Septimo. Figuli in coquendis vasis ut plurimum arenae mixtura utuntur: crystallina arenae corpuscula ignis vehementia in fornace liquefacta diffusaque argillceam massam mirum in modum roborant, et contra rupturam muniunt Octavo. Fabri arenae aspergine ignem fortiorem reddunt; et in liquandis metallis adeo arenae usus est necessarius, ut sine eus mixtura difficulter fundantur, praesertim ferrum et similia rigidiora metalla; sed cum usus arenae omnibus necessarius sit, de eius usibus amplius dicere supervacaneum duco.
Quomodo vero Arena a Sabulo et glarea distinguatur, restat dicendum. Dico itaque sabulum esse quandam arenae speciem, quod ab ea non distinguatur nisi quod hoc illa grossius sit, durum et molle reperitur, illud marem hoc foeminam vocant; substernitur autem silicibus saxorumque crustis, simul et interseritur; hortorum ambulacris sternendis servit; verbo sabulum plerumque a Scriptoribus cum arena confunditur, ut proinde in re minuta describenda nil aliud sit quam tempus terere.
Glarea quoque vix ab arena et sabulo distinguitur, nisi quod glarea et arena et sabulo grossir sit, cuiusmodi sunt fragmenta lapidum marmorum, silicis, tophi, saxi non adeo magni: et passim ad fluminum littora reperiuntur, pleraque ex aquarum fluentium in rotundam aut ovatam eamque lenticularem figuram attritione dedolata.
Restat de cinere nonnihil dicendum. Cinis est pulvis ex incendio residuus, in quem res usta redigitur: et se habet uti arena ad saxa glebasque minerales unde deciditur, ita cinis ad res, quarum combustione resultat: atque hoc pacto calx cineris quaedam species non incongrue dicitur, quamvis tenuioris illo, qui ex lignis fit, essentiae. Habent et omnia metalla suos cineres, qui aliud non sunt quam residuum illud terreum, quod vehementi ignis tormento in fornaculae fundo aut combustum, aut in calcem redactum subsidet: suntque tot cinerum calciumque species quot rerum combustibilium species sunt. Et lapides quidem calcem, uti diximus, cineris loco praebent, reliqua vero plantarum, herbatrum, fruticum, lignorum, animalium, ossium, cornuum combustio cineres relinquit eius virtutis cuius res sunt ex quarum combustione remanserunt.
Est et hoc in cinere vegetabilium admiratione sane dignissimum, quod intra se contineat salem propagationi eus speciei vegetabilis ex qua cinis remansit peridoneum. Et ut vel unico exemplo me declarem; cinis absinthii salem vero grat continet, qui ex cinere extractus terraeque insitus, eiusdem plantae speciem; cuius combustione cinis remansit, videlicet absinthium producit; sed quoniam haec Naturae miracula in sequentibus variis experimentis comprobabimus, hic ea non tam explicanda, quam tantum indigitanda duxi. Si naturam eius quaeras, Dico calidum esse moderate, cum omnia adusta,teste Philosopho, aliquid caliditatis retineant, et actrimonia tum calcis cinerumque, tum animalium excrementa, salque ipsum clare id doceant; fierique non possit ut fervore nimio adusta et torre facta quendam caliditatis gradum non habeant. Sed iam nonnullos cinerum usus exponamus.
Diximus paulo ante non omnem cinerem eadem facultate praeditum esse, sed pro combustae facultate materiae variari. Unde concludimus, cineres ex calidissimus rebus combustis residuos, calidissimos esses siccissimosque, et ex pyrethi radicis combustae cineribus patet, qui adeo vehementi acrimonia pollent, ut vix eam lingua vel ad primum contactum tolerare possit. Cinis ficulneus acerrimus est,ideoque inter caustica adnumeratur. Cinis ex acerbis lignis factus non parum adstringit, sanguinisque prohibet eruptiones; Buccinarum cinis nobilissimum dentifricium praebet; ambustis illitus, non prius decidet quam cicatricem induxerit tum enim veluti officio suo probe functus, sponte sua decidit. Sarmentitius vitium cinis insignem urendi vim obtinet, nitro et aceto mixtus magnum in sarcoceles morbo sanando arcanum est. Cinis Phrygius, Philosopho teste, collyrium dat nobilissimum. Aromata cinere suffulta acrem odorem acquirunt. Gladiatores olim luxatis membris cineris potu medebantur. Pirorum igni cinis contra fungorum virus efficax remedium. Transpadanis cineris usus adeo placet ut fimo iumentorum multo anteponant. Sunt qui cinere uvas ali putent, radicibus vitium adsperso. Cineres non solum terram recreant sed et radicibus plantarum appositi, vitia frugum tollunt, aeruginem, erucas, caeteraque arborum, plantarum frugum, inimica animalcula confciunt. Cinis Motacillae in salem versus et intro sumptus, contra vesicae calculum admirabile remedium est. Cineres fraxini Plinii relatione, serpentes fugant,si latibula is adspergantur. Catilli ex cineribus facti nobilissimum in Chymica arteusum habent.
PARADOXUM.
Hoc loco omittere non possum, quin intricatam de cinere quaestionem enodem, et est: Utrum Cineris et aquae tantundem simul vas idem capere possit, quantum plurimum utriusque seorsim infusi capiat? Si enim cineri praesertim calido aquam infuderis, aqua cineri mista tantum occupat locum, quantum prius solus cinis occupabat; quae res merito imperitis terum paradoxa videtur. Quomodo autem id fiat explicemus. Dico itaque, cinerem siccitate natur sic exigente oppido rarum partes partibus minime connexas habere, mox tamen si aquam infuderis, praesertim calido tum ecce calore cinerum aqua partim in vaporem resoluta, partim cineri commixta massam luteam constituit, qua partes primum dispersae counitae minimum loci occupant, ob partium constipati iam madefacti cineris condensationem, atque adeo aqua lutulenta partim in vaporem resoluta, partim cineri commixta exhibet idem fere spatium fere spatium quod prius cinis occupabat; quod et cineri frigido affusa aqua praestat,etiamsi paulo maiori cum incremento. Cinerea enim corpuscula ob nimiam siccitatem, uti aquam statim absorbent, ita partes partibus nexae lutum illud constipatum efficiunt, quod locum fere eundem occupat. Sed de hoc experimento alibi fusius agemus. |
Chapter II. On the quality and use of sand. |
LATIN transcription | |
CAPUT III. Pericyclosis Naturae mirabilis.
Geocosmum plenum esse ignibus et aquis Subterraneis Quarto Libro amplissime demonstratum fuit. Quae cum ita sint, necesse est Ignes agere in obvias quasvis sive cautes, sive glebas terrestres: hae combustae in cineres, seu, quo idem est, in calcem abeunt. Calx commista aquis obviis lixivium facit, sale confertum eius glebae quae adusta in calcem redacta fuit. Salem in lixivio latentem attrahunt terrenae fibrae, quae sunt veluti venae mesaraicae chylum sanguinemque attrahentes. Sal venis residens, nova molitur, pro conditione glebarum, hic Salis, ibi nitri, alibi aluminis, alicubi vitrioli semina, quae successu temporis in mineralia diversarum specierum transmutantur: haec denique aqua aeruginosa vel ferrata, vel salsa, nova fundat aquarum medicatarum seminaria, per attractum earum terrestrium massarum, quae sympathia cum hovel illo liquore concordant, unde diversae fodinae originem sumunt; ex his vero infinita variorum mineralium fossiliumque propago pullulat. Quod ut intelligatur.
Sciendum est primo, Ignem vel immediate,vel mediate in cautes fossilem que supellectilem agere. Immediate agens Vulcanus Subterraneus in calcem resolvit ea in quae agit: Mediate vero per vapores et halitus, qui intima montium penetralia, veluti spiritus in humano corpore uni versas Microcosmi venas subeuntes ubique laborant pro conditione partium, quas subeunt. Secundo, generantur et in visceribus terrae diversi specie succi, qui cum aquis obviis misti mi ros effectus produnt, miramque rerum genesin pro ratione terreni, cui miscentur. Tertio occuruunt variae metallorum mineraliumque species, quae succis, vaporibus, halitibusque diversatum proprietatum mixtae, ingentem efficiunt fossilium substantiarum toto genere differentium copiam. Quarto, non desunt lapides tum communes, tum pretiosi,quorum non est numerus. Quinto, sunt terrestres substanti, quas terras vocamus. Atque ex ac harum rerum permistione, variaque vaporum, exhalationum, succorum, metallorum, lapidum, terrarum combinatione causatur ingens illa et inexplicabilis rerum varietas, quam nobis Terra suppeditat.
Hisce positis, iam revolutionem rerum indeficientem paulo proximius intueamur. Ignem Subterraneum una cum aqua rerum omnium effectores esses, iam saepe saepius dictumest: hic enim immediate agens in cautes, massas, glebas, in calcem seu cinerem redigit. Calx seu cinis sale rerum calcinatarum refertas aquae cuicunque tandem iunctus, virtute ignis concoctus, vel confusam vel perfectam mistionem causat. Aqua differentibus salibus referta per innumeros hinc inde meatus alveolosque distortos derivata a terrestribus glebis suctu quodam attrahitur,attracta in unum cum glebis corpus congelascit, trahente unaquaque terrea substantia id quod sibi in aquis magis syngenium est. Ex hi sce aquis convenienti loco exceptis nascuntur quoque omnes succi illi sive concreti, sive liquida substantia subsistentes. Hinc aerosam substantiam, sive metallicam, sive lapidosam, quam aqua sulphureo halitu seu spiritu ignea virtute imbuta rodit, exedit et in corpuscula aqu mixta resolvit;illa denuo alio in loco gleba eiusdem naturae ad se attractu quodam in se derivato novum fundat metallicae venae penarium; et quod de uno hoc dicitur, de caeteris omnibus salibus ad glebas sympathicis sentiendum est. Ita ut eae attritu et corrosione metallicarum glebarum aquae ductu alibi novae emergant fodina; ex attritu vero lapidum omnis generis succi lapidosi seu petrifici nascantur, unde novum venarum lapidosarum incrementum. Materia vero seu cinis ex erosione seu succorum, seu metallicarum specierum, seu bitu minosarum portionum eliquatione per occultos terrae cuniculos pyrophylaciis illapsus partim novum igni fomentum praebet, partim novum vicinis cautibus iam exustis incrementum confert.
Atque adeo continua et perenni Naturae operatione, Ignis ope perennis rerum combustarum cinis, ex cinere seu calce pro conditione cautium, sal, nitrum, alumen, vitriolum resultat: haec vero halituum vaporum que ope, in intima iam vel cum metallicis corporibus, vel cum differentium proprietatum saxis, vel glebarum terrestrium succis iuncta varias misturas conficiunt: ex quarum deinde varia combinatione ingens illa rerum varietas emanat, perenni et indeficienti pericyclosi propagata. Vides igitur, quomodo omni primum ex calce seu cinere rerum combustarum, originem suam nanciscantur. Verum iam singulas species, earumque geneses uberius describamus.
|
Chapter III. The marvelous eternal and unceasing cycle of nature. |
LATIN transcription | |
SECTIO II.
DE HYLOCINESI GLOBI TERRESTRIS,
ID EST,
De magna et perpetua Terrestris Materiae separatione, Arenae, Sabuli, Glareae motu facta, seu de Argillae,Lapidum, metallicarumque Misturarum resolutione. |
Section II. On the movement of the earthly globe, that is, the great and perpetual movement of terrestrial matter, caused by the movement of sand, gravel, and pebbles, or the resolution of clays, stones, and metallic mixtures. |
LATIN transcription | |
CAPUT I.
De Mutationis Geocosmicae Causis.
Geocosmum in pertetuo quodam motu et retum alterabilium vicissitudine versari, Libro Tertio et Quarto ostensum fuit; quomodo vero haec terrestrium partim mutatio, quam 峤懳晃课何轿废兾刮, id est, materiae terrestris motum vocamus, contingat, hoc loco aperiendum duxi. Certum enim et unanimi Physicorum suffragio comprobatum est, Geocosmum hunc, uti ex quatuor elementis constitutus est, ita quoque ingentes ob perpetuas contrariorum elementorum luctas conflictusque, vicissitudines rerum sustinere, tum vel maxime Solis, Lunae, Astrorum quesub alia et alia in coelesti expanso constitutione, et periodicis circumvolutionibus eum perpetuo agitantibus.
Quod in Geocosmo terrestre est ex aqua ventorumque flatibus gemino maxime motu efficitur. Aquae quae universum Globum ambit, vi siderum in ingentem vaporum exhalationumque copiam resoluta, atque in destinatis regionibus condensata, si in guttas abit, in pluviam, si congelascit, in grandinem, si antequam in guttas abeat, in nivem vertitur. Pluvia, grando nix ex fluminibus, lacubus, maribus educta, ventorum violentia in montium regionumque vertices dispulsa, ibi miras illas, quas describemus,commotiones rerumque seminaria fundant. Accessus vero recessusque maris, quem aestum dicimus, 24 horarum spatio bis fluens et bis refluens; aquam per subterraneos meatus dispulsam, uti ingentem peregrinae materiae miscellam secum abductam, forasque per fontes, rivos amnesque educit, ita mirabilem illam 峤懳晃课何轿废兾刮, rerum omnium mutationis in Terreno Globo causam, constituit; adeoque duobus quibusdam veluti Morpheis Geocosmus perpetuo infestatur, uno intriseco per ignis aquarumque subterranearum motum; altero extrinseco per pluvias, imbres, grandines, nives, quae sunt veluti materiae terrestris vectores et promotores.
Nix vertices montium occupans, non terrestrem tantummodo substantiam fermentat, sed et rupeam semestri veluti maceratione quadam emollit: in nive enim metallicorum mineraliumque corpusculorum miscellam latere, Chymica nos docet experientia;unde hae mineralibus montium succis iunctae miras rerum geneses efficiunt. Liquefacta vero ardore Solis una cum imbribus, arenam, sabulum, glaream mineralibus speciebus omnifariis mistam, secum abradendo abducit; haec vero fluminibus concredita, ab his dum tantae molis incapacia sunt, qua data via, in longe lateque exporrectas planities inundatione diffunduntur.
Hinc it ut montibus qui primo feraces erant, abrasis pinguioribus glebis praeter saxeam substantiam nihil relinquatur; Campi vero qui primo sterilitate squalebant, aut paludibus opplebantur, pinguis adventu hospitis desiderata foecunditate beentur: qui tamen, uti nil in rebus stabile est, successu temporum, exuta foecunditate, in stetrilitatem denuo degenerant, cum, nivium maceratione geluque dissoluta montium scopulosa propago in crustas dissilit, fissaque in sabulum glareamque macilentam comminuitur: haec, glarea sabulumque imbribus, pluviis rapta, inque campos devecta agrorum foecundum, quo gaudebant, limum ita obtegitut culturae amplius non sint idonei. Cur tempore tamen et multorum annorum curriculis accidit ut herbis, plantis, virgultisque arenosa substantia oppleta, arboribus sylvosisque tractibus vestiatur: hic quotannis, Auctumnali videlicet tempore, folia, fructus. germina. uti vel sponte sua, vel ventorum vi decussa in circumiacentes campos, sive planos, sive montosos decidunt ita hybernarum nivium, pluviarum imbriumque maceratione, una cum graminibus in putredinem versa, campos nova terrae pinguis pelle obducunt.,quae cum quotannis contingant, terram quoque hinc continuo augeri et assulatim assurgere, nemo non, potissimum in ripis fluminum, videt: in quibus luculente diversas nunc lapidum, aut sabuli, glareaeque venas, iam terrae arenaceae aut limosae congeriem, quae sabulosam super ficiem, veluti crusta quadam contegat, intueberis: atque adeo adveniente nova pinguis materiae congerie, campi novo foecunditatis conceptu luxuriantes, magnis proventibus agricolas locupletant. Attamen successu temporis nova advenientis ex montibus abrasi macilenti sabuli congerie, per inundationem imbresque devecta, dum pinguem materiam contegit, nova sterilitatis vicissitudine campos implet. Et hoc, quamdiu Mundus stabit, perenni alternantis vicissitudinis lege durat.
Quoniam vero germinibus plantis, virgultis, graminibus, foliis, floribus, fructibusque, nitrum, sal, bitumen, plurimum inest, hinc dum decidentia terrae committuntur,veluti per putrefactionem fermentata, novam praebent salium mineraliumque generandorum materiam; prae caeteris autem substantiae bitumine turgentes terram mirum in modum crassam pinguemque reddunt. E Salibus vero fermentatione dispositis, mineralibusque glebis ex montibus recisis atque fluminibus cotrivatis, nova nascitur mineralium soboles; quae tandem mari vastorum devectu fluminum concreditur.
Mare vero omnibus dictis rerum speciebus auctum foetumque, foenus concreditum vel per subterraneos cuniculos, vel Solis attractu per vapores in altiores aeris regiones elatum, partim per fontium scaturigines partim per extrinsecam aeris, aquae, nivium, pluviarumque motionem, Terrestri Globo, perenni atque indeficienti naturae vicissitudine, restituit.
Pericyclosin Naturae admirandam vidimus; iam effectuum particularium, quos in Terreno Globo efficit, causas pari pacto per Quaestiones exponamus.
Quaeritur primo, Quomodo agri noi campique nascantur, iam steriles, iam foecundi? Respondeo. hoc fieri arenae, argillae, sabuli, glareae ex montibus devectae et in planitiem depositae affluxu: quo et terra primum paludosa, fossae et valles impletae ad planitiem disponuntur; vel etiam fluminum in alterutram partem currentium impetu, qua quodin una parte corrodunt exeduntque, in altera parte additu augmentoque terrarum compensant, ut in nullis non fluminum ripis videre est. Atque hinc patet, successu temporis flumina ex unius ripae exesione, ex alterius vero terrestris materiae incremento, cum tempore alveos suos mutare. Vide quae in Tertio Libro uberrime de hisce locuti fumus.
Sequitur secundo, ex advectu sabuli grossioris, ex montibus torrentium pluviarumque violentia abrasi, non solum campos repleri, sed et fluminum alveum silicibus saxorumque congerie altiorem fieri quorum augmento herbisque ex limo pullulascentibus, aquam alveo suo contineri nesciam, tandem nova planiores campos inundatione replere; quibus tamen a palustri aqua perfossas seu inciles liberatis, sedimento inundatarum aquarum dum arenaceae materimateriae miscentur, in opimam, crassamque degenerant. Certe in montanis regionibus nive soluta, aquam e sublimi turbulentam crassamque arena, argilla, luto, glarea, aliaque materia quam secum rapit mixtam, per loca depressiora in flumina defluere, cunctis notum est: neque vero a vicinis montibus duntaxat, sed et aliquot dierum intervallo utrinque e latere dissitis, psammorrhoeae, sive arenaceae materiae motus advectitant, dum saepenumero maximos montes sylvasque vi defluentis aquae abrasos avectosque animadvertere licet.
Quaeritur secundo, Cur idem flumen quibusdam in locis agros ex alluvione natos arena macilenta, alibi vero pingui limo dotet? Respondeo, tripliciter agros camposque modo pingues, modo steriles effici. Primo grossioris sabuli macraeque arenae affluxu steriles, argillae vero lutique pinguis oblimatione foecundos reddi. Secundo, steriles redduntur fluminum vehementi psammorrhoeae exoneratione in campis facta; fecundi leni materiae fluxu limique pinguis in camporum planitie sedimento. Tertio, germinum, herbarum foliorumque ex arboribus decidentium, terraeque commissorum putrefactione, qy uti pinguedine abundant, ita in terrenum pingueque lutum conversa, agros desiderata fecunditate beant.
Quaeritur tertio, Quomodo aequabilis camporum superficies, et quomodo colles arenacei in planis nascantur? Respondeo; aequabilem camporum superficiem fieri, dum vel inundatione limus omnibus cavitatibus fossisque oppletis aequa portione diffunditur, uti in nive patet, que in placida tempestate et leni casu dum terram operit, planitiem nive tectam aequabilem reddit: ita psammorrhoae terris, sine impetu, fluminum vi eiecta, aequaliter limum arenamque dispergit,unde plana superficies. ec vero tum nascuntur multiplici ratione: Primo si campi glarea sabuloque sive ex montibus, sive ex fluminibus avecto impleantur coacerventurque: hoc enim pacto alia superadveniente inundacione limus glareae cumulis inhaerens crustam veluti quandam seu corium inducit, quod in germina pullulans, eorum radicibus firmatur. Cum tempore vero aliis aliisque foliorum graminumque putrefactorum in terram versorum limosis materiis collium molem mirifice augmentat, accedentibus ventorum flatibus, quibus aridior arenacea materiae campis inexistentis congeries agitata, in cumulos agitur, in praecelsos quandoque colles materiae continuato augmento surrectura: quemadmodum in litore maris prope Ostiam videre est constipatos cumulos colliculosque graminibus virgultisque vestitos, qui maris alluvione et ventis agitati in arenarum paulatim cumulos aggesti concreverunt; ac passim ad maris litora complures huiusmodi cumuli reperiuntur.
Quaeritur quarto. Unde agrorum terrestris materia, tanta colorum varietate spectetur: alibi enim terrena substantia prorsus nigra, nonnullibi rubra, lava, aut candida cinerea que spectatur? Respondeo hoc fieri vel ex arena in qua iuglandium folia, nuces nucumque involucra aut gallarum foetus putrefacta atque in terram conversa humorem terrae vitriolatae inexistentem illico in aterrimum colorem tingit. Fulva vero terra originem suam habet a montibus ochra. sulphure aut sandracha foetis, quiin planitiem advecti ibi terram propagant fulvam sive auream: Aeruginosa vero a montibus aeratis glebis scatentibus oriri, vel ex ipso colore discimus. Quemadmodum igitur aque luminum a differentius mineralium succis varie tinguntur, ita et agri arena eius coloris cuius gleba est, a qua abrasa fuit, replentur. Undenam vero minerae differentes istiusmodi colores acquirant, alibi ostendetur. Terra vero nigra agriculturae potissimum apta est, quae fit vel ex graminum, herbarum, foliorumque deciduorum putrefactorumque in terram conversione, qua non solum terra uti quoque ex animalium fimo, nigra et crassa sed et pinguis mirum in modum redditur; cuius hoc experimentum cape.
EXPERIMENTUM I.
Vas quoddam terra nigra aliquousque impleto, quam aqua superaffusa in orbem rotando commisceas, quae cum quieverit, terra interim ad fundum dilapsa aquam nigredine infectam reperies, qua depleta rursum aliam aquam sedimento affundito, rotato, depleto et aliquoties continuato, donec nigredinem illam a terrestri materia universam abstraxeris, tandem arenam adspersam et scabram colore aofuouo aut candido subrubro que, prout ea varii coloris esse solet, invenies; quod apertum signum est, arenam cuiuscunque tandem coloris fuerit, ex dictarum materierum tinctura, in nigredinem verti.
Quaeritur quinto. Unde bituminosa et combustibilis terra oriatur? Respondeo, terram ex varia salium miscella in liquorem quendam pinguem et adipi similem resolvi, quo imbuta Soleque torrefacta, cespites, haud fecus ac ligna, ad minimum ignem accenduntur, cuiusmodi cespites ustiles, quibus Batavi ignem fovent, esse solent: cuius veritatem sequenti experimento disces.
EXPERIMENTUM II.
Accipe terram nigram, pinguem et adiposam, e qua omnem aquam separatam in vaseprimito, et invenies eam atramento scriptorio haud absimilem; hac aqua arefacta ustilium cespitum colorem proxime referet,non nigrum quidem plane, sed pullescentem, et nescio quid bituminis olentem: igni enim admotam statim ignem, non secus ac sulphurea, concipere deprehendes. Sed de bituminis ortu alibi fusius.
Quaeritur sexto de coria illa lapidea,e arena inter argillaceamque materiam intercurrnt , proveniant, unde et saxorum quorundam varia materia compositorum originem habeat? Respondeo, cum ex montibus variae salium species vitreaeque atque minerales glebae in agros, sive immediate sive mediante fluminum vectura diffundantur, fit, ut temporis successu succus quidam petrificus calcarii lapidis ramentis, atque salis, nitri, aluminis, vitriolique mistura componatur: cui superaffusa argilla, aut alia quaevis terrestris materia in saxum convertatur: atque hoc pacto saxa infra terram ex petrifico seu lapidoso succo nasci, tum variis experimentis ostendemus ubi de rebus in saxum conversis uberrime ratiocinabimur. Atque ex hisce patet, nullam terram implicem in rerum natura ari sed omnes variarum rerum miscella refertas esse.
Quaeritur septimo. Cur ad ostia fluminum in mare proruentium, ut plurimum arenacei cumuli, quos pulvinos appellat, reperiantur? Respondeo hoc esse ex arenae limique, quem flumina prope ostia leni et placido fluxu in mare deponunt, coacervatione; ex mari vero venti fluctus continuo versus ostia et litora impellunt; hinc quam materiam arenaceam flumina in mare evolvunt fluctus maris ne ulterius diffundantur, obsistunt: hinc arenae in cumulo aggestae eos, quos diximus, pulvinos efficiunt. Atque hinc patet, mare successu temporis ab alluvionibus fluminum invectu natis occupari, atque adeo quotidie continuo materiae affluxu augeri, ut tuto asseverare queamus humiles amare regiones olim longe lateque exporrectum mare fuisse: et contra, ubi modo mare existit, olim terrestrem regionem fuisse. Verum cum de hisce uberrime in praecedenti. Libris actum fit, ea hoc loco repetenda non duxi.
His itaque forsan amplius quam par erat expositis, nihil modo restat nisi ut singulas memoratae materiae terras in particulari examinemus: quid unaquaeque proprietatis et virtutis ususque, unde natales suos trahat, quam fieri potest exactissime discutiamus.
|
Chapter I. On the causes of Geocosmic change. |
LATIN transcription | |
CAPUT II.
Quid Terra proprie sit, unde generetur, et de variis Terrestribus substantiis quas Teras vulgo vocant.
In primordiali rerum conditu Terrenus Globus veluti secundina quaedam conditus, aqua undique et undique, teste Sacro Textu, Gen. I. operiebatur: non in ea montes adhuc non valles, nullum aliud distinctum elementare corpus sed omnia confusa et incomposita sub chaotica quadam massa squalebant; donec luce iam creata, Terra voce DEI percussa, subactis intra alveos aquis, arida apparuit, sed lutulenta tamen adhuc substantia, quae interno tamen ignis Archeo operante statim duritiem quandam induit, et tandem in saxeam quandam veluti ossaturam coiit, ne sub limosa massa remanens, defluxu suo et eliquatione sua omnem receptaculorum camerarumque Naturae operationibus necessariarum ordinem et fabricam destrueret; atque adeo Subterraneo protinus agente Vulcano, massa illa molis, manu DEI pantoplasta in varias concavitates efficta, calore Subterraneo induruit; atque haec prima fuit Geocosmi saxea structura, ad totius Globi compagem solidius firmandam a DEO constituta.
Quoniam vero in saxea illa mole innumerae cavitates, atque ingentes montium formiationem emineniorum partium protuberationes remanserant, singulari DEI providentia factum est, ut luto illo necdum indurato, et dictae vacuitates vallesque opplerentur, totius Globi Terrestris montium que superficies, hoc eodem madescente adhuc et molli limo veluti corio seu pelle quadam obducerentur: adeoque primigenia illa massa apta fieret ad virgulta agri, herbas, plantas germina, arbores fructusque voce DEI percussa producendas quod tertio Mundi die factum fuit. Atque hic primordialis Mundi Terreni status.
Quo posito iam videndum est, quomodo successu temporum augmentata fuerit Terrena haec substantia, quasnam vario Solis Lunae Siderumque tum ignis aquarumque subterranearum influxu varietates subierit, et quidnam Terra illa secundum essentiam suam sit; hisce enim cognitis, facile in abditorum Geocosmi effectuum notitiam nos perventuros confidimus.
Lectorem tamen primo scire velim, Terram hoc loco nos non sumere pro terreo isto simplici et incomposito corpore, quod Physici elementum dicere consuevere, quamque nos in rerum natura existere, supra negavimus sed proprie terream substantiam elementatam, quam sic definimus: Terra est corpus, fossile, quod irrigatum ab humido primum emollescit, mox avito humore redditur liquidum. Atque hinc excipiuntur omnia illa, quae solum irrigata mollescunt, non tamen liquescunt uti charta, lana sim iliaque. Excipiuntur quoque saxa et metalla,quae affusa aqua neque mollescunt, neque eliquantur. Quamobrem pro certo tibi constitutum sit, quod quicquid effoditur, eique addito humido mollescit, deinde liquescit, id terram proprie dictam nuncupandum esse.
Quaeritur itaque primo. Quomodo terra haec generetur? Ut haec difficultas enodetur, sciendum est, duplici via et ratione terram hanc in extrinseca superficie generari posse. Primo generatur terrea haec substantia eo quo paulo ante dictum fuit modo, partim lapidum, mineraliumque glebarum, partim pluviarum, imbrium aquarumque sive rivorum per montium cuniculos labentium attritione ac corrosione, qua lapides arenacei et friabiles mineralium glebarum substantia exesa ac torrentium fluminumque impetu devecta partim in planiora loca deducitur, partim montium cavitatibus, scabrosisque declivitatibus rimisque haerens, ac sensim in terram conversa in herbas, plantas, virgulta , arboresque pullulascit, qui est unicus Naturae in Terra finis: atque hoc modo arencea terra oritur, praeter eam quae luminum cursu ex riparum parietibus arrditur, que partim in fundum decidua,partim in agros fluminis impetu dispulsa, nova terrestris materiae seminaria fundat.
Verum hic modus, ad omnem 蠂胃慰谓慰纬蔚谓苇蟽蔚蠅蟼 rationem assignandam, minime sufficere videtur. Cum enim per universam Terrestris Globi superficiem terrestris haec materia reperiatur, utpote sine qua terrae cultura inutilis foret, certo infallibili argumento tenendum est, aliam quandam terrenam substantiam esse praeter eam quae ex detritu lapidum fluminumque invectu fit. Videmus enim in longe lateque exporrectis planitiebus myricis ericosisque locis, ubi nec montes sunt, neque flumina, quae deciduarum arenarum cumulos advehere possint, copiosam pinguissimamque terram reperiri; posito tamen, huiusmodi nonnulla loca fluminibus irrigari, dico nihilominus, quod haec uti montium repagulis carent, ita quoque ob planitiem inundationibus non sint ita obnoxia, et consequenter neque arenas limumque quibus camporum planorum vastissimum spatium oppleri possit, ducant: Experientia quippe docet, fossas in huiusmodi planitiebus factas post nonnullorum annorum decursum, nova terra repleri, aeam itaque huiusmodi terra, quae nec invectu fluminum, nec montium abrasione fit, nascatur, explorandum est.
Rursus in altissimorum montium planitiebus, imo in ipsis verticibus nonnulla planitie instructis uti saepe saepius mihi observare licuit, copiosissima pinguissimaque terrestris materiae gleba, pascuis aptissima reperitur, quae tamen nec attritu montanarum rupium saxorumque nec fluminum, quae istic minime reperiuntur, corrosione congesta accumulari quear: quin si vel terram effoderis, semper novam et novam terram reperias, non coriis arenaceis concretam, non sabulosis glareosisque discriminibus diremptam, sed sub aequali et homogenia partium extensione consistentem, nisi tamen diversarum mineralium glebarum intercursu terrestris 峤渭蠄谓蔚伪 interturbata fuerit, tunc enim vel nigram, vel flavam, vel subfuscam terram generabit, uti postea dicetur. Undenam itaque huiusmodi terra, quae nec aquarum attritu neque montium saxis in arenacea corpuscula corrosione resolutis efficiatur, originem suam nanciscatur, ea qua fieri potest sagacitate nobis inquirendum incumbit..
Dico itaque, id primo ex graminum, herbarum, virgultorum, foliorum arborum ventis dispersorum, quae tum in dictis planitiebus,tum in altioribus montium planis uberi proventu oriuntur, annua putrefactione fieri posse quae in terram tandem conversa terrestrem materiam, ex insito iis sale ac pinguedine fecundatam augmentent; quod uti quotannis fit, ita quoque novae terrae augmento plana ditari necesse est. Folia autem, gramina, herbasque hybernis sive pluviis sive nivibus maceratas putrefactasque in terram converti annua circa Novembris principium docet experientia; adeoque tritum est ut me de eo amplius dicere pudeat. Terram vero insita sibi graminum plantarumque semina continere, sequens docebit experimentum.
EXPERIMENTUM I.
Reple purissima terra, quae nullis aliis seminum miscellis contaminata sit ad medium usque ampullam vitream, quam Verno rempore in altissima turri procul a pulveribus varia seminum miscella refertis remotam aeri exponito cooperculo suo tenui foramine. quo aer penetrare possit instrutam; et post menstruum spatium reperies terram eius generis herbam protulisse, quae regioni tuae propria est, aperto indicio, aliquid in terra lutere herbarum productivum, quod nos aliud non dicimus esse quam salis terrae mixti vim foecundam, cuius ope terra irrigata, Solisque calore animata mox in germina prorumpat, quae omnia multum promovet sal putrefactis graminibus plantisque insitus, ex se et sua natura ad id quod in vivo gramine fuerat, regenerandum proclivis. Si enim herbam quandam, uti in praecedentibus diximus, in salem reduxeris, salemque extractum terrae indideris, is eam specie herbam, e qua sal eductus fuit, producet; uti sequens me experientia docuit. De hisce naturae miraculis fusius in sequentibus Libris suo loco. Quoniam iam vero multis in locis ubi arbores non sunt, quae folia decidua terrae suppeditent, imo intra rimas montium et intima terrae viscera huiusmodi terra nullibi non obvia enascatur, id quomodo fiat iam restat exponendum.
In praecedentibus Libris affatim docuimus interiorem Oeconomiam Geocosmi, subterraneorum ignium vi perpetuis halitibus vaproibusque exagitari, qui magno impetu perpetuo ex sistulosa terrae montiumque substantia, innumerisque fibris rimisque, quibus Tellus pertusa hon secus ac corpus humanum capillaribus venis refertissimum est, ex spirent. Hinc fit, ut vapor halitibus mistus, intra dictas rimas, fissuras, meatusque semper aliquid secum a saxosa aut miinerali substantia abradeno devehat, quod postea intra dictos meatus, aut in summis montium, humido accedente, condensatum, in terram abeat eius speciei cuius saxa aut mineralia, quae attriverit, exstiterint; nam ut supra dictum fuit, siquispiam fossam fecerit in dictae terrae planitie, eam post nonnullos anos nova terra repletam reperiet, humor enim accedente fuligine lutum conficit, quo terra perpetua additione augetur Verum quoniam hac melius comprobari non possunt, quam experimenti, Lectori sequense xhibemus.
EXPERIMENTUM II.
De Terra generatione in planis et montibus.
Accipe vas ventricosum tenui orificio instructum, quod terra obvia ad dimidium usque repleas, hoc deinde igni superimpositum calore permittas: terra siquidem concept ocalore statim in fumos mixtos vapori resolvetur, quod ubi peractum fuerit, invenies circa orificii angustiam veluti nitrosam quandam materiam, quae vasi ex fumi vaporisque corpusculis ibi condensatis accreverat, atque haec contrita statim terram eius, ex qua educta fuerat, odore, sapore,colore referet. Patet itaque, eodem pacto in terrestris globi superficie terram generari ex fumis vaporibusque in pororum terrestrium orificiis concretis; haec enim pluviis imbribusque postea diluta in terram proprie dictam abit. Cum vero fumi istiusmodi vaporesque perpetuo durent, effectum quoque inde perpetuum esse, necesse est. |
Chapter II. Exploring the true nature of the earth, its origins, and the different terrestrial substances often referred to as soil. |
LATIN transcription | |
CAPUT III.
Unde tanta Terrarum differentia nascatur.
Hoc loco genuina causa tantae varietatis Terrarum explicanda est, quod ut maiori cum methodo fiat, nonnullas terrarum species primo exponemus.
Terra simpliciter considerata, si primas et secundas qualitates consideras.
TABLE
Atque hae sunt differentiae terrarum, quae partim simplices, partim composite sunt, vel mineralibus mixtae succis, uti colores monstrant, vel lapidosis ramentis infectae: quae inter se mixta combinataque innumerabilem pene terrarum differentium varietatem exhibent. Si enim simplices terrae differentias 12 inter se combina veris, enascentur 479001600, differentis terrae miscellae, ut in margine patet et in arte nostra Combinatoria fuse ostensum fuit; quibus si iunxertis metallicas terras, iam Combinationum non erit numerus: ut proinde non mireris, tantam rerum varietatem terrarumque differentium multitudinem reperiri. His itaque obiter expositis, iam ad id, quod in initio polliciti eramus, id est, ad causas tantae varietatis perscrutandas progrediamur.
Quaeritur ergo. unde tantae differentium terrarum species originem suam trahant? Hanc quaestionem ut quam penitissime solvam, suppono primo ex prioribus Libris, Ignem Subterraneum per universi Geocosmi viscera diffusum omnia vi sua animare. Suppono secundo, esse in intimis terrae visceribus diversas sive terreas, sive lapidosas, mineralesque substantias, in quas ignis continuo agat. Suppono tertio, materias hasce ab igne agitatas, copiosos a se halitus fumosque sive vapores emittere. Suppono quarto, totam Terram fistuolsam, venosam,. innumerisque fibris per universum Geocosmi corpus deductis instructam esse.
Hisce positis dico, duplicem hoc loco halitum vaporem que considerari posse: Unum qui ex Igne Subterraneo intra Terrae viscera excitatur; alter qui ex Solis attractu ex terrestribus portionibus, ex Oceano, Maribus, lacubus, fluminibus stagnisque in altiores aeris regiones educitur. Utrumque terrae gignendae aptum iam nobis restat comprobandum. Et ur multiplici causarum in generatione terrarum concursu incipiam; Dico praeter eam in praecendentibus dictam 蠂胃慰谓慰蠀蟻纬苇蟽喂 rationem multo plures concurrere: adeoque terra diversis modis generari potest.
Modus primus 蠂胃慰谓慰蠀蟻纬苇蟿喂魏慰蟼 causatur a diversitate terrae in utero Geocosmi delitescentis, vel purae, vel mistae. Si itaque Calor subterraneus egerit in huiusmodi terram puram, ipsa terra attenuata halitus a se emittit, quae sunt corpuscula siccissima, in quae terra vi aestus attenuatur resolviturque: haec corpuscula per rimosas terrenae molis fissuras, rimas, venasque deducta, ubi humescentem aut lapidem ut terram repererint, eidem mista in terram eius proprietatis, cuius terra, ex qua exhalarunt, convertentur. Si vero impurior terra ab igne attenuata in fumosa corpuscula resoluta fuerit illa humido vapori iuncta intra cryptas aut rimas montium eam terram generabunt, cuius proprietatis est impura terra. Si pura fuerit, candidam; si impura argillaceam, et simile quid Si bituminosae terrae huiusmodi halitus permisti fuerint terra pinguis et ustilis, pro ratione caloris vel blandioris vel vehementioris generabitur.
Modus secundus dependet constitutione locorum aut siphonum terrestrium; si enim halitus terrestrium massarum magno impetu per arctas angustu que semitas canalium transierit semper aliquid a massis sive saxeis, sive mineralibus, sive terreis corrodendo abstrahet, uti ex superiori experimento patuit. Unde haec evecta in superficiem terram generabit lapillis arenis glebisque squamosis refertam. Si vero per cavernas transierit, tunc humido mixta terram efficiet eius nature cuius vel crypta est, mineralibus refertam.
Modus tertius, dependet commixtione halituum et vaporum: ex his enim optime mixtis nascetur terra pinguis, bene compacta et fine rimis, undique sibi cohaerens, iisdem vero non bene commixtis nascetur terra priori prorsus contraria, ic rimosa, ac poris referta. Modus quartus. Si halitus transierint per mineralis materiae fibras, tunc vapori conglutinanti iuncta per solitas fibras profecta producet pro ratione mineralium terram, hic aerosam et viridem, ibi sulphuream, alibi ferrugineam, alicubi salinam, aut nitrosam, vel aluminosam, aut vitriolatam, aut mercurialem et sic de caeteris.
Modus quintus, dependet a Solis virtute: hic enim calore suo extrinsecam Geocosmi superficiem impetens, terrestres portiones in halitus humidas vero in vapores resolvit; et uti ex halitibus ingens salsugineorum, ita ex humidis ingens vapidorum corpusculorum copia in ultimas aeris regiones attollitur, ubi condensata et intra altissimorum montium iuga, terrestriumque regionum planities ventorum vi dispulsa terram non solum augmentare, sed et longo temporum decursu generare possunt. Quemadmodum enim terrestris substantia vi ignis in corpuscula sicca, quibus halitus seu fuliginesconstant ita humida in aquea corpuscula,quibus vapor constat, resolvitur; et fulgio quidem halitusa in appropriata regione per antiperistasin accensa vel subcarbonis aut alterius materiae adustae forma decidens, terrae restituta in eam convertitur; vapor vero una secum variam terrestris materiae miscellam rapiens in superiori regione resolvitur, hinc per pluvias, nives, grandinem, terrae portiones vapori insit, terrae redditae pariter ineam, perpetua pericyclosi convertuntur. Quamvis prior modus, quo per subterraneos ignes terrestris substantia in halitus resolvitur terris generandis magis genuinus sit. Sed ne quispiam forsan huic nostro ratiocinio contradicere videatur, id sequentibus experimentis confirmandum duxi.
EXPERIMENTUM.
Causam 蠂胃慰谓慰纬蔚谓苇蟽蔚蠅蟼 ad oculum ostendens.
Ponito supra focum lebetm A amplum terra qualibet nonnihil humescente ad medium usque refertum supra vero lebetem suspendatur vel ex terra cocta vel ferro, vel alia quavis materia receptaculum B sub campanae forma effictum cui tubi exigui indantur CDEF, in fine subtiliores; deinde accenso igne VS carbonibusque advolutis lebeti statim terra in halitus resoluta in receptaculum abiens ibidem tubis inserta in fuliginem abibit, quae vapori iuncta in terram abibit eius coloris et qualiratis, quibus terra in lebete posita pollet. Si enim terra candida fuerit, uti creta. Samia, et similia, fuliginem candidam; si terra pinguis et bituminosa, nigram, si sulphurea, fulvam, si aerosa, viridem in fuliginem abibit; et sic de caeteris idem iudicium est; quae deinde una cum humido iuncta in terram degenerant, eius terrae, ex qua exhalarunt; halitus enim huiusmodi fuliginosi per poros terrae fibrasque intimas depulsi in superficie sub insensibili pulvere latentes, vel pluviis, rore, pruina, nive in terram degenerant. Eodem prorsus modo quo Chymici per dicta instrumenta fuligines, tutias, flores metallicos intra receptacula, conosque campaniformes reperire solent: subinde quoque ex similibus fuliginibus ingentem hydragyri copiam reperiunt, quod apertum signum est, in terrestribus substantiis combustibilibusque rebus id delituisse. Quid enim aliud sunt fuligines caminorum, quam halituum a lignis caeterisque combustibilibus rebus vi ignis separata levissima corpuscula in lateribus caminorum in unum coacta, quam fuliginem dicimus: quae humido subacta exsiccataque terram nigram exhibet.
COROLLARIUM I.
Ex hisce patet, unde terre metallicae originem suam nanciscantur: mirantur enim multi, dum nunc hic terram salinam, aut nitrosam, aut alumiosam, aut vitriolatam, nunc aliam reperiunt, iam ibi sulphure totam concretam regionem; modo alibi bitumine aut naptha refertam; nonnullibi rubrica aut ochra oppletam, et sic de caeteris: qui si Naturae processum nossent, admirari desinerent. Cum enim huiusmodi superficiales terrae in intimis visceribus, eiusmodi materiae quam referunt copiam habeant e vero materiae in halitus vi calore resolute uti sibi simile semper et successive generant, ita quoque per poros fibrasque terrae exhalatae in ultimam usque superficiem continuata fuliginum coacervatione propagantur: adeoque etsi insensibiliter extimam tamen terram cuiuscunque tandem speciei sit, accesset accretione sua augmentant.
COROLLARIUM II.
Hinc patet quoque, quomodo saxosi montes, qui perpetuis pluviarum, niviumque iniuriis deteruntur, diminui tamen a tot millibus annorum non videantur: quia videlicet halitus fuliginosi intimas montium fibras usque ad extimam superficiem propagati ibidem vel petrifico succo, vel humido ambiente iisdem misto, saxis accrescunt. Sed de hisce in sequentibus copiosior dabitur dicendi materia, quando de lapidim gene ratiocinaturi sumus. |
Chapter III. Origin of the great diversity of earth. |
LATIN transcription | |
CAPUT IV.
De Usu variarum Terrarum.
Terrestres quas paulo ante innuimus substantiae, multiplicem omnino usum habent apud variarum artium professores, quas ordine exponemus. Et primo quidem sunt nonnullae summopere usitatae Medicis ob insignem, qua pollent, virtutem contra venena.
USUS PRIMUS
Quarundam terrarum in Medicina. Interas terras celeberrimae nullo non tempore fuerunt erra amia, Lemnia, Bolus Armenia, at posteris temporis Melitensis, Maiiorica. similesque, de quibus ordine agendum est.
Samia terra, amo Insula Archipelagi, in qua effoditur, sic dicta, Theophrasti habebat in longum extensam altitudine bipedali, latitudine multo maiori; utrinque vero saxis obsepiebatur terra, e quibus secernebatur: venam in medio habebat optimae notae adinstar medullae deinde alias atque alias venas saxeo stramento distinctas, virtute tamen mediae impares. Dua vero reperiebantur Dioscoride teste in Samiis fodinis, huius terrae species, una Collyris, altera Asteris nomine vocitata; illa oculorum medebatur infirmitatibus, excellentissimum merito dictum 蠂蟿' 蟿蠅' 峒愇疚肯囜酱谓 魏慰位位蠉蟻喂慰谓: Alter Aster, vel ob stellae ei figuram impressam, vel ob lucentes instar stellarum arenulas aureas. que ipsi insertae spectabantur. Perperam sentiunt ii qui terram hanc Samiam candidissimam, cum Astere Samio seu Talco confundunt; cum toto, celo illa inter se differant de quibus alibi; utraque adstringentis naturae sanguinem exspuentibus prodest contra venena quoque antidotum exquisitissimum, de quibus vide Dioscoridem. Aiunt intra Samiae terrae venam inveniri lapidem illum Smyri haud absimilem, quo Artifices auro argentoque in summum nitorem poliendo utuntur.
Lemnia terra Lemno Insula Archipelagi, in qua effoditur, et 螣蠁喂峤蟽伪 a serpentum haud dubie multitudine nuncupata, quorum morsibus lethiferis DEUS OPT MAX. terram hanc venenis serpentumque toxico profligando, mirum in modum opportunam produxisse videtur; cum nullum venenum sit cui natura no suum antidotum opposuerit. Fuit olim testibus Dioscoride, Plinio Galeno Vulcano dicata, nomine 峒┫單蔽瓜兿勎 Hephaestiae, prope quam collis colore fulvo, combustoque simillimus, nec ullam ex se ferebat plantam, nec saxum, nec aliquid aliud, ob nimiam haud dubie summamque siccitatem iuxta atque tenuitatem omnis coagulationis expertem: atque ex hoc colle olim tempore aeni terra huiusmodi eruebatur , adinstar rubricae, quam 渭委位蟿慰谓 vocat intenso rubore suffusa: modum quo haec terra eruebatur, et caerimonias, quibus parabatur, fuse decripta vide apud Galenujm lib. 9 Med. simpl.
Dicitur etiam Terra sigillata ob figuram Caprae, quae ipsi olim imprimebatur, et inde 蟽蠁蟻伪纬峤断 伪峒次澄肯, sigillum caprae a Dioscoride dicebatur, quamvis a Galeno ei Diine simulacrum impressum fuisse feratur. Sed cum capra iiae dicata sit facile unum cum altero confundi potuit Hodie alia terra Arabicis characteribus passim proditur, quae utrum ex Lemno aut Samo asportetur dubitant multi; quidquid sit, locum sane secretum et custodia obseratum tenere audio; neque quisquam sub pena capitis inde quicquam eximere potest, nisi quibus ex officio id incumbit ut effodiant, atque in trochiscos formatam sigillo Bassae, Vezirii aut etiam Imperatoris Sigillo muniant: ut proinde multi dubitent, num huiusmodi Sigillata terra eadem cum veteri illa Lemnia sit. Ego sane si non omnino eandem saltem non disparatae natura ex effectibus eius arguo; cum et rubro colore non secus ac vetus illa splendeat; veterem etiam inde rubricam vocabant, et sanguine caprae tinctam, quam tamen tanquam fabulam vulgi ridet Galenus; sed nativa sua rubedine constare multis probat qua et moderni temporis terra sigillata constat. Vires medicae in ea hodie edem quae in veteri; siquidem contra lethalia venena egregii antidoti vires habet, cum vino pota: venena intro sumpta vomitione pellit, lethalibus serpentum ictibus morsibusque medetur. Sed de huius viribus usuque medico vide Dioscoridem, Plinium, Galenum, Matthiolum aliosque. Cardanus arte fieri posse terram simillimis virtutibus praeditam asserit si quis communem argillam in pollinem redactam aqua scordii, in qua iuniperi semina incocta sint, sub igne et in trochiscos aptet. Misit non ita pridem ad me ex Helvetia ubi effoditur, Christophorus Schorer, territorii Lucernensis praefectus, terram Lemniae similem, quam veram et a priscis descriptam esse putat; cuius ob virium praestantiam quendam concivem ad centenos annos vitam traduxisse scribit. Sed ad alia.
Terra Armena, quam bolum Armeniam quoaue dicunt, id est, glebam ex Armenia allatam, quae tametsi speciem lapidis exhibeat admodum tamen mollis est et friabilis; quia validissime siccat, ideo iuxta citatorum Medicorum sententiam, tormina, colicam, dysenteriam, haemorrhoeam, rheumata, phthisin curat: pestilentibus morbis, ulceribus que pulmonis, asthmati que mirum in modum confert: Venenis praetera erodentibus uti cantharidum, putrefacientibusque leporis marini non tam siccitate tenuitateque, quam specifica quadam virtute et qualitate salutifera remedio est, sed cum tam multiplici mercatorum impostura dicta terra depravari possit, diligenter attendendum est, quomodo falsa a vera, quibusque signis distinguenda sit; de quibus consule pharmacopoeos.
Terra Meliensis iisdem prorsus facultatibus pollet quibus praecedentes; et effoditur ex certis plagis Insulae Melitensis ad mare, non remotis a civitate veteri, et ad cryptam S. Pauli, ex qua ego ipse manibus meis non exiguam copiam una cum glossipetris erui, de quibus amplissime suo loco. Haec terra candidissima est et variis Sanctorum figuris signatur, magna in morbis quibuscunque venenosa qualitate infectis, profligandis non tam naturali, quam Divi Pauli privilegio et benedictione, uti pie credere licet, impertita eidem virtute pollet. Sunt et aliae terrarum species, v. g. Ocra, Rubrica, Sile, Eretria, Chia, Selenusia, Cimolia, Pignitis, Melia, Ampelitis Pulvis Puteolanus, Creta, Argilla, Lutum Apuliae, Myrrhi, Porcellana, Jaiorica, Tripolitana, et innumerae aliae, quarum singulae a locis plerumque in quibus eruuntur, nomen sortitae sunt.
Ochra a fossoribus Sile dicta, est terra fossilis fulva, auripigmento haud absimilis, nunc luteo seu subflavo colore, 峤は囅佄 Graecis dicta et pigmentis adnumeratur , estque nativa et factitia; illa non solum in metallicis, sed et in propriis venis reperitur, praesertim in aeris plumbique fodinis, cuiusmodi compluribus Europae locis, potissimum in Germania effoditur. Haec scilicet ochra variis modis fit. Primo plumbum in ampullam vitream oblongam coniicitur, fornacique impositae ignis subiicitur, atque ramdiu coquitur, donec ochre colorem traxerit, qua pictores ut plurimum utuntur In Germania sic eam fieri observavi: plumbum exurunt macerantque, deinde iterum exurunt et macerant, et hoc continuato repetitoque labore donec colorem illum pigmentis aptum quem desiderant, inveniant.
Fit quoque ex rubruica in ollis novis luto circumlitis, tanto ubique melioris notae, quanto in caminis diutius arserit. Videntur autem hae duae terrae Ochra et Rubrica reciproca quadam conversione in se invicem transmutari. Siquidem ex ochra usta fit rubrica fabrilis, qua fabri in designandis lineis utuntur, chordae, quae istiusmodi rubrica imbuitur vibratione tabulis trabibusque ligneis impacta. Verum cum Ochra in rubricam vertatur vehementis ope caloris, non video, quomodo ex rubrica in minus intensum colorem retroverti possit. Quare puram putam oculorum illusionem esse puto, qua dum ex rubrica ochram coquunt colorum disparitate decipiuntur.
Pulvis paretonius, quis vere et proprie fuerit olim, uti Plinius et Vitruvius inter se discrepant, ita in hunc usque diem, quaenam species fuerit, ignoratur: hoc scitur, a Pictoribus maxime usitatam fuisse, ex Aegypto et Creta Insula allatam.
De pulvere Puteolano aquis immerso lapidescente, in sequenti Sectione uberius dicetur. Iam ad alias species terrarum describendas progrediamur. Terrae Agriculturae utiles aut inutiles. Novem reperiuntur terrarum species ab Agricolis observatae, quae postea multiplici specierum differentia subdividuntur: aut enim est 1. Pinguis aut macra. Prior natura dulcis, foecunda. ab Agricolis unice desiderabilis, omnibus frugibus producendis apta, nigra modice 2. Mactra. Macra contra, uti contrariis qualitatibus pollet, sic nil prodest. 3. Pinguis et rara. Pinguis et tara, tum ob bonitatem , tum quia facile arabilis est. Agricolis cumprimis grata. 4. Pinguis et spissa. Haec etiam si ex una parte pinguedine sua fructum promittat,ex altera tamen cultu difficilis, et minoris desiderii est. 5. Macra et spissa. Haec ob lapidosas glebas, praeter spinas et tribulos nil adeo aliud promittit suis cultoribus. 6. Pinguis mediocriter. Ex seminum genere siliginem et hordeum maxime amat, ex leguminibus fabam, linum, cicer, cannabim. 7 Macra mediocriter. Lupina et avenas amat, frugibus pinguioris succi ferendis inidonea. 8. Spissa mediocriter. Rapas, raphanos, avenam amat. 9. Pinguis mediocriter. Omnibus et frugibus et leguminibus ferendis peridonea
Atque hae Terrarum species, aut dulces sunt, aut amarae, acres aut austerae; aut quoad colores sunt nigre, aut albae, flavae aut rubrae fuscae aut cinereae, ex quibus signis Agricolaemaxime coniiciunt, quamnam plantam cuiusvis tandem generis cumprimis appetant. Terrae vero metallicis succis miscellisque imbutae cum radices herbarum exedant, et corruptionem inducant, ab Agricolis repudiantur: Arenosae vero et glareis sabulisque refertae uti spinis et tribulis proferendis sunt idoneae ita quoque ab Agricolis ut plurimum tanquam inutiles repudiantur.
Atque ex hisce patet cur triticum aut hordeum in nonnullis terris consitum, in siliginem et in aliis in avenam quoque convertatur: Ratio in promptu est, cum enim haec duo frumenta pinguissimum solum appetant, fit ut in macilento et sterili agro, succis etiam metallicis referto, humorem, quo indigent, sufficientem non reperiant, ac proinde ea anaturali sua bonitate, nutrimento deficiente et radicibus acredine succi consumptis semine degenerante deficere necesse est. Quaenam vero terra singulis rebus ferendis apta sit, agricolae ex herbis ibidem exorientibus cognoscunt hisce regulis usi. Primo. Si ager quispiam sua sponte herbas producit, atras, amaras, et macilentas, dices terram eiusdem proprietatis esse. Secundo. Si iuncis, arundine, cypero, similibusque abundare repereris, uliginosam terram dicunt humido abundanti semen suffocantem.
Tertio. Si rhamnos, paliuros et spinosam sobolem producat, dices esse cultu difficillimam, utpote quae rastra et vomeres ingentibus glebis oneret; caeteroquin frugibus ferendis non inidonea. Virgilius fane in Georgicis, terrarum qualitates optime describit, quas hic apponere Lectori gratum me facturum existimavi. Et de temperamentis quidem terrarum ita scribit 2. Georg.
Nec vero terrae ferre omne omnia possunt: Fluminibus salices, crassisque paludibus Alni Nascuntur: steriles saxosis montibus Orni, Littora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat colles, Aquilonem frigora Taxi. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, Arborei foetus alibi, atque iniussa virescunt Gramina. De signis Terrae macrae et pinguis, rarae et dense, salsae et amar humidae, gravis, levis, ita canit: Difficiles primo terrae, collesque maligni Tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis Palladia gaudent sylva vivacis olivae, Indicio est tractu surgens oleaster eodem Plurimus, et strati baccis sylvestribus agri. At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, Quique frequens herbis et fertilis ubere campus, Qualem saepe cava montis convalle solemus Despicere; huc summis rapiuntur rupibus amnes Felicemque trahunt limum, quique editus Austro, Et silicem curvis invisam pascit aratris. De notis terrae nigrae et sterilis ita canit: Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando) Optima frumentis. Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruruis, Vix humiles apibus casias roremque ministrat, Et tophus scaber et nigris exesa chelydris Creta. Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucres Et bibit humorem et cum vult ex spe ipsa remittit, Quaeque suo viridi semper se gramine vestit, Nec scabie et salsa laedit rubigine ferrum, Illa tibi laetas intexat vitibus ulmnos, Illa ferax oleae est, illam experiere colendo, Et facilem pecori et patientem vomeris unci: Talem dives arat Capua et vicina Vesevo Ora iugo. De Terra spissa et rara sic canit 2. l. Georg. Nunc quo quamque modo possis dignoscere, dicam. Rara sit, an supra morem sit densa, requiras: Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho; Densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo, Ante locum capies oculis, alteque iubebis In solido puteum demitt, omnemque repones Rursus humum, et pedibus summos aequabis arenas; Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis Aptius uber erit; sin in sua posse negabunt Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis Spissus ager, glebas cunctanter, crassaque terga, Exspecta, et validis terram porscinde iuvencis. De terra salsa et amara sic canit. Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara Frugibus infelix ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina servat At sapor indicium faciet manifestus, et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaror. De notis terrae pinguis. Pinguis item quae fit tellus, hoc denique pacto Discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit, Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. De signis terrae humidae, gravis, levis, et nigrae sic canit: Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto Laetior, ah! Nimium ne sit mihi fertilis illa, Nec si praevalidam primis ostendat aristis. Quae gravis est ipso tacitam se pondere prodit, Quaeque levis; oculis promptum est praediscere nigram, Et quisquis color; at sceleratum exquirere frigus Difficile est, piceae tantum, taxique nocentes Interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae
Caetera vide apud Plinium, Palladium, Columellam caeterosque de Agricultura Auctores. |
Chapter IV. On the use of various earths. |
LATIN transcription | |
CAPUT V. De requisitis ad culturam Agrorum.
Recensitis iam terrae qualitatibus, utilitateque in Agricultura, restat, ut quibus modis terra macilenta ad pinguedinem reducatur, nonnihil dicamus, quibusve modis vitiis agrorum medeantur Agricolae, ad quae septem potissimum requiruntur: Videlicet marga, fimus, aratrum, rastrum, ignis, sata, intermissa cultura. Et quoad primum; Margae nomine hoc loco nil aliud intelligitur quam terra pinguis et spissa, foecundandis agris aptissima: est enim velut quidam terrae adeps, aut veluti glandula in corporibus ibi densante se pinguedinis nucleo; ac multiplicis speciei reperitur: quaedam alba et fluida, medullae ossium haud absimilis, unde et passim a Germanis dicitur Steinmarck, id est, medulla lapidea, quam maxime in venis metallicis commissurisque saxorum nidulatur, uti magnae in medicis virtutis, ita in Georgicis exiguae.
Alie deinde margarum species agriculturae magis serviunt, et sunt Tophacea et arenacea, et quae lapidis solidi duritiem induit; terra Melitensis: atque hae colore plurimum differunt, quorum ratio supra indicata fuit: quanto aurem marga pinguior est, tanto ea maiori ubertate agri beantur, quanto vero durior eo in nati pinguedinis possessione plures durat annos. Atque haec de Marga sufficiunt.
Secundum Requisitum est simus, qui uti multiplex est, ita non omnis omni terrae convenit: alii turdorum, columbarum, gallinarum que fimum probant, reiecto natatilium volucrum plus aequo caustico, uti anserum, anatum excremento: Alii caprarum simum principatum tenere volunt, cui secundo loco substituunt ovinum deinde boum et postea iumentorum; ut vel ex hoc pateat, quot stercoribus et excrementiis quisquiliis ad miseri homini vitam sustentandam, opus sit. Tertium Requisitum Aratrum est, quo terra subvertenda est, ut commissa semina melius recipiantur, et inferiores partes lucis. aerisque spiritu imbuantur. Quarto. Rastrum. humo contegit sementem eo fine, ut commissa inter sulcos semina partim contra volucrum vim partim contra Solis aerisque siccitatem sint immunia, terraeque indita pinguedine eius imbuta, ac tandem putrefacta in germina adolescant. Quinto et Sexto Ad terras pinguedine imbuendas stirpes, frondes, virgulta, filices, genistae paleae stipulae que accensae in cineres resolvendae sunt, quibus agri mirum in modum fecundantur: Virgilius I Georg. huius operationis quinque assignat causas, dum incipit: Sepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis. quas lege citato loco. Nos paulo post genuinam causam adducemus, praeter ea quae Poeta adduxit. Septimo. Alterna agrorum quies ad terram pinguiorem reddendam requiritur,quemadmodum Pocta praecipit I Georg. Alternis idem tonsas cessare novales, Et segnem patiere tu durescere campum.
Atque haec sunt requisita ad bonitatem terrae comparandam necessaria; verum ne hoc loco rustici tantum officio fungi videar , dictarum rerum rationes assignaturus iam Philosophi fungor munere.
Quaeritur iraque primo, Unde pinguedo terrae nascatur, et cur arari et converti debeat, simo oppleri, cinerir eam obtegere oporteat? Dico primo Inesse terrae atiua quandam pinguedinem, natam partim ex salinis partim ex bituminosis spiritibus, quibus universa Terrae Moles referta est, conflatam: quae adhaerens terrestribus massis, eas fecundas reddit, eo quod pinguedo adhaerens partes partibus conglutinat, humido deinde accedente, terram simul spissam pinguemque reddit, frumenti germinationi aptissimam. Unde et quotannis aratro scindenda, rastro carminanda, susque deque vertenda, ut hoc pacto partes singule aequis partibus contemperatae qualis ubique bonitatis ad germinandum seminibus iniectis reddantur.
Quaeritur secundo. Cur ad terram foecundandam simus tantopere conferat? et istius generis simus potius quam alius: sunt enim fimorum quidam, qui terram non tam fecundent, quam adurant, uti rete Poeta Geor.
Urit enim lini campum seges, urit avena,. Urut letheo perfusa papvera somno; Sed tamen alterius facilis labor. etc.
Foecunditatis itaque, quam ex fimo agri acquirunt, causa est ipsa excrementi in stabulis fermentatio, qua spiritus salini et nitrosi veluti concentrantur; uti enim arina una cumexcrementis animalium mista sale et nitro refertissima est: ita pinguedinem quandam, quemadmodum de sale et nitro ostendimus, humido loco resoluta , acquirit, quae a terra simili pinguedine referta sympathi k峥断 attrahitur: atque hinc terra geminata pinguedine aucta, si pinguis ex se fuerit, mox copiosa germinum productione luxuriat. Si macilentior, illa externa fimi tanta pinguedine, quanta ad fruges ferendas sufficiat, imbuitur: atque hanc pinguedinem luculenter demonstrant, lacunae fimosae, quarum superficies semper pellicula quadam pingui vario colore depicta, latentis salis, nitrique indiciis operiuntur, quam et in quovis animalis excremento aqua et macerata et probe commista cum tempore reperies.
Quaeritur Tertio. Unde terra semper trahat istud quod sibi magis conveniens est. Hoc ut concipiatur, paulo altius ordiri visum est. Dico itaque primo, Terram magnetica quadam vi, non illa quidem, qua ferrum a magnete attrahitur, sed illa, au secundum analogiam quandam simile a simili attrahitur pollere, quem magnetismum admirabilis Divini Cosmotecti providentia universo Telluris Orbi, ad rerum generationes perficiendas tradidit implantavitque, eo fine ut heterogenea ab homogeneis, haec ab illis separata, syngeniae naturae amico ac bonum Naturae, heterogeneis evitatis, ungerentur consortio: quemadmodum enim omeiccum naturali vi sibi insita trahit humidum ita omne fixum trahit suum volatile. Rursus, sicut aeri omnium rerum volatiles spiritus, ita Terrae omnium rerum fixae partes inexistunt; et sicuti quotidie partim ab ignibus subterraneis, partim a Sole, igne Celesti. Mixta, attenuatione resolvuntur, partesque subtiliores, quae sunt corpuscula subtilissima et levissima, id est, spirituosa substantia a terrestribus fixisque separatur; ita ne terra tantorum emissione spirituum. cum tempore consumeretur, ei vis quaedam necessaria fuit, qua separati spiritus huiusmodi suis a quibus evolaverant corporibus iterum coniungerentur. Illa vis nihil aliud est, quam appetitus rerum, quo unumquodque suo corpori, a quo separatum erat, reuniri iri desiderat. Hinc spiritus illi, seu subtilissima corpuscula, quibus aer ex omnium rerum substantiis separatis: refertus est sive ventorum flatu sive pluviis, nive, grandinibus in terram feruntur, perinde est, mox gula singulis sibi similibus proportionatisque per admirabilem suum magnetismum attracta connectuntur.
Quaeritur quarto. Quomodo huiusmodi spirituosa substantia a rebus fixis et quibusnam separetur, et quomodo diende reuniantur? Haec ut resolvatur, advertendum est, Terram se habere per modum principii fixi materialis, ex quo veluti a radice omnia propullulant, atque omnis germinum stirpium plantarumque ortum suum, pro varietate et multiplici eorundem differentia, nanciscatur;neque enim quaelibet cuilibet producendo proportionata est.
Dum itaque herba germinat, vel aliud quodpiam vegetabile, ut istiusmodi corpus vegetatione crescat, duo ex tradita doctrina concurrunt: primo pars quaedam fixa, solida, corpulenta et stabilis: deinde pars subtilis, spirituosa, vivida, quae principii formalis rationem habeat: Hinc fit, ut terra spiritibus huiusmodi foeta, ubi umido se marita verit.mox concepto veluti foetu et paranympho calore foras in germina evolvatur et pro multiplici spermatis ratione intra terram latentis,nunc hoc, modo illud vegetabile producatur. Rursus quoniam Sol ignis ille celestis cuncta germinantia calore luo attennare solet, hinc fit ut semper nonnihil ex spermaticis plantarum partibus in vaporem resolutum aeri committatur, quod deinde frigore nocturno condensatur, per rorem aestivo tempore, caeteris vero temporibus per pluvias. nives, grandines, in terram detractum, proportionato sibi corpori, a quo decisum erat. predicto magnetismo attractum, restituitur: Atque hoc pacto volatile suo fixo restituitur.
Alter modus est, quem et in praecedentibus innuimus, cum vegetabilia, qualiacunque tandem illa sint, soliis, floribus, fructibus privata, annua Naturae lege, terrae ex qua prodierant restituuntur: fit ut plurimum, ut ex pluviis nivibusque macerata putrefactaque in terram denique convertantur: quoniam vero sunt ex omnibus vegetabilium speciebus, et spiritibus abundant singulae, utpote qui suis plantis proprii sunt, illa pluviis nivibusque macerata fermentataque novum terrae robur, tum volatilium, tum fixorum corporum augmentum conferunt; hoc enim nisi fieret terrae paulatim consumptae exhaustisque spiritibus necessario pereundum esset: opportune itaque huiusmodi pericyclosin a natura institutam esse ex dictis patet.
Quaeritur quinto. Quomodo terra per combustos in agris stirpium graminumque cineres foecunda reddatur? Mirum sane nonnulli videri posset, ex destructivis rebus cuiusmodi et cinis sunt, agros nonnullam foecunditatem concipere posse fieri tamen id annua ubique locorum experientia docet. Quod Naturae arcanum ut pandatur, ita ratiocinamur: Cum tam terrestria quam vegetabilia ex duplici parte, uti dictum est, constent, volatili et fixa: terrae sterilitas ex utroque provenire potest, vel defectu volatilium spirituum, vel fixorum; et defectus quidem partium volatilium provenire potest ex eo. vel quod germina iam pene maiorem terrestrium spirituum copiam, dum eos intra una cum nutrimento attrahunt,consumpserint, vel quod a Sole attracti aeri commissi sint; defectus vero partiam fxarum potest contingere vel ex ipsa terre glarea, vel ex terrae arenis referte macilentia, qua data neque spiritus contineri valent neque glutini natura condensari. Accedit hisce, quod non quaelibet terrae pars seu species ad germinandum vegetandumque idonea reperitur. Quomodo itaque ter fecunditas,qua destituitur, inducatur, aperiendum est.
Cum ergo cinis qui ex lignorum. fruticum, stipularum, segetumque combustione nascitur, partibus fixis vegetabilium constet, subtiliores vero fixarum ignis attenuatione in auram resolvantur, remanentibus fixis; quae cum o salis copiam fermentationem que humidi mistura peractam pinguedinem quandam acquirant sit ut illa terra in maciem redacta, impinguetur et ad culturam apta denuo reddatur, adeoque id restituatur ei quod germina suctu abstulerant: quia tam sine propriis spiritibus iam exspiratis foecundatis finem suum consequi non potest, hinc volatilis illa spirituum substantia a terra solito suo magnetismo attracta, terram omni ex parte ad denuo germinandum eram reddit. Rursus, quoniam vero terra compluribus aliis formis commista est unaquaeque id ex spirituosa et volatili substantia trabi quod sibi similitudine naturae rorimum est. Si enim quispiam ex pimpinella aut borragine aut similibus plantis aquam distillet, inveniet is aquas hasce, etiamsi oculis non pateat, specie tamen differre; in fundo vero vasis remanens terreum illud, quod caput mortuum vocant, si in cineres reducatur, dico et cineres et al, quod inde extrahitur pariter specifica differentia inter se dissidere, quamvis non ita aperte ut in aquis. Novimus enim experientia docti, cinerem salicis et vitis, illum naturaliter ad salicem, et hunc ad vitem veluti ad rem maxime syngeniam inclinari et in quorum utriusque sale aliquid ex totius substantia remaneat, equo resuscitari queat admirabili sane Naturae consilio quo ad perpetuandas rerum generationes in sale spermaticam uniuscuiusque rei facultatem conservare voluit. Ex quo quidem quam luculentissime pate, cineres cuiuscunque vegetabilis ad foecunditatem terrae maxime conferre, qua vegetabilia germinare queant; sed et hoc experimento comprobemus.
EXPERIMENTUM I.
Planta cuiuscunque tandem speciei fuerit, v.g. vitis, rosae, tritici, similiumque in cinerem redigatur; quo facto si livio inde parato, plantam irrigaris, eam (hoc connaturali liquore mirum in modum foe cundam et luxuriantem reddes; cum cinis hic magis inclinetur ad suae speciei plantae benefaciendum, quam alteri differentis naturae. Hinc agri in quibus stipularum segetumque reliquiae in cineres comburuntur, uti quotannis fieri solet multo maiorem foecunditatem agris adferunt, quam qui ex combustarum genistarum, filicum, loliorumque quisquiliis fiunt. Ratio est, quia sal dictarum plantarum ex vi sua spermatica similes plantas producit, id est, lolium, viciam. papaver, filices, genistas. Similesque; quarum commistione uti debitum frumento nutrimentum subtrahunt, ita quoque mirum in modum id a nativa sua bonitate et perfectione degenerare faciunt. Cineres itaque quanto sunt simpliciores, tanto maiorem foecunditatem suis speciebus conferre, experimentum sequens docet..
EXPERIMENTUM II.
Si quis flores pulchros nitidos et uberes,v. g. Tulipas, anemones, lilia, omnis generis rosas, similesque desideret, is ex iisdem, postquam effloruerint, combustis in cinerem scapis et caulibus florum, lixivium faciet, quo affuso singularum plantarum appropriatarum radicibus mira foecunditate et nitore propullulabunt; quod et de plantis caeteris dictum velim.
CONSECTARIUM.
Ex hisce patet, quomodo terra una et eademq uoad oculum tam diversas res producat, quia videlicet: terra differentis naturae glebas tenet quarum unaquaeque inclinetur ad id quod ipsi magis naturae affinitate consentaneum est. Patet quoque inde, non omnem terram omnibus producendis aptam esse; sunt itaque terrestres materiae, quae hanc potius quam aliam terram ament. Unde spiritus inter terra receptus virtute ad producendas vites imbutus, minus iam apta erit ad triticum germinandum et sic de caeteris, eo quod in una parte terrae fixae partes iam determinat sint ad attrahendos spiritus vegetabiles magis huius quam illius, et consequenter felicius germinant ibi vites, alibi segetes. Sed haec fusius in Distillatoria arte ostendentu.
Quaestio Sexta. Cur ex sola cessatione sationis, terra ad unum vel plures annos quiescens, pinguis et foecunda reddatur. Respondeo, hoc fieri partim ob putrescentis herbae foliorumque conversionem in terram fermentatione factam, qua terra iam pinguedine exhausta denuo per novum ascititium pinguis terrae augmentum reficitur; partim per nives, queis spiritus inclusi cohibentur: et terra ipsa per subterraneos vapores, terrae ab intrinseco adveniente halituosa fulgine, ab extrinseco vero novorum spirituum volatilium attractu, magnum increnetum acquirit. |
Chapter V. On the requirements for cultivating fields. |
LATIN transcription | |
CAPUT VI. De Terrestribus corporibus, quae singulis Plastis et Pictoribus in usum veniunt.
A Primordiis rerum Pantoplastes DEUS OPT. MAX. siguli munus obiens, ex,terra Damascena Hominis corpus essinxit, quae uti omnium, quae unquam repertae sunt, terrarum excellentissima fuit, ita ad Protoplasti dignissimum corpus effingendum, a DEO adhibita fuit: unde Unigenitus quoque Eterni Patris Filius ex ea, per successivam humani generis propagationem a Protoplasto factam, corpus sibi ex immaculata terra Virgine, assumere non fuit dedignatus. Quae tamen terra Adamae qualisnam fuerit, apud Sacrarum literarum interpretes controvertitur: Nos ea, utpote quae omnem humani ingenii intellectum transcendit, omissa, ad eas terras, quibus figuli potissimum utuntur, progrediamur.
Terrae quibus singuli utuntur debent esse crassae, lentae, spissae, molles, cuiusmodi marga esse solet; quibus deficientibus, primas tenent mediocres, secundas, molles. Vasa quae ignis vi non frangutur, sunt ut plurimum ex pinguibus et spissis; uti sunt crucibula, caeteraque vasa Chymicis operationibus apta; ex quibus meliores notae sunt levissima, quae non combibant neque exudent humorem, non sint fragilia ignibusque resistant, cuiusmodi sunt Saguntina in Hispania, in Italia qua Mutinae, Aretii et Toscanellae fiunt, Calices Surrentum: patinas variae vicinae Neapoli terrae subministrant exquisitissimas. In Germania, quae Valdenburgi sunt, magno pretio ubique distrahuntur. Terra vero, quae vitris liquefaciendis servit, omnium maxime igni resistere debet, cuiusmodi est illa quae Savonae in Liguria eruitur. Sed de his fusius in Arte Vitriaria. Cur vero arenas figuli ut plurimum soleant admiscere terrae, ne in igne frangantur vasa,causa est, quod arena igne valido liquefacta argillaceam substantiam veluti in saxeam quandam omnibus poris oppletis reducat.
Sunt itaque vasa alia ex creta, alia ex argilla alia denique ex aliis terris cocta, quae quidem tanto sunt usui humano magis idonea quanto ex pinguiori, spissiori lentiorique materia conflata: de quibus consule figulos. Idem de terra plastis et fullonibus usitata dicendum est. Sed de his alibi. De Myrrhinis, Porcellanis et Maioricis vasis. Quid vero Myrrhina antiquorum vasa sint, et quanam ex terra originem suam sortiantur restat dicendum.
Si Plinii verba de Myrrhinis vasis prolata examinemus inveniemus ea nulla alia fuisse quam que nos hodie porcellana vocamus, quorum originem et confectionem paucis expono. Plinius l. 37. c. 2. de pretiosis vasis agens Myrrhina vasa ab Oriente asportari dicit, mirum in modum nitere,nec non summa colorum varietate imbuta: hodie hisce prorsus congruunt porcellana vasa, de quorum confectione varii varia referunt: omnium optime de hisce P. Martinus Martinius e Soc. Iesu 峒蠀蟿慰蟺峤毕勎废 omnium,ita scribit in Atlante suo Sinico fol. 86. Urbe Iaocheu in Provincia Kiangfi.
At quod maxime eam commendat, est elaboratio et copia scutellarum Sinensium; quas porcellanas, nescio unde petito nomine vulgo vocant, quae nullibi in toto regno fiunt praestantiores quam in paga Feuleang civitatis: licet enim alibi terram, ex qua forte confici possint, habeant, nullo modo ad eas accedunt, quae in hoc pago fiunt: imo quod admiratione dignum, terram ex qua eas efformant, non ex hius Provinciae solo hauriunt, sed ex Kiangnan Provinciae Urbe Hoecicheu advectam accipiunt; neque ibi, licet tanta illius adsit terrae copia, ullo modo effingere illas queunt. Sunt qui illud aquarum temperaturae adscribant.
Ex hoc ergo hius urbis pago omnes scutellae illae ac vasa Sinensia sunt, quae a ursticis, rudibusque hominibus figlina arte elaborantur, eodem modo quo Faenses in Italia. Coloris varii sunt, licet omnes ex subtilissima illa argilla ac aliquantulum diaphana constent; quae colore illinuntur crosceo, variisque Draconum figuris illusae sunt, regio destinantur palatio; pro vulgo fiunt rubrae luteae, ac coeruleo colore, ad quem effingendum glastum a Sinis adhiberi solet, quod ibi magna reperitur copia, praecipue in Australioribus Provinciis, quo etiam ad tingendas vestes utuntur.
Quam vero rara ac praeclara vasa hic fiant, longum esset referre; nullam formam, nullum, florem, figuramve pinges, quae non eandem ex porcellana argilla apud illos admittat; quanta vero horum vasorum sit copia, facile quivis colliget ex ea quam quotidie videmus in Europa nostra.
At miror unde hic increbuerit rumor, ex ovorum testis aut contusis conchulis marinis praepari hanc materiam, idque ex relatione quorundam centum annorum spatio repositam ab avis pro successoris nepotibus: plane rerum gnaris ridicula sunt haec et mere commentitia: namque omnia ex terra quae ad hunc pagum ex urbe vicina Hoeicheu advehitur, figlina arte fiunt.
Terra autem illa non pinguis, ut creta est sed veluti avenula pellucida, quam macerant, et aspersa aqua in massam cogunt. Quin et ex fractis vasculis denuo fursta comminuunt, atque iterum nova vasa efformant; sed haec ad priorum vix accedunt nitorem, aut pulchritudinem. Quod praeterea haec vascula commendat, est, quod eduliorum etiam ferventium vim innoxia patiantur; imo, quod magis mirandu, frusta inter se claviculis aereis filoque consuta liquorem contient, nec transmittunt: huius sutoriae artis periti totam passim Sinam ob ambulant, ii ad foraminula efformanda subtilissimum adhibent terbellum (vulgo dril vocant) cuius cuspis ex adamante est, quali hyalosculptores apud nos fere utuntur, aut ii potius, qui apud Mediolanenses Crystallum Montanum preforant. Haec P. Martinius..
Sic Chinenses perhibentur conficere porcellana omnium quae ullibi habentur, pretiosissima probatissimaque. Quod vero ex horum vasorum fuistis collisis ignis eliciatur, quoque ad praesentiam venenorum rumpantur, et quod tantum calefiant, quantum aqua calida aut iusculum iis infusum intus occuparit, id equidem experimento non comperitur. Porcellanis vasis secundo loco respondent Vasa Maiorica, quae et nitore et pretio porcellanis non multum cedunt. Restat iam ut nonnullas alias terras media vi pollentes describamus. Eretria. Chia, Selinusia, Cimolia, Pnigitis, Melia, Ampelitis.
Eretriarum duae sunt: Una vehementer alicans altera cineri, quae optima habetur, hac enim si per ramenta tractim ducatur lineam efficiet violaceam melioris notae signum lavatur in cerussa; vim habet adstringentem et refrigerantem, modice mollientem, cava explet, sanguinolenta conglurinat: ita Dioscorides. Terra alia in Insula Chio provenire solita, candida et melioris notae, crustosa, fictitiisque formis differens terrae Samie quam simillima, cuius et vires adaequat, cosmeticum praestantissimum tum pro viris, cum pro mulieribus. Selenusia terra ob splendorem maxime commendabilis, candida et friabilis, et facile celeriterque humore diluitur. Cimolia terra duplicis generis, una candida, altera purpurascens quae vero pinguedinem monstrat tactuque frigida sentitur, optima censetur: ambustis illita mire confert, tumores discutit aceto diluta. Pnigitis terra colore Eretriam refert cui si quis manum admoveat, refrigerabit si lingu, adeo ei conglutinatur ut vix abstrahi possit. Melia colore cineream Eretriam imitatur, aspera tactu, digitis friata, derasi pumicis modo crepitat, alumine, uti ex gustu patet feta est. unde vim abstergend habet. Ampelitis terra in Seleucia nascitur, nigra prae caeteris commendatur quae oleo prius detrita statim liquescit, dissipat, refrigerat, tingendis capillis idonea, affusa vitibus germinascentibus vermiculos enecat. Verum quaecunque hucusque de terris dicta sunt. sequenti Synopsi, una cum qualitate singulorum exhibemus.
Atque haec sunt, quae de terrestribus substantiis mollibus pro rerum dicendarum multitudine paucis exposuimus. Verum cum has saepe saepius in sequentibus repetituri simus earum arcana fusius tunc opportunius perscrutabimur.
|
Chapter VI. On earth material used by potters and painters. |
LATIN transcription | |
ANACEPHALAEOSIS in hoc Libro dictorum.
Ut itaque dicta hucusque in compendium reducamus: Dieo Salem communem esse terrae semen, condimentum Naturae , omnium corporum basin et sustentaculum, elementum terrae genuinum et proximum, omnibus substantiam praebens. Hoc prout a variis mineralibus tingitur, ita quoque in alium specie differentem Salem, uti nitrum, alumen, vitriolum convertitur; quo non obstante, originis suae incunabula semper inviolabili iure tenet, demptum quippe a nitro alumine, vitriolo, eo,ex quo tinctum fuit, minerali, iam Sal primae vae suae origini restituetur: deme a terrestribus glebis terrisque, quas descripsimus, et semper illud ex quo ab origine constitit, id est, salem, reperies: Idem de metallis intelligas velim, corporibus quoque quibuscunque tam ex mineralium, quam ex vegetabilium sensibilium que regno in cinerem combustis: idem sal tamen ex iis e quibus subsistentiam suam soliditatemque habuit, per lixivii in vase consistentiam aut ex capitis mortui efflorescentia prodibit. Undenam vero tanto salium terrarumque viribus et proprietatibus differentium varietas nascatur, paucis explico.
Dico itaque, id nasci fora misti, quod uti ex vario rerum miscibilium confluxu componitur, ita quoque per sagacis Naturae combinationem mixtum talem essentiae gradum acquirit, quo ab omnibus aliis specie distinguatur, quamque inviolabili Naturae iure semper possidet. Exempli gratia. Vitriolum Sal commune quod fuit, in specie differentem Salem degenerat, ex tinctura aerosae glebae et aqua spiritu sulphuris acido imbuta; in hisce uti quatuor elementa continentur, ita ex combinatione quoque nascitur mixtam quoddam salinum, quod a sale, nitro, alumine specifica differentia dissidet, et vitriolum dicitur; atque hic est ultimus Naturae gradus per combinationem quatuor elementorum, id est, ex aeris aqua et sulphuris acido spiritu. quibus insunt, imbuta constitutus, quo ab omni alio, secundum nature suae proprietatisque requisitionem distinguitur. Hoc pacto pariter a sale, nitro et vitriolo distinguitur alumen eo quod ex sale rupis aluminosi differentibus virtutibus prodierit, sulphuris acido spiritu accedente eo in gradu, quo nullum aliud, mira naturae combinatione constituitur; et hic est ultimus naturae et essentiae gradus quo alumen fit, et dicitur ab alio quovis minerali distinctum; quod pariter de omnibus reliquis terris mineralibusque glebis dicendum est: quae omnia ab invicem distinguuntur ob differentes naturae gradus, quos per talem et talem miscibilium rerum combinationem 峒蟿蠈渭蠅蟼 acquirunt: ut proinde Aristoteles 7. Metaphys haud incongrue asseruerit species rerum sese habere, ut numerus ad numerum. Adde binario unitatem, etiam amplius non erit binarius sed ternarius: specie a binario distinctus, quod et de quibuscunque aliis numeris intelligendum est; et in coloribus luculenter patet: adde albo vel minimum nigri, aut flavi, aut rubri,iam in alium specie differentem colorem migrabit sed de hisce fusius in sequentibus.
Patet itaque, quaecunque hactenus de variis alium terrarumque viribus et proprietatibus differentium speciebus generibusque diximus, ad causas in hac anacephalaeosi expositas referenda esse ex mixtura videlicet rerum differentibus virtutibus praeditarum, in quo, id quod iuxta combinantis naturae leges maxime praedominatur, mixtum in sua determinata specie constituit. Verum de hisce in sequentibus omnia vario experimentorum apparatu, luculentius demonstrabuntur. Sed haec deprimis Mundi subterranei fructibus dicta sint.
CONCLUSIO.
Eluctantibus tandem nobis ex horridis inaccessisque Mundi subterranei abyssis, nil restat amplius nisi ut converso ad Coelum debitas TIBI gratias reddamus, qui uti solus mirabilia, quorum non est numerus, facis in celo, terra mari, abditisque eorum abyssis; ita quoque ur occulta Geocosmi sacraria adirem manum praebuisti, praeveniente tua inspiratione vel nolentem incitasti ut vellem: adiuvisti bonae voluntatis conatus ut facerem, qui in tuis et velle, et posse et perficere operaris.
O DEUS, o generis vis et sapientia nostri: Quam tuus ille decor toto mirabilis orbe! Quam species veneranda,et Sancti gloria verbi, Aeternoque manens a seclo in secula nomen. Benedicite omnia opera eius in omni loco denominationis eius, benedic anima mea DOMINUM. |
Recapitulation of what has been said in the preceding Books. END OF VOLUME I |